Institutiones theologiae theoreticae seu dogmaticopolemicae ab auctore in compendium redactae fr. Alberti Knoll a Bulsano Pars quarta De Deo hominum sanctificatore, de gratia Christi et de sacramentis in genere

발행: 1863년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

quii: . Cum ista vita transierit, Operandi tempus aufertur. I S. A vstust,

mne meritum eomparatur, quo possit post hanc vitam relevari quispiam vel gravari: nemo a se speret, quod hie neglexit, eum obierit , apud Deum promereri. 3 Ratio huius eo mditionis est, quia meritum tendit ad praemium, sicut ad terminum; omnis enim, qui meretur, in agone est; ergo adepto praemio eessat meritum, sicut via asseeuto termino finitur, et labor cessat, oblenta quiete, et pugna desinit, reportata victoria. 3. Tertia conditio est, ut homo ο perans sit iussus, seu in s1atu stratiae sancιitieansis. Meritum enim ita sun datur in amicilia cum Deo, ut hac sublata homo etiam meritis, quae iam habet . privetur. Nam Erech.

XVIII. 24 legitur: Si aperierit se iustusu ius ilia sua et fecerit iniquitatem,

- omnes iustitiae eius. quas fecerat, non recordabuntur. Quodsi inimicus Dei etiam meritis sibi iam comparatis

privatur, mullo minus nova acquirere valet. Ideo christus alit Servi palmes non potest ferre fructum, nisi manserit in vite: sis nee ros . nisi in me manseritis: ei: Si quis in me non manserit, mutetur foras simi palmes

et arescet. . . et in ignem mittenι, et

ardet 23. In quaρ verba S. Chrysostomus i 3 seribit: e Manere in radire id efficit, ut palmites Duelum se.

rant ἔ nam quod non purgatum ma- 'net in radiee, fructum seri, licet non quantum oportet; quod non manet, nihil. 3 Idem palet ex verbis Apostoli dieeniis: si distribuero in ei-

bos pauperum omnes sucultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitaιem autem non ha

buero, nihil mihi prodest. Id sto S. A u-gustinus 53 de eharitate seu de gratia sane lisseanie dicit: ε Haec est margarita pretiosa , charitas, Sine qua nihil tibi prodest, quodcunque habueris: quam si solam habeas, sumeti tibi. , concilium Tridentinum, eum de meritis pro vita aeterna agit, solum de iustis eatis loquitur, et horum merita 63 ex eo repelit, quia Christus tanquam caput in membra et tanquam ritus in palmites virtutem inguit. Hae dA causa damnatae sunt a Pio Usequentes Baii propositiones: l2α c Pelagii sententia est, opus bonum citra gratiam adoptionis lactum, non est regni eoelestis meritorium: γ 13xi c opera hona a filiis adoptionis facta, non accipiunt rationem meriti ex eo, quod sunt per Spiritum adoptionis inhabitantem corda filiorum D sti; sed tantum ex eo, quod sunt conformia legi, quodque per ea

praestatur obedientia: vl mR seu lire cum Pelagio, qui dicunt, esse necessarium ad rationem meriti, ut homo per gratiam adoptionis sublimetur ad flatum deificum. , Si propositiones istae damnatae sunt, Verum est, hominem in statu gratiae esse debere, ut opus vere meritorium perficere possit. Ratio est in

nifesta; nam impossit,ile est, id, quod

est mortuum, elicere opera vitae; et impossibile est, arborem malam bonos fructus edere. Atqui homo in si tu peccati mortalis spiritualiter mortuus et arbor mala est, peccati malitia corrupta; et ideo opera vitae aeternae meritoria perficere , seu fructus salutares serre non potest. Et

sane Deus prius ad offerentem respieii, quam ad oblata; prius cor inspicit et deinde manus: ae ideo dona ab osserente sibi inimico et a corde ii

442쪽

puro sibi oblata haudqii aquam ita acceptat . ut ea praemio digna habeat.

Unde Gen. IV, 5-6 legitur: Respexis ad Abel et ad munera eius: ad Cain

vero et munera illius non resperit. . . Quarta conditio est, ut opus fiat Iibere, seu ui operans liberta se gaudeat, non Solum a coaetione, sed etiam a necessitate. Haec conditio eruitur ex iam demonstratis. Deus enim hominem libertate indisserentiae insignivit lil, ut libere muralitate ni sectando ad beati tudinem perveniat 23. Liberum vero hominis arbitrium per peccatum originale altenuatum quidem, sed non extinctum est sal: Christus vero lapsam hominis naturam reparavit, non autem finem homi uis mutavit Is ; quapropter etiam gratiae supernaturales, quas ille promeritus est, hominem ad supernaturaliter agendum idoneum reddunt, eius aulem'libertatem nullatenus tollunt 5 . Ex quibus coneludendum est. hominem etiam in statu naturae reparatae, per actiones morales libere susceptas ad beatitudinem pervenire debere , nulliusque merili esse actiones ex interna necessitate positas. Idcirco ipsa S. Scriptura ostendit, ad meritum vel demeritum libem talem indisserentiae necessariam eSSe.

Sic Eceli. legitur: Beatus qui inventus est sine macula et perfectus est, erit illi oloria aeterna: qui potuiι trans-9r di et non esι transgressus, fuceremula eι non fecit, ideo stabilita sunι

bona illius in Domino 6 ; quibus

verbis S. Seriptura laudabilitatem moralem et rationem meriti repetit ex cο, quod homo non transgrediatur mandata, cum posset transgredi; nee saeiai mala, cum posset sacere, hoc est, quod sine an lecedente necessitate, ac iij I los. in I 202. lal I 2l7. l l I MS.

λὶ L. 2. e. Marcion. e. 6.

ART. v. ει eum plena lihorlalo Indi rarentiae , num agat. Idem docent Ss. Patres.

S. Iustinus M. 73 inquit: c uomoneque praemium, neque laudem mereretur, si honum non ex libero arbitrio ageret. 1 Tertulliunus 83 ait:

c Caelerum i e boni, nec mali merces iure pensaretur ei, qui aut bonus , aut malus necessitate suisset inventus . non voluntate. 3 S. Irenaeus is quaerit: c Si igitur non in nobis esset sacere haec, aut non sacere, quam causam habobat Apostolus. et mullo prius ipse Dominus consilium dare, quaedam quidem sacere, a quibu3dam vero abstinere' , - Eusebius

Caes. 10ὶ ita disserit:'cSuhlalo libero arbitrio, iacebit omnis philosophia, iacobii pietas, nulla erit laus virtutis, nullus fructus laboris, nee puniendi erunt improbi, nec admirandi studiosi ... Nullum meritum, nulla laus, nec virtus erit nec vitium, si non libera voluntat se, sed necessitate salorum Opera nostra fiunt. x S. Hilarius H dicit: equid honoris. ae praemii bonitatis necessitas mereretur. Cum malos esse vis qua dam inserta non sineret ' Voluntati ergo promissa bonitas est, ut praemium sibi voluntas bonitalis acquireret. 3 S Chrysostomus rei ita loquitur: et Nonne manifestum est, sua quemque voluntate vel malitiam,'vel virtutem eligere ΤΝam si ita non esset et naturaes nostrae potestas eligendi, insita non esset, neque illos puniri, neque istos praemia virtutum accipere oportebat. χ'S. Vieronymus i 13 seribit: c Liberi arbitrii nos condidit Deus;

nec ad virtutes nec adivilia necessitate trahimur: alioquin ubi necessitas, nec corona, nec damnatio est. χQuae S. Hieronymi verba refert. et

si L. 4. adv. haer. e. N. llul Lib. l. Praepar. evang. e. 5. ita tu Pa. I. illi nom. 22. in Genos.llai Lib. a. e. Iovinian n. a.

443쪽

442 PARS IV.

adprobat S. Augustinus dicens:

et Quis non agnoscat ' quis non toto corde suscipiat ' quis aliter conditam humanam neget esse naturam' . Idem A gustustinus lib. de duabus an irna. bus c. Manich. l2l haec habet et Quamobrem illae animae. quidquid faciunt si natura . non voluntate faciunt, id est, si libero es ad faciendum et ad non faciendum motu animi earent.

peccatum earum tenere non possumus v et e. Fortunatum Manich. 3 haec profert: a Liberum arbitrium, si non dedisset Deus. iudicium puniendi nullum iustum esse posset . nec meritum recte faciendi . . Et lib. dograt. ei lib. arb. i 43 aii: ε Ipsa divina praecepta homini non prodessent nisi haberet liberum voluntatis arbitrium, quo ea faciens ad promissa praemia perveniret. χ S. Bel nardus bi inquii: et Ubi non est libertas, nec praemium. Propterea, quae sunt carentia rations animalia, nihil merentur, quia sicut deliberatione, ita et libertate carent. a S. Thomas si cum quaesivisset: c Liruin homo habeat liberam electionem lactuum , aut ex necessitate eligat' v ita respondet: e quidam posuerunt. quod voluntas hominis ex necrasitate movetur ad aliquid eligendum; nec tamen ponebant, quod voluntas cogeretur. . . IIaec aut in opinio ost haereti ea. Tollit enim rationem meriti et demeriti in humanis actibus; non enim videtur esse meritorium, vel denteritorium, quod aliquis sic ex necessitate agit, quod vitare non possit. Est et lain annumeranda inter extra-aeeas philosophiae opiniones, quia non solum adversatur fidei, sed subvertit

omnia principia philosophiae moralis.

Si enim non sit liberum aliquid in

nobis. sed ex nee ssi late movemur

ad volendum. lollitur deliberatio. exhortatio. praeceptum et punitio, laus atque vituperium, circa quae moralis philosophia consistit. v Nec obstat, quod M. Doetores hine inde a liber-

tale ad merendum requisita solam coamilionem excludere videantur, ut. tum

S. Iustus inus liberum arbitrium tridosinit: e Animi motum cogenie nullo : 3 et S. Thomos s83 dicit: c Liberum arbitrium dicitur ex eo, quod cogi non potest. a Nam vocabulum eoaclionis tale sumunt pro quacuu- quo necessitate, adeo ut . dum aiunt id esse liberum, quod non est coaetum , nihil aliud sibi velint, quam id esse liberum . quod nulla necessitas extorserit; ut ex plurimis ipsorum locis apparet. Sic S. Augustinus Retract. lib. I, c. 15 scribit, primos parentos ideo esse culpandos , quia nullo cogente. hoc est. nullo necessitatem inserente . seu libera voluntate peccaverunt. Et S. Thomas

eodem loco cit. 9ὶ duplicem distinguit coactionem et unam vocat compulsionem, seu violentiam. alteram vero impulsionem, seu Simplicem necessitatem. Recte igitur Angelicus delinivit liberum arbitrium, quod cogi non posesι. id est neque coactione

compellente, seu violentia, neque eo, etione impellente, Seu necessitate.

0mni iure ergo Innocentius X haereticam declaraxit propositionem Dussenii: ε Ad merendum vel demerendum in statu naturae lapsa o nou requiritur in homine libertas a nece S-sitate . sed susticit libertas a coactione. x Est ergo de fide credendum , quod ad meritum requiratur libertas a necessitate il0 .

444쪽

5. Quinta conditio est, ut opus sithonum et honestum , et quidem ex parte obiecti, sinis et circumstantiarum li. Christus enim i 2 ait: Proeedent , qui bona fecerunt, tu resurret/ionem ritae qui vero mala esterunt, in resurrectionem iudicii. Paulus: 0uae seminarerit homo, haec et metet. 0uoniam qui seminat in

carne sua, de carne eι meιρι corruptionem: qui ausem seminaι in spiritu, de spiritu metet ritam aeternam. Bonum autem satientes non deficiamus: tempore enim suo metemus ἰ3 . II Peir. I. 10: Salagite, ut per restra bona opera certam vestram vocasionem et electionem furiatis. Ita in S. Scriptura bonis lanium operibus merces promittitur. Quod quidem per se patet, cuin actio mala si inhonesta non praemio, Sed poena digna Sit, nee Deo sanctissimo grata esse possit, Si bona non sit. Unde Habacuc exclamat Domine Deus meus, Sancte meus ... mundi sunt oculi tui, ne ridem malum, et respicere ad iniquitatem non

6. Sexta conditio est, ut actus Sit gupernaturalis, seu ut habeat non naturalem tantum vel morialem, sed et supernaturalem bonitatem. Actus enim meritorius debet esse eiusdem ordinis eum praemio, siquidem debet habere aliquam aequalitatem proportionis cum illo; atqui praemium est supernaturale, nimirum persecta Dei possessio per visionem beatiscam: ergo opus meritorium supernaturale sit, oportet. Necesse igitur est, ut opus bonum sit supernaturale eae parte principii: gratiae nempe actualis , quae ad omne opus Salutare neceSS ria est. uti iam contra Pelagianos pro

balum fuit ibi. Ideo S. Tliomas i si

ART.QV. Madieii: e Vita aeterna egi quoddam ho num excedens pm portionem naturae creatae, quia etiam excedit cognitionem ei desiderium eius, secundum illud: Nee o Mus sidit. nee auris audivit, nec in eor hominis ascendit et . Ei inde est, quod nulla natura creata est sussciens principium actus meritorii vitae aeternae. nisi superaddatur,aliquod supernaturale donum, quod gratia dicitur. v Opus bonum debet praeterea supernaturale PsSP ex parte sinis . seu motivi. ut scilicet reseratur in Deum tanquam ordinis

supernaturalis auctorem. Bonum iii in opus in obsequium remun rantis cedat, necesse est, quia alioquin non esset ratio. cur ab eo expectaretur retributio. nec ullo iureas, eo exigi posset. Christus ipso docet, opera in se quidem bona, sed ex naturali tantum et inordinato sine suscepta . meritoria non esse; ait enim apud Matth: Attendite. ne iustiti in restram fuciatis coram hominibus , ut rideamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum,

qui in eoelis esι 8 . Et sic de hypocritis, eleemosynas largas distribuemtibus ut honorificentur ah hominibus, inquit: Amen, dico vobis: recep runt mercedem suum ibi. 0pera igitur bona propter Deum , Suu ex obedientia erga Deum suscipienda sunt, ut minritoria fiant. Unde S. Thomas 10 scribit: et Sicut peccatum consistit in hoe, quod homo. contemplo Deo, commutabilibus bonis inhaeret: ita meritum virtuosi actus consistit e contrario in hoc, quod homo, contemptis bonis creatis. Deo inhaeret sicut sint ... Unde etiam quaecunque alia virtutum opera ex thoe meritoria sunt apud Deum, quod si unt ut obediatur voluntati divinae. Nam si quis etiam mar.

445쪽

444 PARS IV. SECTIO I. istium sustineret, vel omnia sua pauperibus erogaret, nisi hoc ordinaret ad impletionem divinae voluntatis, meritoria esse non possent; Sicut nec . si fierent sine charitate, quae sine obedientia esse non potest. Dicitur

enim 13, quod qui dicit, se nosse

Deum, et mandata eius non custodit mendax est, qui autem servat verba eius, vere in hoe charitas Dei persecta est. Et hoc ideo est . quia amiebita laeti id om velle et nolle. v T. Septima conditio, quae cum priori intime eoniungitur et in ista conlineri videtur, est relatio operis ad Beum eae rharitate. In hac conditionestatuenda non omnes theologi consentiunt. V quer, sola habitus charitatis concomitantia contentus, Vuli, Opus quodcunque bonum et a quavis virtute etiam acquisita elicitum, esse vitae aeternae meritorium , modo Opus ab eo, qui est in gratia, fiat, etsindn ab ipsa gratia procedat. Suar ea vero, licet acti hus virtutum acquisitarum vim promerendi vitam aetρρο nam absque influxu aliquo charitalis non concedat, totis tamen viribus contendit. actus virtutu m in lasarem ab homine grato elicitos. praemium Supe naturale heatitudinis essentialis sine ullo sive actuali sive virtuali charitalis instum de condigno promereri. Sed S. Thomas, S. Bonaventura , Scotus,

Bellarminus, Antoine ei plurimi alii

theologi docent, ad actum vere meritorium requiri, ut eliciatur vel imperetur a charitate. Nam Christus vitae

aeternae mercedem promittens, saepe addit has voces: propter me, in nomine meo etc. ; quod indicat, in aliis locis semper subintelligi et supponi. Sie Matth. X, M ait: Oui perdiderit animam suam propter me, invenieι eam. Matth. XIX, 20: 0ui r liqueru domum, vel fratres etc. pr

piet , et vitum aeternam possidebit, Marc. IX, 40: 0uisquis polum dederit lobis callem aquae in nomine

meo etc., non perdet mercedem suam.

In aliis locis S. Seriptura indicat, Vitam aeternam solis actibus a charitate elicitis vel imperatis promissam esse, ita ut aliae virtutes non sint meritoriae vitae aeternae, nisi a charitale imperentur. Sic Christus ipse ait: 0ui diligit me, diligetur a Patre meo eι manifessabo ei meipsum s 2 . Paulus dicii: Si habuero omnem fidem,

ita ut montes transferam, charitalem autem non habuero. nihil sum etc. 3 . Observat hic clarissimus Est ius, quod eum Apostolus dicit, nihil prodesse homini, si charitatis expers omnia distribuat in pauperes et corpus stammis tradat, loquitur de eo. qui opera illa non ex amore Dei facit. Idem Apostolus seribit: In Chrisso Iesu neque cireum isto aliquid ruleι. neque praeputium , sed fides quue per charitalem operatur ι . Ubi satis

indicat, fidem non valere ad vitam aeternam promerendam, ni Si operetur per charitatem, illam scilicet excitando et per illam alias virtutes adactus proprios movendo et applicando. I Cor. II, 9 legitur: oculus non ridit, nec auris audirit, nec ineor hominis ascendit, quae praepararit Deus iis, qui diligunt illum. Iae.

e. I, v. 12: Bensus vir, qui fugeri lentasionem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam visae, quam repromisit Deus diligentibus se. - S. Augrestinus lib. de spir. et liti. i5 inquit: c Mandalum Servari non potest, nisi stat ex amore iustiliae; non enim fructus est honus, qui de charitatis radice non surgit. , In Enchir. 6 ita disserit: c Quod ita sil . . . ut non

446쪽

reseratur ad charilatem nondum sit quemadmodum oportet seri, quamvis fieri vidi atur. 3 Et lib. de grat. et lib. arh. 1 scribit: e Praecepta dilectionis , id est, charitalis tanta et talia sunt, ut quidquid se putaverit homo sacere bene, si fiat sine charitale, nullo modo sat bene. 3 S. TM-mas 12, haec habet: e uotus humanae montis ad fruitionem divini honi est proprius aclus charitalis , per quem

omnes actus aliarum virtutum ordinantur in hunc sinem. sPeundum quod aliae virtutes imperantur a charitate. Ei ideo meritum vitae aeternae primo pertinet ad charitalem , ad alias

autem virtutes Secundario, secundum quod eorum aetus a charitate imperantur. . Et ibid. l3 : et Fidi i actus non est meritorius, nisi siles per dilectionem operetur. . . Similiter etiam actus

patientiae et sortitudinis non est meritorius . nisi aliquis ex chari luist haec operetur a Ad opus vero meritorium non requiritur Sem p r actualis , sed sum eit etiam virtualis relatio operis ad Deum. Cum virtuali relatione autem non est confundenda mere habitualis charitas. Nam iuxta doctrinam s. Thomae, ait cl. Contermsonius l4l: 4 Ui aliquod opus reseratur in Deum, non sume it ordinatio habi-lualis, seu concomitantia operis eum habitu charitatis; tum quia ex hoc quod est in habitu, nullus meretur, sed ex eo quod est, vel fuit in actu; tum quia alioquin vstnialia hominis iusti peccata essent meritoria, utpote eum habitu charitalis sociala. Sicut autem ad meritum non susscit ordinatio habitualis, ita non semper exigitur ae lualis, quae non solum huius vitae excedit facultatem, sed operi elaborando impedimento foret, ut pases in exemplo, quod Aricenna p

vit de artifice qui . si dum opua suum

ercet, semper de regula artis cogitareι. mulium in opere impediretur,

inquit S. Thomas 5 . Sume it ergo

et requiritur ordinatio et influxus virtualis , qui virtute praeced n lis intentionis perseverat. Et ad hoc oportet, inquit S. Thomas, quod prius fuerit cogitasio de sine et quod ratio

actiones sequentes in hunc linem ordinarerit, ita quod reciit udo illius ordinationis in aetionibus salvetur Nola. Meritum de con uo est opus honum, cui praemium debetur ex aliqua dumtaxat decentia et congruit, tu: quod si habeat promissionem adiniunctam , dicitur de ennstruo insulis hili: tale est meritum contritionis persectae in peceatore respeetu iustiseationis: si vero non habeat promissionem adiunctam, dicitur meritum de congruo fullibili. Iam ad meritum de congruo insallibili omnes

recensitae conditiones requiruntur praeter statum gratiae: ad meritum vero de congruo sal lihili iterum omnes recensitae conditiones requiruntur praeter statum gratiae et promissionem ex parte Dei. Nolandum autem

est, quod etiam in iustis dari possint opera meritoria de congruo saltibili, ut ex inserius dicendis apparebit.

VI. De aetibus spei. seu de operibus intuitu

I 48 l. Lutherus docuit, contritionem, quae elicitur ex motivo amissae

aeternae heatitudinis, hominem sacere hypocritam et magis peccatorem. Otrinus I 6ὶ negat, licitum esse Operari aeternae mercedis intuitu. Idipsum Rsserere visus est uichael Baius, docens omnem amorem, qui non est Dei propter seipsum dilecti, PSse vitiosam cupiditatem et peccatum, ut

447쪽

446 PARA IV. palet ex elias propositione ordine XXXVI li inter damnatas a Pio V. Iuxta delirum et impudentem pseudo- mystieum victuriem de Molinos, eum quis ad puri amoris culmen pervenerit. animum adeo deprimere debetae divinae voluntati resignare, ut ad instar exanimi corporis non de praemio et punitione cogitet, non de paradiso et inferno, non de morte et aeternitate : hune de se nullam curam

gerere oportet, non virtutem, non sanctitatem, non beatitudine in appote- re, cum non in statu activo, sed in Statu mere passivo versetur, cui non

convenit. nisi quiescere et pali. uine eius sectatores Oui sistae dicti sunt,

qui asserere non reuhescebant, turpissimas carnis libidines in hoc quietis statu ut peccata nullatenus imputari. Putidum hune quietismum, damnatum ab Innocentio XI, abhorruit . Duel ius ArchiΡpiscopus Cameracensis; sed tamen similibus, li-eet purioribus principiis inhaerens, ipse quoque aberravit. Docuit enim, in praesenti vila statum dari puri amoris, in quo absque commixtione

propriae utilitatis, Deus ita diligatur,

ut in eo nec poenarum metus locum habpat, nec desiderium reinunerationis. In hoc statu, qui sanctae in diiD-rentiae dieitur, nihil anima sibi vult,

sed omnia Deo; Seu vult anima salutem, non uti salutem propriam, non ut me resedem meritorum, non ut sui bonum omnium maximum, sed quia voluiitas Dei est, eam nos velle propter seipsum: quae doctrina reprobata est ab Innocensio XII. Cum Michaele Baio consensit etiam Pasch.

0uesnellius, ut manifestum est ex uius propositionibus a XLV-XLIX a Clemense XI in Bulla: Unigenitus,

damnatis. - Doctrina catholica, quae

his erroribus opponitur, exhibetur in Concilio Triden 1 ino. quod Sess. VI,

cap. 11 de elarat, stox orthodo rete doctrinae adversari, qui statuunt, in Omnibus operibus iustos petrare, si in illis quam ipsorum socordium eae i

cetur Deus, mercedem quoque intuentur aeternam. Ubi clare enuntiatum videmus, primarium , ac prinei pale consilium in perliciendis operibus honis esse debere gloriam Dei, et in obsequium supremi Domini omnes actiones suseipiendas esse: sed tamen etiam doctarat. nsequaquam illi et tum et pravum esse, ad impedimenta virtutis eo facilius vincenda aeternam quoque intueri mercedem. Sicut enim Christus primo nos petere iubet: sanetistretur nomen tuum, et Secundo : adpenias regnum tuum: ita in operibus nostris primarium motivum esse de bot gloria Dei, Seu Ohsequium Deo pra0standum; secundarium autem motivum est conseculio

regni Dei ad quod respicere possumuSet debemus, quia Deus ipse vult nos salvos fieri. Lieitum ergo est, bona

agere intuitu aeternae mercedis et Opera nostra meritoria esso non desinunt, si ex intuitu aeternae mercedispersi ei untur. Id eae S. Scripsura, eae Traditione et eae rationibus theologicis probatur. 4. In S. Scriptura hominibus aeternae beatitudinis praemium propinnitur, ut ad istud respieientes, ad recte opserandum excitentur. Deus ipse Abrahaino, ut eum in fideli suo se vilio consortaret. dixit: Noli timere Abram: ego protector tuus sum. eι merces Iuum tignanimis lil. Ps. XXVI, 20 legitur: raperta Dominum, Piriliter ust , et confortetur cor tuum,

ι sustine Dominum, id est, attende Dominum, qui tibi tribuet lv. praee. bona in terra virentium. Κeeli. XVIII 22: Ne rerearis usque ad mortem it

448쪽

stillares, quoniam merere Dei maneι in aeternum. Aeterna igitur merces ut motivum proponitur. per quod hinmines excitantur, ut tu iustilia continuo crescant. Si Evangelia porro

scrutemur, ex hisce constat, suam

praedicationem Christum sie exordi. hi: Poenum ιiam agite, appropinquarit enim regnum melorum si . Ibbilem. ut Apostoli ad perserendas pro iustilia perseeutiones excitentur, Christus ait: Gaudrie eι vitaιe, quia

merces restra c9piosa est in coelis 12 . Ilerum, ut homines ad eleemosynam

ex recto sine tribuendam impellat. dieit: Te autem facienie eleemosynam, nesciat sinistra sua quid furim de Dra. ua, vι sit eleemosyna ιua in ab. scandito, et Puler tuus, qui putri in abscondito, reddet libi s3 . Et: Fatiis vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis. reeipiam ros in aeterna tabemaeula s. . Item, discipulos suos ita monet et solatur: 0ua rile primum regnum Dei. . . Nolue timere. pusillus streae, quia complacuit Patri restro dari vobis regnum 5 .

Matth. VI, 19, etc. Christus nos exhortatur, ut sicut mundani thesauros terrenos quaeritant, ita thesauros eoelestes lucrari sat agamus; neque hanc cordis intentionem reprobat, sed p tius commendat, dicens: Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi ne que aerugo, neque tinea demolitur,

et tibi fures non ripodiunt, nee furantur. Ubi enim est thesaurus tuus, ibi eri et cor tuum. Lucerna corporis tui esι oculus tuus intentio tua . Si oculus suus fuerit simplex lad coelestia intentus , lodium corpus tuum lucidum erit: si autem oculus tuus fuerit nequam sterrenus tantum inhians), 1

tum corpus tuum tenebrosum erit.

- dem modo Apostoli fideles perART. V. 401 spem rotributionis ad hone opstrandum excitant. Hebr. XI. 6 dicitur: Credere oporteι aecedensem ad Deum, quia est. es inquirentibus se remunerator sit. Ad quid vero hoc eredendum esset, si ad remunerationem respiestre non licerei' -Gal. VI, 9 Paulus dicit: Bonum avsem Dei n-tes non deliciamus: tempore enim suometemus. Et Col. III. 23. ele .: 0uoscumque facilis, eae animo operamini sieut Domino, et non hominibus. Seientes , quod a Domino aecipietis retributionem haereditatis. Ilebr. X,

fessionem indeclinabilem si dolisnnii nesi qui repromisit , et tonsi remus inricem in prorocationem thari cliis,

et bonorum operum. - Petrus si fideles exhortatur, ui per bona opera ceditum electionem sacere Salagani. Α-

poc. set Christus Angelo Smyrnae dieii : Din fidelis usque ad mortem. et

dabo tibi eoronam ritust. Iain vero si illicitum esset, bonum agere intuitu aeternae mere dis, et si per talem intuitum bonum opus corrumperetur.

dicendum soret, Christum et Apostolos illieitum quid comm ndasse, et per promissiones propositas opera fidelium hona eorrupisse, aut Sallem imperseeliora reddidisse; quod eum ne eo tare quidem liceat, dicendum est, non solum licitum, sed et proficuum esse, ut homines ad promissam aeternam mere dein respiciant, et per eam ad recte operandum excitontur. Ast - Pseudomysticorum commentis ohsistunt non modo divina eloquia, sed et Aeta Sanctorum, quos eaedem Ss. Scripturae perlaudant. Persecte sane Deum diligebant et Abrahum et Moyses et Darid ei Paulus Apostolus; hi lamen omnes

selieitalis ae reinunerationis aeternae

449쪽

spem hahebant. Abraham enim Hebri xl, 10 expectabat fundam tu habentem ciritatem, cuius artistae eι conditor Deus. Moyses ) uspiciebat in remuneralionem. David 23 inelinabat cor suum ad faeiendria ius itientiones... prostfer retributionem . Tandem Gentium Apostolus de se testabatur: Sic curro, non quasi in incertum: sic pugno. non quasi aprem rerberuns: sed castigo eo rus meum, et in serri- tutem redigo ne forte. . . reprobus 'μ

iciar 3 : et: persequor ad brarium

Supernue vocationis i 43. Ex his aliisque si xeentis Sanctorum exemplis conspicuum est, virtutem Spei, qua ob mercedρ in aeternam operamur, minime psersectioni repugnare. 2. D. Putres desiderium beatitudinis, quod amor toneu piscentiae vulgo nuncupatur, a persectionis statu non

expellunt; quin potius uno ore illud suadent et exigunt, veluti persectaeeliaritatis indietum. S. cyprianus in Epist. de martyrio Mappalici dieit:. Hieest agon fidei nostrae, qua congredimur. qua Vincimu S, qua coronamur.

Hic est agon quem nobis ostendit B. Apostolus Paulus, in quo oportet nos currere, et ad coronam gloriae pervenire . . . Si vos acies provocaverit, si certaminis vestri dies venerii, militate sortiter , dimitate constanter , Scienies, vos sub oculis praesentis Domini dimicare, consessione nominis eius ad ipsius gloriam pervenire 3 i5 . S. Gregorius Ma. ad Eudoxiam scribit: ε Nos verbum salutis 3 arctissime complectamur , ac prae omnibus rebus Deum habere optemus; Solum , inquam, perenne

illud bonum et nostrum . . . Quandoquidem virtutis praemium est, Deo frui, ac purissimo illo lumine irra

diari, quod in tripli ei unitate tonsideratur, cuius nunc radiis leviter lantum perstringimur. Ad haec eonte de , progredere, pronio animo vitam aeternam arripe. v S. Ambrosius ait: e Studia virtutum sine remineratione lepeseunt; v et in expos.

Ps. CXVIII ita loquitur: c Praerogativa est si dei atque iustitiae, de Domini favore mercedem usurpare non insolentis arrogantiae, Sed innocentis est conseientiae, ab ipso cui servieris, petere mercedem; quoniam desperare segnitiei est materia, sperare autem incentivum est laboris. v S. Chrysostomus s8ὶ scribit: c Colamus virtutem, ut in hac vita multa nobis bona tribuantur, et cum naturae concesserimus, aeternam beatitudinem adipiscamur. v S. Hierony

mus 93 ad expmplum Apostoli pro-

voeans inquit: e Paulus hoc saeit, ut plus laborans, plus etia in mercedis accipial. 3 S. Augustinus l0i de doctrina christ. asserit: e Tune est o pii inus homo, tum ad incommutahilem vitam tota vita sua pergit, et toto assectu inhaeret illi. x Et traei. 9 in Ioan .: et Cum coeperit desiderare venientem Christum anima casta. quae desiderat amplexum sponsi, sit virgo interius ipsa fide, spe et charitate.

Habet iam fiduciam in die iudieii, et

dieit: Adreniat regnum tuum. Ergo, fratres, date Operam, ut desidere- iis diem iudicii; aliter non probatur persecta charitas. nisi eum conperii dies illa desiderari. x Enar. in Ps. CXX ait: e duando facis opus bonum, propter Citam aeternam fac...

Noli sacere, nisi propter vitam aetemnam. Ideo sae et securus facies; hoc enim mandavit Deus. x Item in Ps.

CXLI: c Timoris et cupiditatis ia-

450쪽

unam elaude eontra diaholum, aperi ad Christum. Quomodo ipsas valvas aperis ad Christum' Cupiendo regnum eoelorum, timendo ignem gehennarum. Per cupiditatem saeculi diabolus intrat, per desiderium vitae aeternae Christus intrat. γ S. Gregorius 11. inquii: ε Nec eastitas ergo magna est sine hono spere, nee Dpus honum est aliquod sine castitate. Sed si utrumque agitur, restat, ut quiS- quis ille est, spe ad Rupernam patriam lendat. x S. Bernardus 23 animam sidelem sic alloquitur: et Haec Sunt, pro quibus clament desideria tua, ut in eo vivas et moriaris in ipso, ut gloriam eius videre, et ipso frui in perpetuum merearis. a Gncilium

vero Tridentinum i 3l desinit: Si quis diserit, iustilitatum peccare, dum imtuitu aeternae mercedis bene operatur, anathema sit. - Sensus Ecclesiae etiam constat ex damnatione propositionum Baii, Molinosii, Fenelonii et ouesnellii, quae huc reseruntur. Porro Aleaeander Vm propositionem ihanc n. 10 confixit: et Intentio, qua quis delestatur malum et prosequitur

bonum , mere ut coelestem obtineat gloriam, non est bona, nee Deo plaeens. a Tandem a P eudo-in Isticorum doetrina, quam resutamus, adeo tompe distat Ecclesia, ut religiose Christi

Martyrum coneelebret memoriam, eoquod tradiderunι corpora sua ad

supplicia, ut haeredes fierenι in domo

Domini. 3. Ratio theologica ex sine, seu destinatione hominis petitur. Nam inter operandum cserte licitum et bonum est, finem inlueri atque ad eum media referre. Sed snis hominis est, ut Deo serviat et ita aeternam beatitudinem eonsequatur Iεὶ. Beatitudo aeterna est igitur sinis sidei et ope

lud Rom. VI, 22: Liberali a peccato, servi autem facti Deo, habetis fruetum vestrum in sanetificationem, Anem rero vitam aeternam; et I Pe

strae salutem aximarum. Ergo liei tum est, beatitudinem aeternam ian- quam finem secundarium intueri, ab quo ad eum media, scilicet bona pera referre. Praeterea si illieitum esset, intuitu mercedis aeternae hene

agere, Spes ex numero virtutum eliminanda easet; sed in consesso est apud omnes, sicut fidem et charitatem, ita et spem virtutibus ineologicis aecenseri, quae sicut in se excellentissimae , ita et a Deo praeceptao et ad salutem necessariae sunt; ergo etiam licitumini bonum est, agere e motivo spei, quae aeternam beatitudinem. eiusque media pro obiecto habet. Denique, quoniam proximum diligere debemus. Ricut nosmetipsos. certum est, quod ei nos diligere, ae ideo sicut moralitatem, ita et selicitatem nostram velle et promovere debemus; quod si negatur, dicendum erit neque proximi salutem desiderandam ei promovendam esM, et Apostolos a vera persectione descivisse, qui pro universi orbis salute lot discrimina passi sunt, tot obiere labores quae eum sine impietate diei non possint, admittenda est catholim doctrina ib).Nvia. Praecipuae quas adversarii movent, dissicultates, sunt sequentes:

Obt. I. Christus 6ὶ mercenarios reprehendit, eosque bono pastori opponit: sed qui intuitu mercedis bona operantur , veri mereenarii sunt.

Rev. Mercenarii proprie dicuntur illi, qui vel uniee vel praecipue mem

SEARCH

MENU NAVIGATION