Institutiones theologiae theoreticae seu dogmaticopolemicae ab auctore in compendium redactae fr. Alberti Knoll a Bulsano Pars quarta De Deo hominum sanctificatore, de gratia Christi et de sacramentis in genere

발행: 1863년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

50 PARA IV. natura las, qllas tamen ipsi usurpant. Quaestio porro est de re, non de formulis, quibus res significatur. Turpe autem est, et contra dialecticae leges, a formulis ad rem transitum sacer . Et sane testimonia biblica n. allata

clare ostendunt, gratias supernaturales vere dari, easque ad actus salutares necessarias esse. Neque loeaeilata ad divinum duntaxat concur-Sum, quo omnia conservantur, referri possunt. Iste enim concursus ad omnes homines, quamdiu vivunt, pertinet, unde Aet. XVII. 28 dieitur in

ipso risimus, movemur, et sulcus: et tamen non omnes homines fructus operum salutarium res runt. Ergo Christus non ut Conditor et Conservator,

sed ut Rρdemptor loquitur, et gratias supernaturales per redemption omparias intelligit, dum dicit: qui manet in me, et ego in eo, hic ferι fructum mulsum, quia sine me nihil potestis facere: neque haec de sola doctrina Christi intelligi possunt, quia hanc

plurimi probe cognoscunt, et tamen fructus salutarium operum haud serent. Paulus, postquam Phil. II, 6, 1 opus redemptionis collaudasset, elibid. v. 12 sideles admonuisset, uicum metu et tremore salutem suam operentur, addit: Deus ess enim, qui operatur isὶ etc., ostendens, salutem non a solis viribus naturalibus, sed praecipue a Deo operant et auxilianto dependere: quis iam dicet, eum de solo concursu providentiae divinae communi loqui' - Generatim Paulus ubique gratiam Christi ut Redemptoris ad salutem neceSSariam praedicat, ut Aet. XV, 41: Per gratiam Domini Iesu Christi credimus galvari, etc.; Rom. III, 21, Eph. II, 10, etc. His aceedit constantem Ss. Patrum traditionem et insallibile Melesiae magisterium citata loca de

supernaturali gratia Redemptoris pxponere , ita ut certissime aberrent, quicunque aliam expositionem proferre praesumunt. - Divinae providentiae concursu sit, ut vires naturales, quas Deus ereavit, in suo esse

naturali conserventur II 253 elo. et gubernentur i3 256 ete . . Sed iures

naturales seipsas transcendere et sup rnaturaliter agere nequeunt; quapropter ad actum supernaturalem alio concursu divino, speciali auxilio. i. e. gratia supernaturali opus est. Nullatsenus ergo doctrina de providentia Dei, et concursu cum doctrina de gratia Redemptoris supernaturali confundenda BSt.

Obi. V. Si reeta ratio impossibilia

ei absurda admittere nequit, merito etiam reiicit doctrinam de necessisitate gratiae supernaturalis. Ex ista enim sequeretur, sapientissimum Creatorem tales homini vires non dedisse, quibus finem suum a Ssequi posset: ipsam Christi doctrinam haud adeo persectam esse, ut homo peream ad moralitatem dirigeretur: hominem pser actus honos nihil mereri quoniam Deus in ipso velle et persi-eere operatur: vel legem continuitatis violari, si homini non nisi naturalibus saeuitatibus praedito actus Supernaturales adscribantur: denique miracula sine causa multiplicari. Resp. Concedimus. rationem id admittere non posse, quod vere impossibile et contradictorium est. Sed talem non esse gratiam Supernaturalem, facile ostenditur. Haec enim ιο-gice possibilis est, quia, ut ipse Mn Isatetur, in eiusdem conceptu nulla contradictio occurrit. Etiam eius physica possibilitas negari nequit, quia Deus ordinis naturalis et supernaturalis auctor et metor sicuti naturales, ita et supernaturales vires elargiri , et immediate in animam agere poteSt, Dissiliam by Cooste

52쪽

CAPUT II.

quo l si negarPlur, eius omnipotentia, aut omni praesentia restringenda so-ret: et homo, intellectu et voluntate praeditus , latem influxum divinum recipiendi capax est, quamvis huie, ut libertas illius servetur, vel eonSentire, vel etiam resistere possit. Denique

moralis possibilitas in dubium pertrahi nequit; gratia enim supernaturalis convenientissi uia est Deo, qui eam elargiendo sua attributa clarissime manifestat, nempe omnipotentiam, qua iacultates naturales ad altiorem

flatum elevat, ei vires supernaturales importitur: omnipraesentium, qua cuilibet animae intime adest; sancιi-ιusem, quoniam non nisi ad veri eo- ilionem ei boni dilectionem promovendam operatur; sapientiam et bonitatem, quoniam per operationes gratiae hominem efficaciter ad salutem dirigii, quin liberum eius arbitrium tollat: misericordium, cum indignos quoque gratia sua praevenit etc. Convenientissima pariter est gratia supernaturalis homini, cuius natura non destruitur, sed nobilitatur, et eurus liberum arbitrium non tollitur. sed emendatur, ad bonum inclinatur et viribus supernaturalibus donatur, quibus actus supernaturales ponere et sinem supernaturalem attingere valet. Cum ergo per gratias supernaturales gloria Dei et sinis hominis maxime promoveantur, quis demorali illarum possibilitate dubitabit'

- Frivola sunt, quae ab adversariis opponuntur. Deus homini vires naturales ad actus naturales accommodatissimas dedit; ad actus autem Rupernaturales supernaturalia dona con-eeSsit, quae homo per peccatum perdidit, Christus vero recuperavit. Christus porro sanetissimam et persectissimam doctrinam attulit; sed hominum

turales gratias promeritus est, quibus ad doctrinam observandam excitarentur et adiuvarentur, per quod S pientiam et bonitatem suam clarissime commonstravit. Liberum arbitrium per gratiam non tolli, sed cum ista operari, et ideo hominem peractus honos vere mereri, in serius o- Stendetur. Decantata lex continuitatis naturae non Deo est posita, atque ideo illi divinae operationes non Subsunt. Si oculus ope telescopii etiam remotissima Sidera considerat, homo quoque ope gratiae, Seu specialis a xilii divina supernaliter agere valebit. Denique in nostra doctrina miracula non sine causa multiplicantur, quia gratiae Supernaturales hominibus necessariae sunt, ut actus supernaturales ponant et sinem supernaturalem attingant: neque inconveniens est, Deum sicut in ordine naturali, ita et in ordino supernaturali, cuius item Auctor et Rector est, eontinuo ope- εrari. Et generatim magna temeritas est, per in stirmam rationem, quae etiam naturalia non omnia perspicere valel. operationes Dei supernatur

les diiudicare velle, cum omnia, quae Deus vult, ideo iusta, sancta et bona sint, quia vult.

I. Ad fidem salusarem . eiusque initium

necessaria est gratia aertialia.

4l0. Semipelagiani putabant, ho

minem per vires suas naturales, dum

motiva credibilitatis expendit . fidem

Salutarem concipere, aut saltem eius

initium, Seu primum credulitatis an sectum in se excitare posse ei debere, ut dein gratia subsequatur, per quam sidei supernaturalis augmentum acquirat. Sed haec sententia salsa olhaeretica est. Nam iuxta doctrinam Giholicam etiam fides salutaris, qua

ex pia quadain in Deum inclinatione

omnia, quae revelata Suni, Seu veri-

53쪽

52 PARS IV.

tales divinae propter auctoritatem Dei

revelantis firmo assensu probantur , est donum gratiae divinae, et ad initium quoque fidei, seu primum Credulitatis aseelum concipiendum necessaria est gratia supernaturalis,

seu illuminatio et inspiratio Spiritus

sancti. Dogma hoc catholicum eae S. Scriptura, eae Traditione et rationibus ιheologicis probatur. . In S. Sci ψιura fides, eiusque initium non naturali hominis ingenio et industriae, nec soli externae fidei praedieationi et illustralioni tribuuntur, sed gratiae divinae, Seu interiori Spiritus sancti operationi, illuminanti et inspiranti. Christus ipse docet, fidem in Patrem et Filium non nisi Deo illuminante , et inspirante obtineri; ait enim: Nemo noviι Filium nisi Pater, neque Patrem quis novis nisi Filius, et cui rolueriι Filius revelare l . Hinc eum Petrus Christum Filium Dei vivi profiteretur , audire meruit a Christo: Beatus es Simon, quia caro, et sanguis, id est, humanus intellectus non revelarit ι ibi, sed Pater meus, qui in eoelis est l23; quibus verbis Christus sidem et conse3sionem Petri ceu divinitus acceptam laudat. Idein Salvator noster inquit: Confiteor tibi Pater, Domine coeli, eι terrae, quia abscondis i haec a sapiensibus, es prudentibus, et revelasti ea parrulis. Ba Pater, quoniam sic fuit placisum ante ιe s 3); quae verba manifeste dicta sunt de revelatione interna, et de ea gratia, quae ad assentiendum mysteriis silet nos movet;

nam revelatio externa nedum Parrulis, id est humilibus et simplicibus ,

sed etiam, imo multo magis sapien-1ibua ei prudentibus factu est. Clarissime rem proponit Chri Sius Io. cap. VI, ubi v. 29 interrogatus a Iudaeis: Quid

faciemus, ut operemur opera Dei γrespondit: Hoc esι opus Dei, uι credatis in eum, quem misit ille, eoneeptis verbis sidem salutarem donum

Dei appellans. De hac eadem fide loquens ait. v. 37: Omne quod das mihi Pater, ad me veniet. c quid est: ad me renieι, ait S. Augussinus i , nisi, credet in me' , - Pergit Christus v. M: Remo potest venire ad me, nisi Pater, qui misiι me, traxerit eum, id est, nisi Pater per internam

intellectus illustrationem et voluntatis motionem eum alliciat, et suaviter non necessitando, sed invitando

trahat. Quod autem hoc loco Christus loquatur de necessitate gratiae divinae interioris ad fidem, patet ex velabis eiusdem ad Iudaeos, qui eum docentem audierant; inquit enim ibid. v. 65 etc. : Sunt quidam in robis, qui non credunι - propferea diri robis, quia nemo potesι renire ad me nisi fumrit ei datum a Patre meo. et Ergo, i

fert S. Augustinus 5ὶ, trahi a Patre

ad Christum, et audire ac discere a Patre , ut veniat ad Christum , nihil aliud est, quam donum accipere a Patre, quo credat in Christum. Neque

enim audientes Evangelium a non audienti hus, sed credentes a non

credentibus discernebat, qui dicebat: Nemo renit ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. χ Veritalem eandem Paulus ubique inculcat. Rom. XI,

35 interrogat: 0uis prior dedit illi, et

retribuetur et ' quoniam eae ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. e Et ipsum igitur, ait S. Augustinus l63, initium fidei nostrae ex quo

nisi ex ipso est' neque enim hoc excepto ex ipso sunt caelera, sed eae ipso, per ipsum , eι in ipso sunt omnia. χEphes. II, 8 scribit: Gratia estis sa ruti per . idem, et hoc non ex v0bis .

54쪽

tAPUT II.

Bes enim donum est. Phil. I, 20: Vmba donatum est pro Christo, non solum, ni in eum credulis, sed etiam, ut pro illo patiamini: quibus verbis, ait S. Auguslinus ri , Apostolus g utrumque ostendit Dei donum . quia utrumque dixit esse donatum. Nec ait, ut plenius et persectius eredalis in eum, sed tιι credatis in eum. Nec seipsum misericordiam consecutum dixit 2 .ul fidelior sed uι fidelis esset: quia selehat, non se initium fidei suae priorem dedisse Deo, ei retribulum sibi ab illo augmentum, sed ab eo sct laetum fidelem , a quo et Apostolus laetus est. v - I Cor. IV, 7 silenter interrogat: 0uis se discervit' quid stubes, quod non accepissi' Si autem arcepisti, quid gloriaris, quasi on acceperis' et quo praecipue teSlimonio, inquit S. Augustinus 33, etiam ipse convictus sum , cum Similiter errarem , putans fidem , qua in deum credimus, non esse donum Dei, sed a nobis esse in nobis. v I Cor. XII,3 legitur: Nemo potest dicere, Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto, id est, nemo potest eum de hila eordis reverentia Iesum Dominum suum credere , et pro sileri, nisi per gratiam Spiritus sancti. II Cor. III, 5 haec habentur: Nou quod susscienses simus cogitare aliquid a nobis, quasi eae nobis, sed sufflcientia nos ra eae Deo esι:quo ex loco ita argumentatur S. Augustinus si): ε Attendant hic, et verba ista perpendant, qui putant ex nobis esse fidei eoeptum, et ex Deo esse fidei supplementum. Quis enim non videat, prius esse cogitare, quam Credere Τ Nullus quippe credit aliquid ,

nisi prius eogilaverit esse credendum ... quod ergo pertinet ad religiovem et pietatem , de qua loquebatur

Apostolus, si non sumus idonei cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sum eientia nostra ex Deo eSt, profecto non sumus idonei credere aliquid quasi ex nobismetipsis, quod sibne eogitati no non possumus, sed sunscientia nostra, qua credere incipi mus, ex Deo est. 3 Hinc sdes eorum,

qui per Apostolorum praedicationem conversi sunt, gratiae adgeribitur divinae, ut Act. XVI, i 4 de LIdia purpuraria legitur: Dominus aperuit cor eius, intendere his, quae dicebantur a Paulo: et ibid. XIII, v. 48 generatim dicitur: Crediderunt, qu0squoι praeordinali erant ad vitam aeter

num.

2. m. Patres etiam ad fidem eiu que initium gratiam actualem necessariam esse docuerunt. Quod patet

ex citatis praec. n. a testimoniis S. Irenaei, Origenis, S. Cypriani, S. Basilii, s. Ambrosii et aliorum. Bis addi possunt alia, quae speciatim ad

praesens dogma reseruntur. S. Imbrosius lib. de fuga saeculi 5ὶ ait:

e Non in polesiale nostra est cor nostrum et nostrae cogitationes. Ei in Expositione prooemii Evang. S. Lucas ad hape verba : Visum esι mihi, inquit: e Non voluntate tantum humana visum est, sed sicut placuit ei, qui in me loquitur Christus : qui, ut id, quod bonum est, nobis quoque honum videri possit, operatur. . . a Deo enim praeparatur voluntas hominum. Ut enim Deus honorificetur a saneto

Dei gratia est. 3 S. Gregorius Ma. isi , disserens de recta in SS. Trinitatem si de eiusque consessione, ait: Qui primum dedit, dabit et secundum, vid est, qui dedit credere, dabit et con steri ; quibus verbis ipsam fidem a Deo datam prostetur. S. Gregorius Mas. l7ὶ docet, e lacile quidem esse

55쪽

credere, sed hoc praesupposito, quod proprie a divina operatione ost indigentium Salus. γ S. Cyrillius Ilieros. η inquit: e Ipsius gratiae Iesu Christi est concedere , et nobis, ut sine desectu dicamus, et vobis. ut intelligentes audialis. Et alibi '): et Sine gratia praedicatis verilalibus assentiri non

possumus. 3 S. Chrysostomus, cuius

auctoritate Semipelagiani abutehantur, dogma catholiciam aperte prositetur. Hom. 12, in I ad Corintli., n. 1 etc., haec profert: c Nihil ex te habes, sed a Deo accepisti . . . Ergo cum acceperis habes, non hoc vel illud , sed omnia quae habes. Non enim haste tua recte saeta sunt; sed ex Dei

gratia proveniunt. Si fidem dixeris . ex vocatione illa venit. 3 uom 14, in Epist. ad Rom. , in illa verba: Spiritus adiurat infirmitutem nostram, ita loquitur: c Ut discas, non in laboribus tantum et periculis tibi gratiam adesse, sed etiam eam in iis, quae

faciliora videntur, tecum eo operari, et ubique suam conferre opem, Subiungit: num quid, ut oportet, oremu3,n scimus ... etenim ad eam rem Dei ope egemus; usque adeo homo infirmus est, et ex se nihil. I Hom. 4, in

Epist. ad Ephes. , in illud: Gratia sal-ruti estis per sidem, et hoc non ea robis, ita prosequitur: ε Ne fides quidem, inquit, est ex nobis. Nam si non

venisset, si non vocasset, quomodo potuissemus credere'. . . Quare nec

1idei donum est nostrum . sed Dei, non ex operibus; non enim suffecisset, inquit, fides ad salutem. . . Hoc ipsum est Dei donum , ne quis glorietur, ut nos gratos euiciat circa gratiam. uom. 28, in Gen. , ait: e Deum

preces nostras praevenire. 3 Hom.

13, in Ioan ., docet, e gratiam Dei semper in beneficiis priores sibi partes

vindicare. x Hom. Il, in Ioan . , ass

rit, e Deum in nobis bonum opus timet pere. γ S. Augustinus librum 2um contra duas Epist. Pelagian. terminal dicens: ε Nee omnino ineipit homo ex malo in honum per initium si- dei commulari, nisi hoc in illo agat indebila et gratuita misericordia Dei.

De qua suam cogitationem recolens

quidam, sicut legimus Ps. LXXVI, 10 etc. : Nunquid oblit laeetur, inquit,

misereri Deus, aut eontinebit in ira sua miserationes suas' Et disi: nuus coepi, hare musatio dexterae celsi Cum ergo dixisset: nunc stoepi, non

ait: hirpe mutasio arbitrii mei, sed dolerae meelsi. Sic itaque de gratia cogitetur, ut ab initio bonae mutationis suae usque in finem consummationis, qui gloriatur, in Domino

gloriestur. Quia sicut nemo potest bonum perficere sine Domino, sie nemo incipere sine Domino. v tandem doctrinam contra Semipelagianos strenue propugnarunt S. Fulgentius, et S. Prosper. - S. Do M. f3) seribit: e Bonorum operum, et spiritualium studiorum Deus auct0r est, qui quorum incitat mentem , adiuvat actionem ; a quibus verbis praevenien iis ei sui, sequentis gratiae necessitatem

profitetur. Idem εὶ ait: c Sine gratia nihil possumus: per ipsam omnia pOD sumus. v S. Bernardus 5, dicit:. Deus tria haec, hoc est, bonum eo-gitare, velle, si perficere operatur in nobis ; primum profecto sine nobis, secundum nobiscum. tertium per nos

facit: siquid om immittendo bonam

cogitationem nos praevenit, immutando etiam malam voluntatem sibi per consensum iungit, foris per ape tum opus nostrum internus opifex imnotescit. Sane ipsi nos praevenire n quaquam possumus. Qui autem bonum neminem invenit, neminem Sp

56쪽

vat, quem non praevenit. A Deo ergo sine dubio nostrae sit salutis exordium, nec per nos utique, nec nobiS- eum. Verum conSensus et opus, etsi non ex nobis, non iam tamen sine noliis. 3 - Doctrina Ss. Patrum in

conciliis desinita fuit. Concilium Aravsicanum II, can. 5, ait: Si quis 3icut augmentum ita etiam initium fl- dei , ipsumque credulitatis affectum, quo in eum credimus , qui iusιiβωι impium, eι ad generationem sacri baptismalis perreuimus, non per gratiae sinum , id esι, per inspirasionem

Spiritua sancti. . . sed naturaliter nobis inesse dieiι, Apostolicis dogmatibus adversarius approbatur: elcan. 7:

Si quis per naturae tigorem bonum aliquod, quod per ιinet, ad salutem vitae aeternae, cogitare, uι expediι, auι eligere, sire salutari, id est, erany Iicae praedicationi eonsentire posserensirmaι absque illuminatione, eι inspiratione Spiritus sancti, qui dat omnibus suae itutem in consentiendo et credendo veritu i. haeresim fallitur spiritu. Concilium Tridenti

num s) inquit: Si quis diaerit, sine

praeveniente Spiritus sancti inspira-ιione, alque eius adiutorio hominem creder e... pMSe, sicuι oportet, uι ei iussisieationis graIta conseratur, unathema siι. 3. Rationes theologicae sequentes asserri solent: a Ex probatis Opraee. constat, gratiam ad quodlibet

opuS salutare necessariam esse: atqui

initium fidei, seu pius e redulitatis affectus inter bona opera computari debet , eum inde bonorum operum S ries , ac salus ipsa pendeat, quia sides iolius salutis basis ac landamenium est: ergo etiam ad initium fidei et ad pium credulitatis asseelum gratia est necessaria. Secus 1 erum non

esset, quod Christus dieit: Sine manihil potestis facere, et quod Aposto

lus adseverat: eae ipso, eι per ipsum, et in ipso sunι omnia. bi Fides vi sylutem hominis promoveat. Supern luralis esse debet: ast intellectus et voluntas tanquam saeuitates mere naturales activitatis suae sphaeram iram Scendere nequeunt, atque ideo actum supernaturalem nec incipere, nee

perficere possunt. c) Hac de causa Ecclesia semper donum si dei a Deo pro insidelibus postulare ac pro illo

conceSSO gratias agere consuevit. Procerio igitur habuit, fidem salutaremita esse donum Dei, ut per gratiam divinam et incipiatur et firmetur. Neque enim, ut optime arguit S. Auginstinus, ab alio poscimus, quod in nostra eSt potestate: ε Quando enim, inquit, non oratum est in Ecclesia pro insidelibus, atque inimicis eius, ut crederent . . . Nam si haec ab ipso

Deo) quidem poscit Ecelesia, sed a

se ipsa sibi dari putat, non veraS, Sed perfunctorias orationes habet; quod absit a nobis. Quis enim veraciter ginmal, desiderans accipere, quod orat a Domino, si hoc a Seipso se sumere

existimat, non ab illo , I 2ὶ' - Etenimet 0ratio, ut idem S. Doctor 3ὶ loquitur , clarissima est gratiae testificatio. a d) Gratia, ut inserius probabitur, est plane gratuita, nec meritis humanis rependitur. Istud autem dogma evertitur per doctrinam Semi- pelagianorum. Nam si fidei initium, vel aliquis pius credulitatis assectus, desiderium , aut cogitationeS salutares essent in nobis sine gratia, iam aliquo modo gratiam promereremur e quis autem dicat, ait S. Augustinus l4 , eum, qui iam coepit credere,

ab illo, in quem credidit, nihil mereri' 3 - Hoc autem iam damnatum

57쪽

56 PARS IV. fuerat a synodo Dinspolitana, in qua Pelagius ipse, ne anathema incurreret , damnavit hanc propositionem :e Gratiam secundum merita nostra dari. 3 Aecedit et illud maxime abis surdum, ut idem S. Doctor notavit, hominem quasi componere cum Deo,

e ut partem fidei sibi vindicet, atque illi partem relinquat; et quod est elatius, primam tollit ipse , sequentem dat illi, et in eo, quod dicit esse amborum, priorem se facit, posteriorem Deum. y In systemate nempe Semi- pelagianoruni primas in Salutis negotio partes homo sibi vindicaret, non

Deus

Rota 1. 0mnes Catholici admittunt, gratiam internam praevenientem, seu Pxcitantem necessariam esse ad hominis conversionem sive ah infideli lato ad fidem, sive a peccato ad iustitiam. Quidam vero cum Card. Bellar mino ill opinantur, iustos, iam

gratia sanctificante ornatos, in singulis operibus salutaribus exercendis indigere quidem gratia adiuvante

et cooperante, non tamen praeveniente et excitante. Innituntur aulem notioni gratiae sanctificantis, quae est charitas Dei cordi infusa, necessario coniunctam habens dele- elationem iustitiae . quae promptoS nos pi expeditos efficii ad omne bonum, et ex qua ideo tanquam sua radice naseuntur boni assectus et pia

desideria. Unde Christus ait: 0ui manet in me, et ego in eo, hie serι fruelum mulsum 23. Et Concilium

Arausitanum II dieit can. ult.: Hoc eιiam secundum fidem eutholicum credimus, quod accepta per baptismum gratia omnes baptizati, Christo au-aeiliante eι cooperante, quae ad Salu tem pertinent, possini ei debeant, si si lilar laborare voluerint, adim-

Here: quibus verbis pro iustificalis

necessaria declaratur gratia adiuvans et cooperans, non autem excitans et praeveniens. - Αst haec sententia merito repudiatur; graves enim rationes ostendunt, iustis quoque ad Singulos actus praeter gratiam habitualem necessariam esse actualem non solum cooperantem, Sed etiam excitantem, seu praevenientem. Nam

habitus in altum non erumpit, nisi a facultate, in qua est, applicetur ad operandum : saeuitas autem ad hoc indiget vel con eursu Dei generali in rebus naturalibus, vel supernaturali ac speetali in rebus supernaturali hus.

Quod declarat S. Thomas i 3 dicens: et Homo in gratia existens non indiget alio auxilio gratiae quasi aliquo alio habitu infuso : indiget tamen auxilio gratiae secundum alium modum, ut scilicet a Deo moveatur ad recte agendum, et hoc propter duo.

Primo quidem, ratione generali propter hoc, quod, sicut supra ι dictum eSt, nulla res creata potest in quemcunque actum prodire nisi vi tute motionis divinae; secundo, ratione speciali propter conditionem si alus humanas naturae, quae quidem, licet per gratiam sanetur quantum ad mentem, remanet tamen in ea corruptio et insectio quantum ad carnem et c. x Ergo iuxta angelicum Doctorem etiam homini iustifiealoneceSsaria est gratia actualis, ut ad

salutariter operandum moveatur, Seu

excitetur. Citata verba Christi s5ὶ, si de sola gratia habituali intelligenda

essent, etiam gratiae cooperantis nocessitatem excluderent. Rectus istorum 1erborum sensus est, homines

per gratiam sanctificantem in Chrisio manentes continuo et actuali influxu excitantis gratiae indigere, eoque

frui, sicuti palmites indigent, ec

58쪽

senuntur iugi influxu vitis, ut fructum serant: hinc mox de Apostolis iam iustificatis dicitur: Sine me, Sine gratia mea. nihil potessis facere, ade

que nec bonum opus incipere. Gratiam excitantem, seu praevenientem etiam iustis ad actus salutares necessariam esse, docuerunt M. Patres. S. Augus inus 2 ait: In omnibus, quae quique agit secundum Deum, miserieordia eius praevenit eum; γ et sal: et Deus nolentem praevenit, ut velit. volentem Sequi. tur, ne frustra velit. 1 S. Grestorius M. l4ὶ inquit: et ipse aspirando nos praevenit, ut velimus, qui adiuvando Subsequitur, ne inaniter velimus.

S. M ardiu i5ὶ dicit: c Conatus liberi arbitrii ad bonum et cassi

sunt, si a gratia non adiuventur, et nulli sunt, si non excitentur. x Africani Patres in responsoriis litteris ad epistolam Zosimi scribunt: et Praeparatur voluntas a Domino: set ut botii aliquid agant, palernis inspirationibus suorum ipse tangit corda sidelium, a nimirum divinis inspiralionibus, quae sunt gratiae actuales. Concilium Ara usitanum II, can. I, ait, eos haeretico spiritu salli, qui asserunt, hominem per naturae rigorem bonum aliquod, quod ad salutem pertinet vilae aeternae, custisare, atque eligere posse absque illuminatione et inspiratione Spiritus sancit ergo ad opus salutare non Solam gratiam habitualem sufficere putat, Sed ad illud evitandum, et eligendum illuminationem et inspirationem Spiritus sancti, seu gratiam actualem necessari&m pronuntiat: et can. 9ita statuit: Ouoties bona agimus , Deus in nobis, atque nobiscum, uι eremur operasur. Unde patet, quo

. ART. I. 5 sensu citata verba eanonis ultimi aecipienda sint; ut nempe Christus auxiliari intelligatur etiam gratia praeveniente et excitante eos, quos habituali sua gratia sanctificavit: Conci-cilium Tridentinum th) ita loquitur: Cum enim iste ipse Christus Iesus

quam ritis in palmites , in ipsos iustilitatos, iugiter virtutem influat

quae virιus bona eorum opera Semper an ecedit, et eomitatur, eι subse-qNitur, et sine qua nullo pacto Deo grasa es meritoria esse posSunt et . ubi manifestum est, per ea verba

Christus in ipsos iustisitatos iugiterrirιutem influit, denotari gratiam

actualem, quae bona eorum opera non solum comitari et Suhsequi, sed ei semper antecedere debet. Nola 2. Cognitis argumentis, quibus necessitas gratiae ad initium si- dei ei boni operis probatur, audienda et refellenda sunt etiam sophismata eorum, qui dogma catholicum impugnarunt.

Obi. I. S. Scriptura passim primas partes in salutis negotio ho inini iri-huit. Sic Prov. XVI, 1 dicitur: Hominis esι praeparare animam .et Domini gubernare linguam; et v. 9: Cor hominis disponi ι riam suam, sed Domini est dirigere gressus eius. Zachar. I, 3: Conrersimini ad me, et conrertur adros. Iacob. IV, 8: Appropinquate Deo, eι appropinquabit robis. Homo ergo animam suam praeparare, primam dispositionem ceu initium fidei ponere, et per pium credulitatis asse-elum se ad Deum convertere, Seu

Deo adpropinquare debet, ut deinde gratiam consequatur, perquam sides, ac bona opera perficiantur. Unde

Apostolus do seipso dicit 73: Vella

59쪽

M PARS I v. adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio: quasi diceret: incipere bonum est in mea potestate, non vero illud perficere. Resp. Citata S. Scripturae loca gratiam praevenientem non excludunt, sed supponunt: ostendunt enim, praeparationem , dispositionem et conversionem ad Deum fieri quidem per liberum arbitrium, sed non sine Deo ipsum praeveniente, excitante et ad se convertente. Hinc eaedem Ss. Litterae aliis in locis non Solum Dperis consummationem, sed etiam initium, ipsam praeparationem, Umnemque bonam voluntatem et piam cogitationem Deo largitori omnium bono. rum adscribunt, uti testimonia iam antea allata probant. Quia enim in quolibet opere bono gratia et liberum arbitrium concurrunt, dum actus bonus uni causae adscribitur, altera non negatur. Hinc nempe in Ss. Libris quandoque unus idemque actus modo gratiae, et modo libero tribuitur arbitrio. Sic Ps. LXXX. 1 1 diei tur: Dilata os tuum, et implebo illud: et Ps. L, 16 habetur: Domine, labia

mea aperies: et os meum annuntiabit laudem tuam. Dech. XIIIl, 31

Deus praeceperat: Facile vobis cornorum, et Spiritum nonum: postea autem id non oblineri nisi ipso donante declaratc. XXXVI, 26 dicens: Dabo

vobis cor norum, et spiriium novum ponam in medio vestri. Zachar. I, 3 dicit Dominus: Converιimini elc.; et ab

opposito Ps. LXXIX nos dicimus Deo:

Deus virtutum, converse nos. Ier. XXXI, 18: Converte, eι con Periar. . . postquam enim eonvertissi me,egi poenitentiam. Thren . ult., 21: Converte nos, Domine, ad te, eι consertemur.

Praeelare idcirco Coneilium Tridentinum li observat: In sacris Litteris, eum dicitur: Conversimini ad me, eι

vertemur, Dei nos grusia praeveniri consitemur. - Rom. VII, 18 Apostoli mens non est, quod voluntas illa sit absque auxilio gratiae; secus non scripsisset Phil. II, 13: Deus est, qui operutur velle eι perficere. Hoc unum itaque docet, praeter gratiam, quae facit velle, aliam esse necessariam, quae det agere, atque perficere; uti observat S. Prosper i 2 . Obi. II. In S. Scriptura iubet nos DeuS orare, nostraeque postulationi se adlaturum pollicetur. Petile, inquit Christus, eι dabitur vobis, qua rite, eι invenietis; pulsate, eι sperietur vobis i 3 . A nobis igitur est, ut pelamus, quaeramus, pul Semus, et sic auxilium divinum impetremus. Nam quod ab alio petimus, non est in nostra potestate: ergo quod a nobis petitur et exigitur, pendet a nobis. Atqui a nobis exigitur, ut petamus,quaeramus. pul SemuS etc. Dryopetere, quaerere, pulsare ele. est in nostra naturali potestate. Nos nempe primum conatum adhibere, et ita

gratiam Dei consequi debemus. Unde etiam David ita Deum allatur: Mane oratio mea praerentes le 4 . Resp. Verba Christi significant

tantum . quaedam esse gratiae divinae beneficia, quae Orationibus nostris concedenda Sini, Sed perperam inde tolligitur, quod nostris ea viribus petere possimus, cum idem Christus dicat: Sine ma nihil μιαι is su-cere. Iubemur quidem orare ; sed ex his praeceptis colligi duntaxat potest, orationes ita esse a Deo inspirante, ut eliam sint a nobis annuentibus, consentientibus et elicientibus: gratia autem divina praevenit nos, ut

60쪽

ptum orandi impleamus. Ideo S. I lingustinus i1 docet, etiam ipsam Orationem inter munstra gratiae reperiri, et praesertim,inquit ,quoniam quid orsemus, sicut oporteι, nescimus, sed ipse

Spiritus, ait Apostolus interpellaι pro nobis gemitibus inenarrabilibus quid est: ipse Spirisus interpellat, nisi interpellare saeit stemitibus inenarrabilibus, Sed veracibus, quoniam veritas est Spiritus' ipse est

enim de quo alio loco dicit: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda n stra clamantem: Abba, Pater 2il Ei hic quid est: clamantem, nisi elamaro lsaeientem tropo illo, quo dicimus laetum diem, qui laetos facit Quod alibi manifestat, ubi dicit. . . ac cepistis Spiritum adoptionis siliorum, in quo clam imus: A bba, Pater 33l Ibi dixit: clamantem: hie vero: inguo clamamus, aperiens videlicet, quomodo dixerit: clamantem, id est, sieut iam exposui: clamare facientem. Ubi intelligimus, et hoc ipsum esse donum Dei, ut veraci corde et spiritualiter clamemus ad Deum. Al- tendant ergo, quomodo saliuntur, qui putant esse a nobis, non dari nobis, ut petamus, quaeramus, pulsemus etc. v David dicit, se summo

mane tempus consuetum orationis praevenire, non autem gratiam Dei

praevenientem excludit, qui Ps. LVIu is est: Deus meus, misericordia eius

Obi. III. Christus ipse docet, gratiam iuxta dispositionem ab homine praemissam distribui. Nam Matthaeus XXV, 15, Deus dicitur talenta dedisse unicuique secundum propriam virtutem: si Apostolos suos eirea praedicationem Evangelii instruens

ait, Matth. Vll, 6: Nolite dure sancium cauibus, neque misialis marga-

ritas vestras ante porcos. ae ibid. X, 11: In quameumque civitaum intrareritis , interrogate, quis in ea dignus sit, et ibi manete. Quibus verbis videtur clare significari, esse albquos dignos, quibus Evangelium annuntietur; haec autem dignitas non potest esse nisi ex operibus saetis sine gratia: ergo ad ipsam fidem homo se disponere debet, ut ad illam accipiendam dignus reddatur.

Resp. Quod verba Christi Matthaei XXV, 15 attinet, Cornelius a Lapide 53 putat illud: secundum propriam virtutem, aut ad emblema parabolae perlinere, adeoque nullam intentam peculiarem significationem Praeseserre, aut spectare ad gratias gratis datas et status, ut magistratum,

episcopatum, apostolatum, Sacerdotium etc., quos Stalus Deus naturae

viribus attemperare solet. Alii dicunt, Sermonem GSo de gratia sancti strante , nihilque inde consequi; quia gratia illa datur secundum mensuram praeviae dispositionis, quae n0n est a natura, sed a praevenientegratia. S. Thomas Isit eandem obiectionem solvens dicit, ε quod illa virtus, secundum quain Deus sua dona dat unicuique, est dispositio, vel praeparatio praecedens, SiV cOnalus gratiam accipientis. Sed hanc etiam dispositio nom, vel conatum

praevenit Spiritus Sanctus moVens mentem hominis plus, vel minus S eundum suam voluntatem. Unde Apostolus dieit, qui dignos nos secit in

partem sortis Sanctorum in lumine: et: Unicuique nostrum daια est gra-ιia secundum mensuram donationis

Christi I . , - Maitii. VII, 6 nihil aliud Apostolis praecipitur, nisi non

esse sancta Religionis nostrae m7-

steria hominibus prosanis, et impuris

SEARCH

MENU NAVIGATION