Institutiones theologiae theoreticae seu dogmaticopolemicae ab auctore in compendium redactae fr. Alberti Knoll a Bulsano Pars quarta De Deo hominum sanctificatore, de gratia Christi et de sacramentis in genere

발행: 1863년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

c Rursus illos componit, ut de se mindeste sentiant, totum Deo adscribens, et gratiam, et charisma, et donum esse dicens, pati pro Christo. 1 S. meronymus i 2ὶ ait: et Hoc scito, baptismum praeterita donare peccata, non suturam servare iustitiam , quae labore et industria et semper super omnia Dei elementia custoditur. v S. Augustinus universalem Ecclesiae fidem de necessitate gratiae probat ex

publicis eiusdem precibus; nam l. de dono perseu. sa) inquit: e Prorsus in

hac re non operosas disputationes expectet Ecclesia, sed adtendat quotidianas orationes suas. 0rat . ut increduli credant; Deus ergo convertit eos ad fidem. 0rat, ut credentes perseverent ; Deus ergo donat perseverantiam usque in finem. a Patres

Concilii Carthaginiensis II, anno

415 li , aiunt: et Isiorum s Pelagianorum in sacrilegas disputationes necessario sequitur ; ut nec orare debeamus , ne intremus in tentationem ...

Si possibilitato naturae et arbitrio

voluntatis in potestate sunt constituta, quis non videat ea inaniter a Domino peli, ei saliae iter orari, eum Orando poseuntur, quae naturae iam

ita conditae sufficientibus viribus obtinenturi 3 - Innocentius I s5ὶ scribit: c Quamvis hominem redem erit Deus a praeteritis peccatis, tamen sciens illum iterum posse peccare , ad reparationem sibi. . . multa Servavit, quotidiana praestans illi ren odia. 3 S.Coelpstinus I sit desinit: ε Neminem,

etiam baptismatis gratia renovatum, idoneum esse ad superandas diaboli insidias, et ad vincendas carnis concupiscentias , nisi per quotidianum adiutorium Dei perseverantiam bonae

conversationis acceperit. 3 S. Leo

M. 7 dieit: c Sublimitas gratiae Dei

hoc quotidie operatur in cordibus christianis, ut omne desiderium nostrum a terrenis ad coelestia transferatur. Sed etiam praesens vita per Creatoris opem ducitur, et per ipsius providentiam sustinetur, quia idem est largitor temporalium, qui promΟ-ior est aeternorum. 3 S. Prosper 8 inquit: e Cum dubium non sit, donum Dei esse perseverantiam in bono usque

in finem , quam istos treprobos ex

eo ipso, quod non perseVeraverunt, non habuisse manifestum est; non est calumniandum Deo , quare istis non

dederit, quod aliis dedit, sed consitendum est, et misericorditer eum dedisse quod dedit, et iuste non dedisse, quod non dedit, ne quemadmodum ex libero arbitrio oritur causa labendi, ita ex ipso oriri videatur et standi, cum illud humano sat pere, hoc divino impleatur ex munere. a Concilium Arausicanum II, can. 9, haec habet: Birini esι mun ris, cum eι recte eogitamus. et pedes nostros a falsilate eι iniusιisia conlinemus. 0uoties enim bona agimus, Deus in nobis, atque nobiscum , ut operemur, operatur. Εl can 10: Adiim torium Dei es iam renatis ac sanetis semper est implorandum, vi ad sinem bonum pervenire, vel in bono possint opere perdurare. Concilium Tridentinum Sess. VI, can. 22, definivit: Si

quis digeris, iustisitatum reι sine speciali auxilio Dei in accepta iustitia

perseserare posse, Dei cum eo nou pos-Se, anathema sit. Et cap. 13 eiusdem sessionis loquitur de perseverantia munere, de quo scriptum est: Oui perseveraverit usque in finem, hic salvus

erit: quod quidem aliunde haberi non

72쪽

potest, nisi ubeo, qui polens est, eum, qui sιaι, statuere, ut perseverantertiet, et eum. qui cadit, restituere. 3. Ratio ιheologica petitur a S. Thoma tum ex naturali inconstantia et mutabilitate hominis de bono in malum , quam gratia habitualis non

tollit, tum ex corruptione naturae , quae nunquam ita sanatur per gratiam, ut non remaneat semper aliqua

ignorantia in intellectu, et rebellio earnis adversus spiritum il). - Prae-esare etiam hae de re disserit angeli. s Doctor q. 24, de verit. c. XIII, ubi acute observat: e duod aliud est

dicere, posse abStinere a peccato, et POSSe perseverare usque ad finem vitae in abstinentia a peccato. Cum enim dicitur aliquis posse abstinere a peccato, potentia sertur super negationem tantum , ut scilicet, aliquis possit non peccare: et hoc potest quilibet in gratia existens, loquendo de peccato mortali, quia habenti gratiam non inest aliqua habitualis inclinatio in peecatum, quia potius inest ei habitualis inclinatio ad vitandum peccatum . . . Sed cum dicitur. iste potest pereeverare usque ad finem vitae in

abstinentia peccati, potentia sertur ad aliquid ammativum , ut scilicet aliquis ponat se in tali statu, quod peccatum in eo esse non poSsil . . . Hoc autem non cadit semper sub potestate liberi arbitrii, quia virtus motiva

exequens ad hoc non se extendit. Et ideo homo tausa perseverantiae sibi eSSe non potest, sed necesse habet perseverantiam a Deo petere. Nola. Dogma catholicum de necessitato specialis auxilii divini ad perseverantiam finalem magis magisque illusi rabitur, et confirmabitur ex quaestionibus, quae articulo tertio huius rapitis solventur. Interim consulanda

lli V. i. a. e. Gentes ea P. 155, et I 2, q. Ios, art. s. et lo

Sunt argumenta, quibus proposita doctrina impugnari solet.

Obi. I. Iusti, utpote filii Dei et eo- haeredes Christi, habent ius ad gloriam; ergo etiam ad perseverantiam, sine qua nequit gloria obtineri; et cum iustis infundantur omnes virtutes, etiam infunditur perseverantia, ad

quam igitur iusti non indigent sp ei ali Dei aut illo, sed hoc ipsis debilum est ex gratia habituali proma

Resp. Iusti habent ius ad gloriam,

quain diu gratia sanctificante ornati

sunt: sed haec ab ipsis per peccatum moriale amitti potest, uti contra Cauvini gregales capite quinto probabitur : ergo eorum ius ad gloriam non est immobile, sed mobile; quamvis enim habitualis gratia hominem aliqua ratione roboret in bono , non tamen aufert impedimenta perseverandi in bono tentationesque varias, quibus etiam iustus in peccatum le- tbale praecipitari potest: ut igitur iustus a quovis mortali peccato immunis in hono actu usque in finem perseveret , indiget speciali Dei auxilio, quod ipsi non debetur, sed ex gratulla Dei profluit bonitate. Quoad alteram obiectionis partem S. Thonias 2 respondet: e duod perseverantia dupliciter dicitur. Quandoque enim est specialia virtus, et sic est quidam habitus, cuius actus est, habere propinsitum firmiter operandi, et sic perseverantiam habet omnis habens gratiam, quamvis non sii usque in finem perSeveraturus. Alio modo accipitur perseverantia, prout est circumSlantia quaedam virtutis, de Signans per- inanentiam virtutis usque in finem vitae; et sic perseverantia non est in potestate habentis gratiam.

Obi. II. Per gratiam habitualem

Deus sanat animam , et quidem eam

l2ὶ o. 24 de verit. ari. I . ad a.

73쪽

72 PARS IV.

sanat, ut ait s. Augustinus 13. non

solum, ut deleat quod peccavimus, sed ut praestat etiam, ne peccemus. χEt Cone. Milaritanum, ean. 8, definit:

Si qtiis diseriι gratiam, per quam iustificamur per Christum, valere M

solam remissionem peccatorum, quae eommissa sunt, et non in adiutorium. ne iterum committantur, anathema

sit. Quisquis ergo ad iustitiam pem ductus est, habet in ea perseverandi adiutorium. Insuper Concilium Tridentinum dicit: Deus sua gralia semel iustificatus non deserit, nisi ab eis prius deseratur. At si iustificatus per gratiam habitualem et ordinaria

auxilia perseverare non poSSel, deSereretur a Deo. antequam Deum ipse desereret. Ergo iustus sine speciali Dei auxilio potest perS Verare. Resp. Non negamus, gratiam, qua iusti si eamur, valere in adiutorium, ne peccata committantur, ubi graves non urgent tentationes et occasiones peetati, quod palei ex verbis s. Thomae, Supra n. 3 citatis, et ita verisi- cantur S. Augustini, et Concilii Milaritani asserta. Ast ubi graves urgent ad peccandum illecebrae, necessaria sunt praeter gratiam habitualem auxilia specialia, quibus anima in aversione mali et honi prosecutione roboretur, ac immobiliter ad finemu Sque perseveret. Id vero Patros et Concilia adeo non negant, ut ad recte vivendum praeter gratiam habitualem

actuales gratias necessarias eSSe, cla

ta 2.3 - Concedimus quoque, omnes iustos adiutorium habere sufficiens, eum quo possunt usque ad snem per- Severare, saltem mediate. quia habent gratiam, qua excitati et adiuti perseverantiae donum impetram possunt:

non omnes autem habent donum speciale et efficax perseverantiae, quosai, ut actu perseverent: neque tale

auxilium eis debitum est; imo neque illud mereri possunt de condigno, sed tantum merito improprie dicio, Seu de congruo, iuxta illud D. Augusιini i2i: c Hoc ergo donum Dei suppliciter emereri potest. v Neque haec doctrina cum citatis Conc. Tridentini verbis pugnat. Etsi enim perseverantia sit gratia specialis, non sequitur, quod Deus iustum, tui non comeeditur, primus deserat, eum omni iusto conserat auxilium vere ac relative sufficiens, ut perseverantiae donum impetrare, seu et suppliciter e mereri x possit; quod si non impetret, neceSSe est praecesserit aliqua ex parte culpa iusti, Sive sit negligemtia et tepor tu oratione, sive sit pra sumptio quaedam ac oceulta superbia, propter quam perseverantia a Deo denegatur; ex quo Sequitur, Deum prius a iusto deseri, quam iustus a Deo iudicio occulto sed iusto deseratur, iuxta illud S. Augustini 3ὶ: . Gratiam Dei suscipiunt inon

perseveraturi sed temporales sunt, nec perseverant, deserunt et des runtur. Dimissi enim sunt libero arbitrio, non accepto perseverantiae

dono, iudicio Dei iusto et occulto. aobi. III. Plus nobis suit per gratiam Redemptoris collatum, quam perfidae peccatum ablatum , dicente M postolo: Ubi abundaviι delictum, superabundarit gratia ι,. Atqui Adam

acceperat, unde perseverare posset sine speciali dono, ut asserit S. Augustinus 5). Ergo etiam nos per gratiam Redemptoris iustis cati perseverantiam accipimus, neque ad hane

speciali auxilio indigemus. Resp. S. Thomas i6, hanc obiectio-

74쪽

nem solvit dicens: e Sieut S. Augu-uvius il dieit, homo in primo flatu aetepit donum . per quod perseverare poSset, non autem accepit. ut perieveraret: nune autem per gratiam

Christi mulii aeeipiunt et donum gratiae, quo perseverare possunt, et ulterius eis datur, quod perseverent: et si e donum Christi est maius, quam delietum Adae. 3 Ex alio quoque Ca piis Christus magis nobis profuit, quam Adam nocuit . quia positive indignis gratias promeruit, quibus non ab uno tantum, sed ab innumeris prope peccatis liberaremur. Nullatenus ergo ex dieto Apostoli inferri potest, per gratiam iustificantem omnesaeivalem Perseverantiam obtinere: quod si verum esset, iam nullus iustus a semel aecepta iustilia excideret, eum tamen luctuosa experientia

contrarium ostendat.

0bi. IV. Homo iustus potest ad

breve tempus sine speciali gratia vitare peltatum mortale. Si ergo in eo statu moriatur. dicendus erit perse- erasse usque in sinem. At possunt illi eausast naturales mortem inferre

ab universali Dei providentia ordinatae ac directae. Igitur in eo casu non erit perseverantia donum gratiae peculiaris. Resp. Si immunitas a peccato mortali, ei mors naturaliter superveniens seorsim spectentur, non involvunt aliam pecusarem: si autem haec duo simul coniungantur, sunt gratia poeuliaris et insignis. Neque enim piniandum est, haee fortuito casu coniungi, sed potius firmiter credendum ex speciali Dei benevolentia erga dileelos mortem eum iustitia coniungi. quod enim homini iusto mors super eniae, antequam procellae tentationum insurgant, eumque rapiat priusquam malitia mutet intellectum e-

divinae providentiae beneficium , iapsumque perseverantiae passivae d

num.

Obi. V. Si perseverantia est d num Dei, si graves tentationes sine speetali Dei auxilio non superantur, et si coniunctio mortis eum statu gratiae est singulare et indebitum divinae providentiae beneficium: supervacanea plane erit quaevis homianis sollieitudo ; nam si Deus donum illud largitur, iustus profecto peradiverat; quod si illud Deus non largiatur , quavis adhibita diligentia labitur, ac ruinam sibi parat. Non ergo

ei ad culpam imputari poterit, qui non perseVerat, quo nihil fingi potest absurdiu S. Resp. Certum est, perseverantiam esse speciale donum Dei, quod homo de condigno promereri nequit: sed tamen, ut iam dictum est, praestantissimum hoc donum per preces impetrari, seu, ut S. Augusιinus ait, e suppliciter emereri potest. v Nullatenus ergo sollicitudo, quam homo iustus , gratia praeventus et adiutus,

impendit ad perseverandum, inutilis est; nam, ait Cl. Perrone i 3 , et homo gratia instructus potest eam pem severantiam obtinere per altentam aes delem cooperationem gratiae actuali, quae pro tempore ae loco, ut inserius ostendemus, nemini deest, pra sertim iusto: a et l4J, proposita distimctione in perseverantiam passivam et activam, subiungit: e Perseverantia, quatenus est activa, non disseri a quavis gratia ae luali; eui si iustus assentiatur, illam comi laturae subsequitur

perSeverantia passiva. Quod si huic gratiae iustus resistat, ac labatur, si-hi soli imputare dehebit ruinam, quae inde proveniet: nunquam enim nisi culpabiliter perseverantia amittitur. ν

75쪽

Caeterum de hae eadem dissicultate

Sermo recurret, dum de praedestinatione et reprobatione hominum age dum erit. Interim attendantur mouila

Christi et Apostolorum: Petite, et dabitur vobis etc. 1 . Vigilate, eι orate, uι non intretis in lentationem i2 . Contendite intrare per angustam portum i33. Estote parvii, quia qua hora non pusulis. Filius hominis veniet s. . Ghortamur, ne in vacuum gratiam Dei reeipiatis 53.

Satagite, vi per bona opera certam vestram vocalionem, eι electionem faciatis 6). Iubemur ergo pro perSeVerantia sinali sollicitudinem adhibere, quae idcirco certissime sicut non impossibilis , ita nee inutilis est.

IarICULUS II. Necessitatis gratiae supernaturalis limites.

I 412. Liberum hominis arbitrium

per peceatum originale viribus altenuatum quidem et inclinatum 2lsi , minime autem extinctum fuit 1 2173.

Homo itaque lapsus retinuit naturale S, seu essentiales suas facultates, intellectum et liberain voluntatem, quibus absque speciali gratiae auxilio nonnullas ordinis naturalis veritates cognoscere, et quaedam faciliora ordinis naturalis opera bona perficere potest. Quamvis ergo gratia actualis silnecessaria ad omne opus bonum salutare et supernaturale; non tamen necessaria est ad omne opus morale ordinis naturalis. - Hanc autem necessitatis gratiae limilationem non admiserunt Protestantium antesignani. Hi enim docuerunt, liberum arbitrium per peccatum originale penitus extinctum, hominemque ad quodcunque honum naturale, Sstu moralemo tuum esse, neque aliam retinuisse

aptitudinem nisi ad petrandum: ex hoc porro intulerunt, hominem nondum remium in omnibus operibus suis peccare, nihilque ab eo prodire quod damnabile non sit, ideoque omnium infidelium opera totidem peccata esse. ac philosophorum virtutes totidem vitia. Talis doeirina in lihris symbolicis Lusheranorum proponitur; nam in Solid. Declar. I dicitur: ε Repudiantur, qui docent, hominem ex prima sua origine adhuc aliquid boni, quantulumcunque etiam , et quam exiguum atque tenue illud sit, reliquum habere, capacitatem videli rei et aptitudinem, et vires aliquas in rebus spiritualibus. 3 Ibid. 22 legitur: 4 Insuper etiam asserunt, quod natura corrupta ex Se viribus suis coram Deo nihil nisi Mocare possit. 2 Melanchion i8 ait: c Esto , fuerit quaedam in Socrate

constantia, in Xenocrate castitas, in Zenone temperantia. . . non debent

pro veris virtutibus, sed pro vitiis haberi .... Negant tamen Pelagiani, id est, Catholici , eam esse vim peccati originalis, ut omnia hominum opera, Omnes hominum conatus sint

peccata. v Calvinus Instit. l. 2, c. 3. ita inscrthit: c Ex corrupta hominis natura nihil nisi damnabile prodire. 3 Baius et Iansmissae, quoniam cum Novatoribus docuerunt, per peccatum

originato liberum hominis arbitrium

penitus extinetum esse; caeteros quO-que illorum errores, ex hoc sal So principio pronuentes, amplecti ac prositeri debuerunt. Baii vero ac Ianseri-ειurum impium systema hac in re adsequentia reducitur. Eae una parte pro certo habent, hominem lapsum sine gratiae subsidio nullum omnino morale bonum ne ordinis quidem naturalis - essicere posse; ea αι

76쪽

rem parte flatuunt, fidem formalem, seu eum charitate coniunctam, esse primam gratiam, quam Deus homini conserat, nec ullam prorsus ante fidem a Deo homini tribui: eum ergo homo, side destitutus, neque per ri- res suas naturales, neque per gratiam divinam opus morale perseere possit; lude inferunt, omnia infidelium opera, quae in hoc systemate sine gratia si uni, totidem esse peccata et vitia proprie dicta, quast aeternam damnationem merentur. - Ηoc idem asserunt de illis, qui per sidem et ha-plismaiustiseati fuerunt. sed per peccatum mortale gratiam hahitualem perdiderunt: docent enim. fidem illam, quae in ipsorum hipothesi prima gratia est, inseparabilem esse ae haritatρ seu iustificatione, ac propterea homines non iustificatos peccare in omnibus operibus suis; unde concludunt, desideria, eonatus, orationeSipsas, quibus peccatores nituntur iustis eationem adipisci, aut requperare per sinceram conversionem, lotidem lethalia peccata esse , et eo deteriores peccatores seri, quo maiores et frequentiores sunt ipsorum conatus ad Deum redeundi. - Ηane esse pram diciorum doctrinam ex propositioni

mnalis, quae in serius adlegabuntur, adparebit u . - Iam perversa haec doctrina consulanda et doctrina catholi ea stabilienda est, iuxta quam hae- relicum est dicere, omnia opera in-sdelium. aut peccatorum vera pece la esse . Falsitas autem heterodoxae et veritas catholicae doctrinae ex duobus principiis probatur, haereticorum principiis e diametro oppositis. Iuxta doctrinam enim catholieam eae una parιe homo lapsus, antequam s- dei gratiam, seu iustificationem asse

ART. Il. 75 quatur, per vires suas naturales, quae

attenuatae quidem , sed non penitus extinctae fuerunt, aliqua opera moraliter bona in ordine naturali velle et perscere potest; eae altera parte ante collationem fidei, et ante iustiscationem conceduntur, seu tribuuntur a Deo, gratiae supernaturales quibus homo lapsus non solum difficiliora opera moralis ordinis emeere et graves tentationes vincere, sed etiam si de concepta actus supernaturaliter honos elicere potest, quamvis isti nondum meritorii sint in ordine ad vitam aeternam , utpote eliciti ante iustiscationem. Ex hisce principiis sequitur, non omnia infidelium et peccatorum opera totidem vitia, aut peccataeSSe. l. Potest homo Iapstis. antequam fidei gratiam assequatvr. aliqua opera moraliter bona elaeere. ει propterea non omnia ii Melium opera sunι peceasa.

I 413. Quamvis quaestio hic moveatur de insidelibus, et de si delibus peccatoribus, sufficit lamen ut de infidelibus agatur. Nam si ii, qui fidem non habent, quae humanae salutis initium est, fundamentum, eι radiae omnis iustificalionis 2 , possunt

non tantum Deum agnoscere, Sed etiam honesta sacere et moraliter bona in ordine naturali; multo magis id de

illis diei poterit, qui sidei lumine il

lustrati sunt, quamvis adhuc peccatorum vinculis constringantur. Duilis delibus ergo hic probatur , quod aliqua opera moraliter bona eslicere possint. Ut autem status quaestionis rite intelligatur, quaedam praenotanda Sunt. - In omni nempe opere bono morali duo sunt distinguenda,

scilicet obieelum, seu osticium, et linis , qui duplex est; proaeimu3 nia mirum, qui primo et per se ab agente intenditur, estque actionis motivum

in V. cone. Trid. aESs. s. cap. S.

77쪽

et ultimus, ad quem actu, vel virtute omnia reseruntur, ipso vero ad nihil prorsus ordinari potest: ex. gr. in eleemosyna obiecium est ipsum opus eleemosynae, sinis proaimus est sublevatio pauperis, sinis ultimus est Deus, ad quem opus eleem OSInae refertur, vel acsualiter et formaliter, cum quis expresse et reflexe statuit dare eleemosynam propter Deum; vel virtualiter, cum quis, licet actu de reserenda sua actione ad Deum non cogitet, facit lamen actionem moralem reciam, et quidem quia ac qu

modo eam rectam, seu moralem bonam esse cognoscit. Αst, ali. Cl.

Ruri ely l , et Quando actio moralis recta est tum ex ossicio, tum ex sine proximo et immediato nempe alio quocunque particulari sine perverso ex parte operantis non villaturi; tunc actio illa proprio et innato quasi motu et pondere in sinem ultimum. Deum se ilicet, relabitur ac refertur;

eamque agens ad ipsum sic virtute implicite ac confuse referre dicitur, tametsi de illa reserenda actu non cogitet. Ratio est, quia omne bonum tum ex Sese, tum ex generali et vir tuali agentis intentione ad eum refertur, a quo lanquam a fonte et au-eiore profluit: Sed omne, quod bonum est, rectum et honestum, a Deo est tanquam a fonte et principio totius boni. 3- His praemissis, Observandum est, adversarios admittere,

quod sine sde et gratia aliqua opera bona ex obiecto et ossicio possint persei , quia vere hinc inde infideles

leemosynas dant, iustitiam servant, parentes honorant, praepositis obediunt, etc. : prorsus autem ab illis negatur, quod insideles quoddam o. pus morale non solum ratione obieeti et ossicii, sed etiam ratione ei eumstantiarum, et praeeipue talione

finis bonum perseere valeant; et ideo

eontendunt omnia ipsorum opera vi lia, Seu peccata esSe, quia , ut PrΟ- restantes dicunt. natura corrupta tota in malum tendit, et omnes actio nos

malas et damnabiles reddit, quae illis solis non imputantur, qui i usti meati sunt per externam imputationem iustitiae Christi: vel quia . iii Iansen

stae clamitant, homo lapSus, quamdiu non agatur a dominante charitate per gratiam sanctificantem , tamdiu agitur a cupiditate dominante per peecatum , quae omnes eius actiones maculat et vitiosas emicit, utpote avitioso principio exortas. - Error,bus istis opponimus doctrinam catholicam, quae dicit, etiam insideles albqua opera moraliter bona efficere posse , atque ideo non omnia eorum opera esse peccata. Doctrina ista eae S. Scriptura, ea M. Patribus, eae desinitionibus Ecclesiae, et rationibus theologicis probatur. 1. S. Scriptura nonnulla Ethnieorum opera commendat, et praemio aliquo digna exhibet. Exod. I, 15 etc. : Cum stetrices aegyptiacae mandatum accepissent a Pharaone praeso eandi omnes Hebraeorum masculos, illae timuerunι Deum , nec secerunt iuxta praeceptum Regis , Sed mares servaverunt; quam quidem miseri- eortiam laudat Scriptura, nec eam sine mercede reliquit Deus, nam v.

20 eie. legitur: Benefecit Deus obsis- tritibus, - et quia timuerunι obsι trices Deum, aedificarit eis domos, id est, dedit eis copiosas proles, et sa- milias optime constitutas. Quamvis

vero postea mentitae sint, hoc tamen Subsequens peccatum non coinquin, vit opus honum antea peractum; unde S. Augustinus isti ait: e Non est

in eis remunerata sallacia, sed hen volentia; benignitas mentis, non ini-

Lih eontra mendae. e. Ici. n. M

78쪽

cAPUT II.

quilas mentientis. v Ergo misericordia ab obstetrie ibus infidelibus exhibita, non peccatum, sed opus moraliter bonum fuit; alias cum maxima blaspliemia dieendum foret. Deum metalum remunerasse. Sic etiam apud Erechielem rex Nabuchodonosor propter bellum selieiter gestum adve sus Tyrios, sicut imperaverat Deus, mercedem temporalem accepit, terram Mitieet Aegrpti et manubias eius; legitur enim: Dedi ei terram Aegypti pro re, quod laborqveril mihi, ait Dominus Deus t i; et iam veluti ratio as. signatur, ob quam regi terra Aegrpti data suit; alti enim Deus: Reae Babylonis serrire serit Mercitum suum

adrersus Tyrum ... et merces non est

reddita ei, neque exercitui eius, derim, pr6 3errisule, qua serririι mihi adrersus eam 23. Merito igitur 6. Hieroumtis 3 inquii: ε Ex eo, quod Nabu eliodonosor mercedem aceepit boni operis, intelligimus, etiam E-ilinteos, si quid honi secerint, non absque meroede Dei iudicio praeteriri. Unde et per Ieremiam Nahue hodonosor eo lunatia Dei appellatur, eo

quod adversum populum peccatorem Dei servierit voluntati. 3 Eundem porro regem miliel exeitavit ad eledimounas dicens: metula tua eleemosynis redime, et iniqui ates tuas mi-ιericordiis pauperum fit; non minus absurdum autem. quam impium esset ditere, Danielem regem ad peccandum excitasse, aut Deum per peccata placari: eerte ergo rex eleemosynas distribuens opera moraliter bona exertere, et per haec a misericordia dixina liberalionem a flagellis temporalibus impetrare potuit. Christus, ut ostendat maximam perseelionem moralem a christianis exigi. inferio-

Amr. II. Irres huius persectionis gradus assignat, quos Superare tenentur; ait enim: Si diligitis eos, qui ros diligunt, quam mercedem habebis is ' nonne et publicani Me faciunt ' Ει si salutarerilis fratres resfros tantum, quid amplius facitis' nonne et e finiri hoe fuciun ' Estote ergo ros perfecti, sicuι pater resser eoelestis perfectus est ibi;

quibus verbis salutare 'atres non ut peccatum improbatur, sed ut opus morale inlarioris gradus ommendatur, ac etiam ethnicis adscribitur.

Paulus Rom. I, 21 gentiles reprehendit, quia cum cognorissenι Deum, non siem Deum glorificarerunt, auι gratias egerunt: supponit igitur Apostolus, in potestale illorum fuisse Deum glorificare, eique gratias agere, ade que aliquid boni et recli peragere. Rom. II, 14 legitur: Gentes, quae I gem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt; eiusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt leae, qui ostendunt opus legis scriptum in eordibus suis. His Apostoli verbis abutebantur Pelagiani, ut probarent, nonnullos e gentilibus sine fide et gratia Christi universam legem observasse, veramque adeptos esse iustitiam :quae sane interpretatio salsa et haeretica est. Idcirco S. Fuigentius 6 docet, eos gratiae contradicere, qui ei latum Apostoli textum intelligunt de gentibus in eredulis, nempe ad

mentem et sensum Pelagianorum :quem sensum ut excluderent, nonnulli Ss. Patres laudata verba in te pretantur de gentibus ad fidem Christi conversis, ita ut istud naturaliter

exeludat tantum legem mosaitain . non evangelicam , seu gratiam si dei.

79쪽

ronymus i 3 , S. Chrysostomus. Theophylaetus, et Oecumenius l4ὶ verha Apostoli intelligunt de Gentibus nondum ad Christi fidem eonversis, quae

ipso naturae ductu nonnulla legis naturalis praecepta eo, quo par est, mindo adimplent. Hanc interpretationem ut pelagianam carpere non licet, ut patet ex propositione 23 Baii damnata. Ipse S. Augusιinus eandem non improbat . quamvis priorem praeserendam esse existimet. Nam s5 ait: e Si autem hi, qui naturaliter quae legis sunι, sariunt, nondum sunt limbendi in numero eorum, quos Christi iustineat gratia; sed in eorum p tius , quorum etiam impiorum , nec

Deum verum veraciter iusteque colentium quaedam tamen laeta vel legimus, vel novimus, vel audimus, quae secundum iustitiae regulam non

solum vituperare non poSSumus, V

rum etiam merito recteque laudamus; quanqtiam , Si discutiantur quo fine fiant, vix inveniuntur, quae iustitiae debitam laudem defensionemve mereantur. 1 Rationem Statin subiungit S. Doctor dicens: ε 0uia non usque adeo in anima humana imago Dei te renorum assectuum labe detrita est, ut nulla in ea veluti lineamenta extrema r manserint, unde merito diei

possit, etiam in ipsa impietate vitae suae sacere aliqua legis, vel Sapere. γEt paullo post isthaec Apostoli verba: Habentes opus legis scriptum in cordibus, sic exponit: e Id est, nDn Omnino deletum est, quod ibi per imaginem Dei, cum crearentur, impreS- Sum est... Nam et ipsi homines erant,

et vis illa naturae inerat eis, qua legitimum aliquid anima rationalis sentit et laeti: , Et paullo post: et Sicut

non impeniunt a vita aeterna iustum quaedam peccata venialia, sine quibus haec vita non ducitur; sic ad salutem aeternam nihil prosunt impio aliqua bona opera, sine quibus dissicillime vita cuiuslibet pessimi homunis invenitur. Ergo etiam iuxta S Augustinum lexium Apostoli de Gemtibus infidelibus exponere, et dicero

licet, quod istae non quidem opera S lutaria pro vita aeterna perficere, Sed tamen naturaliter sine fido supereaturali quaedam sacere possint, quae secundum iustitiae regulam merito recieque laudantur, atque ideo non tantum ex obiecto, sed etiam ex sine bona sunt, quia alias secundum iustitiae regulam non laudari, Sed p tius damnari deberent. Fatetur quiadem S. Doctor, quod opera infidelium , si ratione sinis discutiantur, viae, id est raro, vera laude digna imveniantur; sed hoc ipso prosiletur. talia ab illis perfici posse, et aliqua saltem, tametsi rara et infrequentia, ab ipsis fieri opera ex obiecto et etiam

ex fine bona. 2. M. Patres eandem doctrinam

tradunt. Origenes is, inquit: e Gentilis si ratione naturali motus iustiliam teneat, vel castitalem, vel temperantiam, etc., custodiat: iste licet avita alienus videatur aeterna, quia non credit in Christum . . . Videtur, quod per ea, quae dicuntur ab Apostolo, honorum operum gloriam ei honorem et pacem penitus perdere non possit. ν S. Busilii is Ii ait: c Sunt et apud nos virtut s secundum naturam, ad quas familiaritas ipsi animae non ex doctrina hominum, Sed ex ipsa natura inost. Sicuti enim nulla disciplina nos docet morbum odisse , sed spontaneam habe-

80쪽

mus detestationem adversus ea, quae nobis molesta sunt; sie etiam est animae quaedam deelinatio et fuga viiii ei ira doctrinam. x duo loto S. Doctor apertissime doeel, quasdam virtutes esse naturales, ut miserieordiam et similes, ac per hoc non esse semper necessariam vel fidem divinam, vel auxilium speciale, eum ad eiusmodi naturaliter inclinemur. S. Gregorius

Naa. patrem suum nondum s doctristiana praeditum laudat dicens :εIlle, etiam antequam ad nostrameausam se eontulisset, noster erat. MO.

res quippe ipsum nohis adsciscebant. st enim multi ex nostris nobiscum

non sunt, quos scilieel a communi eorpore vita removet: sic contra multi exterorum ad nos spectant, qui- eumque nimirum fidem moribus antevertunt, ac solo nomine carent, cum rem ipsam teneant a nempe virtuteS, quasdam a Christianis exercendas, de quibus tantum oratorio elem. ph,

tieo modo S. Doetor loquitur, qui ideireo etiam Patris ethnici vitam laudans ait: e duo in numero meus quoque pater erat, ramus quidem ille alienus, eaeterum vita et moribus ad nos propendens: s in specie autem eius

pudicitiam, iustitiam et prudentiam

eommendat, quas virtutes exercuisse

dicitur, antequam fidem christianam e sequeretur. s. Chrysostomus t2ὶ ita loquitur: e Non potest malus Ο-mnino malus esse, sed evenit, ut habeat aliquid boni: neque bonus esse omnino honus, sed nonnulla solet habere peecata. Cum igitur malus prosperis utitur rebus, ad eapilis sui pernitiem utitur; ut enim illorum paucorum bonorum retributionem hie

piens, illic deinde puniatur, hae de eausa recipit. 3 Loquitur S. Chryso

stomus de omni bias malis, ptiam infidelibus; generatim enim dicit, nullum esse malum, qui non habeat albquid honi, et loquitur de opere bono non ex genero tantum, sed simpliciter , quia opponit illud peccato , elmercedem seu retributionem illi dan- .dam assignat, quam certe Deus non dat operi, quod sit ex genere tantum bonum, absolute autem peccatum s3 .

Aucior operis imperseeti ι; diei it. Audi mysterium, quod Petrus apud Clementem exposuit. . . Si infidelis se. cerit opus bonum, hic t in terra ei prodest opus ipsius , ot hie ei reddit

Deus hona pro opere suo, in illo autem saetulo nihil ei prodest. Nee nim collocatur inter caeteros fideles propter opus suum; et iuste, quia naturali bono motus seeit Lonum, non propter Deum. χ - S. Hieronymus 15) ait: e Ex quo perspicuum sit

natura omnibus in sqo Dei notitiam. nec quemquam sine Christo nasci, e non habere semina in se sapientiae et iustitiae, reliquarumque virtutum.

Unde multi absque lide et Evangelio Christi, vel sapienter faciunt aliqua,

vel sancte , ut parentibus obsequantur, ut inopi manum porrigant, non opprimant vicinos , non aliena diripiant. v noe loco S. Hieronymus non solum eo nee dit, sine fide aliqua opera sancta seri, sed etiam sancte. Nullo autem modo sancte fori diei potest, quod si cum peccato. Idem 6ὶ scribit: et quomodo iuxta Iacobum fides

absque operibus mortua est; sic ahsque fide, quamvis opera bona sint, mortua computantur. γ Fides sine operibus non est salsa, sed vera, tam-olgi mortua dicatur, quia non operatur salutem aeternam : igitur pt pera bona sine side non Sunt mala,

SEARCH

MENU NAVIGATION