Institutiones theologiae theoreticae seu dogmaticopolemicae ab auctore in compendium redactae fr. Alberti Knoll a Bulsano Pars quarta De Deo hominum sanctificatore, de gratia Christi et de sacramentis in genere

발행: 1863년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

rum genus, ad quod refertur potestas consciendi sacramenta, donum linguarum, miraculorum et prophetiae, etiam in peccatoribu S eSSe pOSSe, eon

flat exemplo Caiphae , qui ili cum

esset pontifex, licet nequissimuS, prinphelavii. Utraque praemissa hoc pacto

distincta, iure negatur eonSequenS. Nam cum minister sacramentum con-

sicial non vi gratiae sanctis cantis quacaret, sed ob auctoritatem divinitus receptam, quae gratia est gratis data,

nihil impedit, quin per ipsum, licet

improbum, tanquam per instrumentum gratia gratum faciens aliis conse

ratur.

obi. II. Ipsi Catholici salentur, actionem ministri in statu lethalis peccati conscientis sacramentum eSSegrave peccatum: sed actio intrinsece mala non potest simul esse bona, et cum iram Dei mereatur, non potest eundem movere ad gratiam consc-rendam. Et sane non decet, Deumuli ministro impio ad dona Sua Superdaturalia distribuenda.

ε eandem actionem, in quantum iii sex prava intentione ministri, posse sesse malam; bonam autem, in quantum sit ex intentione Domini; x scilicet Christi qui est causa principalis

et ministor primarius Sacramentorum. Talis porro actio in quantum Si mala, certe non movet D una ad gratiam conserendam ministro, qui

potius iram Dei incurrit; in quantum

autem est bona, Deum movet ad conserendam gratiam iis, qui digne Sacramentum Suscipiunt. Neque Deum dedecet malo uti ministro ad gratiam conserendum. Nam Deus non utitur

ministro impio, ut impio, sed prae- ei se ut homine habente polestalem ministerialem ad aliorum utilitatem,

non ad suam. Deus vero sic agendo

ARr. v. 5 Helare ostendit, sacramentorum essleae iam a solis Christi meritis moraliter, et a se solo physice procedere. Imo Deus malo instrumento optimum essecium producens, sapientiam Suam manifestat: et non permittens, a malo ministri statu efficaciam sacrameniorum pendere. bonitalem suam commendat. Ill. De fide nituistri.

I 502. Haec materia magnam habet cum praecedenti, de probitate ministri, ani nitatem; est tamen admodum diversa. Extiterunt enim, qui

licet ad miltorent, ad saeramentorum valorein probitatem ministri non requiri, omnino tamen negarunt. valere baptisma ab haereticis collatum, reclum in ministro iidem prorsus necessariam putant s. Huius senisentiae

saeculo tertio fuerunt Cyprianus Camthaginensis, Fiimilianus Caesariensis in Cappadocia, et nonnulli alii tum Asiae, lum filateae Episcopi. Rosiliit autem his Stephantιs romanus Pontifex, et doctrinam catholicam sortiter propugnavit, iuxta quam validus habendus est baptismus debita materia et forma ab haereticis collatus. Quamvis autem Cyprianus, Firmilianus alii quo Stephano resistere praesumpserint , sententiainque suam variis rationibus confirmare tentaverint, nullum tamen exortum est schisma, sed

vidit pax Christi in cordibus eorum , ui seribit S. Augussinus l3 : imo, ut Firmilianus et Cyprianus latentur. multi ex Asiae minoris et Asrieae Ε-

piseopis extitere, qui sententiam et praxi in Romanae Ecclesiae sequebam tur, atque ah haereticis linctos non

amplius baptigabant. Post mortem autem Cypriani serme omnes Africae Episcopi victas dedere manus, vixque tenue rebaptigantium vestigium ea in

512쪽

regione Superfuisset, nisi Donatiuae errorem illum pene oblivioni traditum renovassent. His autem, prae

sertim Magni Augustini opera, mox penitus contritis, doctrina catholica hac ex parte incolumis mansit, donec a Maldensitas, Albigensibus et n4elestitis iterum impugnaretur. I pSi Protestantes, si Anabaptistas excipiamus, huic dogmati catholico non

adverSantur, et validum esse baptisma ab haereticis collatum nobiscum pro silentur. - Fatendum vero est,

hoc dogma eat holicum in S. Scriptura conceptis verbis nulli bi tradi, quamvis argumentum biblicum pro priori propositione adductum etiam ad prae- sons dogma probandum referri possit; nam si ex eitatis Scripturae locis patet, Christum esse primarium sacramentorum ministrum, Secundarium vero ministrum non nisi instrumenti rationem habere, recte concludi potest, valorem sacramen lorum sicut non a probitate . sic nec a fideministri pendere. - Caelerum Theologi catholici consentiunt, quod dogma de valore baptismi ab haereticis collati, praecipue eae constanti ΕαD- siue side et pra.ri. atque eae Coueiliis probandum sit, quibus rationes them logicae addi queunt. 4. Ecclesiam semper credidisse, validum esse baptisma ah haereti eis debilo modo collatum, constat ex eiusdem consuetudine perpetua non re haptirandi eos, qui ab haereticis baptigati suerunt. Quam quidem pra-xim ab Apostolis prosectam esse patet, cum neque alicuius Romani l onii si eis decreto, neque generalis alicuius Concilii eano ne instituta aliquando fuerit, et iam primis aevi christiani saeculis, sicut in Leelesia Romana, ita etiam in aliis tum orientis, tum 0ccidentis ecclesiis viguerit. Huius vetustissimae praxis testis est S. Stephanus R. P. et postea Martyr, qui Cypriano, baptisma haereticorum invalidum declaranti, rescripsit: N hil in noretur, nisi quod traditum est . ut manus imponatur in poeu lentiam, iis nempe qui ab haereticis rite baptietati in sinum Ecclesiae r deunt. Testis eiusdem praxis est ipso Cyprianus, qui non nega hat, etiam in Melesia Carthaginensi ante Agrippinum haereticus sola manuum impositione receptos fuisse, ei vetustam consuetudinem si hi contrariam son-

esi do consuetudine praescribendum, sed ratione vincendum. et Consuet do enim, x ait seribens ad Pompeium,c sine veritate vetustas erroris est. 3Testis est etiam Firmili inus, qui, licet iusto acrius in Stephanum inveheretur, attamen ne verbo quidem eundem accusat, quod ab avita fido et votusia consuetudine recesserit: quin imo aliarum Ecclesiarum consuetudinem sibi contrariam esse, CD priani et Firmiliani sectatores palam profitebantur. Testis porro est an liquissimus anon Sinus scriptor Saeculi

tertii, qui librum edidit ad rebaptigantium consulandum errorem, ad

calcem opp. S. Cypriani ila inscriptum: A non rnii liber de rebaptismale. Testis est S. Hieronymus in Dial. ndv. Luciferianos, qui refert, ipsum Hilarium Luciferianum Diaconum saleri, haereticos ad Ecclesiam redeuntes non per iteratum baptisma , nec per novam ordinationem, Sed per S lam poenitentiam receptos esSe: Lu- ei seriani senim ad millebant quidem, baptismum hau reiicorum validum eω se, negabant Vero, validas esse eorum ordinationes: S. Hieronymus Veroostendit, eo ipso quod baptismus haereticorum validus est, ordinationes quoque validas esse. Testis est S. A

513쪽

stinus, qui disserens de quae-, Rane regulam sui scitis servandam stione inter Stephanum et Cyprianum,sin omnibus Ecclesiis praedicamus, ut ita praeclare loquitur: e Nondum erat lavacrum semel initum nulla itera- diligenter illa baptismi quaestio per-itione vi Gletur, dicente Apostolo: Γ-traelata ,sed tamen saluberrimam eon- nuε Dominu3, una sides, unum ba- suetudinem tenebat Eeclesia, in ipsisiptisma. Cuius ablutio nulla iteratione quoque Rehismaticis et haerelieis rom temeranda est, sed ut diximus sola rigere quod proum est, non iterare,sanctificatio Saneli spiritus per im- quod datum est, sanare quod vulne-ipositionem manuum 3 invocanda est, ratum est. non eurare quod sanumiui quod ab haereticis nemo accipit. est. 0unm consuetudinem eredo eae a tatholicis sacerdotibus consequa- Apostolica Traditione veniensem: sici tur. v - S. Gregorius M. 4ὶ inter- ut multa, quae non inveniuntur in rogatus, an Nestoriani ad Eeclesiam litteris eorum, neque in conciliis po- redeuntes baptizari debeant, respon- steriorum, et tamen, quia per uni- dit: e Ab antiqua Patrum institutione versam custodiuntur Eeclesiam, non- didicimus, ut, qui apud haeresim in nisi ab ipsis tradita et commendata Trinitalis nomine baptizantur, cum creduntur. 1 Testis est Vincensius L ad sanetam Ecclesiam redeunt, aut

rin. . qui publicis saetis innixus 2 , unctione elicismatis, aut impositione seribit: et Agrippinus Carthaginensis manus, aut sola professione si dei ad

Episeopus primus omnium morta- sinum matris Ecclesiae revocentur. . . lium contra divinum eanonem, con- quia sanetum baptisma, quod Sunt ira universalis Melesiae regulam, eon- apud haereticos eonsecuti, nunc intra sensum Omnium saeerdotum, con- eig virns emundalionis recipit, cum

tra morem atque instituta maiorum, vel illi per impositionem manus Spi- rebaptizandum esse eensebat. 3 Ne- rtium sanctum acceperint, vel istique solus Stephanus, sed etiam po- propter professionem verae fidei, sam steriores romani Pontisces ad con- etae et universalis Beelesiae viseeri- stantein et universalem Ecclesiae eon. bus fuerint uniti. Hi vero haeretici, suetudinem provolarunt, ut osten-iqui in Trinitatis nomine minime b,

derent, baptismum ab haereticis eoi-iptizantur, sicut sunt Bonosiani et culatum non esse iterandum. Sie Sis, tapli rigae et alii tales, cum ad Eeclerius P. Epist. 1 ad Himerium Ep. siam veniunt, baptizantur, quia ba- Tarraeon. scribit: e Prima paginaeiptisma non fuit, quod in errore potnae fronte signasti, baptigatos ab im- siit in S. Trinitatis nomine minimo piis Arianis plurimos ad sidem eat ho- pereeperunt. x Denique, ut EccleSia-lieam festinare, et quosdam de sta-irum Hispaniae consensus appareat, tribus nostris eosdem denuo bapti- adlegari meretur praeclarus S. Di gare velle: quod non licet, cum hoeidori Hisp. Iocus, qui bin dieit: et Hae- fieri et Apostolus velet, et eanones reii ei, si tantum in Patris et Filii eteontradicant, et post eas salum Ari-iSpiritus Saneli attestatione docentur

minense Conei lium missa ad provin- baptisma suscepisse, non iterum ha eius a venerandae memoriae prae-iptizandi, sed solo chus mate et in deeessore meo Liberio generalia d inus impositione purgandi sunt. Baereta prohibeant. 3 Leo M. 3ὶ ait:iptismus enim non hominis est me

Instit. Theol. rol. IV.

t' Epist. Is ad Nicet. c. I. 4ὶ L. s, Epist. 6l. i5ὶ L. I de osse. o. 24

514쪽

ritum, sed Christi. Habet quidem baptismum Christi haereticus, sed quia extra unitatem fidei est, nihil ei prooest. At ubi ingressus fuerit, statim baptisma. quod habuerat soris ad perniciem, incipit illi iam prodesse ad

salutem. χ

2. Concilia tum particularia, tum generalia decretum Stephani confirmarunt, ct baptisma ab haereticis re-ete collatum iterare interdixerunt. Concilimn Arelatense I anno 3l4 habitum can. 8 ila decrevit: De Afris, quod propria sua lege utuntur vi r baptizent, placuit, ut si ad Ecclesiamo liquis derenerit interrogen 1 eum Symbolum. et si per Dideirin1, eum in Patre ei Filio et Spiritu sancto esse ba-pIiza Ium, manus ei tantum imponintur, ut accipiaι Spiritum sanctum. Uuod si interrogatus non responderiι hanc Trinitatem, baptizeIur. Conci-ιium Ficaenum I can. 8 statuit: De his Novalianis , qui se nominant O-ιhuros, id est, mundos, si aliquando venerint ad Ecclesiam catholicam, plaeuis saneto et magno Concilis, ut impositionem manus uecipientes, sic in Claro permuneant. Contra vero de Paulinia uistis ad fidem conversis can.

9 aliter decrevit: Si quis confugis ad

Ecelesiam ea holitam de Paulinianistis, statum est, rebaptizari eos omnino debere. Si qui rero Clerici eranι apud eos, siquidem ineu uti fuerint et irreprehensibiles, baptizati rursus etiam ordinentur ab Episcopo Ecclesiae catholicne, cum invalide baptizatia auis, ab eis valide ordinari non potuerint. Rationem discriminis Paulinianistas inter ei Calliaros assignat S. Innocentius I si ad Episcopos Macedoniae scribens : c Paulinianistae in nomine Patris et Filii et Spiritus san-eli minime baptizabant; ei Novaliani

eisdem tremendis venerandisque nin ii Epiat. 22.minibus baptigant: non apud istos de unitate potestatis divinae, hoc est, Pa- iris, Filii et Spiritus sancti quaestio

aliquando mota est .a concilium CPιmnum I, oeeumenicum II can. 7 decemnit, non esse reliaptizandos Arianos, Maeedonianos, Novalianos ete . . Sed Eunomianos, Montanistas seu Phu-ges et Sabellianos: quia nempe priores ritum essentialem sacramenti se vabant, posteriores vero formam eo rumpebant. Concilium Florentinum in deereto Unionis dieil: In causa necessuatis non solum sacerdos. et diaconus, imo Hiam paganus, et haerelicus bupliaure potest, dummodo fommam Ecclesiae seruet, et fucere intendat , quod furit Ecclesia. Denique mutilium Tridentinum Sess. VI, ean. 4 de bapt. expresse ae dilucide, nulla relicta contradicendi probabili ratione, rem hane definivit, dicens : Si quis dixerit, baptismum, qui etiam duιur ab Meretieis in nomine Patris et Filii et Spiritus fameli eum intentione faciendi, quod faciι Ecclesia, non esse verum baptia Sma, anathema sit. 3. Ratio ιheologica petitur ex dogmate praecedenti. Nam probitas seueharilas ministri ad valo rena Sacramentorum non requiritur, quoniam iste rationem dumtaxat instrumenti habet; ex eadem vero ratione etiam reeta eiusdem fides necessaria non esi. uac argumentatione iam S. Augustinus usus esi c. Donat. s2ὶ dicens : et Sicut urgeri videor, cum mihi dicitur: Ergo, haereticus dimittit pee-cata' sic et ego urgeo, cum dico: Ergo, qui coelestia mandata non Se Fat , aVarus. raptor, foenerator, itinvidus, verbis non saetis saeculo renuntians , peccata dimittit Si per vim sacramenti Dei, sicut ille, ita et ille ; si per meritum Suum, uec

515쪽

quii: c Quia minister in sacramentis instrumentaliter opstratur, non agit in virtute propria, sed in virtute Christi. Sicut autem pertinet ad propriam virtutem hominis eliaritas, ita et fides: unde sieut non requiritur ad per elionem sacramenti. quod minister silin eliaritale, sed possunt etiam pee-

ealores saeramenta conferre, ut supra dictum est; ita mon requiritur ad

perseetionem sacramen ii fides eius, sed infidelis potest verum sacramentum praebere, dummodo taetera ad Sint, quae sunt de nec Ssi tale sacramenti. x Nee obstat. quod haereticus non sit membrum Εerlesiae: nam, ait angelicus Doelor ibid i 2 : et Potest aliquis operari per instrumentum carens vita, et a se separatum, quantum ad corporis unionem, dummodo sit coniunctum per quandam molionem; aliter enim operatur artifex per manum, et aliter perseeurim. Sie igitur Christus operatur in sacramentis elper bonos tanquam per membra vi ventia, et per malos tanquam per instrumenta carentia vita. x Alia ratio

theologica petitur a paritale. Quemadmodum enim eaedem sunt si integrae sunt Scripturae apud haereticos ei catholieos. licet aliter ab hac reli- eis intelligantur: ita eadem sunt utro- lbiquo sacramenta si verbis evangelicis eonsecrata tuerint. e Sacramenta,

inquit S. Augustinus 3 , si eadem

sunt, ubique integra sunt, etiamsi prava intelliguntur, et discordiose ira,ctantur: sicut seriptura ipsius Evangelii, si eadem ipsa esl, ubique inte- gra esl, etiamsi innumerabili salsarum

opinionum varietate asseratur. v Denique si a fide ministri valor baptismi dependeret, perpetua oriretur incertitudo et anxietas animi circa sa-

lutem. Nam, addis s. Augustinus l4De Quomodo de istis securi erunt, si conscientia daniis allenditur, quae latet oeulos cicce pluri' Ila se eundum eorum sententiam fit salus illa spiritalis incerta. . . . et speciem hapti iandorum auferunt a Domino Deo. et in homine ponendam esse persuadent. 3Nota l. ianus, quamvis admitteret. validum esse haplisma ab improbo, sed catholico ministro tol- Ialum, negavit tamen valoepin baptismi ab haersilico homine collati. Falsam vero sententiam Suam non ex vetusta Eeclesiae traditione, quam sibistontrariam Egnovit, sed argulis ratio nibus ih stologicis probare nisu S eSt, quas refert et praeelare tonsutat Si

Augustinus in libris de baptismo contra Donat. , praecipite lib. IV, e. 5, etc. I Certe non minus utile, quam luciIndum est, aliqua salio m de hac duc, rum virorum ingenii acumine praestantium disputatione delibare. - a Cyprianus ait: e Bapti et alus in haeresi non fit templum Dei: ideo pro non haptietato habendus est. χ S. μυ-stustinus reponit: e Nec avarus inlusi idest in vera Ecelesia) ba pliratus fit templum Dei, si ab avaritia non re

eesSeri l. . . . quae est idulorum servit

tus. Nam et hoc idem Apostolus dieit iduae composilio templo Dei cum iudolis' Non ergo de nobis quaeratur, cuius Dei templum fiat, quem diei

mus . templum Dei non fieri. Nee tamen ideo non haptigatur, nec eius er ror immundus efficit, ut non sit santium sacramentum, quod accepit vem his evangelieis consecratum ς stetit

nec illius avarilia, quae est idolorum Servitus, et inagna immunditia potest emeere, ut non sit sanetum baptisma. Τquod aeeipit, etiamsi ab alio avaro similiter per eade in verba evangeliea baptizetur. 3 - bi drget Cyprianus: '

516쪽

M6 PARA I .c Frustra. qui ratione vincuntur. tomsuetudinem nobis obiiciunt, quasi coimsuetudo maior sit veritate, et aut non

id sit in spiritualibus sequendum , quod in melius fuerit a Spiritu sancto revelatum. 2 Augustinua respondet : . Hoc plane verum evi, quia ratio et veritas consuetudini praeponenda est. Sed eum consuetudini verilas suffragatur, nihil oportet firmius retineri. 3 6 - 0biicit se ianua: 4 Non invenimus ab Apostolis aliquem, eum apud haereticos baptizatus esset, in

eodem baptismo admissum esSe, et communicasse. 3 Retorquet Augusιι-nus : e Sed neque hoc invenimus, ab haereticis aliquem venientem, qui apud illos fuerit baptizatus, ab Apostolis denuo bapti ratum. Sed illa comsuetudo, quam etiam tunc homines

sursum verSuS respicientes non videbant a posterioribus institutam, recte ab Apostolis tradita ereditur. . . quam Ecclesia semper tenuit, et quam planarium Concilium confirmavit: a sperquod S. Doctor iuxta Maurinos intelligit Arelaιense L ei, iuxta Nomttin, B suetum. Mistem Aleae. ει alios

eaenum I. -έ Ins in L Cyprianus ec Numquid potest vis baptismi maior

esse aut potior, quam consessio. quam passio, ut quis coram hominibus eo sileatur, et sanguine suo baptizetur et tamen nec hoe baptisma haeretico prodest. quamvis Christum consessus extra taclesiam fuerit occisus. Au-ρωιtnus reponit: ε uoc verissimum est: extra Ecclesiam quippe occisus charitalem non habuisse convincitur.

Quod si propter boe. quia charitas deest, passio nihil prodest, nec illis prodest, quos invidia intus et malevolem lia sine charitate vivere Paulus dicit. prianus exponit: ei tamen ι latente eo leui verum baptisma possunt ei accipere ei tradere. γ - e Dieit CD prianus: et Salus extra Ecclesiam non

est, et ideo nec validus haptismns. sed c adultera est aqua in baptismo

haereticorum. B Respondet Augusιinus: Salutem extra Melesiam non es.se et quis negat et ideo quaecunque ipsius Melesiae habentur, extra Ecclesiam non valent ad salutem. Sed aliud est non habere. aliud non ulit, ter habere. Qui non habet, est baptisetandus, ut habeat; qui autem non multior habet, ut utiliter habeat, tore, gendus. Nec adultera est aqua in ba. ptismo haereticorum : quia nee ipsa

creatura, quam Deus condidit, malaeSt, nee Ferba evangelica in quibuslibet errantibus reprehendenda sunt. sed error illorum, in quo adultera est anima, etsi a legitimo viro sacramenti habeat ornam sintum. Potest igitur nobis et liaerelicis baptisma esse comm ne, cum quibus potest et Evangelium

eMe commune, quamvis a side nostra

error distet illorum. 2 Ad quod tonsi manduin S. Doctor repetii id, quod iam

antea it dixerat: ε De saeramento autem cum quaeritur, non utrum habeant aliquid frumenti giganta qua ritur, sed utrum habeant aliquid comti : et exterioribus enim et interioribus xirantis cum ipso tritico est pluvia

communis, quae eoelestis ei duleis est ipsa, etiamsi ex ea rigania sterii, ter erescunt: sic et evangelieuin Christi sacramentum divinuin et Suave est, neque propter eorum sterilitatem ,

quos uitam soris compluit, improbam dum. 1 -D Denique Cyprianum seribentem ad Iubaianum : . Si viderint haeretici iudicio et sententia nostra id deeerui et statui, ut baptisma iustuin et legitimum computetur, quo illi e baptiuantur: putabulat, se MClesiam quoque, et caetera munera Ecclesiae iuste et legitime possidere. 2S. Augustinus 23 ita explicat et eomsutat: ε Non, ait, putabunt se inu uera

517쪽

Melesiae possidere, sed iuste et legitime possidere. Nos autem, baptismum eos non iuste et legitime possidere, coneedimus: non possidere autem, non possumus dicere, tum saeramentum dominieum in evangeli eis verbis tognoscimus. Baptismum

ergo legitimum habent, sed non legitime haheni. Quisquis enim euin, et in unitate eatholica, et eo digne vivens habet. et legitimum, et legitime habet: quisquis autem vel in ipsa catholica unitate, sicut palea commixta Dumqnto, vel extra, sicut palea vento

sublata habet, hunc baptismum legitimum quidem habet, sed non legi

Nola 2. Argumento traditionis. ex qua dogma de valore baptismi ab haeretico collati vel maxime probatur, Varia opponuntur, quae tamen illius vim infringere non valent. Obi. I. Canonps Apostolici baptismum ab haeretieis eollatum irritum declarant. Nam ean. 45 dicitur: a Ε- piseopum vel presbIterum, qui haereticorum baptismum, vel saerificium admiserit, deponi iubemus. x Et can. 46: c Episcopus, vel presbyter eum, qui vere habet baptismum . si de integro baptigaverit, vel si eum, qui ab impiis pollutus est, non haptiraverit, deponatur. v Idem sere deeernunt constitutiones apostolicae 13. Besp. canones illi, qui sub nomine

Apostolorum et rcumseruntur , nonsuerunt ab Apostolis editi, sed pr habilius in sine sareuli tertii ex dive

forum conciliorum particularium decretis collecti: et lati vero canones probat,ilius excerpti fuerunt ex erratim rebaptietanlium Synodo Iconiensi vel Synnadensi. Hi ne nee Cyprianus nec Firmilianus, nec alii Episcopi

rebaptizantes, eum undique ad suum errorem defendendum argumenta comquisivissent, unquam lamen illos e

nones attulerunt, qui decretorii planosuissent. De canoni hus illis apo loti eis

postolorum . seu quia eosdem nec se.

des apostolica recepit, nee sancti Patres illis assensum praebuerunt, pro eo quod ah haereticis sub nomine Α-postolorum conscripti dignoscuntur, quamvis in eis utilia inveniantur, i

inen ab auetoritate eanon ira atque apostoliea eorum gesta constat mse P

mota, atque inter agoeripha deput in. x Hoc idem iudicium serendum est de eonstitutionibus apostoli eis, quas supposititias esse critici ostenderunt s33. Caelerum nonnulli cum Bererestio contendunt, in canonibus apostolicis irritum duntaxat pronun-etari baptismum i qui collatus sit ah

haereticis formam vitiantibus, tutu modi sere omnes erant haeretici duo. rum, aut trium priorum Sa culorum, Hormogeniani, Praxeani, CalaphrIgae,

Valentiniani, Maretonitae. Quintili,nistae, Gnostici etc. Siquidem can. 47 sal. 46 eonstituitur, ut baptismus

rite collatus denuo non administretur. Huie observationi congruit litu lus antiquus citati eanonis vulgatus a

Colelario, sic inseri plus: De iis, qui uerum baptizant baptizatos ab hae-rnicis. Caput vero 15 Iιὶ nil aliud consiliuit, nisi quod a ean. apocl. sanet tum iam fuerat 5 . Obi. II. Ex traditione nequit probari, valere baptismum ab haeretieis

collatum. Contrarium enim doeu

rnnt Patres. Terιullianus 6 diei tr. Non idem Deus est nobis ei illis, nee unus Christus, id est, idem: ideoque

nee baptismus unus quia non idem,

518쪽

quem, cum rite non habeant, sine dubio non habent. v S. Dionys. AI I . 1

scribit: e Illud didiei, non ab Afris solis hune inorem rebaptizandi ha pligatos ab haereticis nunc primum

invectum fuisse, sed et multo antea superiorum Episeopomin temporibus in Ecclesiis populosissimis et conciliis fratrum apud Iconiam et Synnada, et apud alios plurimos idem fuisse sancitum. 3 Dionrsio consonat Firmilianus. ita ad Cyprianum scribens: ε Nos veritati et eonsuetudinem iungimus ... ab initio hoe tenentes, quod a Christo et ab Apostolis traditum est. Nec meminimus, hoe apud nos aliquando eoepisse, cum semper isthic observatum sit, ut nonnisi unam Ecclesiam nos-Selnus . et sanetum baptisma non nisi sanetae Ecclesiae computaremus. χS. Athanasius I) ArianoM:m baptismum e vacuum et inutilem osse dicit, etiamsi nomen Patris et Filii, ulpraeeipit scriptura, proferre assimulent ; non enim, qui dicit Domine, ille etiam dat, sed is tantum, qui cum nomine reclam quoque habet fidem. v Et rursus 3J de haereticis loquens ait: ε Inutilis est aqua, quam donant, quippe cui desit pietas: ita ut quem cunque illi asperserint, impietate χρ- detur potius, quam redimatur. 2 S. Basilius 43 scribit: et Antiqui illud haptisma suscipiendum putaverunt quod nihil a fide recedit; χ et mox addit: c Visum est antiquis Cypriano, dico, et nostro Firmiliano haereticorum quidem baptisma penitus reiicere, schismalicorum vero, ut adhue in Ec- n. 26, eos refellens qui in receptione baptismi ministros exquirebant maioris dignitatis, inquit: c Tibi quivis

ad purgationem satis idoneus est. In do intpr probatos censeatur, ae non aperte condemnatus sit, atque ab Ecclesia alienus... Quamvis enim alius alium vitae probitate antecellat, eadem lamen baptismi vis est, ac quivis tibi initiator sit, qui modo eadem fide informatus est. γ S. Cyrillus mer. J ait: ε Non licet his, aut ter hoc lava ero

uti. . . unuS enim Dominus. et una fides, et unum baptisma. uaprelici soli rebaptigantur, siquidem illud prius

haptisma non erat. v Ergo doetissimi et piissimi Patres iudicarunt, non Valere haptisma ab haereticis collatum. Resp. Ut haec difficultas solide en detur, duplex distinetio Drae oculi qest habenda. Distinguendum nempe est inter haereticos , qui formam su- ramenti adulterant, et inter eos, qui illam servant. Ecclesia catholica semper credidit et docuit, adullerata forma nullum esse baptismum: quapropter haereticos, qui non debila forma ulebantur, semper per baptismum in suum gremium suscepit: nullatenus vero rebaptizavit haereti- eos, iam a suis debita materia et forma haptigatos. Distinguendum pariter esti inter sacramentum et effectum, Seui gratiam sacramenti. Iuxta constantstin Ecclesiae catholicae doctrinam minister haereticus confert sacramentum et esset tum sacramenti. quantum est cx se, et si non sit obex ex parte recipientis; sed quia recipiens conS n-clesia existentium, ad millere. v S. O- tiendo haeresi ministrantis, aul abs tuoptatus uiter. 5l reeipit ut validum tali consensu recipiendo ab eo sacra- baptismum schismalicorum, baptismata vero haereticorum repudiat ut irrita. S. Gregorius Nag., in serat. 40,

mentum extra casum necessitatis. peceat mortaliter, inde ponit obicem gra-

519쪽

tum, sed non essectum , seu gratiam sacramenti. Ex desectu huius distinctionis non salis explicatae controve fiam de valore baptismi ab haeretieis collati exarsisse, testatur S. Au-ρuslinus si scribens: et Non oh aliud. .. visum est quibusdam etiam egregiis viris, Auli stilibus Christi, inter quos praecipue eminebat B. Cyprianus, i DII esse posse apud haereti eos vel schismatico baptismum Christi, nisi quia non distinguebatur Sacramentum ab essectu, et usu sacramenti; et quia eius emetus et usus in liberatione a peccatis, et cordis rectitudine apud haeretitos non invenieba- ur, ipsum sacramentum non illi e esse putabatur. 1 Ilis praenotatis, ad singula Patrum testimonia nobis obiecta respoudere licet. - Tertullianus Agrippino aut suppar, aut ρο- sterior, probabiliter eiusdem ac concilii ab eo celebrati auctoritatem in Drrorem pertractuS fuit, quamvis non desini, qui Agrippinum fuisse a Temtulliano seductum suspicentur. Alii vero utrumque negant,qui acIprianus, qui Tertullianum ut suum Magistrum venerabatur, nunquam eius testimoniis usus eSt, atque ideo haud immerito contendunt, ei tata verba intelli. genda esse de rebapligandis tantum iis haereticis, qui vitiata forma evangeliea initiati erant. - S. Dionysius Aleae . a S. Hieron vino de errore re haptizantium accusatur, sed a multis ab isto errore vindicatur, quia in Epistola tertia ad Philemonem s2 testatur, se ab Heracla, suo in Alexandrina

sede praedeceSSore, accepi SSe et eos, qui ab haereticis veniebant ... post multas preces purgatos ... v ad Cominmunionem admittendus, et nequaquam existimans, iterat θ haptismate pis opus esse; a quia in Epistola ad Xisium

ill L. 6 de hapi. e. Donat. cap. I. in Ap. Eugeh. l. I. e. I.

ART. v. 5ssR. P. f3ὶ latetur. se ausum non esse hominem rebaptizare, qui iam ab ha reticis initiatus fuerat; quia se pacis sequestrem praestitit cum Stephano R. P. ne rebaptizantes excommuniearet , quin horum errorem defendoret, aut Stephani decretum carperet; et quia S. Basilius in Epist. ad Amphil. can. 1 miratur, quomodo Di nTsius quem magnum et canonum peritum nominat, ratum habere potuerit baptisma Pe pucenorum, Seu Montanistarum, qui formam debitam non servabant; contendunt ideo crutici, S. Hieronrmum memorias lapsu deceptum esse, et S. Dionrsium incitatis verbis nonnullarum Ecclesi rum fidem et praxim recensuisSe quidem, sed non approbasse. - Firmillonus immerito ad universalem Ecelesiae consuetudinem provocat, cum ipsemet in eadem Epistola admittat, diversam in Ecclesia Romana eOnsu tud tuom viguisse; Cyprianus pariter vetustam consuetudinem sibi contrariam esse non dissilebatur, dicens s 4 :e Consuetudo sine veritate vetustas erroris est. Propter quod, relicto e rore, Sequamur veritatem; et in Concilio Carthaginensi III ea vox erupit: et In Evangeli ρ Dominus: Ego Sum, inquit, veritas; non dixit: Ego sum

consuetudo. a - Verba S. Athanasii non de substantia, sed de effectu sacramenti exponenda sunt, ita ut hoc unum voluerit, nullum scilicet quoad

essectum esso baptisma ab haereticis datum illis, qui haeresi consentiunt: id patet ex eo, quia affirmat, baptismum illum 4 inutilem esse et vacuum, qui nihil ad pietatem conferre valet; aet quia ait, Arianos venire in pericintum amittendae integritatis baptismi; si autem invalidum et irritum existi-inasset baptisma collatum ab Ariauis,

sa; ibid. e. s. μὶ Epist. τε ad Pompeian.

520쪽

sisse integritatem baptismi: ideirco

autem aSSerit, eos in periculum dumtaxat venire, ne amittant integritatem baptismi, quia, eum errarent illi eo n-tra sanctissimam Trinitatem, facilli muni erat . ut ipsi suum in formam baptismalis errorem tranSsunderent. Porro si Allianasius nullum et irritum quoad substantiam existimasset

baptismum, procul dubio baptizatos ab illis rursus baptigari iussisset, pro more nimirum Cypriani, Firmiliani et aliorum rebaptitantium: at tantum abest, ut eos rebaptizari iusserit: quin in Epist. ad Rusnianum iubet veniam ipsis concedi, Clericis vero honorem gradus duntaxat denegari: et in mimellio Alexandrino anno 362 decernii, c nihil amplius ab illis exigi, quam

ut execrentur Arianam haeresin, eun-

sileanturque Ss. Patrum iii Nicaea si-dem οῦ γ mullos porro ex illis in liae. resi baptizatos ab Arianis suisse, tes latur Socrates si . - S. Busilium

nonnulli deerrore rebaptisantium vindicari non posse eo utendunt, alii vero putant, euin huereticorum nomine eos intellexisse, qui sorinam baptismi eorrumpsthani; schismaticorum vero nomine eos, qui verbis evangelicis hoc sacramentum conserebant. Ca terum praetereunda non est S. Basilii modestia, qui ita suae opinioni adhaerebat, ut adversae non repugna-

philoch.: ε Sed quoniam nonnullis Λ-siaticis visum est, eorum baptism=, pluribus consulendi causa, suscipiondum eSM, Suscipiatur. s Et alibi dieit: Nos una rali nne tales thaereticos rebapli1amus. Quod si apud vos prohibila est rebapti Ialio, sicui et apud Romanos oeconomiae alicuius gratia, nostra tamen ratio vim oblineat; sunde etiam optabat, Episcopos plures

in unum eonvpnire, ut tontroversias niretur. - Verba, quae ex S. Optato Milo. citari solent, ohscum sunt atque ambigua. Ast decretum

conruit Arelatensis suisse in Asriea

communi consensu receptum, eonStatium ex Contilio Carthnginensi anno 349 habito. tum ex S. meronymo 3 dieante: c Illi ipsi Episcopi, qui r

baplietandos haereticos cum eo CD priano statuerant, ad antiquam eo suetudinem revoluti novum emisere decretum. x Iam vero . his constitutis, sana ratio dictat, non posse nec debere S. 0platum ex quibusdam o, Scuris verbis accusari illius erroris qui ipsius aetate iam fuerat a lota Α- si ita eliminatus. S. Gregorius Naa. non loquitur de valida. sed lanium de licita sacramentorum administratione et susceptione, quae certe apud haereticos non est, sicuti etiam nouinvenitur inter ministros non probatos, a quibus S. Pater non vult, baptismum esse petendum; quod si baptismi ministrum exigit, e qui eadems de tu formatus est, s nil aliud requirit, nisi ministrum, qui informaius Sit, quo modo, Seu quibus verbis baptismus conserendus sit. S. Cyrillus Hier. non loquitur nisi de iis haereticis, qui forma vitiata utebantur, quales illo tempore mulli suo. runt; illud enim adverbium: istitit. quod latinus interpres verilist uidem, alio sensu Graecis non inusitato vertitur per ubi vel quando, quasi dicere voluerit: haeretici soli rebaptizantur,

ubi vel quando illud prius baptisma

non erat, Scilicet quando forma erat vitiata. - Ηis aliis modis plerique ex adductis Patribus ab ei rure orthod xae fidei contrario vindicari possunt. Qui autem putat, tales vindicias sat solidas non esse, meminerit, per mnius, aul etiam aliquorum Patrum di

SEARCH

MENU NAVIGATION