Institutiones theologiae theoreticae seu dogmaticopolemicae ab auctore in compendium redactae fr. Alberti Knoll a Bulsano Pars quarta De Deo hominum sanctificatore, de gratia Christi et de sacramentis in genere

발행: 1863년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

milato solidatur. Quaenam haec es-

sel. non dicam Religio, sed philosophia, quae hoe sibi principium aD

Sumeret. negandam esses rei existentiam, ubicunque occulinest ei ineom. prehensa natura

Obi. II. S. Augustinus in Serm. ad plebem Caesariensis Eeclesiae ait: Ego attendo fidem in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Iste

est character Imperatoris mei. Deislo charactere militibus suis, vel p. lius eo in militibus suis, ut hunc imprimerent eis, quos congregabani eastris eius, praecepit dicens: Ite, buyfirme omnes geules. v Non igitur S. Pater alium agnoscit characterem, quam reclam fidem, et etiam baptismum collatum in nomine M. Trini, latis. Ibidem pergit S. Doctor: a Si Donatus, quando schisma secit, in nomine Donati baptigaret, de3erioris charaeterem insigeret. Ego quando

vocarem ad unitalem, si invenirem desertoris characterem, exterminarem, delerem, abolerem, abii eerein, non approbarem, reSpuerem, anathematigarem . damnarem ete. v Α si certe

Donati character in anima impressus nullus esse potest; ergo S. Boetor per characterem non signum interuum animae impressum , Sed signum externum tutellexit, quod deleri potest. Resp. S. Doctor in verbis obiectis indicare potius voluit cur am characteris, quam ipsum formaliter ch raeterem ; causa autem characteris,

qui in baptisma imprimitur, est M. Trinitatis invocatio. Itaque S. Pater recte dicebat, ad cognoscendos milites Christi se attendere ad charaeterem, quo insigniti fuerant, nempe ad formam baptismi; si enim datus suerat in nomina Patris et Filii et Spiritus sancti, lune agnoscebat characlerem imperatoris sui, non quod illa in m. m. 5 lvocatio, aut fid ps es ni ipse charaeter, sed quia ex ipsa invocatione charaeter imprimebatur, sicuti ex sigillo in tera imprimitur eius imago. Invocatio illa transit, charaeter aulain indelebiliter manet etiam in iis, qui foris exeunt et fidem amittunt, unde ibidem n v edixerat: et In errante et deserente milite crimen est desertoris, character autem non est desertoris, sed imperatoris. 3 Et postea de iis loquens, qui schismaiieis baptizati sunt, inquit:. A desertoribus signati sunt non tamen signo desertoris, sed signo imperatoris; non enim desertor char cterem suum fixit. v In posteriori loco S. A ugustinus loquitur in lirpothesi impossibili, quam neque probat. neque admittit; et omnes eius Ioculi nes, quas hic sensu figurato congessit, eo tendunt, ut signi sicet nullum fore baptisma, quod conserretur in nomine et auctoritate Donali, cum unius Dei sit, tum gratiam infundere, tum charaeterem imprimere. Obi. III. Nulla ratio assignari potest . quare per tria tantum saeramenta character imprimatur, ei non per reliqua, eum tamen per omnia Sacramenta Deo mancipamur ei consecramur. lino si ad excellentiam sacramentorum respiciatur. character ad Scribendus prae caeteris esset Euch,

ristiae, quae alia Sacramenta digni-lais praecellit. Futilis ergo et absurda dicenda est doctrina eatholieorum de charaetere animae impresso. Resp. Cum de m Isteriis ei institutionibus divinis agitur, non humanis ratiociniis indulgendum, Sed Deo re velanti credendum est. Ex dieiis autem constat, revelatum esse, in tribus, et non in reliquis sacramentis characteremi inprimi,quod etiam tune absque haesitatione credendum esset, si nullam prorsus huius discriminis rationem assignare pussemus. Theo-Diuitiam by Cooule

572쪽

5 2 PAns Π . sΕcrio II. Iogi autem etiam rationex asserunt, ex quibus sit, ut baptismus, o lsrmatio ei ordo characterem imprimant, non autem reliqua sacramenta. S. Tuomas docet, nonnisi ea saer menta imprimere characterem, quae conserunt potestatem aliquid reeipiendi. vel aliis tradendi, quod pertinet ad divinum cultum ; .liane vero potestatem tria tantum sacramen laconserunt, quia baptismus potestatem conseri reliqua saeramenta recipiendi ; confirmatio potestatem tribuit fidem Christi profitendi; et ordo

PoteAlalem conseri sacramenta aliis tradendi. Ergo hape tria saerampnia characterem imprimunt. Εue i iristia autem charaeterem non imprimit, quia, ut Ohservat ibidum S. clor: e Per hoe saeram stillum non

ordinatur homo ad aliquid aliud alterius agondum, vel reti piendum in Sacramentis, cum potius sis sinis et

conmmmatis omnium sacramentorum. ui dicit Dionysius 3 2 . Eltum sibi obiecisset, homi noua per omnia saeramenta fieri participem sacerdotii Christi, ex quo sacerdotio character saeramentalis dimanat, ita respondei 33: et Peromitia saeramenta sit homo parties ps sacerdotii Christi, utpote percipiens aliquem effectum eius; non tamen per omnia Sacramenta aliquis deputatur ad agendum

aliquid, vel reeipiendum quod pertineat ad cultum saeerdotii Christi: quod quidem exigitur ad lioe, quod

ineramentum characterem imprimat. 3 Consonat cum Doctore angeli eo S. Bonarentura, qui in Breviloq. 4 ita disserit: c Triplex ostslatus fidei, secundum quem habet seri distinetio in acie ecelesiasticaenierarchiae. selli det status fidei genitae, roboratae et multiplieatae. Se

cundum primum si distinetio fido lium ab incredulis; per se eundum fit distinetio sortium ab insirmis et debilibus; seeundum tertium sit diastinctio clericorum a lateis. Ili est. quod illa saeramenta, quae remspiciunt triplieom si dei statum praedietum. characteres imprimur l. per quos indolebiliter impressos semper distinguunt, ae per hoc nunquam it rari possunt. Uuoniam ergo haptismus respieit statum si dei genitae. in quo populus Dei distinguitur ab in- crpitulis, ui Israsilitae ab Aepyptiis, set confirmatio respieit statum fidei roboratae, in quo distinguitur populus sortis ah infimilis, sicut pugiles ab his, qui ad pugnam non sunt idonei. et ordo respicit statum fidei mul. tiplicatae, in quo distinguitur Clerus a lateis, si eut Levitae ab aliis trihu-hus: hinc est, quod in his tantum

tribus sacramentis charactores imprimuntur. . . si deo saeramenta tria praedicta, quast hos imprimunt, nullatenus ex causa aliqua iterantur, et

gravis de facto iterantibus de hel poena imponi propter divini contumeliam saeramenti, licet alia quatuor sex ca sis diversis possint sine sui contumelia iterari. Obi. IV. Non dρeel illud in saeramentis admittere, quod est si Pyrum Caneum, cum inania Deus nunquam Operetur. Verum inutilis prorsus ost haraetor sacramentorum luin ex parte

Dei, qui omni scientia praeditus nullo eget signo ad fideles ab infidelibus

disternendos, tum ex pario Angelorum, qui euncta plane dignoscunt in Deo ipso, cuius visione healis fruuntur; lum demum ex parte hominum viatorum, qui hus, ut oculis conspiceretur, non tulernum ac spirituale, sed externum et eorpo umaliquod signum foret necessurivin.

573쪽

- .naraeter sergo ut pnte nomini utilis et plane Supervacaneus, nullatenus

ad milii potest. R . . Nos quoque sale mur, Deum inania nunquam operari; sed ex hoc ipso principio inserimuK, eharaclerem, in tribus saeramentis improssum. tuanem seu Supservacaneum non

esse, quod ol, revelationem divinitus laetam credere deberemus, etiamsi illius sinem et utilitatem intμlligere et explicare uon valeremus; multa enim Deus sapientisSiine operatur, quorum sinos ol emolumenta limitata nostra ratione nequaquam perspicimus. Asiquod altinet characterem Sacramen- din, cavillationi adversariorum etiam directe respondere lieri. Nam charactor non ad solam distinctionem imprimitur. Sed praecipue ut homines deputentur ad euitum Dei; nam in haptismo si deles accipiunt ius ei vitatis seu familiae Christi, in confirmatione consertur character militiae Christi, et in ordine character pol E- statis seu ministerii ecclesiastici, ut bene Diius observavit. Sed neque supervacanea est distinctio, quam character asseri respectu hominum. Quamvis enim ipse in seipso invisibilis sit, visibile tamen est Sacramentum, vi cuius suscipitur, unde bapti-Zalus novit, se esse a non baptizato perenni signaculo digeretum , ut ita Suarum promissionum memor vitamehristiano homine dignam degat: tum ui per confirmationem confortatus,

armis et viribus sibi aliunde deputa- iis ad sideria publiee profitendam atdefendendam paratus sit, tum ellainui ad insiti nobis hostis insidias detegendas ei repellendas sit sortior:

ac denique ut per sacramentum ordinis super alios elevatus ecclesiastica munia exerceat, ac satramenta

aliis dispense l. Aecedit, quod et eae-

An . uti materi homines, quamquam internum animae signaculum non vidμant, norunt latnen quinam sint iis sacramentis Deo pseculiariter consecrati, ot ad ea . quae sunt divini eullus vel recipienda. vel aliis tradenda, spirituali potestale donati. Denique charaeter per sacramenta improssus inanis et Supervacaneus non erit in altera vita.

Num subdit S. Thomas sit: a Ideo post hanc vitam remanet character, ei in bonis ad eorum gloriam, et in malis ad eorum ignominiam, sicut etiam militaris citaractpr remanet in militibus post adeptam victoriam, et in his qui vicerunt ad gloriam, et in his qui vieti sunt ad poenam. Obi. V. Potissima ratio, cur dieamus, aliqua sacramenta imprimere characterem, ex eo desumitur, quod ex perpetua Melesiae doctrina sit praxi haee sacramenta iterari non possint. Sed huius doetrinae seu potius disciplinae, aliae fuerunt rationes. Nam quod baptismum attinet, huius iteratio illieita habita μst: priamo, quia baptismus signissent mortem Christi, quae semel tantum illi illata est; secundo, quia est satrame tum si dei, fides autem una est; tertio, quia est signaculum foederis Domini, quod est perpetuum et irrevocabile;

quarto, quia est Sacramentum regenerationis , quae tantum unica est;

quinto, quia baptismus est ianua in Ecclesiam, in quam qui semel ingre Sus est, non amplius potest intrare. Etiam S. Thomas 2 , ex iisdem sererationibus probat. baptismum iterari non posse. Perperam ergo ex doctrina hae insertur, baptismum imprimereeharacterem.

Resp. Charaeterem per tria saer menta imprimi non ex eo tantum probatur, quia haec sacramenta iterari non possunt, sed ellain ex Ss. Patrum

574쪽

5 4 PARA P . testimoniis. qui frequenter de signo, sigillo. eharactere etc. per Sacramenta impresso loquuntur. 0uidquid autem dieant Protestantes, principalis ratio. ob quam non licet tria Ratramenta iterare, haee est . quia imprimunt eharaeterem. Rationos enim ah adversariis adductae sumetentes non sunt. ut ostendant, iterationem

haptismi invalidam pi illieitam es e

Nam prima ratio siquid probaret, saepius in vila recipi non posset eucharistia, quae pariter signum est et monumentum passionis et mortisChristi l . Neque magis emeax est secunda ratio: qui enim eum haeresi externa haptiZan. tur. veram fidem et doelrinam non profitentur; neque tamen ideirco invalidum est sacramentum : ergo non ideo baptismus non repetitur, quia est sacramentum fidpi. sed quia semel datum semper . manet in aliquo suo esseclu, qui praeter characlerem alius esse non potest. Ter is ratio innino inepta est; praeterquam enim

quod hoe foedus hypothetice tantum

perpetuum sit, si nimirum homo promissis steterit, huius autem foederis pacta saepe frangantur; sequeretur pariter. hominem in vita non sappius

eucharistiae participem seri posse. cum et illa pactum divinum inelu-dal. ius scilicet ad aeternam haereditatem iuxta illud Christi: Si quis

munducareriι ea hoc pane, rives in aeternum l2 . 0uarsam rationem infirmam esse, ostenditur exemplo hominis scienter in haeresi, vel schismate baptirali, qui proeul duhio spiritualiter non nascitur per tale haptisma, cum non ad vitam. sed ad per-nielem illud recipiat; neque lamen ideirco, quando scitonem deponit. denuo baptizari potest et debet. Adde

quamvis nemo possit de novo nasci secundum naturam, id tamen possit

Seeundum pratiam; Dolios enim a Meeato mortali purgatur, novam in-eipii in Christo inire vitam. uinta

ratio alienius momenti laret, si homines ab Ecelesia. quam per baptismum in prodiuntur, egredi non possent; ast qui in haeresin lahuntur, vel sehisma sequuntur, ab Reelesia

separantur. alque ideo ianua Εeel siae inope apprienda est haeretiei et schismalleis, non autem per baptismum apPriliar, sed per poenilentiam. - cum ergo rationes adductae sus- fiet enlor non deelarent, eur baptismum iterus non lic at, restat, ut dieatur, praeeipuam set unice adaequa- iam huius doctrinae rationsem PSSe,

quia per baptismum imprimitur ei,

raeler, e qui, ut ait S. Thomas l. e. , indelebilis est, ei tum quadam e ns cratione datur. x lino Doelorρm Αngeli eum. quamvis pliam alias rationes congruas . seu probabiles adduceret, praecipue tamen ex hac ratione haptismi iterationem invalidam ot illi-ellam habuisse . patet ex iis . quasseribit 3 p., q. 72. ari. 5. si enim

probet, in sacramento confirmationis imprimi characterem, ita ratiocina lur : et In omni sacramento, quod non iteratur, imprimitur character : sed

hoe sacramentum leonfirmationis non iteratur. . . ergo in confirmatione imprimitur e haraeter . t uineindo apndeundem reciproca invenitur illatio:

Quaedam sacramenta non il erantur, quia imprimunt characterem; 2 otrursus: 4 Quaedam sacramenta imprimunt charaeterem: ergo iterari non possunt. Eodem modo Ss. Patres et theologi argumentali sunt.

obi. VI. Manifestum est, Catholi-

eos hae in ra salsa uti argumentation .

quae petitione principii laborat. Si

enim quaeratur ratio, ob quam quamdam sacramenta imprimant char eierem, respondent, quia iterari non

575쪽

TRA . I.

possunt. Et rursus . cum quaeritur, quare iterari nequeunt, respondetur circulo vitioso, quia imprimunt eharaeterem: nil autem tali argumentatione probatur. Resp. Iuxta repulas dialeelieorum nullum est vilium in argumentalione,

quando esseelus demonstratur per tausam, et vitissim causa per esseelum, quia esse elus et eausa a se mutuo dependent et reciproeantur. Sic ex lamoreete in sero adesse ignem. et ex igne recte eon eludo ad sexistentiam sumi.

Sie etiam Cicero ista reeiprotari dicebat. cui si divinatio sit dii sint; et

si dii sint, sit divinatio .v-Praeterea nos non ex eo tantum . quia tria sacramenta non possunt iterari, sed etiam ex testimoniis Patrum argumentum dedueimus, qui signum, Sigillum, signaculum vel character mPer Sacramenta praedicta imprimi di- eunt, in quo argumento circulus vitiosus locum non habet. Denique tunc solum haee salsa argumentalio oceurrit, si ni rumque probationis membrum aeque incerium est. Id vero non contingit in controverSia, quam cum Protestantibus agimus. Cum -nim isti eoneedant, sallem baptismum nunquam iteratum fuisse in Leelesia, nec iterari posse: concludimus, nullum huius esseclus causam ami-

gnari posse praeter illud perenne et indelebilo signum, quod characterem

vocamus. Haec argumentatio, qua causa ex essectu probatur, rectissima est, maximeque usitata.

Obi. III. Plures theologi , ut refert

ιino volebant, ut articulus de char etere tanquam probahilior adstrueretur; nec nisi opera Seripandi factum est, ut artieulus de fido declaratus

suerit. Ergo tampore concilii Trioni. doctrina da charactere, ut divinitus

revelata, non gensebatur.

Resp. Card. Pallarisini in Ilist. Cone. Trid. l3ὶ ostendit, a theologis

disputatum esse in congregationibus privalis de natura, non de erissentiae haracteris: et Paulum Sarpium refellens concludit: e In huiusmodi adigumentis quaestio: utrum siι' pertinet ad certitudinem fidei; quaestio: quid siι' ad ingenii exercilium. v Itaque nonnulli tantum theologi in pria

vatis et praeparatoriis congregationibus, re nondum satis discussa, non de existentia characteris dubia moverunt, s d solum magis consultum esse putabant, ut articulus de char et ere, cuius naturam desiniri arbitra- halitur de sde non declararetur. Fa-cla autem debita discussione, in ipso Contilio Canon de charactere pleno

omnium eonsensu promulgatus suit. Caeterum, ut egregie observat ei.

Perrone iit: e Ex hoe facto, ut ei ex aliis non paucis, ostenditur, liberum in congregalionibus suisse Patribus

prapriam promere sententiam. Imo quo maiori servoro articuli hineindo diseussi sunt, eo melius patet, no nisi cum magno delectu et singulari maturitate edita esse detreta. Quod evenerat in Concilio Tridentino, iam evenerat in omnibus superioribus

conciliis, atquo in ipso Concilio ab Apostolis Hierosolrmis celebrato, in

quo, antequam ederetur deeretum, magna eonquisitio facta est. a Nota 3. Saeramenta tharaeterem

imprimentia, si valide quidem . sed

ahsque necessaria ad gratiam recipiendam dispositione, Seu eum conseientia peecati mortalis non retraetati suseipiantur, sublato per poeni lentiam obice reviviseunt, et gratiam

producunt. Da baptismo id clare docet S. Augua inus * dicens: ε Tune

576쪽

5m mns m molo II valero ad saltilem incipit haptismus, eum illa fietio veraei consessione receSS rit. quae, eorde in malitia vel meri legio pei SevΡrant , peceatorum ablutionem non sinphat fieri. 3 Et S. Thomas sit ait: e Fictio non removetur per baptismum, sed per poenitentiam subsequentem, qua remota,

haptismus aufert culpam et reatum Minnium peccatorum praecedentium baptismum, et etiam simul existenti uni cuin baptismo. 3 Hoc idem ratio no iii stologica probatur. Nam iiixta

Conritium Trid. I 2, hominis iustiss-

ratio sine lavacro regenerationis, aut eius voto sieri non potest: ergo nisi baptismi gratia suscitetur, sublato obiee, omnis. qui semel cum obice sacramentum hoc receperit, quidquid ager t. ab omni spe Salii lis mane rei

exclusus. Nam sacramentum iterari non potest. neque etiam votum haberi potest illius, quod suscipere non licei. No ergo dicatur. quod S. Scripturae, Traditioni et sensui Κcelosiae

penitu S repugnat. peccatum dari plane irremissi hile, et Mecalorem in statuviae constitutum suique compotem de salute sua penitus desperare de here, necessario concedendum est, baptismum cum obice receptum, hoe sublato , reviviscere et gratiam producere. Par est aliorum satramentorum ratio. quae per characterem in anima perdurant, neque, ubi semel suste-pta suerint, iterari possunt. Necesse esset, qui illa semel euin obice reem perunt, eorum quoque fructu in perpetuum carere quamvis meliores sensus induant, et per poenitentiam ad Deum convertantur, quod non videtur

eum bonitate Dei eone iliari posse.

Meliora de Deo speranda esse, tum theologorum consensus, tum Ecclesiae doeirina et praxis clare evineunt.

Haee enim semper haereticos ad unitalem reveri sentes materno asseelu complum est, et eos. quamvis haptisma non iteriaret. ad saeramentorumtamen communionem admisit.- Pr babile est. etiam alia duo sacramenta, nempe matrimonium et extremam unctionem. cum obice su Sedipta, hoc sublato, reviviscere, et gratiam produeere. Quamvis enim haec characiorem non imprimant. attamen, quia, durante eodem coniugio, vel eodem morbo, iterari non possunt, sub hoc respectu tribus sacramentis characterem impri insentibus aequiparanda sunt, quia nimis durum videtur,

quod qui illa cum obice suscepit. irreparabiliter privetur gratia sacramentali iam necessaria coniugato ad onera matrimonii patienter serenda, et infirmo ad dolores mortis perserendos, et insidias diaboli supe

Inric LUS VII. Do subiecto sacram Pnlorum.

I 5ll. Certum est, solum hominem

viatorem esse Subiectu ut capax Saer

mentorum. Nam: Omnis Pontis hominibus assumptus pro hominibus e Mifuitvr in iis, quae sunt ad Deum,

cerdos potestat Em oblinuit sacramenta dispensandi, et sacrificia osserendi. Ratio est manifesta. Ut enim

cramenta N. L. totidem sunt remedia,

quibus omnis vera iustitia vel ine pit, reι coepta augetur, vel amissa reparaIur. Sed huiusmodi media pro solis hominibus viatoribus a Christo Domino instituta suerunt; neque enim in Beatis iustilia incipere vel augeri potest, neque in damnatis repa-

577쪽

rari. His aecedit, quod animatius a corpore solutis, qua iuvis sorte purgatione indigeant. signa sensibilia sacramentorum applicari non possint. Ergo Sacrament0rum subiectum non alii sunt, quam homines viatoreS. Certum pariter esi, omnem hominem viatorem esse subiectum capax baptismi, quod patet ex usu Ecclesiae, quae insanies et amentes baptizal; et ratio est . quia baptismus est absolutae necessitatis ad salutem. quia ite omnibus Christus dixit: Nisi quis renulus fuerit eae aqua eι Spiritu sancto, non potesι introire in regnum D ιl l . Eodem modo dubitari nequit, solum hominem baptigatum esse subiectu in capax aliorum sacramen ιο-rum, quia per solum baptisma homo sit domesticus Dei et membrum Εeelesiao; et ideo baptismus est ianua ad alia Ecclesiae sacramenta. Quare qui spiritualis regenerationis lavacro

nondum est emundatus, caelera Εcelesiae Sacramenta valide suscipere nequit. - Sed tamen non omnis baptizatus eSt subiectum capax O- nisi uin Sacramentorum. Nam insantes et perpetuo amentes non Sunt

capaces poenitentiae . quia huius sacramenti materia Sunt actus poeni- lentis; neque extremae unctionis, institutas ad delendas reliquias peccatorum actualium; neque matrimonii . ad quod requiritur consensus deliberatus. Non sunt matri uionii su tectum regulares professi, nec in Ecclesia latina clerici ad ordines maiores evecti. Deniquo neque homo

sanus subiectum est extremae uncti,nis, neque foemina ordinis. - uis iam praenotatis, quaestio movetur de dispositionibus tum ad calidum, tum ad licitum sacramentorum suscepit in

nem requi Sitis, de quibus hic quaedam disserenda Sunt.

l. De dispomtionibus ad paIidam

sacramentorum auaeπιionem requisitis.

I bl 2. Sermo hie non est de insantibus et perpetuo amentibus , in quibus nulla dispositio requiritur. quod patet ex perpetua Ecclesiae traditione et praxi, secundum quam ha-plirantur insanies; etiam confirmatio iisdom data valida habetur, et iuxta antiquissimam disciplinam, eucharistia quoque porrecta fuit. Validum et licitum esse baptismum insantibus collatum , alibi probandum erit. Sermo hic tantum de adultis instituitur, de quibus investigandum est, an in ipsis ors hodora sides, an, et quniis intentio ad valida in sacramentorum susceptionem requiratur. 1. Ad valide sacramenta suscipienda. si poenitentiam excipiamus, non requiritur orthodora sides. Id

bens: c Non interosi, cum de Sacramen ii in togritalo et sanetilatu tractatur, quid credat et quali fide sit imbu

tus ille, qui nceipii saeramentum. Interest quidem plurimum ad salutis viam, sed ad sacramenti quaestioneiqnihil interest: fieri enim pol eSt, ut homo integrum habent sacramentum et perversam fidpin. v Hoc idein patet ex traditione et praxi Ecclesiae, quae in variis conciliis definivit, haereticos ab haereti eis baptigatos vel ordinatos, non osse demio baptigandos, vel ordinandos, cum ad fidem callio. li eam redierint, si haec Sacramenta cum maleria sti forma legitima suscω perint. Excipiendum tamen est poenitentiae sacramentum . quia hoc peculiare est huic sacramento, ut actus poenitentis, nempe contritio, consessio et satisfactio sint eius materia; non pol est autem integra esse sacra-monii substantia sine valida maleria, nee valida materia, nempe cΩn

578쪽

tritio . nisi rellam fidem et pietatem aliquam ineludat; atque ideo ad saeramentum poenitentiae valide suscipiendum requiritur orthodoxa fides. 2. Ut validum sit sacramentum, in suscipiente requiritur intentio positiva et interna suscipiendi illud ut romin Ecclesia saeram , seu quam Solet Ecclesia conserre; ideoque qui se hahet mere paῖsive, seu, ut dicunt, neutraliter, neque volens, neque nolenS,

et a sortiori qui reluctatur, non per ei pit sacramentum. Id probatur ex

hel: Aegrotanses, si pro se respondere non possunt, cum voluntatis eorum te-sιimonium hi, qui suis perlautoproprio assuere diterins, baptizentur. Carthaginense IVl2, inquit: ti, qui poenitentiam in infirmitate petit, si casu,

dum ad eum sueerdos inruatus venu, oppressus infirmitule obmutuerit, vel in phrenesim versus fuerit, dent tes i. monium, qui eum audierunt, et aeripiat poeniteri iam. Irnusicanum Is 3 statuit: Subilo obmutescens, prouistatus eius est, baptizari, aul Denitentium accipere potest, si noluntatis au ι praeteritae testimonium aliorum perbis habet . aut praesen Iis in monutu. Aurelianense III 4 dieii: Si invitus. rei rellam una fueris ordinatus, ab osscio quidem deponatur, sed nona eommunione pellatur. Discopus autem, qui invitum , auι reclamantem praesumpserit ordinare, annuali poenitentiae subditus missas facere non praesumat. Apertissime ergo Concilia intentionem seu voluntatem positivam et internam suscipiendi sacramentum exigunt, ut istud valide conferri possit. Idem docet S. Augus inus, qui 5 inter insantes et adullos, dum baptizantur, istud discriminis

esse statuit, quod adulti intArmenti

pro se respondere teneantur, sui sciat autem patri nos respondere pro insantibus; ait enim: c Ideo cum alii pro eis parvulis) respondeant, ut implex

tur erga eos celebratio Sacramenti, Valet utique ad eorum consecrationem,

quia ipsi respondere non possunt. At si pro eo, qui respondere poteSt, alius respondeat, non utique valel. Ex qua regula illud in evangelio dictum est, quod omnes. cum legitur, naturaliter movet: Aetatem habet. ipse pro se loquatur. v Non requireretur autem ad palidam baptismi suscepit nem, ut adultus ipse responderet, Si

necessarium non foret, ut suam Sa-eramentum suscipiendi voluntatem, seu intentionem manifestaret, Sine qua valide non perciperet Sacramentum. Consonat s. Thomas 6 dicens: ε In adultis et in hahentibus usum rationis, in quibus potest esse contraria voluntas aelu, vel habitu, requiritur ei contritio et devotio ad pereipiendam rem sacramenti, et intentio vel voluntas ad recipiendum Sacra mentum ; in pueris autem abSque utroque percipitur et sacramentum et res saeramenti; et similiter est in carentibus usu rationis, nisi contraria voluntas habitu insit, etsi non acllI.

ex parte baptizati requiritur voluntas seu intentio suscipiendi Sacramen-

esset in lentio suscipiendi sacramen-lum, esSet rebaptirandus: si autem hoc non constaret, esset dicendum :Si non est baptizatus, ego te bapti 20. 2Eadem doctrina auctoritale rom. Pontificum probatur. Innocentius III cap.

Maiores de bapt. 9 imprimis reticis opinionem illorum, qui dicunt, ouod

579쪽

TRA . i.

et meramqnia, quae per se sortiuntur essectum, ut baptismus et ordo, caeteraque Similia. non solum dormientibus et amentibus, sed invitis et contradicentibus, etsi non quoad rem,

quantum tam n ad characterem conseruntur. 3 Hanc opinionem reiicit ex hac ratione; et quod qui fuissent in vili et reluctantes immersi, saltem ratione sacramenti ad iurisdietionem ecclesiasticam pertinerent, unde adservandam regulam fidei christianae forent rationabiliter compellendi. Verum id est religioni christianae contrarium, ut semper invitus set penitus contradicens ad recipiendam et servandam christianitatem aliquis compellatur. x Deinde desinit . Ille vero qui nunquam eonsentit, sed penitus contradicit, nec rem nec characterem suscipit sacramenti: sicut nee ille nolam alicuius reatus incurrit, qui contradicens penitus et reclamans thurificare idolis ectgitur violenter. 3 Innotentius IV in

lib. III deerol. l) expresse docet ;ε eum, qui sine consensu hapligatur. aut matrimonium contrahit, nec baptizari. nec matrimonium contrahe re. 1 Rituale romanu in Pauli V vetat, ne baptismus conseratur ei, equi usum rationis ante amentiam habuit, et nunquam ostendit voluntatem baptismi, aut intentionem, aut petiliOnem illius. 3 Rationibus theologicis

eadem veritas confirmatur. Christus enim instituit sacramenta pro hominibus, et certe voluit, ut ab iis, qui rationis eum potes sunt, humano modo, id est, cum advertentia et libero eo n-

sensu suscipiantur. Praeterea per Sacramenta nobis partim gratia divina datur, partim obligationem gravem suscipimus. Atqui nulla donatio valet nisi in recipiente, rationis compote,

eonsensus adsit, et hinc eo minus iu

noratio interioris hominis per noIumtariam susceptionem gratiae eι don rum; et simili modo gravis obligatio dignitati annexa imponi non potest ei qui ipsam dignitatem recipere recusat; unde Innocentiva III loco superius ei talo infert, neminem semper invitum et penitus contradicentem ad servandam religionem christianam compellendum esSe.

3. Si quaeritur, qualis intentio in

subiecio ad valido recipiendum Sacra mentum necessaria sit; iuxta commmnem theologorum doctrinam non requiri tur in lentio Glualis, vel virtvulisini si in matrimonio . sed sussicit hu-bilvulis, id est, voluntas praeterita, sed non retractata ; imo quandoque sumeti etiam intentio interpretu tua,

seu praesumpta, aut implicita, utpote in alio voluntatis decreto inclusa.

- duod sufficiat habitualis intenιio, probatur ex Conciliis citatis et Rituali

romano praecipientibus ut hapligetur moribundus, sensibus et ratione de-Stitulus, modo constet de praeterita eius voluntate ; tali autem moribundo non potest inesse nisi habitualis in lentio: hane igiturad valide et licite suscipiendum sacramentum sufficientem credit Ecclesia. - Quod quandoque sufficiat intentio interpretatira, patet ex constanti Ecclesiae praxi, quae si-

delibus repentino morbo correptis, quo usum linguae et rationis amiserunt, administrat sacramenta poenitentiae et extremae unctionis, etiamsi

illa ante non expetierint: in his vero non est, nisi intentio interpretativa, seu implicita, quae censetur inelusa in alio voluntatis decreto, puta in vita

christiana, vel proposito vivendi elir, stiane. Quia hoc ipso, quo quis vivit aut proponit vivere catholice et pie, habet implicite et susscienter intentionem, ut sibi e anserantur omnia saeramenta sibi ad salutem necessa-

580쪽

580 PARS IV. ria aut valdo utilia. Excipiendum tamen est matrimonium, in quo non sumeti habitualis et interpretativa, sed saltem virtualis in subiecto requiritur intentio, quia ad valorem contractus requiritur consensus saltem

virtualis. Aliqui. ut Billuari i , exeipiunt etiam poenitentiam, quia in

isto sacramento actus poenitentis requiruntur tanquam pars essentialis;

et ConciliumCarthaginense IV illi iantum sacramentum poenitentiae conserendum esse dieit, qui poenitentiam in insirmitate petit, ideoque exigit intentionem saltem habitualem. Ast tu niam contingere pote3l, ut quis intentionem sacramentum suscipiendi non quidem exterius manifestaverit, sed interius, dum sui compos erat, habuerit, et actus requisitos elicuerit; iuxta communiore in theologorum sententiam et praxin absolutio saltem conditio nata pi extrema unctio eidem conferri poSsunt, nisi constet, eum in actuali peceato sensibus et ratione privatum fuisse. Generatim enim sacramenta, quao propter hominem instituta sunt, tamdiu eidem sunt administranda, qua in diu voluntas ea suscipiendi in ipso praesumi potest; quin

imo in extremis, etiamsi dubia suerit, multu securius est conferre sacramentum, quod sorte non proderit, quam denegare sorsan profuturum. Ultimo monent theologi, ad eueharistiam valide sumendum non requiri intentionem, quia in Suo esse non pendet ab intentione suscipientis, cum habeat esse permanens, et ab invito et ignaro sumi realiter possit; verum talis sumptio materialis eSSet, non Sacramentalis ad essectum Sacramenti percipiendum ordinata. Nota. Doctrinae do necessitate intentionis in subiecto ad valorem Sa

nuntur.

obi. I. Plura prostant exempla Ρωrum, qui inviti et reluctantes, aut salistem nescientes ordinali sunt. Ita, teste S. Epiphaniol2l, Puulinianus, frater S. Hieronymi, ordinatus est Diaconus ignorans et reluctans. Bassianus in Epistola, quae extat Act. 10. Conc. Chalced. lamentatur, se Per vim o di natum esse Episcopum. De Macedonio Eremita narrat Theodoresus 3 quod dulo spe vertie e montis abductus et altari admotus. Sub mystico sacrificio in numerum saPerdolum coopi tus sit, quod cum comperi SSel. Re gerrime tulit eis. Similia exempla plura leguntur, et cum tales ordinati ο-nes validae censerentur , nulla tune temporis intentio in subiecto requirebatur.

Resp. Duplici modo aliquis diei iurinvitus et coactus respectu Suae Ordinationis: primo modo, dum quis neque precibuS, neque rationibus, neque minis victus unquam annuit, sed seni per obluctatur, vel omnino inscius ordinatur ; et huiusmodi ordinatio est invalida; secundo modo, dum quis sotu dignum reputans, et gravitatem o siclorum pastoralium limens, primum quide in obluctatur, Sed tandem auctoritalis, vel rationum pondere V -

tus-quamvis aegro ani in O-eousentit,

et talis valido ordinatur, quia adest validus consensus, et ita in mullis culintingere seribit S. Augus inus s4ὶ :. Multi, inquit, ut Episcopatum Suscipiant, tenentur in vili, perducuntur, includuntur, custodiuntur, patiuntur tanta, quae nolunt, donec eis adsit voluntas suscipiendi operis boni. , Tales fuerunt Paulinianus et Ba . sianus, qui aegro quidem animo, Antistitum tamen voluntati Se Subiec

SEARCH

MENU NAVIGATION