Institutiones theologiae theoreticae seu dogmaticopolemicae ab auctore in compendium redactae fr. Alberti Knoll a Bulsano Pars quarta De Deo hominum sanctificatore, de gratia Christi et de sacramentis in genere

발행: 1863년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

runt: ordinalio autem Mae donii nonnullis irrita videtur, et ab ipso Theodorelo, saltem quoad modum reprObatur si . Obi. II. Cone. Toletanum IV saeculosoplimo ratum liabuit baptismum sub Si sebuto Hispaniarum rege, me tu suppliciorum a pluribus Iudaeis susceptum. Item merianus I vere baptizatos pronuntiavit Saxones, vi aeterroribus ad baptismum compulsus. Ergo ad valorem sacramentorum non requiritur in lentio suscipientis. Resp. Iudaei et Saxones non vi physi ea abluti, sed vi morali adacti sunt, ut baptismum polius suscipere, quam tormenta sustinere vellent: erant ergo secundum quid inviti, sed simpliciter volentes, quia metus non tollit voluntarium: valide ergo quidem Sacramentum, sed non gratiam sacramenti perceperunt.

Obi. III. S. Augustinus i2 dicit:

ε Intrare quisquam Εeclesiam potest nolenS,-aecipere sacramentum potest nolens; credere autem non poteSt, nisi volens: γ ergo ad fidem, non vero ad sacramen luna voluntatem requirit. Resp. Per sacramentum, quod aliquis nolens accipere potest, S. Doeior intelligit eueharistiam, quae cum habeat esse permanens, potest a nesciente vel invito quanquam sine lau- eiu percipi. Quod si de baptismo citata verba intelligas, dicendum erit, S. Aiιytisi inlim ad insantes alludere, qui sine proprio consensu haplizantur, et Ecclesiam intrant, aut ad adullos, non plene et simpliciter, sed secundum quid invitos. Obi. IV. Concilium Florentinum ad

valorem sacramenti tria tantum requirit, nempe materiam, formam et intentionem ministri: ergo intentio Suscipientis non requiritur.

ART. VII. 58 B v. Concilium loquitur tantum dolis, quae sunt necessaria ex parte comsicientis sacramentum ; unde dicit: Sacramenta tribus persi iuniur: quare mirum videri non debet, si de intentione in suseipiente necessaria

nihil dixerit.

II. De dispoaitionibus ad lieitam et saluιiseram sacramentorum Rusceptionem requisitis.

I bl 3. Quamvis ad theologiam praeticam speclet, dispositiones ad licitam, et salutiferam sacramentorum S sceptionem requi gitas declarare, Summa lamen huius doctrinae principia etiam in theologia theoretica tradenda sunt. Et imprimis nolandum est, duo esse sacramenta mortuorum, Sei-

licet baptismum et poenitentium , Sic dicia, quia ad culpam mortalem delendam instituta sunt; quinque vero

esse sacramenta virorum, nempe mimsirm titionem, eueharistiam, tremam unctionem, ordinem et matrimonium, sic dicta. quia instituta sunt pro hominibus vita spirituali gratiae sanctificaulis viventibus.1. Ad licite et eum fructu suscipiemda sucramenta mortuorum, iuxta doctrinam Concilii Trid retini 3ὶ requiruntur et sumiciunt quinque dispositiones, nimirum sides. timor, Syra, Seu sidueia in Deo tollutanda, amor in tialis, odium et deleslutio petenti ).- Insanies quidem sine istis dispositionibus valide, licite et cum fructu baptizantur; adulti autem, deficientibus praedictis dispositionibus, vat, de quidem, sed neque licite, neque cum fructu baptismum recipiunt. Sa- ramentum autem poenitentiae sine side ut talia dictum est), aut sine odio et detestatione peccati susceptum, nousolum illi elle et sine fruetu, sed etiam invalide recipitur.

582쪽

582' PARS IV. 2. Ad recipienda vero lieite et cum

fructu sacramenta virorum requiritur status gratiae sancti scaniis, quia per Se non Sunt ordinata ad culpam mortalem delendam et gratiam sanctificantem producendam, sed ad hanc augendam. Digne ergo et fructuose suscipi nequeunt haec saeramenta, nisi adsit in subiecto id, sine quo incrementum gratiae oblineri nequit. Sed gratia sanctificante remota neque datur ipsius incrementum; quod senim non existit, non potest augeri. Ut emgo digne ac fructuose recipiantur Sacramenta cuncta, praeter baptismum et poenitentiam, statuS quoque gratiae sanctificantis prorsus est necessarius. Hinc in Ecclesia catholica consuetudo inolevit, ut homines peccati mortalis conscii, priusquam Sacramenta vivorum recipiant, per poenitentiae sacramentum conscientiam suam purgare Salagani. Etsi Wnim aliquando contingat, hominem contritione persecta iustificari, antequam actu recipiat sacramentum poenitentiae; nemo lainen praesumere debet. habere se porseciam istiusmodi contritionem, et negligere consesSionem Sacramentalem. praesertim cum absque voto huius consessionis vix, ac ne

vix quidem persecta contritio eoncipi valeat; ideoque, si adsit copia conse sarii debet peceator, non lanium antequam ad eucharistiam accedat quod praecipit Synodus Trident. Sess. XIII, cap. 73, Sed etiam antequam reliqua

sacramenta vivorum recipiat, per po nitentiae sacramentum Deo reconciliari. Porro quia sancta sancte tractanda sunt, opus omnino est, ut qui ad sacramenta accedit, etiam actus virtutum, fidem vivam, Spem firmam, humilitatem sinceram, charitale in a dentem etc. eliciat, et cordis sui devotionem promoveat, quia magis dispositi maiorem sacramenti fructum

percipiunt. Quamvis pnim sacramenta gratiam ex opere operato conserant; sapientia tamen divina, quae in omnibus et per omnia morali talem hominis promovere satagit, ita sacramenta instituit, ut pro maiori subiecti dispositione uberior gratiarum eo pia conseratur.

dunt et profitentur, septem esse noVae legis sacramenta, nempe baptismum, confirmationem, eucharistium, poenia tentiam, eae remum unctionem, ordinem et matrimonium. Eadem fides Semper viguit in Ecclesia Christi usque ad infelix saeeulum decimum se tum, quo Novatores sicut alia dogmata pervertere, ita etiam Sacramentorum numerum coarctare Sunt ausi,

quamvis in helerodoxis suis Sententiis parum constantes fuerint. Lti Ih rus enim in illo libri de capti v. ha bylon. seribit: ε Principio neganda mihi sunt septem sacramenta, et tantum tria pro tempore ponenda, baptismus, poenitentia, panis. 3 Mox eadem pagina addit: ε Quamquam si usu scripturae loqui velim, nonnisi unum sacramentum habeam, et tria Signa Sacramentalia. 3 Denique in fine eius

dem libri haee habet: ε Si rigide loqui

volumus, tantum duo sunt in Ecclesia Dei sacramenta, baptismus et panis. a In lihro de Missa privata, quem edidit anno 153ι et in assertioni hus

contra Lovanienses, quas conscripsit anno 15 5 unico nempe ante mortem Suam anno, inquit: ε Poenitentiam cum virtute clavium absolventium s

cramentum libenter confitemur; habet enim promissionem et sidem remissionis peccatorum propter Christum. v Melanchthon in locis communibus duo lautum aguoscit

583쪽

Sacramenta, baptismum et eueharistiam, sed l in Apologia Consessio. nis Augustanae, qui liber apud Lu-

theranos symbolicus est, adiungit te lium, nempe poenitentiam, titulo e- nini de usu et numero sacramentorumari. 13 dieitur: et Si sacramenta vocamus ritus, qui habent mandatum

Dei, et quibus addita est promissio gratiae, saei te est iudicare. quae sint

proprie sacramenta . Vero igitur Sunt sacramenta baptismus, coena D mini, absolutio, quae est Sacramentum poenitentiae. Nam hi ritus habenimandatum Dei et promissionem gratiae, quae est propria novi Testamenti. 3 idem in locis eommvn. 2ὶ aperte quatuor admittit sacramenta, dicens: e Milii maxime placet, etiam addi o dinationem, ut Ioeant, id est, vocationem ad ministerium Evangelii, quia haec etiam evangelico mandato praecipitur, et addita est promissio. a Qui in eadem editione 3 maxime propendet ad quintum addendum, nempe

matrimonium; latetur enim, matrimonium esse signum rei sacrae, et habere mandatum divinum annexamque promiSsionem gratiae: unum tantum

ait, deesse, quod fuerit ante Christum. Biennio post obitum Lutheri il), in eonventu Lipsiensi Melanchthon cum aliis doctoribus Vittembergicis, qui

molliores Lutherani appellati sunt,septem omnino sacramenta cum Catholicis admisit, ut refert D. Stei nus 5 . - Εx quibus facile coniicitur, quam gravi laborarint vertigine Lutherus et Melanchthon posteaquam

a certa veritalis regula deviarunt. Zuinglitu duo lanium statuit GSe sa eramenta, baptismum et coenam; atque licet matrimonium rem esse San elissimam concedat, saeramentum la-

tium se facturum dixit, si convellate illam de septem sacramentis opinionem, omnium sere sermone tritam, scholasque et conciones omneS Pervagatam, et quae vetustate ipsa radices egit. a Solis ergo baptismi et eucharistiae sacramentis contentos nos esse vult: et quamvis postea in. 28 presbilerii munus, impositione in nuum collatum, loco sacramentorum se libenter habere testetur, non vult tamen tertium sacramentum dici, quiae non ordinarium, nec eo inmune est apud omnes fideles. 3 - Posteriores Protestantes modo plura, modo pauciora assumpserunt sacramenta; demum tamen in binario numero, in baptismo scilieet et S. coena acquieverunt, quamvis, ut observat ei. meh-ter l8l rectius dicatur, eos omnia S cramenta sustulisse, quoniam haec ut signa inefficacia reputant, omnemque

gratiam producendi vim soli fidei tribuunt. Quae sit Rationalistarum et Pans Distarum sententia, supersuum est dicere, qui nihil sacramentis, nihil fidei attribuunt; sola apud ipsos remanserunt baptismi et coenae non tam

Sacramenta, quam nomina. - Co

ira orthodoxae doctrinae adversarios iam probandum est, in nova lege ninque pauciora neque plura existere

Sacramenta, quam Septem.

I. Νon dantur muriora Ν. L. gaeramenta quam teptem.

515. Cum institutio sacramentorum a sola liberrima voluntate Christi dependeat li 496ὶ, numerus merae

mentorum non ex humanae rationis

principiis, sed ex sola revelatione determinari potest. Tot ergo iii N. L

584쪽

velatione. Christus instituit signa sensibus subiecta, quae gratiae tum signi scandae, lum essiciendae vim ha-heni : ratio enim sacramenti illis ritibus externis denegari nequit, in quibus omnia inveniuntur requisita ad

sacramentum constituendum i 490 . - Αst divina revelatio Septem commemorat signa sensibus subiecta a

Christo ad significandam et produeendam gratiam instituta; in iractatu enim sequenti do haptismo, de confirmations, de eueharistia, de poenitentia, de extrema unctione, de ordine et dρ matrimonio, ex S. Scriptura et ex Traditione probabitur, quod sintres subiectae sensibus, a Christo institutae ad gratiam non solum signifieandam, si d ut producendam. Quae cum probata suerint, concludendum erit, Sacramenta N. L. non paucioraeSSe, quam Septem. Nolumus hic, ne molesta repetitio fiat, pro Singulis S, cramentis S. Scripturae testimonia asserre, quae in praeditio iraelatu ei-

labuntur , explanabuntur, et contra adversariorum obiectiones vindicabuntur. Interim observamus, ipsos moderatiores protestantes lateri, Septem Sacramenta, quae Catholici venerantur, scripturarum auctoritate

sulciri. Sic Hugo Grosius scribit:

et Sacramentorum vox , quamquam per se latius pateat, potuit tamen siri-etius sumpta ad septem illos actuq externos, interna significantes, referri, quorum augustior in scripturis est

nere inter ea, quae veterum more Sacra-

menta dici possunt. illa spplem. agnoscunt et Lutherus ot uelanchthon. hQuamvis ergo S. Scriptura nulli bidicat. septem esse N. L. Sacramenta, reelissime lamen asseritur, Septem Sacramentorum existentiam in S. Ser,

plura landari. Simili modo in tractatu sequenti pro singulorum Septem

sacramentorum existentia argumenta Traditionis asserentur, quae adversarii incassum enervare conantur. Interim hic pro septenario sacramentinrum N. L. numero generale argumentum eae praeseriytione, Seu ex constanti et universali Ecelesiae s de petitum proponitur, rasiones theologie is adducuntur, et ad argumenta haer

ticorum respondetur.

A. Argumentum ea praeseriptione petitum.

3 5l6. Praescriptionem, Seu universalem et perpetuam Ecelesiae fidem iam antiqui Patres pro certa si-

dei regula proposuerunt. Tertullianus l9ὶ ait: c Sine dubio tenendum est, quod Ecclesia ab Apostolis, Ap stoli a Christo, Christus a Deo accepit: omnem vero doctrinam de mendacio praeiudicandain, quae Sapiat contra veritatem Ecclesiarum et Apostolorum , et Christi ei Dei. , Et i-hi d. il0i inquii: a Quod apud inultos

unum invenitur, non est erratum ,

sed traditum ., Et S. Augustinus i l scribit: 4 Quod universa tenet Ecclesia nee Cone illis instilutum, sed

Semper retentum est, nonnisi apostolica auctoritaist traditum rectissime creditur. a Iam vero in hoc se plenario numero consilendo omnes

christiani nominis nationes, quamvis locis inter se. disiunctas, moribus et

linguis diversas, atque in pluribus

585쪽

TRA . I.

aliis sibi ipsis contrarias, Semper eonvenisse, facile probatur. 4. Maximi momenti est Ecelesiaegrae eae et latinae consensus ili. Iste autem consen Sus circa se plenarium sacramentorum numerum habetur. Nam vetustissima Latinorum sacramen lalia apud Martentum s2ὶ septem

exhilient sacramenta. Ita pariter vetusta Graecorum Euthologia a De. aris, ab Isaaco Haberi et praesemiim a Leone A lias in 3 collecta. non

Sol uin apertam omnium ei singulorum septem Sacramentorum mentiο-nem faciunt, sed etiam eorum ritus et caeremonias exponunt, in quibus non leves sunt lquamquam non substantialest a nostris disserentiae, ut magis magiSque appareat, Satramem lorum doctrinam nee ad Graecos ex Ecclesia latina, nec vicissim ad latinam Ecclesiam a Graecis suisse derivatam, sed ex Apostolica traditione ad utramque Ecclesiam descendisse. 2. Quando semel iterum et tertio actum est de extinctione illius telerrimi sebismalis, quo Ecclesia graeca a romana. Omnium matre, infeliciter Separata erat; nunquam de numero Sacramentorum disputatum fuisse legimus. Plu tius, Michael Caerularitis, eomunque schismatis pertinacissimido sens res omnia etiam minuitora dissensionum capita ex Suerunt, et quantum poterant, exaggerarunt :nulli bi tamen reperire est aliquod vestigium accusationis circa numerum sacramen lorum vel in Burensi, vel in Luudunensi, vel in Florentina sInodo. Extiterunt quidem persidi Graeci, qui Floremini praesertim Concilii auctoritatem , variis modis historiam

corrumpentes,labefactare conati sunt: sed ne isti quidem controversiam S A nT. VIn. 585 plenarii sacramentor am numpri eommemorant. Quis aut in credat, cavillosos Graecos, qui do minutissimis dbvsemitatibus nostrae Ecclesiae a sua litigiose conquerebantur, in rct tanti momenti mutos esse poluisse, si aliqua extilisset nos inter ae ipsos discrepantia - Ipsum igitur utriusque partis silentium nobis suppeditat patentissimum argumentum , plenam persectamque suisse hae in parte utriusque Ecelesiae eonsensionem. Asili potest etiam argumentum positivum, ductum ex Simeone Thessalonicensi, celebri ol probatissimo inter Suos populares theologo, qui seripsit ante concilium Florentinum, et septem Sacramenta, qualia apud nos sunt, distincte enumerat, ut testatur Petrus Areudius s. . - Ulterius Graeci ignorare non poterant, quae in Concilio Floren ino post sanetiam cum ipsis concordiam ab Eugmio Papa pro Armenorum instructione

decreta suerunt: nec tamen quisquam contra septenarium Sacramentorum numerum ibidem contentum muss, lavit. Imo ei quando in patriam reduces, renovato schismate, omnes ad suae perfidiae infamiam abstergendam praetextus undique quaesiverunt, nec Marcus Ephesius, nec SyLvesιer Scrιropolus, aut aluis ullus selibsmaticus Eugenium, aut eius Synodum novitatis hac in parte accusa

runt.

cedit ex iis, quae saee. XVI et XVII

hac in re eontigerunt. Cum enim anno l573 Lutherani Graecos in suas paries trahere studentes, consessionum augustanam graeco versam iisdem transmisissent; Ieremias, Patriaretia CPanus, re maturo cum suis

586쪽

586 PARS IV. SECTIO Il. discussa, tandem respondit, et sereonanes eius consessionis articulos, quieontra Ecelesiae romanae fidem constituti erant, aperte reiecit. Capite autem I de sacramentis ita scripsit:. In ea item catholiea et orthodoxa Εωelesia septem divina Sacramenta sunt, baptismus sei licet, sacri unguenti unctio. Sacra communio, ordo , matrimonium, poenitentia, et extremae un-clionis oleum . . Ei in secunda responsione ad eosdem lutheranos, latetur quidem, inter sacramenta baptismum et divinam communionem potiora esse: ecum sine iis salus nullo modo contingat; γ subdit tamen: c et reliqua, quae cum iis se plenarium numerum implent, tradita esse ab Ecclesia. 2 - Porro eum saeeulo XVII

Cyrillim Lutaris lue calviniana inse- eius, et Calvinistarum Batavorum pecunia et auxilio ad Sedem Alexandrinam primum, et dein ad CPanam evectus, calvinianam sidei professionem promulgasset, in qua mendacissime

art. 5 asseruit: et Graecorum perpetuam et constantem esse doctrinam, duo tantum esse sacramenta, haptismum et eueharistiam, a Supremo

Legislatore Christo sancita; a Graeci stati in coaelo CPoli concilio, haereticum Patriarcham exauctorarunt, et in eius locum Cyrillum Beroeensem substituerunt, qui una cum Patriar-eliis Alexandrino ei Hierosolymitano. ae 23 orientalibus Episcopis et universo Clem CPano in synodo anno

1638 habila, Cirillo Lucari et calvinianae consessioni ab eo editae, ana.

thema dixerunt. Sub Parthenio, Cyrilli Beroeensis successore,aliud Concilium anno 16ι2 habitum est, in quo iterum calviniana Cyrilli Lucaris dogmata damnata, et orthodoxa confessio catholicae et apostolieae Ecclesiae orientalis consecta fuit, quae postea ab omnibus Orientis Patriarchis, se ilicet CPlano, Antiocheno, Alexan. drino et Hierosolimitano plurimisque metropolitis approbata fuit: in

hae eonsessione septem recensentur Sacramenta , quae sunt baptismus,

unguentum chrysmatis, eucharistia, poenitentia, sacerdotium, honorabile

coniugium et oleum consecratum.

Cum autem Calvinistae nova molimina adhiberent, ut Graeco3 in suas partes traherent. Dionysius Patr. CPlanus anno 1672 in frnodo CPana can. 1

declaravit: e Sancta et veneranda se- plenario numero esse Sacramenta,

baptisma. eli sina, S. communionis Sacramentum, poenitentiam, ordinis Sacramentum, unctionem. 2 Eodem anno Dositheus, Patr. Hieros. in synodo Hierosolymitana Calvinistas vaniloquos, novatores, haereticos, apostatas vocat; et ean. 15 pronuntiat:

e Credimus, esse in Melesia legis

novae sacramenta, eaque Septem, nec minorem maioremve Sacramentorum

numerum admittimus, baptismum, confirmationem , ordinem, incruentum sacrificium, matrimonium. poenitentiam, in qua secreta includitur

consessio, extremam unctionem. Neque egena haec sacramenta sunt divinarum signa promissionum; imo vero ea esse instrumenta, gratiam

his qui initiantur illis, conserentia

eonfitemur.

4. Argumentum praeseriplionis

confirmatur ex consensu aliarum Ε:clesiarum orientalium, quae Sallem

quoad disciplinam ab Ecclesia graeca

disserunt, vel ab ista se separarunt. Sic Armeni semper septem N. L. Sacramenta agnoverunt; neque quoad

numerum sacramentorum, sed solum

circa modum ea administrandi ab Eoelesia latina disere parunt, atque ideo in Concilio Florentino ab Eugenio Pupa instructionem petierunt. Ru-ιheni, qui a Graecis in ii de missimo

587쪽

disserunt, quamquam a Patriarchaec Pinni obedientia se subtraxerint, septem profitentur Sacramenta, quod patet ex catechismo Russorum, a P tro Mogita, metropolita Ilioviensi, exarato. et ab aliis Patriarchis et Episcopis approbato, in quo non Solum

asseritur septenarius Sacramentorum numerus, sed etiam Singulorum saeramentorum materia. forma atque

minister delerminantur. Denique iam Sasteulo quinto, Sexto et septimo in Melesia orientali fidem de septem sacramentis viguisse, patet ex eo. quia illis saeeulis Nestoriani, Eutychiunt, Mono helitae etc. se ab Ecclesia catholiea separarunt; et tamen Sectae, ex dielis haeresibus enatae, iacobi ae copii, maronisae etc., quamvis in aliis dogmatibus dissentiant, in Septem

lamen sacramentis N. L. agnoscendis conveniunt, ut ostendunt Asmyulnus,

etiam licet haereticorum occidentalium consensum. Ac primo Hussituri dum ipsos ministros Septem Sacramenta non conficere dogmati Iahant ui constat ex sess. XV Cone. Con- sinu liensis illorum profecto numerum universis, singulisque compertum minime inficiabantur. Anglos sub Henrico VIII septem sacramenta retinuisse manifestum est, et ex consessione haereticorum demonstratum a B Miret 23. Idmisera, quos plurimum reformalae, ut dicuntur, Ecclesiae rommendant, nullum Sacramentum inveniuntur negasse, sed caeremouias lanium. Lutherus de capt.babFl. ,et in respons. ad articulos inde extractos scripsit: e se non damnare septem Sacramenta, quamquam

existimaverit, non posse probari exseripturis.- Melanchthon l3i inquit,

lli In perpetuitata fidei do sueharistia L. lde saeram. l2ὶ Lih. et Biat. Variat. n. m.

et Se non rixaturum eum quoquam denumero Sacramentorum. a Lutherant

in apolog. Cons. augustanae lol tria sacramen in recipiunt, baptismum, S. eoenum et absolutionem. Ordinem. inquiunt, non esse reiiciendum, si accipiatur pro verbi divini ministerio. Haud negant tonsi mulionem et Mir

mam unctionem caeremonias eSSe --

eras, a Patribus derivatas : in matrimonio divinam institutionem agnoscunt; ideoque numerum sacramen-lorum non reiiciunt, nisi quatenus sententia nostra vim habent gratiam esseiendi. 6. Qui negant, omnia septem Sacra. menta a Christo instituta esse, et albqua ex humana lantum institutione repetunt, ostendere deberent a quibus, et quando talis institutio facta sit. Nunquam autem Protestantsts ideirca sacramenta, quae reiiciunt, praestare valuerunt. cum varias opiniones in medium pro serenies nullam solidis comprobaverint argumentis. Nos au- te in facile probamus, fieri non poluisse, ut sacramentum novum, prioribus saeeulis incopnitum , nemine reclamante, loti Ecclesiae obtruderetur, tum quia Fidelibus semper per- SuaSum fuit, sacramenta si hi ab ipso Christo tradita suisse, atque in Eccle.

siae potestate nullo modo eme, eorum numerum vel minuere, vel augere, tum quia hic non agitur da dogmate mere speeulativo, sed de re in usu quotidiano posita. Αst cum in tota historia eeelesiastica nulli bi legatur,

ob novum sacramentum in ecclesiam introductum eontroversias molas aut turbas excitatas fuisse, recte concluditur, doctrinam de septenario sacramentorum numero divina niti Τr ditione.

. Non ergo Eeclesia Occidentis seu

588쪽

latina a fide aberravi l. sed universali et constanti Traditioni inhaesit, dum in conciliis solemniter desinivit, septeni esse N. L. sacramenta. Et hanc quidem doctrinam credendam propos uorant iam Contilia Londinense anno 237, Claramontanum anno 1268 , Coloniense anno 1280. DXoniense in Anglia anno 1287: Concilium Florem sinum in decreto Unionis dieii: Novae legis septem sunt sacramenta, videlites baptismus , confirmasio, eu charistia, poenitentia, rasrema un-elio, ordo eι matrimonium. Concilium vero Tridentinum sess. VII, can. 1haee desinii: Si quis direril, sacra menta norae legis non fuisse a Iesu Chris o Domino Nostro instituta, auι esse plura, rei paucifra quam septem, fidelicet baptismum. consirmationem,

eutharistiam , poenitentium, eatremam unctionem, ordinem eι matri- momun , auι etiam aliquod horum septem non esse vere eι proprie sacramensum, anathema Sis.

517. Ante saeculum decimum

Rextum, cum Septenarius sacramentorum numerus a nemine impugnaretur, theologi non tam s pie in sacramentorum existentiam probare, quam potius septenarii num seri convenien-liam ostendere. rationesque adduc re conati sunt, ex quibus factu in est, ut fpplem a Christo Sacramenta , nee plura, nec pauciora instituerentur.

1. In S. Scriptura quidem nulli biconceptis verbis dicitur, septem eSse N. L. saeramenta, at Septenarius numerus speciali modo sacratus esse

videtur. c piam, ait cl. Iarelli li , Deus sex diebus mundum fabricavit, et in septimo quievit f.23; septem die-

bus praecepit amma eomedi s 3 ex

septe in lucernas fieri et Super candelabrum poni, ut lucesnι ea a er-

tur SBptem agni immaeulati anniculi; i Xuin. XXIII, 29 septem arae aedificandae, et totidem vituli eiusdem qua numeri arietes parandi die uia iuri ibi; Solemnitatem tabernaculorum Deus praecepit celebrari diebus septein ;Iosue iubet septem sacerdotes tollere septem iubilaeoru in huccinas 6i: ei: Septimo circuitu tradidiι civita

eapillis lueavii Salia sonis sortitudinem; IV Reg. V, 10 septe in vicibus praecepit Elisaeus Naaman Syriam lavari in lordane, et sanatus est a lepra sua; Prov. IX, 1: Sapientia ratidit rotum. nas septem: Isa. II, 2 septem dona Spiritus sancti reeensentur, quibus replebitur Messias, ut illa ellain in alios transsundat ; Si ple in panibus satiavit Christus septe in millia hominum i 8 ; Septem daemonia eiecit a Maria Magdalena I9); Septem Spiri-lus in conspectu throni eius sunt i 10ὶ;

vidit Ioannes septem canit labra aurea li); et septe in stellas in dextera siti hominis. id est. Christi l 12i: septem lampades ardentes ant se thronum i 13 : in dextera sedentis supra thronum ilhruin - signatum sigillis septo in liὶ.- Si ergo divina bonitas in essectibus suis, in observantiis, in caeremoniis, in mimaeulis septenarium numerum adeo magnificat; sapientissime certe disposuit Septem sacramenta in Ecclesia sua, ut septem rivulos ex fonte charitalis Fili sui pro nobis passi emuentes. ν2. Septe in N. L. Sacramenta haud

obscure indigilantur in Ps. XXVII LIn hoc enim homines, et praecipuo

589쪽

filii Dci, per gratiam sanetis eati cum magna emphasi ad laudandum Deum excitantur li; et quidem, ut ait S. Buxilius leti: 4 Quia Deus magnifica

dona concedit. v Additur porro: I morule Dominum in aιrio sancιo eius, id est, ut observat idem S. Doctor, et in una vera Ecclesia, v extra quam dona, de quibus sermo est, salutariter non habentur. Dein ut ipsa dona divina indicentur, septies occurrit rOX Domini. per quam iuxta S. Basilium non intelligitur, nisi ordina indirina. Dicitur autem : VOX Domini suster I- quos, Deus maies silis intonuit, Domi-nlis super aquas multus 3 . Haec verba. ul ei latus S. Doetor dicit, et ad Iesu in spectant. in cuius baptismate vox Patris intonuit: Hie αι silius meus dilectus: lunc eni in Dominus super aquas muI as fuit, cum aquas pro haptismate consecravit. Et Dominus hanc vocem nobis reliquit, quae

nunc quoque super Cathecumen OS auditur: Ile. si baptizate eoA in Nomine Patris et Filii ei c. a Sequitur: Voae Domini in rirtute si , id est, secunda

o id in alio divina, seu secundum donum in rirtute consis lit, quae consertur in eonfirmatione: unde S. Au-

sustinus 5ὶ ait: ε Vox Domini iam

in ipsis, polentes laci 'ns eos. a Sicut enim vetitus naves feliciter propellit, ita virtus, quae in confirmatione obtinetur, efficit, ut animae in stadio virtutis sedulo progrediantur; hine S. Busilius in eundem locum dicit: a Qui per virtutem Christi omnia potest, audii verba Dei. ei custodit ea. In eodi in versu additur: Voae Domini in mugnificentis, per quam institutio eueharistiae recte intelligitur, quae

eSi sacramentum magnificentissimum, Seu mugnificentiu ipsa, cum

contineat regem gloriae, gratiae Auctorem: riae Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani. et comminuet eas tanquam τι tulum Libuni, et diletius quemadmodum sitius unicornium si . nis verbis

Saeramentum poenitentiae deseribitur. Nam et per cedruin hine inde, ut observat S. Basilius, inutile et malum lignum intelligitur, quod impii imaginem exhibet, ut Ps. XXXVI, 3b:

Vidi impium superevillatum, eι elevatum sicut cedros Libani: et in eodem sensu etiam hic nomen Cedri sumendum est.. Et S. Augustinus verba Psalin. citata sic interpretatur: et Vox Domini contritione cordis humilians superbos: contereι Dominus cedros Libani. Conteret per poenitentiam Dominus elatus nitore terrenae noh, litatis et, amputata superba cel Situdine illorum, deponet eos, ad imilationem humillialis suae, qui tan- quasn vitulus por ipsam huius saeculi nobilitatem ad victimam ductus eSt. Insinuatur autem etiam essectus poenitentiae, per quain homo iusti si eatus fit dilectus. quemadmodum filius unicornium, id est. Sicut Christus, qui ob varias causas si ius unicornium diei iur ). - ae Domitii tulerci imtis flammam ignis i 81; per quae verba

innuitur saeramentum matrimonii, quod non solum ad pro reandam prο-lem, Sediti statu naturae lapsae etiam in rem dium concupiscentiae ordinatur. Siculi enim vox Dei, id est, lonitru flammam ignis, seu fulgura et eoruscationes intercidii, et per medias eas currit, ita sacramentum matrimonii eme it, ut homines igne concupiscentiae non laedantur, cum hoc ad bonum dumtaxat finem utantur, iuxta dictum Apostoli: M lius esι nubere, quam uri 9γ. -Εω

590쪽

dem versu additur: nae Domini eoneu lentis desertum, es commorehiι Dominus desertum Cades; quae verba

ad sacramentum ordinis reseruntur.

Nam, ut observat Riehardus a S. Victore, duplex hic distinguitur

desertum. nempe desertum Idumaeae, et desertum Cades, quod, ut ait S. Basilius, signifieal sanctistrationem: illud malum est, hoc bonum: illud denotat populum gentilem fide desti,

tutum, hoc populum fidelem: ut autem desertum malum salubriter con-eutiatur, Deus commovet desertum bonum, tum ex populo sideli ministros eligit, et gratia sua corroborat, qui per praedicationem suam peccalores conterant et convertant: ideo

S. Basilius dicit, clementiam divinam

contulere desertum, ut hoc in regionem excullam immutetur, sterilitatis

opprobrium amittat, et ob multitudinem filiorum lautititur iuxta dictum Prophetae: Multi silii desertae, magis quam eius, quae habet virum 23.

Denique extrema unelio insinuatur cum dicitur: Hae Domini praeparantis cereos, eι revelabis condensa, eι in templo eius omnes dicent gloriam 3 . Infirmi ad aeternam patriam properantes hic cervis comparantur: nam . ait Richardus a S. Vict. l. e. :c Cervus animal velox et pavidum , sed serpentibus inimicum. In agilitate itaque pedum recte intelligitur expedita et prompta velocitas actionis.

Vultis audire cervum alacriter currentem' Viam, inquit, Psali Ili Sta, mandasorum tuorum cucurri, eum dilatasti eor meum s4 . Vultis audire vocem praeparantis ad cervinam velocitatem

Sic currile uι comprehendatis 3 5 . - Extrema itaque unctio efficit, ut infirmi expedite et prompte ad ae-

ternam patriam tendant. et ah in somnalibus serpentibus damnum nou ζω piant. Additur: Ει rerelubit condensa : nam, ait citatus Richurdus r. Talibus cervis, taliterque praeparatis Dominus revelabit condensa, et reserabit scripturarum profunda, allegoriarum opaea, sacramentorum mysteria, mΤsteriorum secreta. 3 Et si gratia corroborati honum certamen certaverint, et eursum felicitercon Summaverint, in templo eius. id est, in eoelo, omnes dicent glarium, id est, Deum videbunt, et gloris ea-bunt. In sine Psalmi sacramentorum, quae diluvio gratiarum comparantur, perpetua stabilitas indicatur et salu-bprrimi esspelus describuntur; dieitur enim : Dominus diturium inhabitara Deiιr et sedebit Dominus reae in a ternum: et: Dominus virtutem populo

suo dabit: Dominus benediceι populastis in pace 6j. 3. S. Thomas I quaerit, e uirum

debeant esse septem sacramenta vel respondet: et Sacramenta Beelesiae ordinantur ad duo, scilicet ad perficiendum hominem in his, quae pertinent ad euilum Dei secundum

religionem vitae christianae. et etiam in remedium contra desectum peccati. Utroque autem modo convenienterponuntur septem sacramenta. Illa enim spiritualis consormitatem aliquam habet ad vitam corporalem, si ut et caetera eorporalia consorinitalem quamdam spiritualium habent. In vita autem corporali duplieiter albquis perficitur: uno modo, quantum ad personam propriam; alio modo,

per respectum ad totam communitatem societatis , in qua vivit, qui homo naturaliter est animal sociale. Respectu autem sui ipsius perficitur

SEARCH

MENU NAVIGATION