D. Julii Frid. Malblanc ... Doctrina de jurejurando, e genuinis legum naturalium, civilium, canonicarum et diversarum gentium antiquitatis fontibus illustrata. ... Tomus primus secundus 1

발행: 1785년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

lso L. III. Deiurejur. ex Rom. doctrina huendum esse puto, sed eum praestat usum. ut libera partium voluntate is, peneS quem maximum fidei pondus probabiliter existit,

detegatur, M ad jusjurandum admittatur. Verum enim vero jurisjurandi calumniae ratio apud nos cessat, idque inter juramenta mere superflua referendum est, quorum usum summa cum anxietate evitandum esse, sanioris religionis praecepta innuunt. Ad miniaraum , si non in totum illud proscribi vult, cessare tamen debet illius applicatio , si uterque litigantium , se factum , de quo sermo

est, nosse, asserit, quo casu alterutrum peierare necesse est, quae perjuria ante praevisa

prohiberi & evitari debent, ut itaque sufficiat, tali casu jusjurandum principale solum admitti. Si deferens aliis simul argumentis, ad juramentum suppletorium decernendum insufficientibus, intentionem suam quodammodo probabilem reddidit, quia heic deficiuealumniae metus denique intuitu eorum, R uibus alias ob causas remota est calumni uspicio.

continuatio de esiccitibus acceptationis. De rem .catione juriijurandi delati V yrobatione pro vitando perjurio, traditur theorio.

Igitur ex praedictis jam iacile existimandum , acceptationem sequentes producerct

effectus. Ex principiis juris romani veteris ea jus acquiritur, juramentum praestandi, quod a desersnte revocari millo modo P

162쪽

illiusque Uu hodierno . III test. Quamdiu alter jusjurandum ipsi delatum nondum acceptavit, illud revocationi quidem subest, quoniam sine utriusque consensu paetum validum deficit atque legitimi illius effectus cogitari nequeunt. Acceptione vero alterius consensus accedit, quo plena-

pacti persectio gignitur, & omnis revocationis facultas excluditur I . Sed insignem injure antiquo mutationem fecit Imperator Justinianus, qui cum & alia jurisjurandi capita indoli religionis christianae propius accommodare studuit, tum etiam, ut omnis periuriorum occasio evitetur, revocationis

facultatem latius extendit, eamque & post acceptationem usque ad litis terminum & sententiam definitivam provocatione non suspensam permisit. Sancit enim : Si qnis jusjurandum intulerit, id, necdum eo praestito,

poseo utpote sibi allevationibus abundantibus

hoc revocaverit, nemini licere penitus iterum ad sacrametatum recurrere satis enim absurdum es redire ad hoc, cui renunciandum putavit, B cum desperavit aliam probationem, tunc denuo ad relisionem convolare judices nullo modo eos audire ad tales iniquitates Denientes. Si quis autem facramentum intulerit se' hoc revocare maluerit , licere quidem ei hoc facere , set alias probationes, fi voluerit, praestare, ita tumen, ut hujusmodi licentia usque ad litis tantummodo terminum ei praestetur. Post definitivam autem sententiam , quae provocatione suspensa non sit, vel quae, postquam fuit appetatum,

163쪽

Isa L. III. De iure in. ex Rom. doctrina

corroborata suerit, nullo modo revocare juramentum, & iterum ad probationem v nire, cuiquam concedimus, ne repetita lite, finis neyotii alterius causae fat exordium ci)Dubius plerisque videtur genuinus hujus legis sensus, quem ideo mirum in modum agitaverunt interpretes, & in diversas partes traxerunt. Ego argumentis quibusdam ab aliis nondum visis demonstrari posse satis

clare, censeo, Imperatorem reVocationem

jurisjurandi non solum usque ad interlocutoriam, sed potius usque ad actualem illius

praestationem concedere voluisse. Innuunt id verba initialia nondum eo prasito Deinde permittit Imperator revocationem ULque ad litis terminum Ufententiam provocati

ne non suspensam. Atqui sub verbis posterioria hus inter locutoria intelligi non potuit, quoniam secundum L. I a. C. de reb. cred. des renti appellationis facultas hoc casu denegatur , & etiam, si alter, cui delatum, ab m-terlocutoria provocaverit, statim pro recusato haberi debet jusjurandum, relicta tE tum ulteriori judici, 1ententiam principalem emendandi potestate. Ergo quum utroque casu interlocutoriam statim sententia definitiva subsequeretur, eaque coincideret, Vel praestito jurejurando absolvens. vel ob reculationem condemnans, ego usque ad actu

Iem jurisiurandi praestationem utpote quae

164쪽

illiusque usu hodierno. Is 3

sub sententia definitiva tanquam coincidente intelligitur revocationem neri potui me, credo. Ast mire dissentium Doctores circa sensum & hodiernam applicationem hujus legis. Ahi enim revocationem post acceptationem simpliciter denegant a). Alii usque ad finem termini probatorii aut interlocutoriam super

jurejurando latam eam concedunt, posteaque non nisi novas probationes praevio jurejurando malitiae concedunt et . Alii sine omni limitatione usque ad ipsam praestationem jurisjurandi revocationem cum probatione pro vitando perjurio licitam esse contendunt 4 . Mihi vero plerique revocationis faculutatem cum aliarum probationum proferendarum libertate confundere, & quas una ait ram semper includat, innuere videntur. Quae tamen facultates plane diversae sejungendae potius sunt. Nempe assirmo equidem, revocationem

fieri posse usque ad praestationem jurisjurandi. Idque ob perjurii metum tali ca Iu adeserente, salvis tamen reliquis suis probationibus aliunde non praeclusis, remissum esse existimandum est. Quae revocationis libertas legis sensui, ac genuino hujus juris-jurandi fini, quem subsidiarium & maxime restringendum esse, aliquoties jam inculcavi; ita convenit, ut alterius obligatio ad jusjurandum praestandum ea ipsa remissione

pro vitando perirari .

165쪽

1 s L. III. De jurejuri ex Rom. Reyrina cessare debeat, quoniam in jureiurando delato praecipue a partium electione fides prohationis pendet, quae ratio facta revocatione sublata est. At cum revocatione minime semper conjuncta est omnium reliquarum prohationum libertas, & recoctio. Illae enim tantummodo admittendae sunt, quae secundum reliquam juris analogiam adhuc competere potiunt. Ergo quidem facultas documenta producendi etiam post revocationem iisque ad conclusionem in causa jure communi competit ; testes vero produci non amplius pollunt, si tempore revocationis teria

minus probatorius jam ei luxus est. Quod si

vero novae plane probationes adsunt, qua-Tum antea nullam notitiam revocans habuit,

illae etiam post conclusionem aut terminum probationis adhuc audiendae sunt, si igno-Tantiam suam revocans probabilem reddidit, quo tamen casu restitutionem in int

grum a judice etiam sine juramento malitiae ante exacto, quod plerumque nil juvat reliquis circumstantiis consideratis brevi manu impertiri posse, neque eum nimis rigidum esse debere censeo. Nec objici potest cum Leysero, restricta hoc modo pr halionum facultate, neminem facile jusju-Tandum revocaturum esse atque perjuria

haud evitari. Ea enim ipsa ratione litigantes providi redduntur, atque ut quae is probationum argumenta sedulo conquirant & co gerant , antequam ad juramenti delationem progrediantur, essicitur. Eo vero nescio an

simul sortius detur periuria evitandi rem

166쪽

illitisque usu hodierno. Is

dium. Dejiciente piobatione pro vitando peris jurio suscepta revocantem ad delationem reseredi non amylius pol e , clara legis verba innuunt& reliqua juris analogia, qua ad renunciata& remissu non datur regressus.

Post aceeptationem neque relatio juramenti neque probatio pro exoneranda conscientia locum habet. ΕScitur acceptatione iurisiurandi, ut rimque relatio, neque probatio pro exoneranda

conscientia locum amplius habere possit. Jure romano ob pacti indolem id nulli dubio obnoxium est. Ast neque reliqui juris. jurandi respectus, qui hodie praecipue comsiderari debent, sc. juramenta non nisi probandi modos subsidiarios esse, aliud praeciapiunt. Quae enim ratio revocationem juriLjurandi cum probatione ad vitandum perj rium fovet, quod nempe deferens neque sp rare neque praevidere potuit, alterum jusjurandum acceptaturum esse, eamque ob causam probationes suas distulit, ea in persena

acceptantis cestat. Hic enim, dum deliberato animo jusjurandum acceptavit, eo ipso bonam conscientiam praetendit. aut aliarum probationum defectum declarat. Ergo cur ab acceptatione resiliatur, nullum adest rationabile fundamentum. Excipio tamen probationes novas, quae, si illarum ignorantia anterior verisimilis redditur . etiam acceptanti

167쪽

Pro exoneranda conscientia concedendae sunt.

Si quis psi acceptationem jurisjurandi ante illius pro alionem moritur, illud cateris paribus pro praestito habendum esse docetur. Caeterum hae redes acceptantis non nisi de factis propriis aut ipsis notis vel de isnorantia jurare te

nentur.

si quis acceptato iureiurando postea ante actualem illius praestationem mora sua haud dilatam vita decedit, quaerunt, num illud pro praestito habendum sit 8 Deficiunt leges,

quidquam de eo casu sancientes, neque legum aliarum argumenta, quorum ingentem cumulum Doctores congesserunt, sive pro

sive contra aliquid probant. Quae Vulgo de iis, qui in contractibus casu impediti sunt, obligationes implere, in medium proserunt juris principia, spuriam analogiam indica tia , haud magis applicari possunt. Hinc mirus ICtorum in decidenda hac quaestione dissensus. Alii enim negant pro praestito haberi posse tale jusjurandum t . Alii ob. variarum Iimitationum multitudinem sibi ipsi sere haud constant is . Saniorem doctrinam lavet Ley- serus, qui, hoc casu jusjurandum accepta-

i Dubitavit jam olim de religione morientium Glossa ad cap. I 4. X. de pν remi. & notum est illud Baldi : non omnis morieur es Johannes Eoa elisa. cons. Tilesius de usu hroeardici: nora

168쪽

illiusque usu hodierno. I SI tum praestiti effectus habere confirmat, sed

tria simul exigit requisita rationi convenientia , ut nempe primum appareat, Offerentem virum bonum & integrum nec de levitate suspectum esse , deinde oblatronem non tantum per procuratorem, sed ab ipso & serio quidem sectam , tandem praestationem juris-jurandi decedentis mora aut tergiversatione non impeditam fuisse. Ego de quaestione pro- proposita ita sentio. Pro praestito habendum est jusjurandum acceptatum & Leyseri sententia applicanda, si is, qui ad probandum obligatus haud fuit, sponte jusjurandum actori, cui probatio in cubuisset, detulit, hic

vero post acceptationem decedit, quoniam tali delatione ipse adversarius actori summam fidem conciliavit, quod ' in eo cum obtinere aequum; si is, cui relatum iusiurandum , aut ab ipso judice ad supplendas probationes illud impositum est, moritur Cum autem is, qui probare debuit ipse, necessitate coactus , jusjurandum adversario detulit, & hic post acceptationem mortuus est, tum eum effectum celsare & causam in eum statum redire, ac si revocatio facta esset, atque probationes secundum regulas supra datas aliunde uondum praeclusas adhuc admittendas esse censeo. Sola enim acceptatio eas impedire haud potest, quoniam pac

169쪽

x s 8 I. III. De jurejur. ex Rum. doctrinatorum regulae secundum deducta hodie injurisjurandi delatione applicationem haud patiuntur. Ergo cum nullum aliud adest impedimentum , ego non video, si casu juris urandi praestatio impedita, cur non reliqua probationum argumenta salva esse debeant. nempe testium productio, quatenus terminus probatorius adhuc currit, documenta vero & reliquae allegationes usque ad conclusionem. Nec objici potest, in revocatione de vitando perjurio agi, ideoque alias probationes concedendas esse. ΡOtuisset enim etiam in pretesenti casu jusjurandum usque ad actualem illius praestationem re Vocari, nisi mors alterius intervenisset. Neque obstat, iniquum videri, tales probationes pol halterius demum mortem produci. Actor enim, etiam si jurisjurandi delatio nulla facta esset, tamdiu, quam termini probatorii cursus aut reliqua fatalia sinunt, probationes suas differre easque post mortem alterius producere potuisset. Jam vero etiam in praesenti casu.

eas non indistincte sed sub limitationibus

supra explicatis concedo.

Si ipse deferens pollea tergiversationibus suis jurisjurandi ne lati praestationem impe divit, tum, si altera pars antea moritur, illud iam acceptatum sine distinctione pro praestito habendum aliasque probationes oblatas rejiciendas else censeo. De haeredibus acceptantis idem, quod jam aliquoties monui, repetendum est, nempe illos non nisi de factis propriis, k cognitis , aut de ignorantia jurare teneri.

170쪽

illiusque usu hodierno. Ig. L U I I.

II. De Relatione jurisjurandi. II. Altera via illi, cui jusjurandum delatum est, patens consistit in Relatione datur enim N alia facultas reo, tit, si malit, referat jusjurandum , ij si is , qui petet, conditione

jurisjurandi non utetur, judicium ei Plator non dabit. AEquissime enim hoc facit, cum non deberet displicere conditio jurisjurandi ei, qui deintulit. Sed nec jusjurandum de calumnia referenti defertur, quia non es ferendus actor, si conditionis , quam ipse detulit . de calumnia sibi υelie Drari. Immo modestius , qui referat, quam

si ipse juret, facere credidere I). Hodie nullum dubium est, quin ea relationis facultas recto usui jurisjurandi delati

conveniat. Ea enim ratione optime eruitur,

cui major fides tribuenda sit. Partes ipsiae plerumque indubiam eorum , quae in lite eriantur, factorum cognitionem habent. Dum igitur deferunt aut reserunt juramenta, eo ipso facto probabilitatis pondus unus in alterum transfert, cui deinde iudex antea haesitans, insistit. Idem vero etiam intuitu relationis juris eise, quod circa delationem obtinet, facile existimandum est. Ergo quae de personarum & objectorum qualitate supra

I) L. 34. f. 7. D. de jurejur. L. et s. i. 3. D. deprob. L. I a. f. s. c. de reb. cred. I. as. 9. I. D . de

SEARCH

MENU NAVIGATION