Lexicon polemicum, in quo potiorum haereticorum vita perstringitur, omnes contrà fidem errores colliguntur, Dei verbo scripto, vel tradito ... inserta conciliaborum omnium, schismatum, & controversiarum ... addita demum pro operis complemento Bibliot

발행: 1734년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

FOLEMICUM.

. ipsum auderent ar ere, quasi quael dana facta peccaminosa coinmisisset. I similiter in Sanctos procaces, imo Ri insicris literis pIura a rectis morῖI hu, dissona contineri blasphemabant. t Ahit de his hsreticis Sanderus,hfresi

IX, 1 rasoca is Tus , professione i Eremita in multos impegit errores, sed a Theodoro Studita saepius admonitus, ad poenitentiam ductus , suas tandem retractavit erroneas opiniones, scut ex epistoIa Theodori ad Theodi istum colligitur . Ex Spond. in Epit . l. Asserebat beatissimam Virginem non ex viro & semina genitam fuisse , sed ante secula extitisse. R. ex sacra pagina , ex qua constat, Christum Dominum ex semine Abrahς, S: Davidis natum esse. Non autem potuit ita procedere , ni ex illis nata suisset sanistissima ejus Mater , cum ortus fuerit sinε humano Patre. Fuit ergo Maria genita , &nata ut teri homines in tempore . Propterea locum illum Isaiae : Egredietur virga de radice Iesse,=flos deradice ejus ascendra, iti interpretatur

Ecesesia, ut de semine Iesse patris

David protesserit, ut virgula ex ra. dice Deipara Virgo, ex qui processit flos Christus. Nihil ergo non commune secundum naturam Virginis generationi aut origini , sed illud singulare , quod communis peccati momtem in sua conceptione non incurrerit .

a. Christum Dominum non sui si se crucifixum. R. ex Symbolo Apostolorum , & ex quatuor Euangeliis, ubi Christi passio describitur . 3. Daemones post Iudicium salvandos fore . R.verbo is jdiur.

4. Monachum unum posse a poeni, inferni eruere centum quinqua. ginta damnatos effutiebat , sustinens etiam recipiendum esse librum que

m p xyphum,Antonii dictum, in

quo plura impia , Zc bl 1sphema continebantur THEoo A. Anno S 8. mulier na.

guntiae publice blaterabat, se scire determinate ultimum diem Judieii praenunciare.Iussit Archiepiscopi earceri mancipata, consessa est, selata , spe Iueri se agere prophetissam; quare virgis caesa, in exilium pulsa suit.

tularius Ecclesiae Constantinopolitanae, pessime affectus in Latinos , quod ab eis detineretur Ecclesia Antiochena , cujus Patriarcham se osse dictitabat, in commentario, quod sit- per Canones edidit, potissimum studuit diffamare Romanam Sedemia, mistens apocrypha in sua collectione cum authenticis,ubi occasionem siumpsit scribendi contra coelibatum Ee-elelig Occidentalis,& contra jejunium S1bbati. Sed longe execrabiliora sunt, quae evomit In Meditatis, sive in responsione de Patriarch rum privilegiis , contra Romanum Pontis-

tione Germanus, qui vixit cadente seculo 16. Francisci Davidis errorum propugnator fuit. THEODORus CORNARI Ius , Ordinis Batavorum Secretarius, sectam ex suo nomine secit, cujus praecipuus erros suit Pelagium sustitare, negando peccatum Originale . Ex Spond. THEODORus BYZANTrus Co-Ri AR Ius. Anno 1 96. sedente Victore Romano Pontifice, Theodorus Byzantius, professione Cori 1rius damnatur , & ab Ecclesa eiicitur. Tempore persecutionis , sub Marco Aurelio comprehensus , & in judicio examinatus , cum Christum negasset, & id poste, ei exprobaretur Rom*,ubi prae pudore confugerat , in desentionem

suae culpae novum excogitavit errorem , afferendo se non Deum Clitustumnegasse, sed hominem; quaprointer sustinuit, Christum non esse de Spiritu sancto conceptum , natum ex

Virgine , sed esse purum hominen , nulla ali 1 prae et geris excellent i , nisi solius justitis insignitum . Ejus Secta

212쪽

lores nuncupati sunt Theodotiani. R. verbo Cerinthur, Nuduitae. Ex Thembrem haeretic. abes.liba.

quo agit Liberatus in Breviaris,quinto eurrente seculo vixit.Ex Monacho factus Epistopus Mopsiuestenus in Cilicia, socium in Monasterio habuit S. Joannem Chrysostomuni, qui miseratus errores Theodori ad vitia proclivis , ad eundem Tractε tum aeripsit, ut ad saniorem frugem revocaret; sed sensuum isseeebris linia mersus Theodorus adhuc Monachus,

in iisdem perstitit,licet Episcopu , &usique ad decenum perseveravit. Cum tamen esset dicendi gratia valde disertus , quosdam auditores habuit, inter quos fuit Nestorius, quisitam impiam doctrinam Nestciria nam hausit siub disciplina Theodori Mopsuestent, contra quem, ὀc eius scripta , anathema pronunciatum fuit in quinta Synodo geoerali, celebrata anno IIῖ . quo tempore jam Theod sus decessierat; primusique suit inter haereticos, qui post suum decessum ab Ecesesia fuit dxmnatus, nondum

enim Eeclesia definierat haereticos, judicita publico. & anathemate, etiam post eorum mortem posse damnari. Scripsi contra Theodorum S. Ioannes Damascenus, 3c eum vocat lib. 3. cap. 3. Deo odibilem , & igne dignum. Theodorum licet jam mortuum , etiam anathematizavit Nonnus canctae memoriae, Edessenae Cix . talis Episi opus . Verbo Nesortar, errores Mopsiuesteni reprobantur.Cς-terum peculiaris ejus error suit ac serere , quod in veteri Testamento

nihil proprie dicatur de Christo,

quod reprobatur ver DLci, contra quos ostendimus impleta in Christo vaticinia Prophetarum.

jus historiam perstringit Baronius anno 649.Episcopus,obscuri quidem n minis vir, sed ex sua impietate optime notus, qui 3c ideo princeps e roris habitus ost, quod ex ejus scrimiis omnes, qui haeresim Mono the litarum promulgarunt , standa luna sumpserint. Cognitum siquidem est per Theodori seripta , ex quo sonte blasphemia flueret de una tantum in

Christo voluntate , & operationeia, nempe ex eo,quod Theodorus assereret, incorporaliter ex utero procesisisse Dominum Nostrum Jesum Christum; quare in sexta Synodo, sub

Martino Pontifice anathema dictum est Theodoro Pharanitae , ejusque scripta reprobata. Christum autem verum hominem, nempe cum in t gra natura humana in utero Virginis assumpta, ex utero Virginis proces.sisse, probant quatuor Euangelia , in quibus Christi nativitas exprimitur; ubi Mariam peperisse ivsautem,quem statim pannis in voluit,narratur. uem

Angelus ad Mariam dixit: cincipies is acero , ct saries sitam . Filium

ergo peperit, quem in utero concepit, ergo salsum est , incorporaliter Christum ex utero, Virginis proces

THEODORus STNcaLLus , PreGbyter, & Monthelita impudentissumus, eustos vasorum Ecclesiae, anno 666. edgitur Patriarurba Constantist politanus, regnante Consante Imperatore . Factus signifer haeresis Monothelitae, delere ausu est e dimtucis nomina Romanorum Pontificum , unn excepto Honorio, quem,

sed perperam , ut sito loco diximus, Monothelitam fuisse arbitrabatur . Cum autem ipse Imperator serre non valeret Theodori procacitatem, qui contra expressam ipsus Istperatoris prohibitionem , Uitalianum Papam e sacris diptycis eraserat, eundem sta-ιim Sede Constantinopolitana expulit , & in sexta Synodo Scumenici damnatus suit, cui successit Georgius: sed post triennium mortuo Georgio, simulante Theodoro Catholicam fidem , iterum ad Sedem piistinam fuit astvmptus: revera tamen in sui pertinacia pers stens , fraudulenter corrupit acta Synodi. Ex Baronis.

tionum seriptor, & sectator Severi Acephalorum capitis, corruptibilium haeresis invenioris, electus suit con-

213쪽

TOLEMICUM.

electorum factiones, quarum una

stetit pro Theodosio, alia pro Gajano . Sed cum Theodosius serre non posset contra se odium populi, qui eum aegre Episcopum esse patiebatur, a Sede discessit, seces tque Constantinopolim stib protectisne Theodorae Augustae . Tempore quo Theodosius Constantinopoli degebat, ibidem Agnoetarum dogma excitatum est. Adversantibus novo dogmati pluribus, magna orta est de hoc dogmate inter contrarias partes altercatio . Qui cum Theodosito sentiebant, teste Joanne Damasceno, dictisiunt Theodosiani. Cum vero The dosius sit,scribere renuisset Concilio Chalcedonensi, cujus erat insensissimus hostis, ab Imperatore Iustiniano, anno 336. in exilium pulsus est. Hienotandum Agnoetas juxta nomen capitis, sub quo militabant, diversa nomina sortitos fuisse : dicti sunt enim Them plani a Themistio Agnoet Drum sects Principe : Theodosiani a Theodosio : Neobitae a Iacobo: Bam

Ianiania Barsanio , qui omnes diveriis in locis eamdem Agnoetarum hς- resim professi, a suo nomine sectat res suos nuncupari voluerundi. Vide

Ab hoe Theodosio grassante schi Lmate in Alexandria ob electioneni

Episcopi Alexandrini, iussiciendi in locum Dioscori propter hqresim deposui ) nominati sunt Theodosiani. Hujus rei historiam perstringit Spondanus in sua Epitonae,anno q32. Eum

texandrini ab Ecclesia Catholica segregassent, & in diversas iactiones lent diviti, alii dicti sunt Afraptii iii Sehemotiei, alii Monos suae, alii lacobitae , alii demum Theodosiani.

orro in iisdem diffidentibus redu- endis, plurimum laboravit Marcianus Imperator ῆ qua de re sermonem prosequitur Spondanus loco citato, ad quem lectorem remittimus . Tu Eooosius EuTYcHiANusi denter nimis assererent Concilium .i Chalcedonense suisse congregationet Nestorianam , in suam sententiam plurimos duxerunt, adeo ut exepulso, qui eis adversabatur Iuvenale Ier solymitano Epistopo , Theodosuit quemdam Pseudo- monach uin , honai-inem perditissimum in ejus locum se lstituerint: qui Theodosius rapti tria, suam haeresim Eudoxia Augusta, in tota Palfllina Catholicos csdibus, tormentis , exiliis exagitavit , ad hoc ut Synodo Chalcedonensi adve sarentur. Sed reclamant ibus ejus flagitiis, post viginti menses, quibus Se dem Ierosolymitanan 'occupavςrat, cum ad Imperatorem iussus ellet perducῖ, aufugit in montem Sin . Adversus Theodosum pro d fenhone Catholice fidei, egregie scripsit Cyrillus , discipulus magni S. Anthimi

riptis Ioannis Suinnaeri Epistolan usurit, in qua plures inseruit eruores : ibi enim potissimum negat I rinitatis mysterium. Vixit cadente seculo i6. THEODOTus PRO eLYTus , Patri, Ephetinus, Marcionis haeres 1rciis sectator . ad Iudaismum declinans, vixit cadente seculo secundo; &cum Hebraici,&Graeci sermonis esset peritissiunus,novam Diving Scripturae

translationem fecit, quae tertia trans-l1tio dicta est, sed pluribus refert erroribus , quippe qus ab li retico compaginaia , repugnans in pluribus versioni Septuaginta duorum . Illam liure merito improbat S. HieronF-

, Cassiterra , erat ex eorum numero, qui Spalh1rii dicebantur. Ille fuit, e ius si aude Leo Imperator in hqresim cinc lassarum perductus, promer cede sus impietatis Patriarchatum V ibis ab Imperatore obtinuit, expullo Nicephoro legitimo, & Catholico Episcopo, anno o Iq. Ex Barcinio .

II. IX.

suit

214쪽

suit primus doctring Montani procurator , live promotor, statim ac decessit Montanus. Sed mente e plus,& fraudulento spiritu , cui se crediderat , in sublime aliquando det tus per aera, de repente praeceps dejectus, miserii periit. Ex Eusebio Ee

significat Traperita , ac opi sex argen. tarrus,qualis fuit Theodotus Melchisedechianorum auctor, qui vixit circa finem secundi seculi. Dixit, Christum parum hominem esse , licet ex Spiritu sancto conceptum , dc de M ria Virgine natum, inseriorem tamen Melahisedech suisse, eo qubd dictu nisit de Christo: Tu es Deerorae e num ,seundi ordinem Melchia

sedecis ; nam illum Melchisedech

dvocatum esse Angelorum , Christum vero advocatum esse humani

generis assirmabat . De priori Melchisedech comprεhendi non posse initium , aut finem , ideoque Melchise deeh, Christo esse prsstantiorem. Vide M lebis deuiani. De Theodoto

mentionem sicit Tertullianus, de PraestriRcap.uhimo. THEoc Nis . De Theognideo,

quem alii Thogenem appellant , Nireae Civitatis Episeopo,plura disserit

Nicephorus, lib. 8. cap. 38. Arianae haeresis propugnator acerrimus , in Concilio Niceno vocem Immo on, quae eonsubstantialitatem significat, admittere reeusavit. Unus ex illis p tissimum fuit, qui in D. Athanasium excitata persecutione, sancto Episto-po tot grumnas pepererunt: quare Τheognis in exilium pulsius , cum

aegre serret se 1 sui Sede dimiς

sum, ut ad eamdem revocaretur omnem viam sibi exclusam animadve

tens , nisi eum Nicaena Synodo sentiret, ii mulavit se ab Arii sententia dilaedere , & eum Catholica Ecclesi1 sentire, transmisso ad primarios Episcopos poenitentiae libello . Deis cantata proinde palinodii ad suam

sedem ab Imperatore revDeatus, vixi eandem obtinuit csi in pristinum Arii I errorem relapsus, in eodem impoenitens deresserit. Dissicile erat meliorem frugem ab eo sperare, qui pςnarum timore perterritus , in persecutione Diocletiani idolis sacrificaverat in opprobrium fidei, quam a Luciano Martyre , cujus suerat auditor, didicerat . THEONAs, Marmaricenus Episcopus, acerrimus Arii propugnator, proinde a sancta Synodo Nicgna anathemati nominatim subjectus suit. Exactibus Synod. Nicgnae THEOPHuus , Metropolitanus Nacollae in Phrygia, primus omnium Episcoporum adversus sacras Imagines pugnavit, una cum Leone Isiu-ro. Ex Spond.in Lpitom anno Ia 6. THEO AsCHITAE, iidem sunt ae Monophysiitaedive Monothelitae. Vide etiam verbo Cnashsur. THEO HRONius , natione Cappadox , Tummiain praeceptorem ha huit. In Phil Misphicis scientiis instructus , tractatum coni posuit inscriptum De exercisio memis; sed eum potius Sopbista effet, quam Philos phus, probare contendebat , qu Deus, id quod non extat praesciret, quod extat sciret, Sc quod extitit,me-mciria retineret, mulationem in Deo inducens,quasi cognitionem transferret ad prsentia , ad sutura , & ad

praeterita , cum tam prat semia, quampriel erita, & sutura semper sint , &suerim nuda, & aperta oculis Dei, qui nulli potest esse, propter suam essentialem immutabilitatem,mutationi obnoxius . De quo legitur in Scrip. Ego Deus, ct non intitor . Tum qui immutabilitas est persectio simpliciter simplex, quae necessario esse debet in Deo. Tum quia agens mutatur, ut acquirat tibi honum , Deus infinite bonus nequit sibi bonum acquirere, ergo nequit mutationi esse obnoxius. Perbelle D. Prosper sic cecinit.

Utque rebus evnmisimul es Deus

Sic rerum metas feram habet, ac

numeros.

Nec ferum, aut proserum s P en-

tu in orisne rerum,

215쪽

II. II

POLEMICUM.

I, II

agenda 1 L. Ab Eunomianis ipsis repudiatus suit; quapropter conventus suos seorsim ab Lunomianis congregans,sub nomine suo agresim instituit, cujus sequaces dicti siunt Eunomio- Theophroniani , qui praeter Eunomii errores, adhuc. Docebant, Baptistium per uniacam mersionem,in QIo nomine Christi faciendam, conferri debere, nulla facta mentione sanctissimae Trinitatis . R. verbo Agnouae . De Τlae phronio scribit Nicephorus lib. La. cap. 3 2. THEOTIMus, Ualentini discipu- Ius, anno i 73. De hoc stribit Tertullianus , adversus Ualentinum.

retici, pro ut placet Tertulliano, in opustulo De haeresibus, auctorem habuerunt quendam nomine Iesasum. Epiphanius vero, lib.a. contra haereses, vult ex Quintillianistarum,& Priscillianorum duabus sectis permixtis emersisse Τhetare Qedecatitas, quos eosdem esse, ac Quartodecimanos ex eorum errore colligitur. Quare autem sic suerint nuncupati , nulli bi apud eos, qui de hac haeresi agunt, exprimitur . Argumentari licet, vel ab aliquo erroris propagatore, Vela loco , in quo error suerit propagatus , hoc nomen potuisse sortiri. Vide Paschatitae ,-s artode-

eimani.

THNETops YCmTAE . Agit deThnetopsychitis Sanderus,haeres la 3. Credebant hominum animas, non cus ac belvas, uni cum corpore extingui ; hoc enim fgnificat Graeca vox composita Thnet Debita. R. verbo

Arabes. THoΜκs, natione Apulus , Parisiis se a Spiritu Sancto millum ad

altandas firmiter asserebit,libro edi to , in quo statum Ecclesiastici ordinis turpiter diffamabat, beatissimami Virginem vilipendens , ξc Sanctos,l quos omnes h reticos esse dicere au. debat. Mundum non amplius a Deo Patre, vel Filio, sed i Spiritu sin-cto gubernandum afferens , neque indigere mortales Sacramentis essetiens , igni damnatur . Sed cum a Medicis non sani capitis judicatus fuerit, commutata poena, perpetuo careeri fuit addictus. Ex Spond. anno II 82. THOMAs MANI tuarus , unust III. suit ex tribus primariis Manetis. disti. pulis, quem Manes ad Indos destinaxit, ut ibidem sitam haeresim promulgaret , sicut de alium suum discipulum,nomine.Adam, ad Syros in Q- periores orientis partes legatum impiae praedicationis fecerat , secum retento Hermea suae impietatis cublega . Ex S. Epiph. haeres 66. OMAs HoasEs, Anglus , e -l XVI. dente. seculo 16. ortus Ox fordii, studiis operam dedit, pluribusque postmodum peragratis regionibus,in Gallia Mathematicς scientiae applicuit,&IIrum vulgavit instriptum De ei in quo pene totius, in materia religi nis , regiminis Regem dispensatorem constituit. Alios libros Angliania reversus edidit, in quibus plures liae- reticales propostiones est reperire;

omnia est e corporalia arbitratus est. Atheus communiver creditus , anno

I 639. decessit. THYΜoLEuNTEs . Iton astis i VIII. hoc novum nomen , scilicet Tisino. Daniel inditum , eo quod eos, quis eras Imagines exciperent, aut a

tutarent , plagis & suppliciis sine

modo assi erent. Ex Damasceno de haeres. Tisae. Vide Memnonitae.

IV. Tico Nius, natione Aser, sect Donatista , nihilominus Parmenianum redarguit, asserentem , Eccleis lsam veram solum esse apud Donati stas. Contra Ticonium seripsi Parm nianus , sed a Ticonio felleius fuit superatus . Mirum , quod Ticonius iactus Donatistarum impugnator , nihilominus Donati erroribus omnino non renunciaverit, sed a Donatistis. divisus , in nox schismλte , euinius suit coriphaeus , decessit . Ex XVI. Dd a S. Au

216쪽

S. Augustino, libr. contra Parm. Titia ΜΑΜ Nus . De i pth a stum

sub nomine Heschusius: nihilominus

hic de eodem iterum serino initi tuitur, ad reprobandos uno ictu omnes illos, qui volunt Pontificem errare

posse in fide . Solent itaque eius nodi homines , ut suam opinionem sustineant , obiicere aliquos Pontifices , quos de Acto hersti eos sui Ose impudenter , & line ullo prorsus valido fundamento alleverant;

sed quia istς sunt quaestiones de sisto,

consequenter hujus nodi obiectiones

solvend.e sunt testimonio gravillim rum virorum , qui contrarium profitentur . Pontifices vero, quos in haeres in lapsos te stratur hqretici, sunt. Liberius, quem Arianum sui re aderit Tilem annus, lib. de Eccletia cap. 9.sed contra mendaci uin Tilem anni stat primo Liberius ipsie, eptil. i. ad Athanasium, in qua profitetur se amplecti fidem Concilii Nicaeni, quod certe non feeii Iet, si fuisset Arianus. Hsc autem epit lota refertur in Thesauro Catholi O. Liberium vindicat S. At banasius, Apologia a. , in qua profitetur, quod Liberius maluit pati exilium, quam adlis rere Arianis : idem asserit Ammianus Marcellinus, Ethnicus, lib. II .cap. i. qui vixit circa annum

36o. Ambrosius lib. 3. de Virginibus,

vocat Uberium virum sanctae memoriae , cui adstipulatur Damasius in Pontificali. Stricius papa, epist. ad

Himericum cap. I. Socrates lib. q.

cap. ii. Sominentis lib. q. cap. Io.

Theodoretus Ecclesiasticae tristoriae lib. 2. cap. 13. Sinimn Metaphrastes in vita S. Athanasii. Nicephorus Ualistus lib. 9.cap. 37 Negari utique non potest, con- vicente testinitanio Athanasii ad solitariam vitam agentes, & testimonio Hieronymi de viris illustribus, cap. 97. , quod Liberius tandem victust dici exilii, subseripserit latam sententiam ab Arianis in Athanasium; attamen hinc deduci non potest , ut praetendunt haereti ei, quod in fideia erraverit; nam &s ham eiici perse- quebamur Athanasium causa fidei , tamen non causam fidei, sed criminata circa mores praetexebant,& Liberius consensit in damnationem Athanasi propter crimina illi obiecta, non propter ejus fidem . Pati ratione cum liae reticis communicavit, quia Cλ- tholicos se fingebant. Unde potius Liberius dici debet deceptus circa informationem cauis Athanasii, bc cirisci communionem cum ii preticis , qui ut Liberium deciperent, Catholicosse fingebant. Nec nostrum est contendere, Liberium non peccasse, sed a fide non desecisse. Alius Pontifex, quem in hqres in prolapsum dicunt, est Felix Secundus, quem etiam Ariana hqre si insichii suisse asserit Tilem annus. At tamen suisse virum Orthodoxum testatur Damasus in Ponti fieali , ubi

pro fidei constantia martyrio corona tum asserit, ejusiue memoria in Martvrologio commendatur, quarto Κalendas Augusti a Beda , Usu ardo, Baronio, R a pluribus aliis, qui de summis Pontificibus scripserunt. Verum est, quod antequam creatus esset Pontifex , cum Arianis communicavit , attamen numquam Arianam haeresim processus est; qu ad satis ex eo patet , quod damnaverit Constantalium haereticum, qua de causa capitis

Obtruncatione martyrio coronatur. Pontificem istum non omnes recipiunt : qua de re controversiae mihi persedendum credidi. Sequitur Honorius Primus, quilis res s noti inuritur a Nilo Thesia lonicen ii,3 a Magde burgensibus Centuria 7., ubi eundem Monothelita in

filisse,sed salso proserunt, reclamante S. Martino , qui tempore Honorii vixit, R eundem virum Catholicum

praedicat, quod ptae stat & Beda in

historia Anglicana, lib. 2. cap. 37. Platina etiam tamquam ilium sancti simum Honorium commendat. Epistolat Honorii ad Sergium , ex quibus eundem Monothelitam fuisse pessit ilia retici autumant, sicut & alii Roman Sedi iniurii , qui se tamen Catholicos dicunt, longe aliud important . Nam quod disputationem eo

217쪽

tempore sipprimere tentaverit, v ritus Orienta Ies tumultus, non est li quod errorem approbaverit. Quod si videtur significasse diversis non esse in li Christo voluntates, Catholico sensiuid dixit, removens a Chritio rebellis concupiscentiae appetitum ,& animale velle perverse naturae, ut Abbas Joannes Honorii a Secretis patenter scripsi, apud S. Maximum in Dialogo contra Pyrrhum. Acta sextae Synodi, in quibus Liberius damnatur cor rupta esse , multi probant , Baron. , Bellarm. , Marchesius in Vin-

dieiis Honorii, lidet acta Concilii,

ut incorrupta sustineat , tamen sapienter notat , damnatum Hon rium propter negligentiam in haeresi extirpanda , ut jam notaverat Leo Secundus, in epist. ad Episcopos

Hispaniae . Omnes Latini historici, ubi de Monothelit is agunt,nullam det Honorio mentionem faciunt. Hac det re jam actum est, ubi de voluntate Christi, & ibi breviter Honorius a tali labe est vindicatus. Prosertur insuper Silvester Se cundus, quem Tilemannus , Magde- burgenses, Lutherani, R Calvinistae lNegromanticum fuisse contendunt : lsed contra clamat Epitaphium, quod hodie adhuc legitur ad ejus sepulcrum in E cclesia Lateranenti . Sanctum suisse virum commendant antiqua monumenta, & antiqui Scriptores . Hermannus Contractus in Chronicis,de anno Iooo. Sigebertus Gem-blacentis, de anno 992. Blondus Flavius, Decadis a. lib. 3. haec habet; Nullus ScripIorum Grinare dubitat S es in Seeundum IuteriI , moribusque ornatissimum fuisse.

Accedunt ultimo II istoriographi Lutherani in Magdeburgenses,in

sanctissimum virum Gregorium Sep timum, antea Ilildebrandum debacchantes, quem ob sua scelera Pontificatu indignum probare conantur. Sed eorum mendacia convincuntur adeo apertis Sanctorum virorum te-l stimoniis, qui Gregorium Septimum l praedicant, ut nullus de ejus sanctit tale mane t dubitationi locus. Inter illos autem, qui Gregorium Septimum virum sanctissimum commendant,proferri potest Petrus Damiani, epist. i. ad Hildebrandutia, & S. Anselmus,epist.8. ad Guillelmum Abbatem Hirlaugiensem, testes utiq; omni exceptione majores . De Gregorio Septimo , utpote in albo Sanctorum adscripto, celebrat ossicium subritu duplici Ordo sancti Benedicti, sub die et S. Maii, cujus institutunil

sub nomine Hildebrandi, in Clunia, censi Monasterio professus est . Sed& universalis hodie Ecclesia, Deo vindice,illum eodem ossicio decorat. Hie etiam de Uigilio Pontifice agendum fore videtur , quem in haeresim Iapsum fuisse in causa trium capitulorum aliqui , sed frustra prinbare contendunt : qua de re agimus in sine operis , ubi de controversis, quae ad Leclesiasticam historiam pertinent, disserimus, Sca notk haeresis Vigilium vindicatum ostendimus. Auctores, qui torvis oculis S. Roniam Aedis in rebus sdei decernendis insallibilem pr rogativam depraehendunt, adhuc obiiciu it exempla Clementis III. , Innocentii III. Bonifacit VIII., &Sixti V. per

quae evincere contendunt Romanos

Pontifices in definitionibus fidei pos

se errori esse obnoxios . Afferunt itaque Clementem III. in Decretalii Laudebilem, deerevisse solubile esset matrimonium, si alter ex conjusibi in haeresim incidat: sed ullo prorsus absque sundamento,ex pr fata Decrui tali colligi potest illata proposito, i nam prster quam quod Decretalis

Laudabilem revocata fuit sub Inno-l centio III. Pontifex, qui Decretalem Laudabilem proposuit, tamquam homo privatus suum in ea expressit sensum, quod colligitur ex illis verbis in Decretali praefata insertis Non videtur nobis. Cum autem Pontifices li aliquid proponunt lxmquam dog.l ma fidei, ab universi, Fidelium cptu accipiendum , non loquuntur sub dubiis terminis, sed ab liue . Cirea Bonifaciu:n VIII. pro- bant ex ejus Bulla Unam Scu in, i

218쪽

quam Clementem V. revocasse asserunt,Pontificem non esse in fallibilem. Constat tamen Clementem V. non revocasse, sed explicuisse bullam Unam Sanctam, quam adhuc vivente Boni- facio VIII. in pravum sensium fuisse a malevolis acceptam, ipse Bonifaeius conquestus est. Tandem Alsium est, Innocentium Tertium declarasse in certo cassi pOD se a Consessario consessionem poenitentis revelari, hoc enim prorsus fictilium est commentum. Demum ex eo, quod Sixtus V. in Bulla,quam praefecit Biblia: sacrae, declaraverit impressionem Bibliorum ejus jussu factam esse purissimam , m ninoque concordare cum Uulgata, &nihil ominus Clemens VIII. emendatiorem editionem postmodum promulg verit , deducere contendunt Romani Pontiscis antagonistς , Sixtum V.proposivisse editionem Bibliorum universs Ecclesiς,tanquam purissimam, quat tamen, ut talis a Clemente VIII .approbata non fuit : quandoquidem Clemens VIII. puriorem adhue ed itionem supraSixt inam promul. gavit,& quodammodo Sixti V .editionem suppressit. Attamen tantum abest, quod Clemens VIII. per novam editionem Bibliorum , ejus jussit saetam, Sixtinam suppresserit,ut quin imo vo luerit semper Bibliam sacram nomen Sixtinae editionis retinere, selumque addidit Sixtinam editionem iterum fuisse jussit Clementis VIII. recognitam . Porro omnes instantias, quae contra insallibilitatem Romani Pontificis a malevolis proponuntur , nervose fle lepide solutas videre est in quodam opusculo , ab innominato Theologo edito Coloniae, apud Petrum Marteau, anno i 688. lingua Gallica, cujus operis sequens est titu- Ius . MemargueI an Thecui et

: Mollinus, Gallus Calvinissa, fuit Ti-

ieni oppugnator. Ambo de unione hypostatica , naturarum distinctione , proprietatibus , & officiis disceptantes, pugnas verbo, & scripto ediderunt ; quapropter Tilenus in sua sententia persistens, novam scholam Calvinianam, a ceteris Galliae Calvinistis segregatam , Seduni aperuit , in qua nihil novi protulit supra Calvinianam haeresim , nisi quod a ceteris Calvinistis segregatus, diversitate terminorum Calvinianum dogma , praecipue circa unionem hypostaticam explicare contendit . Ex Spond. anno 161ῖ. Ti Mo HEus , homo nefandus,

vita impurissimus, Theopasthitarum obstinatissimus sectator , licet pro

temporum opportunitate consueverit fidem ad horam mutare, intrusias est ab Anastasio Imperatore in Sedem Constantinopolitanam, quam cum iniuste occuparet, repentina morte sublatus reliquit. Ex Evagrio lib. 3. Ti Mor HEus L Luκus . Huius

Timothei sequaces etiam dicti sunt Timotheani. Vixit post medium seculi quinti e suit cognometo Elurux,

ex Pseud monacho creatus Presby-ier. Alexandriani veniens, a sectatoribus Diosiori in Pontificium Alexandriae thronum fuit intrusius,quam electionem Leo Papa Romanus improbavit. Ausus proinde anathema inferre in ipsum Romanum Pontificem; quare Leo Augustus jussit invasorem Eciaesae Alexandrinae Timothesi etici,& relegariChersonam. Sed mortuo Leone Augusto , a successore Zenone

revocatus, vehementiori furore accensus, Alexandriana reversus, multa

nefanda inCatholicos debachatus est; bc hine Constantinopolim proiectus,l faustis acclamationibusab Eutychianis receptus,turbas interim movit in Catholicos, Zenonis si eius patrocinio, quo promovente,cum Timotheus Elurus magna pompa duceretur ab Eutychianis ad Ecclesiam Christianorum , Eutychianis e Zenone concessam, si fiuin est magna Dei providentia, ut

Elurus ex iumeto cadens,quo vehebam tur,fracto crure coactus fuerit domum

219쪽

FOLEMI CUM .

Zenonem induxit ad revocandos om- lnes haereticos, quos ejectis Orthod xis , in Ecclesiam intrusit: quare procurante Elum, restitutus est Ecclesiae Antiochenae Petrus Fullo, impiissimus haereticus, de quo acturi suo loco: siciit etiam Eturo suadente Basilius Imperator , Zenonis succes sior encyclicam edidit sanctionem contra Chalaedonense Conciliit, qua. si illud distordiarum seminarium esset, multaque constituisset contra fidem . Sed suae pessimς vitae tandeinpertaesius, & a mala conscientia exagitatus Elurus, sibi veneno morten constivit , cum tot malorum auctor

extitissiet, Dioscori δε Eutychletis sectator , supra quorum errores docuit verbo, & scriptis, Verbum it ca nem factum, ut manente Verbo in sua

substantia, & homine in sui natura subsis lenie, societate , non personae unitate , unam Filii Dei factam dici

personam affereret e contra que tria

erudite seripsit Samuel Syrus , ut refert Gennadius de Scriptoribus Ecelesiasticis, cap. 8 l.

Vitile Apollinaris discipulo menti nem facit Baronius, anno 373., &ab hoc Timotheo, doctrinς Apollinaris propugnatore, nuncupatos e Ie

ejus sequaces Timotheanos perhibet. Damnatus autem fuit Timotheus a S. Dan aso Papa in Concilio Romae

convocato a

ToLos AN i. Vide Assuensi, sic dicti , eo quod in partibus Tolosa

potissimium debaccharentur. TRADI TOR. S. Persequente Di

cletiano Catholicos, ineunte seculial quarto promulgatum est edictumi Christianorum codices igni subiicet tentur.Statim in omni Provincia Prς- I side, adhibitis tormentis invigilarunt,l ut i Christianis codices traderentur .l Qui atrocitate poenaru perterriti, li-l bios, quos apud se habebant, tradi-lderunt, vocati sunt Traditores, qui

I iuncti postmodum Donatistis, acriter

Catholicos vexaverunt. Vide Baron hae de re copiose differentem. TRANs rLvANi . Vigent inis

Transylvania Πρretici partim es Lutheri, partim ex Calvini schola pringeniit , qui inter eqteros errores tua probant voces, quibus utimur in exisplicando mysterio Trinitatis, & Incarnationis , cujusmodi sunt Gentia, Homoreson, H esses, utpote inauditas tum in Scriptura,tum in Patribu,,& a Theologis Catholicis ad meram ut aiunt in cavillationem adinventas: quod falsuin en ostenditur, quandoquidem tum in Scriptura, tum iria,SS. Patribus altem quoad aequivalentiam usitata esse perhibentur. Et quidem de nomine Gentia habemus

in sacris paginis, Exodi I. Eosum,

risum, ergo s Deus es ens, cum ratio essent ip competat omni emi, bene ratio est entiae praedicatur de natura Divina . De nomine Homousisn, quod signifieat esse consubstantiale, habemus Joann. Io. Ego, di poterunum fumus . Utitur voce Homo IAn, ad significandam conssubstantialitatem Filii cum Patre, auctor lib. de Amore Dei,qui inter opera S . Ber-

nardi in selitur. De voce Hyposo agunt Theolog , ubi de unione hypostatica . Quare autem vocibus plerumque novis utatur Ecclesia , ad magis explicandas antiquas fidei veritales, pulchre explicat S. Vincen. tius Lyrinen . in Commonitorio , cap. 3 a. Sed & lege S. Hilarium, lib. adversus Constantium Imperatorem ,

sectas Montani descendentes divisi, dicti sunt etiam Trosodrraux , qui

iidem sunt ae Pertitonasti. Cum Catholicis vetus, & nouu Testamentum suscipium; reliquos autem Prophetas suis fallis prophetis,nempe Montano,

Prisci, x Maximillae postponunt, hos illis praestantiores esse jactantes. Ex

Epiph. haeres.68. TRANsu AsATORES , qui dicebant Filium in Patre esse tanquam

vas parvum in magno vase.Vide ver

220쪽

XVI. XVII.

i TR Asius , nomine Ioannes, ictorem se praebuit; & licet severe ca

s vixit initio seculi deeimi septimi, &

stigatus a Magistratibus, instigantibus

novam erigens pestilentis cathedram, Puritanis , obduratus nihilominus

l cunctas , quae ante ipsium fuerunt perstitit. Angli novitatum amatores, Ecclesias spernit, asserens in morti se facile ad audiendum novum conci ris Meui Te erroribus, eo quod Sabba- natorem accurrerunt ; quapropteri tum Moysis in diem Dominicum fuerit

ab assuentia populi in sui opinionet tras latum,neglectis etiam aliis sestis, obduratus, majori audacia ad suami quae Christus, Ac Apostoli observarunt. confirmandam missionein praedicatio- Nocturnas indixit suis sectatoribus ni insistebat. Plura, sed ficta miracul preces cum clamore, & sbia spiritusta orationum suaru in intercessionet iliggestione sundendas. Ebionis haere patrata promulgans, paucos fidei a ses excitavit, & circa poenitentig Saticulos suis in concionibus proponens,

s cramentii,sentit cum Hercule Coxam. totam religionem reducebat non so

il sunt anno i5 a. oppugnantes tran- Deum, L proximum, sed & ad inte-

substantiationem in bacr. Eucharistiae,

riorum motuum observationeII ,

transcunditiationem invenerunt, di- quos unusquisque intra se excitatos

centes , vinum & panem post conse- sientiebat. Suam religionem in tristi

crationem aliquid plus esse ino taber-R religioso silentio reponens, statim narici ,& pane pistorio. Ex Edero.

prorumpebat in verba exhortatoria, TRepi DANT EI. A voce An-

per qus auditores excitabat ad poeni-glica Gobera, quae trepidare ligni tentiam , & concordiam. Eius secta-cat, nuncupantur . Currente seculo

tores potissmum in commercio sum-i . invaluit in Anglia haec secta, in-mam assectant probitatem, ita ut institutore Georgio Fox , viro calce venditione rerum, neque obuiuniarum operario, quem eius sectatores

supra debitum mercis vendibilis pre- magnum Apostolum,&gloriosum Deitium expetere auderent, semper fa- instrumentum acclamabant, in oppido ciem gravem, & modestam exhiben- Cretonensi, Provinciae Leyce strentis, tes , tam in prosperis, quam in ad- a parentibus abiectae originis geniversis, tam in habitu, quam in cibolo : quapropter genitoris prossessi frugales . Illicitum credunt quod-nem secutus,calceatorem exercuit in cumque juramentum, & bellum seris, Oppido Mottia ingliem. In sui operis non hominibus consonum execrantur, exercitio sacram Scripturam secum aegre serentes Ecesesiae Anglicana tacitus meditabatur; sed utpote qui pastores, utpote mercenarios . Di- ejusdem intelligentiam non iubebat, vitiarum etiam se contemptorem perperam Scripturam intelligens, Georgius prostebatur; quapropter varios siniit textus inepte quodam- attenta externa viis probitate , quam modo assuebat. Cum naturaliter ad affectabant histe sectarii, univer Q p melancholiam propenderet, eadem puto Anglicano admirationi esse coe-

stimulatus, solitariam vitam selegit, perunt . Sed Georgius nous sectar& in suis meditationibus immersus, ainstitutor, quia audacter templa insipiritu mendacii ductus & illusius, grediebatur , & ministros Anglica-

supernarum revelationum favore anos conesonantes deturbabat,verbum

Deo insigniri arbitrabatur; quaprop praedicationis assumens, eosdem miter ad praedicationis munus se a Deo nistros habuit insenses, quibus stimu- destinatum inaniter arbitratus, ad relantibus stpe suit carceri mancipatus. formandos hominum mores, publice Nihilominus ejus secta in Anglia coepit condionari, & inter praecipuos multum invaluit, anno I 6. cum asseclas ,& operarios in promovenda

Guillelmus Reri, natalibus , & ingesti 1 secta, habuit Paciatim mitor, quinio celebris huic siectae adhaesit, in , abdicata militia, hisce phanaticis du- qua licitum unicuique est praedicatim nis

SEARCH

MENU NAVIGATION