Lexicon polemicum, in quo potiorum haereticorum vita perstringitur, omnes contrà fidem errores colliguntur, Dei verbo scripto, vel tradito ... inserta conciliaborum omnium, schismatum, & controversiarum ... addita demum pro operis complemento Bibliot

발행: 1734년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

XVI. XVI.

sunderentur non modo operationes ,

sed etiam ambs naturae in Christo , quod dicere, Monothelisinum sapit,& Euthychiseium. Huic haeres adhςsit

Calvinus , sentiens , ossicium mediatoris Christo convenire secundum utramque naturam, ita ut,aliqua off-cia mediatoris,totaliter tribuat natu rae humanae, ut esse hostiam: alia imi aliter natur Divinae, ut Sacrificium offerre: alia utrique naturae in confuso adscribat . Sed talia argumenta, tam ab auctoritate Scripturae, quam a ratione desumpta, per ant cedentem doctrinam sussicienter enodantur . Muscuius WoLFANGus, ex Pa.

tre plebejo Lotharingiae ortus caden- seculo decimo quinto, apostata fa- ictus 1 Religione, quam prolestiis suerat , uxorem duxit, & Lutheri do-ictrinae adhεst. Ecclesiae Protesta lium Strasburgi Diaconus ordinatus, Graecam, & Haebraicam linguam non ignoravit . Deinde apud Helvetios Constantiae, Basles , aliisque in i et haereticam doctrinam disteminans, recentium Sacramentariorum Coriphaeus , anno I 363. decessit. Vide Sanderum haeresi a Ia. Mus ARONITAE , a musca , & I. Accaron Civitatibus, ubi musca colebatur , dictione composita, sunt appellati . De his agit Lindanus. ΛΑΣIANi,iidem sunt,ste Gnostici, qui, ut tradit S. Epiph. hrre s α 6. pluribus nominibus fuerunt appel-llati,unde etiam Naa. etiani dicti suerunt. NARCissus, vixit circi medium

seculi quarti , in Provincia Ciliciae, Civitatis Ieronopolis , alias Nerodiadis didis, Episcopus , Arianae per

fidiae patronus acerrimus , valde laboravit apud Imperatorem Constantium , ut S. Athanasii injusta condemnatio ab Arianis saeta, ab Imperatore esset confirmata : sed ejusdem

Nareissi perfidia in Concilio Sardicens explorata , a suo Episcopatu

cio secta I.uthermus, libro Germanico, quem inscripsit Matonis , asserit Deum , unum esse in essentia, &persena . Eodem libro docet , quod Messias non sit simul Deus, & homo .

Eodem libro , quod Christus exitum suum didicerit a Moyse, & Elia,

de etiam nunc in caelis, nec praesentia, nec sutura noscat, nis per revelationem ei saetam a Patrer imo,quhd Christus nondum regnat in caelo, sed expectat regnum . Duo prima deli-ria, jam alibi reprobavimus; posteriora vero ulteriori reprobatione s

non indigent. NEARIA Ni ex Rescio ) Noxi

Ariani, vocati sunt Neariani, qui anno 1332. Arii dogma instaurarunt, dicentes, Patrem esse supereminen. tem aliis personis, nec illas esse inter se aequales. R. Ubi Divinitatem Filii, & Spiritus sanct i comprobavimus; unde & D. Athanasius in suo Symbolo: Totae tres Personae corie naesunt, ct coaequales. NEOPHITI . De ii reticis Νω- shuι nuncupatis , mentionem facit Breviariu Romanu in ossicio S. Gregorii Magni , qui pallium dare recusavit Syagrio Augustodunens Epiceopo, nisi Neophilos haereticos expelleret ex Gallia; quare autem sici suerint nuncupati, & quam haeresim profiteremur, compertum non habe

NE nos, Episcopus in AEgypto,

circa annum aro. Millenariorum eris rorem promulgare studuit, eorum

scilicet, qui beatitudinem in deliciis

carnalibus, per mille annos duraturam constituunt; qua propter Euangelia, 3e Apostolicos libros, quorum testimonio facile convicebatur,

52쪽

FOLEMICUM.

nullius momenti esse dicebat. Nepotis errores consutavit Dionysius, Episcopus Alexandrinus , tum viva voce, tum scriptis. Ex Eusebi lib. 7.

manicia Urbe Syriae, magni nominis in Ecclesia Antiochena Presbyter , lingua disertus, a Theodosiol secundo in Episcopum Constant iii l politanum eligitur , ineunte seculo quinto, qui, simul ac ordinatus suit, visiis est dignus Ioannis Chrysenomissiccessor: sed, cum jam plene potitus

eliet honore, cui simulata olim vitae

salietitate , inhiaverat, statim ex Pastore conversius est in lupum , quod

ex tumore suae mentis ei contigit, &ex neglectu SS. Patrum , antiquarumque Eccless traditionum : ex quo sae iam , ut mas evomeret haereses, quas promulgatis scriptis, disseminare ubique studuit, accito ad hunc effectu Diodora Episcopo Marcianopolis, jam exautorato , praecipuo Nestorii fautore. A 'Cyrillo Aldixandrino consulatus fuit Nestorius, S condemnatus a Caelestino Pontifi-ee in Syn O Romana , celebrata anno 'o. , R iterum in Concilio generali Ephesino,anno qῖ i. damnatus,l & depositus; ejusque scripta igni trat dita ; jubente etiam Imperatore in il exilium pulsius, cepe mutatis exiliis locis, quia ubique non desistebat Or-l thodoxos suis cavillationibus subver. t tere: demum ad extremas Thebai

i dis oras relegatus, lingua a vermii bus corrosa, miserimc decessit.

i. Duas in Christo admisit per- li sonas , asserens Mariam genuit IE l Christum purum hominem, cui Veml bum, ob singulares Christi dotes, Sci merita unitum suit, non unione hy-l potiatica , sed unione quadam nam rati , ita ut Christus esset quasi Deii templum; & hac ratione solummodo

Christuin vocari hominem Deutrucsterum , Mariam non esse dicendam.

Theotocon , sive Matrem Dei, sed Christi rem, idest Matrem Christi. R. Et quidem in Christo unicam tani tum esse persenam , definitum est in Conciliis supra citatis. item ex sol

cui a ad Cor. cap. g. Proster vos in

persona Chryti; ubi Apostolus in

Christo unicam conlitetur personam .

Clarius ad Ephes 4. Lot defenit,

caesos ; ubi aperte unicam in Christo personam este perhibetur, quod &profitentur omnes SS. PP. Tum quia

Christus ispe loquitur de se ipso,

tanquam Deo, & sepe loquitur de ise ipso , tanquam homine : ergo est homo Deus : nec postet loqui deseipso tanquam Deo , & hoi ine, si

duae essent personae in Christo; aeliones enim sunt suppositorum: cum . autem eadem actio in Christo tribuatur Christo tanquam Deo, & tanquam homini, sequitur communicari idiomata , seu proprietatum nomina in Christo ratione sivi positi; nempe, quia linuna est suppolit uni in utraque

natura, & unicam tantum esse personam in Christo , in qua per unionem hypostaticam uniuntur duae naturae, Divina, & humana. Ex quo concluditur, Mariam, quae Christum

peperit, dici debere Matrem Dei, sive Deiparam , quia genuit Christum, Deum simul, & hominem, sicut constat ex Euangelio Lucae l. θλritui functus superveniet in te, sirtui Aut i obumbrabit libri deoque quod nascetur ex te SaxHuin, vocabitur Hlius Dei. Quod & agno

vii Elisabeth, cum ad Maria: visitationeni dixit: Undebor mihi, uI veniat Mater Dοωμὶ mei ad meὶ Insuper Christum esse hominem Deum, constat Matili. i S. Gem dieant homines se RDum hominis i Resipondit Petrus . Tu es Chrsus Filius Dei vivi . Et S. Thomas, Christo, iquem videbat in carne praesentem ,

dixit. Dominus meas, Deus mus . lEt ad Cor. I. c.2. legitur: Si enim c

gnovissent, nun=tiam Nominum glo. ris erucifixissent. Ex quibus constat, Christum esse Deum, R hominem rergo Maria, quae Christum peperit, vere , & realiter est Deipara; te minus enim actio iis generatius Mariae, suit homo Deus Christus, in utraque

53쪽

que natura , Divina hypostali subsistens , ac vere Deus; licet enim a , matre solam humana naturam assum- lpserit, tamen natura filii non generatur a parentibus , sed persona filii, ut in omni generatione patet itaque, sicut est Filius aeterni Patris, non generatione naturae , sed personae in natura Divina; ita etiam est Filius temporalis matris, non generatione naturg, sed eiusdem personae in natura humana , ex quo sequitur,

quod Christus dicatur Filius Dei, &Filius hominis, & quod Maria, quae Christum peperit , vere sit Mater

Dei, qui est etiam homo,non in confusione substantiae , sed in unitate spersionae ; non conversone Divinitatis in carnem, quia natura Divina in Christo est omnino distincta a natura humana, sed assumptione humanitatis in Deum , quia natura humana per senatur , & subsistit per subsistentiam Verbi . Ex hoe etiam sequitur, Christum non esse Deum& hominem ratione inhabitationis Dei in homine, quasi in templo, in quo mirabilia operatur; nam si in hoc consisteret incarnatio Verbi, ut vult Nestorius , etiam memones, qui mirabilia operantur in obsessis , dicendum foret, quod incarnantur, ε obsessi, vocandi essent Darmon homo : nemo autem est , qui dicat, obsessum esse Doemonem : ratione autem unionis hypostaticae semper Ecclesia confessa est, Christii esse verum Deum, & hominem Deum . a. Negat Christum esse vere Sacerdotem . R. Ex pluribus Conciliis , in quibus commendatur Christi Sacerdotium . Ex Ephesno cel

brato anno l. Can. ID. Latera A.

cI p. l. de fide . Ex Triden. sessa a. cap. l. Ite ex sacris Paginis, ad Ηρbr. cap. S. Anellatus a meo Pontifex juxta ordinem Melchisedech . De Sa. cerdotio Christi etiam cecinit David: Tu es Sacerdos in aeternumsecun mredinem Melchisedech. Tum quia, ille vere dicitur Sacerdos, qui est spirituali, & publica auctoritate unctus, 3c destinatus ad sacriscandum , &Orandum pro populo: sed Christus la d hoe fuit destinatus a Deo : ergo tvere est Sacerdos. 3. Eucharistiam consciebat ex pane sermentato , asserens confici non posse in pane aetvino. R. verbo

Graeci

4. Volebat in Eucharistia non sumi Divinitatem , sed tantum Christi corpus . R. verbo Berengarius, Joannes Odeessehus , Ioannes πι- Hessus . Multa tum ex scripturis, tum ex antiquioribus Ecclesiae Scriptoribus adversus praesitos Nestorianorum errores testimonia colligit Sanctus Cyrillus , parte prima Concilii Ephesini capit.q. adi. I. quae omnia hic referre non vacat, quod operis foret prolixioris . Uerumtamen silentio hic non est pretiereundem ,

nequaquam in oppostum Apollinaris errorem prolapsum fuisse; ejusti uescripta ab omni erroris labe, qua ab orientalibus aspersia fuerant, aliena esse, & omnino pura , ut pluribus

congestis veterum testimoniis probant Polemici. Consule Allatium . NEsTORIANI MODERNi . Vibgent nunc temporis in Oriente inter alios haereticos Nestoriani, qui supra veteres Nestorii errores, etiam alios profitentur, unde, tam quos ex veteribus habent, quina novorum additiones , si vc explicationes perversa- 'rum opinionum, in unum redigemus. lEt quantum colligere iuvat , ex fmodernis eorum codicibus palam , t fit, eos unionem Verbi Dei , ut loquuntur) cum homine Jesu af

etivam asserere, ita tamen, ut non lprocessu temporis , sed in ipsa cor- lporis formatione, quae Angelo an- lnuntiante saeta est, contigerit, negant autem persenalem Verbi Dei eum

humana natura unionem.

2. Licet aliquando eam unionem

perionalem appellent, id tunc ab iis non eo sensu intelligitur , quo a Catholieis, sed accipitur pro unione γ ldignitatis , honoris, potestatis, & : assectus , qualis est inter Regem,

54쪽

t eiusque Legatum , qui personam, ut ll ajunx, Regis gerit., 3. Item, quum duas substantias lChristi , duasque naturas dicunt, a Catholicorum sensu recedunt : vo- llunt enim utramque substantiam, R. lutramque naturam in propria hypostasi, ac persona subsistentem esse, quod Catholici negant . q. Negant Deum passum & mortuum, non modo secundum Divinitatem, quod & Catholica nos fide credimus; sed etiam secundum humanitatem et admittentes tantum passioneni& mortem humanitati accidisse; ita tamen,ut cum duas in Christo personas adstruant , ambasque Christi nomine signiscari contendant , Christum quidem passum, &mortuum secundian humanitatem dicere non refugiunt: id vero de Deo, etiam secundum humanitate nequaquam assirmant.

s. Negant quidem duos Filios,& duos Christos, verbis tamen, non rebus; quum unum filium dignitate, potestate , honore, & assectu agnoscant, non unum re ipse, & personae unius veritate, & ultra tres Divinas personas,etiam persona humana Christi admittant , eamque participem ejusdem dignitatis , dc honoris cum persona Filii faciunt , ex quo sequitur solis verbis Trinitatem persi narum Nestorianos admittere in Divinis , revera tamen quaternitate profiteri , quandoquidem ultra tres Divinas personas, etiam personam humanam Christi , dignitate & honore cum persona Filii aequalem profitentur . Ita ut merito e utro la- tr idest hominis adoratorex nuncu-l

pentur.

6. Negant Beatam Virginem , leue Deiparam, affirmant Christipa

ram.

7. Exempla unionis Dei Verbi cum homine Iesu, haec ab illis asseruntur : Dei cum templo: Regis cum purpura r Ignis cum serro : Stolae cum corpore: Coronς cum capite: Reois cum I.egato: Amici cum ami-l eo ζ Uiri cum muliere : Potentiae ra-

tionalis cum voce , vel scripturar . Solis cum speculo,uel margarita, vel oculo: Anuli cum cera, vel digito rarboris cum alia arbore, cui inseritur , & caetera hujusnodi, quae unionem assectivam, vel accidentalem, non hypostaticam significant. Huius haereseos austotes recipiunt Nest riani , Diodorum , Thcodorum , &

Nestorium , quorum commemora

tionem in Divivis officiis colunt tem Barsumam Nisibenum recipiunt, qui fuit Nestoriani erroris in Oriente sprscipim S propagator. Item Ibam , Theodoretii, Joannem Antiochenum, ceterosique, qui pro Nestorio adversus S. Cyrillum

heterunt. Qua in re tibi repugnant lNestoriani , eos admittendo , qui lpostra mutxta sententia Nestorium, lejusque doctrinam damnarunt. Item Synodum Ephesina a Ioan- lne,& Orientalibus habitam,caeterasq; Synodos a Barsuma, Babso, aliisque Nestorianorum Patriarchis celebra- l

Damnant sacras Synodos Ephesi- inam , & Chalcedonensem; item San- ictum Cyrillum.

hominibus,ab Angelis,ab ipsa Christi humanitate intuitive videri posse; unde Sanctorum beatitudinem non , in intuitiva Divinae naturae visone collocant, sed in revelationibus Divinis , in lumine , & visione humanitatis Christi. De Processione Spiritus sancti a

solo Patre, errorem ptimi omnium , effudere Nestoriani, cum enim S.CT- trillus in capitulo 6o. dixisset, Spiritum sanctum Filii esse propriuino, Theodoritus , tunc Nestorianus his verbis illum redarguit : IDὸd autem o c. Sin hoe asserit, tanguinex Filio , ct per FPlium exissentiam

Quosdam libros apochryphos pro Canonicis a Nestorianis haberi alserit l

55쪽

Josephus II. Patriarcha Chaldsorti, Apocalypsim scilicet S. Pauli , necnon Euangelium infantiae Christi. Liturgiam sacram in duas partes pro live mali, scilicet & aestiva, o. sere ab hinc annis diviserunt sta tamen, ut ea parte, in qua extant verba consecrationis, hye natibus temporibus selum utantur, alteram vero sine verbis consecrationis,aestivo tempore adhibuant, qua de causa putant equidem se sacrificium Missae exequi ,

re tamen vera nec Millam, nee Christi corpus, &sanguinem consecrant. Eorum Sacerdotes, non solii nata,

antequ1m sacris initiemur ordini. bus, uxores ducunt, quas postea, dum sunt in sacris , usque ad obitum te- nent , quod omnibus Orientalibus commune est: verum etiam dum sunt

in sacris, di quidem in Presbyteratu constituti, fiunt uxorati, quod sane apud omnes Orientales impium , &absurdum est.

In caeteris vero omnibus, errores Graecorum modernorum sequuntur . Puta , negant primatum Papae, i consecrationem in solo sermeniato fieri contendunt, es sic de caeteris.

Reprobantur praeter superius dicta

contra Nestorianos antiquos) Nestoriani moderni in eo, quod asserunt unicinem Verbi cum humana naturae se affectivam, non hypostaticam Srealem, sic. Realiter dicitur de Ue bo: Verbam carro fictum est, quia vere& realiter Verbum assumpsit naturam humanam : sed non posset dici realit cr de Uerbo, quod Verbum carum factum est, quando unio inter Verbum, & naturam humanam esset solum affectiva , sicut non potest dici

de amico, quod si realiter alter amicus , propter solam unionem affectivam, quae est intcr duos amicos, ergo lsi realiter dicitur de Verbo, quod caro factum est, unio, tuae est inter Ver. bum & naturam humanam non potesti essessilui umodo affectiva,sed esse debet hypostatica; ratione cujus tali ,

j realiter dicitur de Chrillo quod sit

Deus homo, ae dicitur quod sit ho-i ilao Deus. Tum quia,si esset sola unio

affectiva inter Uerbum & naturam

humanam, Christus non posset esse mediator & justificator, ut patet ex his quae dicta sunt contra Antis udrinor, ct Arium . Videantur hic quae dicta sunt contra Libertinos, ubi ostendimus Christum non esse Redemptorem ex solo titulo . Item,quq dicta sunt contra Ebimguas, Cerim tbum , Anemonem , Budonei as, ad

ostendendum Christum non esse purum hominem, quod sequeretur, si unio inter Verbum & naturam humanam esset solium affectiva . Videantur etiam hic, quae discutiunt omnesScholastici,disserentes de possibilitate incarnationis, enodantes dis scultates,quae ab his proponuntur,qui negant possibilem unionem hypostaticam inter Verbum Divinum, & n turam humanam : ex quo sequitur , ut supra probavimus , B. Virginem esse Deiparam, non solum Christiparant, sicut ostendimus contra Ana usium Presbyterum . Reliquos vero

modernorum Nestorianorum errores,

iam alibi sit scienter reprobavimus. Hic demum notandum quoad Nestorianorum ritus , quod Nestoriani jejunium non modo inchoant in die Dominico , sed etiam omnibus diebus Dominicis Quadragesimae jejunant:hinc Abrahamus Abgra Patriarcha, teste Barhebrso Tom. I .pag. III.

praecepit ut in Dominicis jejunii Quadragesimalis, sub vesperam Liturgia

celebraretur : sed facile est convincere Nestorianos , quatenus scilicet in hoc ritu, non mod5 ab universa Ecclesia, sed etiam ab avita tradi-l tione recedunt. Quod liquet colligere ex Canone Apostolorum 6 . ex versione quae extat apud Sobensem in Epitonae Canonum, codice Iq. Syriaco, existente in Vatic. pag. I 2. , ubit sie legitur : Si quis Curicus in die . Domistico jejunare deprehensusDerit, deponatur, si verisecularis sit, in gregetur. Ex quo constat Ecclesiam nunquam consuevisse prscipere jejunium die Dominico, non modo in Occidente , sed etiam in oriente, &consequenter Nestorianos jejunantes

56쪽

XUI. XVI. v III.

I die Domini eo, agore contra ritu Π li universalis Ecclesiae. Uide verbo Asa. t undiei, ubi de jejunio non servandol die Dominico agimus, sicut etia inta, lverbo feriani . Non me latet, Canones , quos Apostolorum dicimus, a multis reiici, tanquam apocryphos, nec mei ossicii est hac de redissertation in adoriri; tamen negari nonis potest magna eorum antiquitas,quod sufficit, ut corundem testimonio afferere possimus, ritum non jejunandi die Dominico , antiquissimum in E

elelia esse, utpote sic a veterrimo tempore enuntiatum , quin contra ejusnodi Canonis enuntiationem aliquid unquam dictum sit in Ecclesia; quoci non contigisset , si riclesia

contrariam. observationem haberet .

NESTORIA Ni Novi , sunt illi sectarii, qui ann. is3o. Nestorii haere-sm renovariat,cujus sociae auetor creditur Zuinglius, qui docuit in Christo duas esse personas, Virginem non eise Dei Genitricem . Ex Rescio .

NEUTRALEs . Sic vocati sunt

illi, qui seculo decimo sexto Cath licis , & Novatoribus ut placerent,

dixerunt, non esse nece e communicare sub una, vel sub utraque speciae sed satis esse fidem habere ad percipiendam salutem : &, ut Ecese-sae ritui, decretis, &desnitionibus obstarent, effutierunt, quod,li Concilium definiret communicandum esse sub utraque specie , tunc debere laicos si ib altera tantum communicare,

aut utramque reiicere; unde factum est, ut eorum multi per decennium, alii etiam per totam vitam a Communione illiinuerint. Neutralcs Miosiam non abhorrent, ut alii Lutherant . Quo ad Communionem sub utraque specie . R. verbo BGen; I. Repr. autem verbo o utinomi in eo

quod alterunt, solam fidem siviseere ad percipiendam salutem . De his

agit Prateolus. NiCETAs cunuchus , e Sclavis ortus, a Copronymo ad Constantinopolitanum Patriarclitum evectus, impius fuit Incon lasticae sectae propagator . Ex Baron. anno 76o Ni CooΕΜici , dicti ab Hosio. I XUI.macilenti Catholici, ab AEdero au-i

liet Christiani , ab aliis Christiani l

temporales nuncupantur , quia tem- lpori serviunt, & tempori insde se accomodant : siuntque illi sectarii , qui post Lutheranam , & Cal vinianam haeresim, nolunt ore proserrex quod corde credunt, pro veritate loqui non audentes , ne PrincipuΠ favorem amittant. Haereticis parce

dum asserunt , & haeresim leniter abstergendam. Volunt religione is servare, vel relinquere , pro ut illis expedit. Dicunt insuper , serendos omnes cujustumque sectae, dummodo. Apostolorum Symbolum conser Uent,& recte de Christo doceam, etiamsi in aliis articulis dissentiant. Insuper bona Ecclesiae, si stratur occasio, libenter usurpant.

NICOLAITAE . Nicolaitas , sic I- esse dictos a Nicolao patria Anti cheno , uno ex septem primis Diaconis, plures consentiunt: sed, qua occasione id acciderit, diversis reperiuntur sententiae . Alii namque exi stimarunt, ab ipso Nicolao praVa , t eoiil dogmata esse excogitata, nempe lIrenaeus , Tertullianus , Hilarius, lEpiphanius , Hieronymus , & alii complures, asserentes ipsium , cum post susceptum Diaconatun ,ad imitationem eorum inquit Epiplianius

quos Deo addictos videbat, ab uxore , quam formosam habebat, se continuisset, & a concupistentia supera'us , eam iterum super induxisset, eaque dere argueretur ab Apostolis, mox sordidistimam haeresim excogitasse, qua afferebat, necessarium esse lad se lutem consequenclam, quotidie iinquinari luxuriis . Alii vero dixe- irunt, sic Nicolaitax ab eo esse dictos, lita nempe , ut cum sermosam uxorem

haberet , & ab aliquibus exprobra- iretur, qudd nimio et elo eain custodiret, uxore in medium adducia, permiserit, cui vellet, nubere; hocque eius factum, abs tuti; quidam secuti fuerint, quasi docuisset Nicolaus ibcere semicari; cum tamen ipse Nicolaus nulla unquΙm alia, quant ea, lG a quae i

57쪽

quae ei nupserat, uxore usus fuerit, Sc lex cjus liberis, filip consenuerint vir- lgines, si ius etiam permanserit incor- lruptus. Ita Clemens Alexandrinus .l Eadem recitat, probatque Eusebius, i nec non Theodoretus : iisdemque at suffrasatur antiquissimus omniu Igna tius, dum semel, atque iterum scri l bit, ejusnodi liamei icos salso nomine dictos esse Nicolaitas ; idque pro' l babilius est; nana & eundem Nico l laum Diaconum, ut virum Fide Catholica probat i ssimum , Actum abi Apostolis Episcopii Samaritanorum , i l lyppolitus, cujus sertur Libet de se-l ptuaginta duobus Distipulis,leslatur, eique cosentit Dorotheus in Synopsi. J Itaque viguisse siectam Nicolaitarum,l certum est; quod hujus sects auctor extiterit Nicolaus Diaconus, dissicilis est probationis. Quantum ad nostrum spectat institutum , ut quaenam essent prava dogmata Nicolaitarum cognOlexmus , Ignatius ait, ipsios negasset Christum fuisse Deum , sed in eol Deum habitasse. Meminitque pariter Irenanis de Nicolaitis , Christi

l Divinitatem negantibus, quos Ioan nes Euangelista, que ac Cerinthianosi scribendo Euangelium,consutavit&l in eostem Iudas Apostolus sententias iaculatur, dum eos damnat, qui Ie-l sum Christum negarent. Subdit Igna-l tius eos insuper assirmasse illicitos

concubitus honos esse, & finem , ac: beatitudinem constituisse in voluptatibus: Irenarias quoque asserit Nicolaitas , preter licentia in moechando,

nulla habita distinctione , Idolothyta, ut Gentes, comedere consuevisse .

Portentosa plane istos haereticos excogitasse commenta, ut aliquo saltem quesito praetextu,impudice posse licite agi, docerent, Epiphanius re- lsert: additque nova , & hactenus in laudita , ad incutiendum cum admira- ltione terrorem, adinventile nominal numinum , nempe Barbello , pruni- ιαω , Tulduhooth, Chaulauchaze,l Metrum; divi sque ab invicem, exl singulis dictis nominibus,sectas singu-- las instituisse, sicque albitror intellii gendum, quod Eusebius ait; Nicolaitas ad modicum spatium temporiβperdurasse ; nimirum , quod peripsi falsi nominis, non amplius Nicolaitas quod facile impos urs convinci potu illent sed alio rursum pulcherrimo quaesito nomine , a sapientia Gnosicos se nuncuparunt. Sed cum horum alii, alia super addiderint lig-r sum nova monstra , novis sunt appellati nominibus,ut iaci tantum Gnostici dicerentur , sed & S istonitae , Strationes, O Leviticit, itemque salii Narboritae , qui a coeno a turpitudine sic dicti reperiuntur. Prava Nicolaitarum dogmata reprobata habentur verbo Cerinthus,

reprobandum superest, carnalem coi tum , extra Matrimonialem, esse licitum ; quia liaec propositio directe opponitur sexto Decalogi praecepto : Non Marchaberis . Nomine Marchiae inquit S. August. lib.6. quaestionum in Exodum) Elicitus coλcubitus,siq; illorum membrorum non legitimus Uus prohIlitus debet in iniri. DeindE Apost. i. ad Thessal. q. sie legitur: Lee es poluntas Dei,functificatio ve-sra , ut abstin IIs vos a fornicatione , m fiat unusmrique vassuum

scindere in sancti scutione o honore , non in passione desiderii, Leuter Gentes , quae ignorant Deum. Constat igitur, omnem concubitum extra lesitimum Matrimonium, illientum esse , quod fatis probat verecundia , qua naturalii cr unusquisque suffultus remanet , si ab alio in actibus venereis deprehendatur. L ndenam ia ac naturalis verecundia Z nisi quia in actibus venereis inest turpitudo, quam sola matrimonialis so-eietas in ossicium naturq relegat. Omnis aut e turpitudo est prohibita,

ergo etiam omnis actu, venereus,prs.

ter ejusnodi ossicium, est prohibitus.

innotuisse in Longobardia, & Alemannia li reticos, qui diu in occultol latuerant, Trithemius asserit ;& Nicolaitarum turpitudines exercuisse, matres, filias , uxores communes habentes; Ecclesiam, & Praelatos con-

58쪽

' temnentes: carnes in Quadragesima comediise , multa alia erronea da- . cuisse, & scelera perpetrasse . Primatum vero Mediolani constituerunt,

eoque ex caeteris Provinciis censium annuum mittere consueverant , habentes signa privata , quibus se in sinternoscerent: nihilominus multi ex lae secta detecti, combusti fuerunt, unde & plurimas severas leges, his temporibus a Mediolanensibus, auctoritate Romani Pontificis,in haereticos promulgatas, in ejus urbis hisoria, anno Ias 3. legimus: ipsumque etiam Fridericum, ubi absi lutionem a Pontifice obtinuit, ejusdem monitu multa contra eosdem edixisse, Pontisciς litterς iellantur , cum ii ec pestis janu, universam sere Italiam infecisset.

Nicolaum Cabasilam egregie scri- piis pugnavit Demetrius Cydonius . Porro Cabasias fictus Archiepiscopus Thessalonicentis, plura scriptit su-ligine schismatis Graeci perfusa,& potissimum duos tractatus contra primatum Romani Pontiscis, quos hs- retici exosculantur . Multi sunt, qui Nicolaum eundem fuisse, ac Naum contendunt: siquidem etiam circa lis tenipora, luidam nomine Nilus,Grae-eus Schinnaticus, Thessalonicen sie sedent occupavit: sive autem Cabasilas, & Nilus iidem sint, sive divers fuerint, quoniam haeretici adeo lcommendant tractatus supra recens tos, utpote impugnantes Romanam Sedem , hic non omittendum, quod in fine ptisterioris tractatus sc legi-ltur : suiu Papa ordine erreaze- l

di Summum Pont rem , ac in trifuccessorem agnoscendum , Omnesque I obedire debere . Ex quibus verbis Iaiis confundentur haeretici, qui tanto patrocinatore gloriantur in impugnatione Romanae Sedis, quam in priore tractatu eo sbium motivo ductiis Nilus impugnavit, quia Pontifex dissidia vertentia inter Gleam, &Romanam Ecclesiam sua auctoritate

judicat, cum in generali Sunobo judicanda esse Nilus contendat. Sed lquam vana sit haec Nili ratio, ex eo lsatis constat, quod , cum Graecorum linstabilitas optime sit Pontiscibus lcognita, quotannis Epistopi a toto lorbe ad Conciliu essent congregandi, lsi semper in Conciliis Crςcorum distidia deberent componi: quoties enim Romani Pontifices pro componenda Ecclesia Greca cum Latina, Episco- lpos universes ccingregaverint, quis vel leviter in sacris versatus historiis ignorat Z Sed vix soluto congressu, tanto Episcoporum incommodo, dc disipendio coacto, experientia comprobavit , Grscos iterum schisma secisse; ita ut pro eorum causa sup r- suum sit congregare Concilium; sed si i ecte sapereiit , Concilio opus nouesse probe nossent; quandoquidem Pont ii x per se solum potest si ficienter cunctis emergentibus in materia

fidei providere; Pontifici enim dixit

Christus in persona Petri . . per banc tetrom ei obo Ecclesiam meam: l Conrirsus e Urma fratres tuos. TI-hI dabo claves . IEx quibus satis con- jstat, plenariam in causis fidei Sum- mum Pontificem potestatem habere . Dicebat Eucharistiam omnibus lnecessariam esse necessitate medii, sive parvulis, sive adultis ad Glutem isternam. Idem sentiunt Novatores Calvin illae . R. Quia siemper fuit Ecclesiae fides, ac doctrina , infante statim a Baptisino suscepto morientes, aeterna frui beatitudine e persuasum

quippe semper ei suit, per Baptis-

mum deleri peccatum originale, conferri gratiam sanctificantem, & jus equiri ad haereditatem caelestem . IIaee fides Ecclesiae sundamentum ha- lbet in istis Christi Domini Verbist Joann. s. NM quis renaitis fuerit ex aqua, CP Spiritu sancto , non potes

introire in Regnum Dei. Et in doctrina Apostoli ad Rom.8.NIMI dum

ε ef . In quod etiam colli Dat cap. 2. ad Coloss. Porro ex eode Apostolo ad Galat. 3. su eumque in Cor po ba- l

59쪽

infantes baptirati Christum induerunt , Scin ipso sunt; nihil ergo dain- inationis in se habent, per quod possint a regno caelorum, & vita aeterna excludi . Hinc generatim pronuntiat ide Apostolus ad Titum 3. Quod Christus: Salvos nos fecit per lud crum regenerationis. Deinde, si Ecclesia semper credidit eos, qui mo te praeventi, baptizari non possunt,& B ipti sinum sani non neglexerant , salutem aeternam consequi propter Baptisnii desiderium , quod procedit ex fide per dilectionem operant a sortiori credendum cum ipsa est, infantes post susceptum Bapti sinumini ne actuali Eucharilliae perceptione , vitam aeternam adipisci. Quandoquidem isto Sacramento regenerati ad vitam sunt: plurisque valere debet regeneratio, qu1m illius desiderium. Caeterum, si existimasset Ecclesia Eucharistiae Sacramentum medium esse absolute necessarium ad silutem, procul dubio semper Eucharistiam, simul eum Baptisino insentibus administrasset : dicendum est ergo Ecclesiam nunquam existimasse Sacramentum Eucharistis omnibus necessarium esse necessitate medii, & hane illius fidem, conflans A perpetua traditio Ecclesae univeralis docet. Nam lieet Grscis in usu fuerit, & adhuc si insantibus baptietatis Eucharistiam

praebere; tamen nunquam docuerunt, id esse necessarium. Propterea Concit. Tridentinum traditionem doctrinae Catholicae confirmans, sessi ai. cap.q. Docet, Rarvulos usi rationis carentes, nulla obligari necessitate ad Sacramentalem Euchresiae commmnionem; Et hanc rationem subjungit: Siquidem per Bapt=i lavacrum regenerati , ct Gripo incorporati, adeptam jam filiorum gratiam illa laetate amiIIDe non ossunt. Et Can. . ieiu silem sectionis sic desinit: Si quis

dixerit, parvulis, antequam ad omnos discretionis servenerint, necessariam esse Eucharisiae communionem: anathema sit. XIV. Nicoc Aus CALABER , quen

i Eymericus Aragoniae inquisitor igne comburendum Magistratui seeulari tradidit , asserere ausus est Martinum Gonzalvum, de quo actum suo loco , esse Dei filium in caelis ab aeterno natum, quanquam in terris videretur Patrem, Sc matrem habere.

Insuper dixit, Gonetalvum nunquam moriturum, & ad ejus praedicationem universum Mundum novam sden habiturum: in extremo judicio onanes damnatos Gonralvi precibus salvandos: Spiritum sanctum suturis temporibus in carne assumenda nassciturum . Haec , sc alia somnia, seu magis deliramcnta Nicolai, refert Spond.

a. Dixit , in homine tria esse, animam, quam formavit Deus Pater: corpus,quod plasinavit Filius: Spiritum, quem insu flavit Spiritus sanctus. R. Nam operationes ad extra sunt a tota Sanctissima Trinitate , &consequenter ab uno & solo Deo , ita ut unus, Se idem Deus omnium operator sit , & una Sc eadem stvirtus creativa in Patre, & Filio, 3c Spiritu sancto , ex quo sequitur, non posse tribui creationem animae plus Patri , quam Filio, quam Spiritui sancto . Insuper in homine secundum rei substantiam, vel entitatem, idem est anima, ac spiritus: ergo creati animae , sive spiritus , iam est a Patre , quam a Spiritu sancto. I. Dixit , doemones esse invocandos . R. Ex sacra Scriptura , quae lpluribus in locis, daemonum invo- lcationem exprobat . NICOLAus GALLus . Vide verbo

Nicol Aus HEΜNicius , ex secta Protestant iuria, in explicatione Euangelii sesti Annunciationis, dicit invocationem Sanctorum esse usum Diabolicum . R. verbo Menriciam, G-gilansius . Ad cap. 6. ultims ad Cor. improbat jejunium Ecclesiasticum , tanquam superstitionem . R. verbo ure usae, e feriani , Agapetae . NICOLAus METHONEN sis ex

ccio ) Grscus Schisnaticus, vixit circa medium feeuli duodecimi scri- lpsitque librum contra Latinos , in I

60쪽

t quo asserit Spiritum sanctum a solo si Patre procedere. R. verbo Grinci . Nico LAus de rit Lissi MON , lpraecipuus Thaboritarum ductor, ac eorundem praetensius Episcopus, co- lnatus est ad se retrahere Ioannem de lPer Zibram , qui 1 secia Thabori tarum ad Fidem Catholicam conversus , acerrime scriptis suis Thaboritas exagitavit , eorundem impias , &horrendas in Sacrosanctam Eucharistiam , Ecclesue Doctores , Sc alio Catholicorum dogmata blasphemias patefecit,& reprobavit. Ex Spond.

Ni COLAus SEL NECE Rus , secta Calvinista, vixit cadente seculo 16.3: in consutationibus accusationum , asserit Deum vero esse passum , &mortuum . R. Quia ilin immortalitas , quam impallibilitas est coessentialis Divinitati, se idem est dicere Deum esse passum, ac mortuum, aedicere Deum non esse Deum . Vide supra verbo Muscuitu. Nico Aus STO Rci ius , dictus P argui, Cygnes in Zuic avia non ignobili Silesiae oppido natus, a pluribus Ana baptistarum auctor esse creditur : qui videlicet, cum Luthero adhaesisset, eius postea doctrinae perissus, dum ille apud mari purgum delitesceret, socios sibi Wittember g elegerit Carolostadium, Melaneth nem, Didymum , me stembergium, aliosque non indoctos viros, insolitis revelationibus, 3c suturorum praesagiis ementitis: id praecipue docens, ut Omnia scripta iam secra, quam primiana abolerentur; quippe quae magis

ut dicebat ) ad si lutem noccrent, quam prodessent; satisque esse eo impune labi, quo spiritus , 3c interninantus raperent . Hujus nodi Enthusiastas, cum Lutherus e seo recessit item berga rediens expulisset,Storchius incertis sedibus per Thuringiam vagans, miramque sanctitatem praeseserens, duxit, quapropter apud

stolidos rusticos fide adinventa, deseeretis Divinis, sibi per Michaelem Archangelum revelatis,gloriabundus, caepit etiam persuadere suis sectat

ribus, ut repudiatis Ponti scit, ipsius. que imprimis Lutheri documentis, :qui longe deteriorem tyrannidem, quam Pontifex induceret, ea, quae ipse eis pate iacturus esset, amplecte. rentur. Ipss insinuans,ut rebus mundanis renunciatis, mentem,oculosque lad Deum elevarent, seque rcbapti-letandos sine mora submitterent; tum ldemum unanimiter in eos irruerent, iqui huic doctrinae contradicerent, Magistratus etiam , ac Principes, tyrannorum instar, qui nullum in electos Dei imperium habeant cum natura omnes liberos, & fratres genuerit , nec gravari ab aliquibus patiatur , sed omnia singulis voluerit esse communia) igne, ferroque ad internecionem delerent: Episcopos& Pastores vel trucidarent, vel finibus suis eiicerent; hcina eorum invaderent, Monasteria diruerent,& abusus ut ille jactabat ) omnes penitus

pessum darent. Hane Patris supremi voluntatem esse, cui imortalium nul- lli refragari liceat. Haec omnia scelera, quae tanquam secreta divinitus sbi linspirata in ysteria magni scabat, non lpaucis sacrae Scripturae testinoniis detortis, ac mutilatis, perperamque lacceptis confirmabat. Interim cum lStorchius a clade Franchenchusai a jse se clam in Silesiam eripuisset , mi. iram rerum mutationem brevi temporis spatio induxit, plebem in Clerum,3c Magistratum concitando , eosque omnes amovendo, qui vel novis dogmatibus aversabantur , vel obsistebant . Inde in Ba variam profugiens , reliquum vitae tempus in magnis i rumnis consecit. Monachii demum inter inopes, & calamitosos nulli cognitus , gravissimo morbi genere cor- lreptus decessit , quq omnia refert Spond. anno IIa I. Storchii errores verbo o nabastipae reprobantur. Nico LAus de ULTRicu RrA , re- XIV. novavit hoc anno publice Parisis sexaginta articulos de rebus Philosiophicis, & Theologicis, quos in aliquibus manu scriptis proposuerat, qui lprimum tamquam Alsi, & haeret ici a Sede Apostolica damnati jam sue

rant.

SEARCH

MENU NAVIGATION