Flammigera, et erudita angeli et hominis dialexis in qua diuinus amor in ipsorum vtriusque naturae conditione, ac reparatione ostensus, mirificè commendantur. In quatuor vigilias distributa. ... Auctore fr. Io. Baptista Ostiensi ordinis Capuccinorum

발행: 1622년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

V sim secunda

pium viarum Dei, misericordiae , & veritatis principium en oportet.Principium extitit misericordiae,quia ipsa huic mundo edidit Saluatorem ex Deo,homineq; consi antem,qui solus complete misericors inuenitur.Exortum ui enim ex hac in gine tamen re iis,miferisprs,ct miserator Dominus. pni. 33. . opus erat Deum ex Virgine factum hominem nasci, ut misericors esset cuius tantae ab initio extitere misericordiae , ut miserationes eius silper omnia opera eius vexillum semper extulerint.

Ang. Imo necesse fuit per omnia fratribus assimilari, ut misericors erat. Completa namque misericordia ex duabus consistit partibus integrata, effectu videlicet, & affectu, ut nihil aliud sit misericordia, quam animi condolentis affectu , additamento beneficij. o fit, ut nec Deus, nec homo

mo .a ebri disiunctim valeant in integrum miseri, cum neutri utrumq;& utrique alterum desit. Ea enim, quae in Deo est, mistoricia ricordia affectu caret animi condolentis, quae vero in homine, effectu potentiae efficaciter aduiuantis. Quid in obitu amici agere velet homoὸ plorare. Quid Deus vi iterum vivat, imperare. Solus ille, qui utraque constat natura, utrumque misero beneficium praestitit. Et mortuum namque sua depi rauit humanitas, & ut ex mortuis rediuiuus adesset, sua imperauit deitas.

Ho. Hoc est,quod ego saepe Deum deuote alloquens dicere solebam.Sed tu Domine, & misericors simul, & impassiabilis quomodo es 3 nam si es impassibilis non compateris, si

non compateris , non est tibi miserum cor ex compassione

miseri,quod est en misericordem. At huic obiectioni, & mihi ipsi deinceps respondebo, Deum simplicissimum ab omni prorsus compositione immunem , ac propterea physicae qualitatis expertem , affectiuε misereri non posse, sed effectiuE

tantum dum essicaciter adiuuat; Christum vero utramque na-- tura constantem,utroque modo misericordem. .. v. Huic mysterio ipse Christus arridet, sub sorma geli de caelo adlieniens iride coronatus . Iris signum scede ris est, & misericordiae simbolum ; recte igitur non Deus, sed verbum caro factum iride coronatum apparet, quia solus ille misericors, solus ille completam , omnibusque numeris abso-- tutam miseris misericordiam praestitit, qui in seipso suae dei-- latati vestram opulavit humanitatem ; Vnde priores mise- ricordias

102쪽

eordias una hac posteriore superauit: Dicebatur aliquando,

miserationes eius super omnia opera eius,dicatur nunc, misericordia eius super omnes miserationes eius.

Quid Z quod ipsum quoque omnipotentis thronum iris

eircundat, misericordia protegit' Iris enim erat in circuitu sedis, quasi non satis esset, sedentem iride coronari,ut vexillum misericordiae olim pro medietate absconsum, totaliter nunc expansum ubique praefulgeat, ubique cernatur insigne, acclametur triumphus, sciantque omnes nil Deo homini im possibile,quam miseris nolle in integrum misereri.

m. optima illatione colligis hanc Virginem principium

esse missericordiae, & modo ego Primariam agnosco causamν eo: iE.st e quare ipsam Matrem appellent misericordiar. iram.

Similiter altera via Domini est veritas, haec Virgo principium viarum Dei, igitur principium veritatis, ideit

Christi,quantum ad eius attinet humanitatem. Veritas enim de terra orta eis, idest Christus de Virgine, quae terra est benedicta, Ie virginalis . Hinc conijce, quomodo a veritatis parente , qui veritatem non diligit, qui facit, & amat mendacium, diligatur. Simplex, de veridica simplicis veritatis genitrix non potest non odisse mendaces , non potest non execrari duplici corde viros. No. Sed hic mihi suboritur dubium , cur sacra Scriptura miraculosam Virginis conceptionem, sestiuissimum eius o tum,vitae seriem,gesta,praeclara sanctitatis opera, ac reliquum

vitae cursum, mortemque reticuit: Praecursoris vero ortum. Parentumque dignitatem , vitae sanctitatem , & ardua illius

ad martyrium vique lacinora tam distinctε descripsi λ v. Consulto , & sancti Spiritus instinctu sacri

Euangelistae plura de Virgine riticuere mysteriar Primo ut fidelium in ipsam Virginem magis excitaretur deuotio, ciacuerentur ad illius celsitudinem contemplandum pia inquisitione ingenia,quibus, quia nunquam totum, quod quaeritur, inuenitur, semper aliquid superesset ultra quaerendum, unde maiora in dies, quae latebant , sacrae Virginis panderentur encomia. Deinde ideo Scriptura plurima, quae de Virgine dici poterant, tacita pertransiuit, ne in illius veneratione quid nimis accideret, ut pote extra limitem creaturae rudi plebe Virginem arbitrante, creatori solummodo deferendum creaturae deserrent honorem. His nihilominus non obstantibiis, L lcias

103쪽

Secundae

clas Matthaeum duobus verbis cuncta sacrae Virginis pron lasse , extulisse encomia, metamque fixisse, dirim ait, η'iδm osse,de qua natus est Iesus. di hunc titulum omnium excellentissimum aestimo,ipsam nimirum esse, de qua veritas orta est, de qua natus est Iesus ; Namque titulus Matris Dei est principium, ex quo summa, vel ut melius dicam, infinita eius dignitas recta con-

miramur,eique congaudemus, sed ipsam esse Matrem misericordiae miseris sapit dulcius, quia misericordiam com-αion frustra, Dicam non minus veraciter, quam fidenter i misericordiam eius, si quis inuocatam eam in necessitatibus suis si i meminerit defuisse. Huius siquidem misericordia replet Orbem terrarum, & usque ad nouissimum diem semiado. ςδm subuenit uniuersis . ψιςM .. '' principium viarum Dei, idest, prima via in

intare us est,in hunc mundum perefrinaturus adueniens. Pri- ab itineribus aeternitatis suae ad Teret, ii ;.. VΦRςrδ m0rtalitatis vestrae descendit. Principium viarum Dei, idest, in tota rerum congerie pri- perfectissima, ad quam tanquam ad persectionis men- Iuram, & terminum caetera alia reducuntur; Ad hanc, sicut ad medium, sicut ad arc m Dei, sicut ad rerum causam , sicut ad negotrum saeculorum, & qui in caelo habitant, & qui in inser no di homines, qui praecesserunt, & qui sunt, & qui post ad Minitiae. -4ης IRRς sequentur. ri P ni Viarum Dei, idest,omnium creaturarum excellentissima. Haec praecellit alios in naturalibus , eminet unia uersis in gratuitis, praesidet cunctis in gloria, Angelis quoque comprehensis; & quae prior est in donis,maior est in imperio, inrita . sis':0m Hmium prima, in imperio omnium maxima.

Principium viarum Dei, quia in mente diuina ante omnem creaturam praedestinata fuit, ut Deum simul,& hominem procrearet, in qua, ut virtutum Dominus dignius ad habitandum domicilium inueniret, virtutum conuentus venerandum sibi

e in ratio. Consecrauit .

Principium viarum Dei, idest,principium intonum Dei cum nomine; gratia namque Deo homines reconcilians, atque uniens

104쪽

Caput Secundum. δ 3

vniens ex personali enecta, vel pro his, qui praecesserant, essi. cienda in utero Virginis unione, tanquam ex originali Qnto processit; Et nisi Deus in thalamo virginali singulari uniretur humanitati,nec per Eucharistiam singulis uniretur hominibus ; ita ut harum unionum fundamentum sit unio hypostatica,& ipsa vitio principium sumpsit in Virgine.

Ho. Imo quidam ex nostris asserunt, quod per absolutam Dei potentiam ante hypoliaticam unionem in Virgine cele- Mirabili,seobrandam potuit ita vere Eucharistia fuisse, sicut nunc, & per a. consequens, sacrameutalis unio eam,quae facta est in Virgine, unionem potuit praecessisse, quo dato, homines sumentes Eu q .niea. s.charistiam , vere unirentur Deo homini, licet nondum esset . q, Deus ex Virgine factus homo . Quaeso subtilcs has desine,mecum loquens,argutias. In hoc sacramento,non quae admirationem augent licet satis admirabile sit,imo omnium mirabilium maximum,sub modico quantitatis fragmento Deum, & hominem contineri sed quae deuotionem acuunt,sunt a fidelibus exquirenda,sicut doctissimi illi,ac pariter deuotissimi Seraphicus , Angelicusque ,

Doctores,Theologorum principes ore omnium acclamati,s ne,ac salubriter monuere.

Principium viarum Dei,idest,prima, in qua diuina potentia

secundum ultimum sui posse extitit operata, cum enim Deus omnia possit, non potest hanc Virginem effcere meliorem in esse maternitatis. Prima,in qua diuina bonitas magis quam in alia creatura, se diffudit ad extra . Prima,in qua diuina sapientia maximas,& inauditas patefecit inuentiones , namque

in ea adinventa, de peracta fuit infinite distantium unio, ex qua unione compositum illud diuinissimum resultauit Christus Deus,& homo, Deus humanatus,homo deificatus. Ho. In composito hoc diuinissimo , Theologi pulcherri- ε, ithesilamam adnotant cum mysterio Trinitatis antithesim . In illo namque mysterio una est natura , & plures distinctae personae, nitatem. in Christo una persona,& plures distinctae naturae . Ibi una eademque natura in singulis tota reperitur personis; in Christo una persona tota, & eadem in pluribus reperitur naturis.

Ibi est alius,& alius,sed non aliud,& aliud; in Christo aliud, &aliud,sed non alius,& alius. Alia & quidem mirabilis inter Virginem,& satanam reperitur antithesis . Principium viarum Dei Virgo; princi-

105쪽

sepilaea ra tio Maria mens Dei laeundus titulus.

Ubia Secunda

pium viarum perditionis satan: Viae Dei vIrtutes, vIa daemo nis vicia ; prima virtutum humilitas, prima humilium Vi go;primum vitiorum superbia,primus superborum satan:Haee humillima humilitatis , & caeterarum virtutum principit m ;ille superbissimus superbiae,& reliquoru vitiorum caput. Haec humilitatis alumnos,ille superbiae filios regit, & gubernat. Ho. Et quia,ut in prima vigilia dixisti,quanto aliquod ad suum principium plus accedit, tanto magis illius effectum, participat,ideo quanto propius ad hanc humillimam humilis appropinquat, tanto magis in humilitate proficit,& quo plus ad satanam superbissimum superbus accedit, eo amplius in superbia crescit. Denique principium viarum Dei. Quia quemadmodum annonas, quae ex civitate in diuersa transferuntur loca,per latam, principemq; ciuitatis viam transire prius oportet ; sic tam multiplicia gratiarum munera ad varios Ecclesiae militantis status , & ad priuatos cuiuscunque gradus pessonas venientia,media hac Virgine,velut regia via,viarumque

principio deseruntur: Vt Ecclesiae militantis filii, & triumphantis etiam , bona gratiae, & gloriae uni huic Virgini post

Deum accepta reserant uniuersa; a qua etiam,velut ab exemplari principio diuersa religiosorum hominum instituta sumpsere exordium.

VIRGO REI PARA MONS M ONTIUM

Dei, seli Dra inferior eun iis superior creaturis.

m. π Am excellentissimo Luciferi prae cunetis superbien-l tis titulo,Virginem prae cunetis humilem insignitam, te indicante, perspexi, eam scilicet principium esse viarum Dei. Num etiam ipsam Virginem pro suae dignitatis eminentia, spiritualiumque bonorum assuentia, montem Dei Selmon,qui mons coagulatus dicitur,mons pingui mons,in quo beneplacitum est Domino habitare in eo, iure merito inter- pretari poterimus Ang. Montem Dei sacram Virginem nuncupari, ne dubites . Mons Dei in sacro scripturarum eloquio, is dicitur, in quo Deus insigne aliquod humano generi beneficium praesti-- tit,

106쪽

in, aut mirabilia quaedam essecit opera superuenturis saectilis memoranda. Sic Oreb mons Dei dicitur,quia ibi Deus Moysi in flamma rubi ardentis quidem, sed mirabiliter incombusti apparuit, eum sui electi p-uli sub tyrannica AEgyptiorum

seruitute luentis ducem,ac liberatorem constituens. Sic Syna mons Dei appellatur, quia in eo idem Moyses legem digito Dei in tabulis lapideis sculptam accepit. Sic etiam Carmelus mons Dei, quia in eo morabatur Elias homo Dei, ibique sitienti terrae,ac prae nimia siccitate,aestuquc hianti pluuiam

impetrauit. Sed Virgo mons montiuiri Dei, quia in ea omnium beneficiorum maximum, cunctorumque mirabilium summum, sacratissimum scilicet incarnationis mysterium operatus est Deus . Clarissimus mons Maria, ex quo citra vllam manuum operam corporeo modo excidi voluit lapis angularis Christus. Iuxta illud: Abscissus est de mores

manibus.

Ex hoc monte Christus humanum genus sub dura satanae

seruitute captiuum, liberaturus, aduenit, legemque dulcissimam non vltra in lapide,sed in electorum coritibus secum de tulit conscribendam; in hoc monte pluviam diu mundo optatam obtinuit gratiarum. Mona itaque Maria, sed tanta proceritate sublimis, quod reliquorum montium vertices sub illius sternuntur radices, cacumen vero prope solium Trmitatis protensum,nullus, nisi longissime deorsum distans aspicere unquam potuit. Quod etiam Selmon, qui umbra interpretatur, secra Virgo debeat nuncupari,cui ab Angelo dictum est Spiritas sane itis

ferueniet in te, er Uirtus altissimi obumbrabit tibi, ipsa

eiusdem montis consentit interpretatio. Reliqua vero, quae sequuntur, mons coagulatus, mons pinguis,mons,in quo beneplacitum est Deo habitare in eo,quamuis de militante,ac triumphante Ecclesia mystice intestigantur,quarum utraque & mysteriorum eminentia,& bonorum

spiritualium abundantia, coagulati montis, & pinguis,titulo gloriatur, ubi Deus ad finem usque cum suis sibi complacet habitare,singulariter tamen post Christum cui absolutissime iste titulorum ternarius competit ad Virginem transferutur. m. Ego mysticum sacrae Virginis montem, Olympum s motiti I, :Poetis celeberrimum libenter vocarem,quem serunt ad supre- r mana aeris pertingere regionem, ac propterea aventis,pro x cellis,

107쪽

υ Vigilia Secunda

cellis, pluuiis, fulguribus, tonitriusque immunem, atque eliminata nocte, clarissima iugiter diei luce fulgere, in cuius dorso , super leuissimo impressi puluere caracteres, ob summam imperturbati aeris quiςtem, indelebiles perseuerat. Sic mons iste perfectione, ac sanctitate celsissimus, spiritali

sensu, haec omnia sibi vendicat. Ad cuius radices tantum abest, ut ad eius verticem perueniren nullus omnino immundorum spirituum flatus peruenit,nec alius, praeter auram placidissimam Spiritus sancti dulciter, suauiterque spirantem , in eo perflavit ventus ; nulla tentationum procella insurgere,nec malarum cogitationum pluuia cadere unquam potuit; Concupiscentiarum fulgura nunquam visa, nec impatientiae audita fuere tonitrua,nox ibi nunquam interfuit peccatorum,

ubi spledidissimus iustitiae sol semel ortus, nunquam fecit occasum; & quicquid Deus in hoc monte effecit, & inscripsit,

nullius unquam extra venientis delebit incursus, quia nulli unquam ad eum patebit accestus. Ang. Similitudo haec,licet infima, & tantae Dominae celsi tudinem minus quam par est, ad explicandum idonea, placet nihilominus, quippe quae summam Mariae persectionem alia qualiter tangit. Ideo namque mons iste immundorum spirituum flatu, tentationum procellis, ac malarum cogitationum pluuijs superior dicitur extitisse, propterea in eo concupiscentiarum fulgura nunquam visa, nec impatientiae audita fuere tonitrua ; quia nulla in Virgine fuit interius pugna, nulla sensualitatis rebellio,vel contradictio, nulla animi pem turbatio, nulladenique inter utramque substantiam colluctatio,sed sedebat Virgo in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciae,& in requie opulenta. Haec , mortalium quolibet se infelicem hominem proclamante, laeta nimis prae gaudio, tria vocem exultationis erupit. Felix ego , & sola inter alios s lix , quae communem cum caeteris non patior seruitutem: felix ego , quae dum gigantes sub aquis concupiscentiarum g munt,ego velut arca deifera eleuata sum in sublime, & flante diuini numinis aura gaudens feror super illas. Tanta interius

pace fruebatur Virgo,mortali adhuc carne circumdata, quia motus appetitus in ea vitiosi non erant, non enim contra rectam rationem ad aliquid mouebantur, unde necesse esset eos ratione, tanquam staenis regentibus continere. Nam quod in

caeteris ita mouentur,& ab.eis,qui temperanter,& iuste,& pi

vivunt s

108쪽

uiuunt,alias facilius,alias dissicilius colubendo,& resecenando modificantur , non est utique sanitas ex natura , sed languor

ex culpa.Ho. Ego iterum similem hanc Virginem facio insulari

cuidam monti aquis undequaque circundato, qui non minus certe dictu,quam auditu mirabile) a reliqua, quae deorsum est, ioli tu, S ad- terra disiunctus,super aquas enatat, atq; ventorum hinc inde . . - . . circumfertur impulsu ; in eo vigent,virent, ac florent semper arbores; earumque semper perdurat amoenitas; in cuius me- absur dici dio augustissimum cernitur templum, soli planetarum nobilissimo sacrum. Nihil horum defuit sacrae Virgini, quae in mun- eiquus au-do existens, ita mundum, ab eodem se itincta contempsit,ut nihil unquam cum eo commune habuerit. Haec semper peccatorum aquis superior extitit, & licet diluuium peccati excelsos quoslibet sanctorum montes operuerit, solum hunc operire non valuit; hec ad Spiritus sancti auram suauiter stantem, placidii lima mouebatur, integerrimam semper in omnibus obedientiam praebens; In ea vigere, virere, ac florere iugiter cernebatur virtutes,& amoenitas Paradisi. Deniq; pudicu huius Virginis claustram templum est summo iustitiae soli dicatum. Ang. . Et haec quoque similitudo non displicet, attamen non saepe ad sacra sunt transferenda prophana ; nec naturalia, i 'in

sed a prophanis auctoribus mendicata ad pelagus inexhaustu, 'γ'' 'quasi illi aliquid additura transmittere, passim licet: Nec rursus Christianus auctor inter grandes, solida'. sacrorum elo'quioru diuitias versans,aliunde, & ubi extrema veri boni pa peries inuenitur, emendicare non indiget, nec eum decet,claram puri gurgitis undam praetermittere, aquam turbidam bibiturum, aut pro arena torrentes aureos commutare. Quauissimilitudine, quibusvis titulis, metaphoris, tropis, exemplis , volueris hanc Virgine laudibus cumulare , his omnibus sacra ScTiptura, velut indeficiens aeterni sontis scaturigo ab dat. Tata est enim diuinaru profunditas literarii, ut in eis quotidie proficeres, si eas solas ab ineunte aetate, vel pueritia, usq; decrepitam senectutem, maximo octo, melioriq; in enio conareris addiscere.Tam multa, tam multiplicibus mysterioru vmbraculis opacata intelligenda proficientibus restant, tantaque in eis lucet altitudo sapientiae,ut annosiissimis,acutissimis, fragrantissimis cupiditate discend si hoc congruat,quod scriptum eis: Cum consummauerit homo,tum incipiet. Mi

109쪽

ingilia Secunda

MARIA VIRGO MONS COAGULATUS,

Obi de naturali eiusterfectione agitur, ct quam ex mia in ea extiterit, exterioris homini ulchritudo osenditur. 1

l, si Vltum,licet nunquam satis,acram Virginem lau-IVt dabimus , si per amoenos sacrarum Scripturarum

campos,flores,non qui in nihilum evanescunt, sed qui mictus vitae parturiunt,colligamus,eosque nectentes,stemmata com- Mikia mςnt ponamus: Ad hos autem flores decerpendos,montem coagui iu- latum adeamus,montem pinguem,montem,in quo beneplacitum est Deo habitare in eo,unde terno circumactam giro Reginae nostrae coronam intexemus . Et in primis ternarius iste tres ostendit Deipara: Virginis status, naturae scilicet, gratiae,& matcrnitatis; Mons coagulatus naturae persectionem, mons pinguis gratiae plenitudinem , mons in quo beneplacitum eit

Deo habitare in eo,matcrnitatis indicat excellentia; in quorum singulis gradatim maior illius felicitas innotescit; felix in naturalibus, felicior in gratuitis, ter in maternitate felix. Cum autem in unoquoque generum detur unum primum , & persectissimum, quod est mensura persectionis omnium sub illo genere contentorum ; talem scias in singulis horum statuum, vel generum Virginem reperiri: In statu naturae ipsa est primum, & persectissimum, utpote colligens in se una omnia creaturarum persectiones. Et ideo mons coagulatus, quia quod in caeteris fluxibile est, & ad momentum perit, in hoc monte velut coagulatum, condensatumque persistit,nunquam successu temporis periturum. Merito quicquid honoris, qui quid felicitatis habebatur in singulis, abundat in Maria . Ille statu gratiae ipsa pariter est primum, & perfectissimum omnia participantium gratiam,omnes cunctorum gratias simul clau- dens; & ideo mons pinguis, idest, diuinorum charismatum adipe impinguatus, ac multiplici Spiritus sancti unctione delibutus ; frugiferis olearum plantationibus umbrosus, de quo processurum Sanctum Sanctorum, di in mundum veni um, Vates ille cecinerat: Deus inquiens ab Aunire sentet, Osannus de monte Umbroso. In genere male rnitat is similite i ipsa

110쪽

Caput Vuartum. δ'

ipsa est matrum omnium prima, & perfectissima, n quas habitura secundam, & ideo mons ex omnibus scilicet electus, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo. Ho. Pulcherrima quidem sunt, quae de triplici sacrae Vi ginis statu in genere attigisti,& mihi super mel, & tauum dulciora,licet primoribus labris degustata,unde non te hic finem dicendi fecisse,sed potius ad ea, quae de singulis seorsum statibus dicenda supersunt,apparatum arbitror praemississe. Dixisti

Virginem,quoad statiim naturae, montem esse coagulatum,

quia quicquid perfectionis in singulis spargitur creaturis,

adunatum in ea,simulque collectum excellentissime reperitur, sud nunc ad singulares congenitae naturae perfectiones descendere te oportet.

Ang. Quid tibi velis intelligo. Quaenam fuerit, & quanta

in Virgine utriusque hominis pulchritudo etiam pluribus , prolixisque tractatibus explicari non potest. Hoc solummodo tecion lateat,hanc purissimam creaturam a planta pedis usquie ad verticem capitis nihil penitus habuisse, neque in corpore ,

neque in anima indecens,reprehensibile,indecorum,sed totum diuinae saepientiae circino sermatum,pulcherrime circumcisum, plenissime,ac speciosissime operatum,eamque propterea sum- .mum in pulchritudine tenuisse,& perfectissimum, quod potuit

esse in mortali corpore scemineo, secundum statum viae, operante natura; consentaneum namque fuit , pulcherrimam e titisse , pulcherrimum parituram. Quapropter sic tenuit in pulchritudine summum , vi nequeant cum hac Virgine COm- Parari pulcherrimae illae in sacro eIoquio memorata quondam mulieres; quarum alia erat inquiunt sacrae paginae decora Gen. a

nimis, Virgoque pulcherrima. Alia decora facie, a*ectuque venu Io; Alia formosa Oalde, ct ineredibili pulebritudine ,

omnium oculis amabitis, ct erasiosa videbatur; Alia similiter Esterii. rmosissima,cuius miram pulchritudinem caeteri admirantes, dicebant: Non es tatis muri r super terram in a pectu, in pulcbritudine, ct in sensu oerborum . Eximiae harena species . , ymbrae iuere Virginis pulchritudinis,quarum velut syderunci igniculos clarum Mariae lumen abscondit. Ho. Quinimo in hac Virgine naturae etiam integrae fuisse Perse 'iones, non leue mihi es h argumentum, quod omnia humanorum corporum vitia,imperfectiones, deformitatcs,oblimitates aegritudines , & alii penE innutrierae humanae naturae M mise-

SEARCH

MENU NAVIGATION