In historiam creationis mosaicam commentatio auctore Jo. Baptista Pianciani

발행: 1851년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

a et syriacae firmata diximus, nomen ν non erit e ansum seu

si Armatum, seu, ut vocabulo vulgatae utar, Armamentum Gen. I. u 6, vix potest nisi almosphaera esse, nubes portans; sicque et Eaee. si I, 21, 22, ubi balis .... pauimentum est currus Dei tonantis. a Addo potuisse Hebraeos vocem, quae proprie significat Armatum, uSur par ad significandum extensum. Ita Luc. XVI, 26: Inter nos et vos Chaos

His praemissis,quaeritur 1.' quid Moses significaverit nomine firmamenti. 2.' quid aquarum nomine. Miror equidem scripsisse Petavium, omnium quae in mosaica ista narratione continentur, dissicillimum csso opus diei secundae in qua firmamentum laclum est quod, inter aquas interpositum , superiores ab inferioribus dirimit. Mihi Iongo facilius hoc videtur ad explicandum, quam opus primae diei. XXXlX. Atque hac in re simplicissima omnino praeserenda mihi videtur expositio: Firmamentum nempo sive extensionem hanc esin aerem sive atmosphaeram, aut cam Partem ipSius quae non admodum elevata est ac tenuis , sed quae est inferior terrisque vicina, ubi nubes Suhsistunt, perquam aves volitant, et homo etiam globis adreο- staticis adiutus nonnumquam ascendit. Haec certe almosphaerae portio

vocatur coelum i quod idem esse ac lirmamentum docet Moses j et in Seripluris et in vulgari sermone,a quo Scriptores Sagri non abhorrent: ita enim legimus 1: oui operit coelum nubibus; et a triste et rubicundum coelum: sunt et ista vulgata: volucres coeli, et similia. Paullo infra audiemus Mosen dicentem volatilem volare super faciem sirmamenti coeli iv. 20 Hebr. l. S. Thomas a ait: a Potest intelligi ut per firmamentum, quod Iogitur secundo die factum, non intelligatur firmetio mentum illud in quo fixae sunt stellae, sed illa pars aeris in qua

conden Santur nubes etc. α . . . Aug. 2.' Sup. Gen. ad lit. hanc ex Pomu Sitioncm commendans dicit: Hanc considerationem laude di9nisSi-u mum iudico: quod enim dixit neque est contra Fidem, et in promptuu posito documento credi potest n. Maggocchius scribit, hanc Sententiam quam ipso sequitur. PP. et Theologorum consensu ni ι i. Reveraei assentiuntur nuperius, Eugubinus, Percrius, Greg0rius de Vulcntia, Petavius ut alii multi. Nec ab eo, quibusdam tu locis, alieni viden

112쪽

tur Basilius, Ambrosius, Olympiodorus, lap. Nieetam Cat. in Iob e. XXXVIIIJ ei alii veteres. Basilius eos a refellit a qui per speciem a-a nagogici sensus ac sublimiorum quorumdam nominum ad allego et rias confugerunt, asserentes, Spiritales neSeio quas Virtutes corpo a ris expertes sigurate in aquis adumbrari: e quibus praestantioresa aiunt in loco superioro constitisse supra firmamentum: in Da autemst in terrae eitimis et materialibus locis deteriores subsedisse n. Non

tamen nego alibi firmamentum, aut sirmamentum Coeli ampliori sensu donari et ad ipsa spatia ubi sunt astra,denotanda extendi vv. 14, 15, et 16J. Ita eoelum aliquando primo illo augustiori sensu accipitur, et hic videtur vocis coelum, Sensus primitivus et magis Proprius; nam tu. 8.ὶ vocavit Deus firmamentum hoc diei 2. ρὶ eoelum: alibi secundo ampliori sensu sumitur, et aliquando nobiliori adhuc et spiritali significatione aec itur, ut significet loeum in quo Deus beatis Spiritibus seipsum manifestat. Si ut communis, ita Vera est interpretatio voeis 2 quod significet: Ubi aqua, haec praeclare conii mat quod dicimus: nempe primitus hanc vocem significasse locum

ubi nubes sunt et undo pluvia deeidii; seu eoelum qui dicitur aer, silicet Lucretii verbis uti. Sequitur ex his quas de firmamento diximus, aquas superiores seu

supercoelestes non alias esse quam nubes et vapores aqueos, quorum conglobatione nubes fiunt, quosque congretra, visibiles et D

siculosos vapores physici vocant. Alia Scripturae loca simplicem hanc expositionem confirmare videntur. Ps. Cul, in quo lyricis coloribus sex dierum opus describitur, exhibetur primo Deus deeorem indulus et amictus lumine sicut vesιimenso a. Ecce tibi opus

1 Iram. III. in maeae m. 2 V. A Lapide in h. l. 3 Sequitur v. 4. Qui meis Angelos tuos spiritua, et ministros tuos ignemurantem , quod de ventis deque igne eoelesti intelligendum videtur. Putat Pera ius loeum hune ex Hebr: probabiliter ad proeellas et fulgura referri. t De. Ang. L. n. e. V, g. 4, 6 . a Tamen eum Paulus luebr. I de Angelis trino ipsum Ioeum exponat, non dubito et de Angelis hie esse sermonem , Saltem sensu Epiritali. Aptissime ea verba explieari possunt in hune modum: Qui fusis angelas ministros veloees ut uentos, et effieaeas ut ignem. Ila Theodoretus et S. Thomas In ep. ad Πebr. J estque expositio saιis apta, at L Suarius, ut Genebradus , Bellarminus , et alii ibi tradunt. De Ans. L. I. c. 6.

113쪽

primae iliet: succedit pone dies alter. Eaetendens coelum risui pellemtiabernaeuluml: qui ιestis aquis superiora eius. Oui ponis nubem aseen sum leurrum tuum, qui ambulas Super pennas ventorium. Vides hie nihil aliud in seeundi diei opere memorari nisi nubes et aera. In Lib.

Iob 1 legimus; quod Deus ligat i claudii in aquas in nubibus suis: et

apud Ier. 2: Qui fecit terram in fortitudine δua . . . et prudentia sua eaetendit Coelas. Ad vocem suam dat multitudinem aquarum in coelo, et elevat nebulas ab eaetremitatibus terrae. Fulgura in pluviam facit u . Hic in coelo quem eaetendit Deus mem0rat multitudinem aquarum: vernm huiusmodi aqRae euiusmodi sint, vides: eae sunt quae Dei legibus elevantur a terra in vapctris statu, concrescunt in nubes,

et in pluviam decidunt. Prov. VIII, 28. legitur in vulgata: et uuando

aethera firmabat sursum ei librabat sontes aquarum η: notatque Pererius, vocem quae redditur aethera, proprie nubes significare. Igitur erat luno circa tellurem in edita aeris regione quasi quaedam nubium fornix: Deus autem mediante hac aeria expansione, quama imospitaeram appellamus, eas divisit, seu, quod idem est, per aerem fecit ut eae dividerentur ab aquis quae crant sub atmosphaera, ui mirum ab aquis laetem terrae tegentibus. Nec improprio almosphaera sirinumentum dicitur. Haec enim suo pondere et pressione terrestres aquas continet, ne nimium evaporando quod etiam in ordinaria temperie accideret multoque magis accidisset in hac periodo cum esset temperies magis elevata j ad regionem nubium ascendant, et eum iis confundantur: pondere item et pressione sua nubes retinet in alto su Spensas quae, remoto lioc obstaculo, in terras deciderent. Revera nubes, vaporesque ex quibus illae constant, eo magis ascendunt, quo maior est aeris pressio, quam hydrargyri columella in barometris indicat. Ila IIoses lioc phaenomenon explicat, facito illud quidem atquod Hebraeorum admirationem excitare poterat, non minus ac Plinii scribentis: si Quid esse mirabilius potest aquis in coelo stantibus a is 'nis praeiaclis, iam seriem tolam eventuum quae secundo hae die sibi successerunt exponere pronum est. Sic igitur res videtur mihi concipienda. Statim ac in tellure ei in circumstante spatio primum

114쪽

illud intendium resedit, destendente infra gradum luminosi caloris

temperie. obscuritas sortassct perseela terram rursus oecupavit. Et si enim valde probabiliter sol tunc erat radios evibrans quibus lux pro .

pagatur , uti non pauci dixerunt i g. XXX ; tamen, quod et s. Ε

phrem advertit, a densissimo vapore opacisque Per spatium dissenainatis eorpusculis radiorum solarium iter Obstruebatur, nec ii ad tellurem usque, nisi sorte paucissimi ac debiles, pertingebant. Et revera maxima illa aquae copia quae regens genita suerat quaeque ob temperiem nimis adhuc et alam super terrae Superficie consistere non poterat, cingebat undequaque terram densissima nebula vaporis, ut dicunt, vesiculosi, cui probabiliter innumerae aliast opacae particulae, sive metallicao sive aliarum Specierum, commiscebantur ac , vere ponebant nubem vestimentum eius iterrael et caligine illam, quasi pannis infantiae, obvolvebant s. At paullatim opaca corpuscula Praecipitabant, et quando temperies salis depressa id permisil, maxima cliam vis aquae decidebat et globo terrestri superextendebatur. Interim multae terrestres substantiact in ea solvebantur et

caligo illa gradatim dissipabatur. Post tot praeeipitationes, magna illa corpuscularis sphaera quae globum terrestrem cingebat. satis diaphana evasit. Vapor tamen aqueus concretus, et ille quidem coopiosus, in editis sphaerae huius regionibus mansit, ubi maior sue rat refrigeratio quam in parte inferiori; atque ita nebulosum veluti sornicem constituit , qui per illam diaphanam allimosphacram ab

aqua terram conlegente separabatur: haec itaque eraι dividens in ter aquas ὀυperiores atque inferiores, seu, quod idem est, festara bal inter aquas quae erant sub hac aeria extensione eι inter aquas quae supra ipsam constiterant. Nebulosus ille fornix astrorum quidem visum prohibebat, at satis meare sinebat solarem lucem, quem admodum et modo sit , quum nubes eo elum obducunt. Quid vero diseri minis esset inter atmosphaeram illam eamque qua modo utimur, ego certo dicere non audeo: fortasse talis erat illius flatus atque conditio , ut nequaquam nebulosum fornicem scindi aut dissipari permitteret. Certum interim ratumque est, liace omnia ratione legum a Deo impositarum nempe ex voluntate creatoris et Conservatoris naturae fuisse facta: quare unus iure optimo haec iussisse 1 Iuli XXXVIII, s.

115쪽

ac sucisse dicitur Deus. Eius enim voluntas uua ost caussa efficiens naturalium cssectuum, siquidem haec a voluntate creaturarum non pendent. Moses non omnia haeo resert quae die seeundo evenerunt: satis ipse habet si narret laetam divino iussu atmosphaeram aquas ab aquiS Separantem, qua re terra nostra non modice procedebat ad persectionem eam quam opifex rerum ante hominis creationem ipsi

conserre decreverat.

XL. Oecasione huius loci multi consuerunt, veras aquas quas et vocabant elementares , Supra aeris regionem et per totum coelum fuisse diffusas, etiam per coelum stellarum fixarum ac supra illud. His aquis squas quidam a stirmabant longo puriores et sincerioresistis quas terra sustinet in Opus non habemus ad verba Mosis explicanda; quin imo haec suppositio eis minimo congruit. Ubi enim inveniatur firmamentum seu extensio i realis utique, nam quod non est nemo fecit separans aquas superstellares a terrestribus, et pressione sua illarum cum his coniunctionem prohibens' Praeterea quanam re aut in quem finem retinen ιur aquae in medio spatio su- Spensae, ne in terras aut in aliquem coelestum globum ruant' Con- sugiebant quidam ad Dei potentiam; sed prudenter Augustinus 1 eos admonuit. et Nunc quemadmodum Deus instituerit naturas reruma Secundum scripturas eiu S, nos convenit quaerere; non quod in eis a vel ex eis ad miraculum potentiae suae velit operari. v Audiendus quoquo Potavius. 2 a Nec me illud latet posse divinitus estici, a ut in suprema mundi parte, quamlibet fluxus humor et volubia lis sese contineat, neque per subiecta, liquida etiam et ipsa Pe a ne trabiliaque corpora dissiuat. Sed quia contra naturam est aqua a rum, coerceri eas illic; non est probabilo summum illum neo sua si Vem minus quam potentem Opificem, in ipso rerum ac naturae R iotius exortu, cum maxime suum cuique modum, ordinem ac rasi tionem praescriberet quam servari in posterum vellet; quan-st do, δ ut ait Scriptura, eerta lege et gyro vallubal abySSOS; quan-α do oel hera sirmabat sursum, ei librabat fontes aquarum .... el le si stem ponebat aquis ne tram irenι sines suos; non est, inquam, eon

116쪽

a sentaneum , ab sto tune illum eoepisse, quod extraordinarium viore lentumque sit, idque ipsum eon Stan S ac perpetuum essu iussisse. D Dixerunt quidam , nubes ab aquis quae super coelos sunι in Scripturis distingui. At Ps. CXLVIII, ubi coelestia et terrestria omnia ad Dei laudem invitantur , nullam video mentionem esse de nubi-hus, quae tamen sua valde conspicua magnitudine oculos percellunt: invitantur solummodo aquas omnes quae super coelos sunt. In cantico quidem, ut dicimus, trium puerorum, de utrisque est mentio. Prius enim legitur: a Benedicite coeli Domino. Benedicite aquasu omnes quae super coelos Sunt Domino. η Et postea rerum meteorologicarum recensio sit quasi , antequam ad terram,descendamus, terminatur iis verbis: a Benedicito fulgura et nubes Domino. B Verum aquae superiores sunt tum vaporeS disseminati qui tantum acris pelluciditatem minuunt, tum nubes, sive eae distendantur in cir ros sius c0nglobentur tu erimulos sive in strata pXtendantur , quae sunt tres praecipuae nubium formae. Nubes vero quae cum fulgoribus nominantur sunt nubes Procellosae, quae neo Cirri, nec cumuli, nee unius tantum uniformis strati seu elatae nebulae aspectum prae AB serunt, sed perturbatam formam atque diffractam quae coeli iuraulium ac perturbationem indieat. Potest ergo re sponderi : his versibus phaenomena potius quam substantia S enumerari noctes , dies , lux, tenebrae, fulgural tum fulpura et nubes idem esse ac fulgura nubium, quast expositio mihi maxime arridet vel Diguru, et nubes quae ea iaculantur. Nubes procellosa

species est; aquae superiores genus. In hoc autem cantico non ut lae species post suum genus compellantur : ut post omnia operta

Domini, Vocantur singula : post terram, montes: post filios hominum, Israel: post Israelem, Sacerdotes Domini. Non ego asseram , aquam nulli bi esse nisi in nostro globo et in eius atmosphaera. Potest aqua existere et quidem copiosissima in multis aliis globis , et quud in aliquo saltem repertatur etiam Probabilo est. Utrum vero . quidquam de his Mosi revelatum fuerit, igno ro. At Nemo sanae mentis credat, illum do huiusmodi aquis loqui, potiusquam de illis quas Iudaei sensibus, tum quum ista legebant, usui Pare poterant , aut sibi persuadeat laetum a Deo sitima mentum quud Separet inter aquas terrestres et illas, e . g. , quae in Mariis Stella locatae Sunt.

117쪽

XLI. Nulla apud Mosen mentio est debilis illius lucis, minimoquorum primi diei luco comparandae , quam secundo huic tribuimus et tertio tribuemus j, uti nec praecedentis obscuritatis; nisi dicamus utramquct eum indicare voeibus diei, mane , et vespera quod est yalda probabile. Saliena terminus primi diei aliquam indicat Oh scuritatem. Secundo autem ac tertio die Iucem aliquam fuisse, communis est Doctorum sententia. Ruiraus mane. novum, primo iam vespere pulso , Reddita luae feeiι: ait Marius Victor , agens de die sa-cundo. Et sane aliquem ex his diebus momitis sine luce ponere, idem esse videtur, ac ponere diem sine die lv. St. Dices sortasse : opera quae indicavimus requirunt spatium tomporis certe uno die solari longo diuturnius. Ipse autem sol diem inducebat, quamquam faciem telluri non ostenderet. Ergo secundus his dies non fuit profecto dies unus , nec uno tantum mane inceptus unaque vespera conclusus , sed summa multorum et vero plurimorum dierum , quorum unusquisque suum mane suamque vesperam habuit.

Hanc dissicultatem iam praeoccupavimus in pra edentibus g XI, XlI . Prae oculis semper habere debemus in huius capitis expositiono essatum Augustini a Neo illos dies sicut istos Solares . . . cogitare debemus. n Praeterea meminisse oportet, non hic Mosen

hominis alicuius aut populi aut regionis , sed totius globi terre-htris historicum agere. Uuum de hominum historia bractabit , si diem ille vel noctem memoraverit, intelligemus dici hoc de regione ubi illi erunt de quibus verba satiet. uuando dicet ex. gr. C. XVΙ , Abrahamum nocte irrcisse in cos qui Lot eaptivum ducebant , nemo non sacile intelliget in illa ipsa regione tunc noctem luisse , non vero apud cius Antipodas. At in v. 8 C. I. de quanam regione Moses loquitur' omnia pontus erant. In aqueo illo globo demser ex quo solis lux adparere coepit, dies erat, uti et nunc est in globo terraqueo , etiam dum coelum nubibus tegitur, nisi sorte insolita aliqua causa lucem solis adimat hemisphaerio quod

tunc illuminatum esse deberet: hac vero causa praeciSa, non quidem in omnibus globi partibus, sed ita globo tamen perpetuus est dics. lla in hac secunda diu vel periodo teneamus, post Vesperam

1 Da se n. ad lit. L. V. e. d.

118쪽

sou obseuritalem antecedentem, conlinenter stiem suisse, scilicet ex quo solares radii per stratum nebulo Sum meare coeperunt numquam telluris orbem luce hac, quamvis debilis illa suerit, caruisse. Antequam haec lux appareret fuit veῖpera, quum primum haec oborta est, tum mane suit secundae diei. Vesper autem iterum suit, deficiente hac luce: sed hac de re, de die tertia agentes, dicemus. Modo hoc unum admoneo, non necessario requiri a nobis , ut lucis desectum his in locis ponamus omnino absolutum: non enim hic nox aut tenebrae memorantur, sed uespera tantum Mane autem v. 13. serit reditus illius lucis, qui diem tertium auspicatur. XLII. Bene etiam illum v. 8. interpretari ex Hebraeo possumus.

Et fuit vel fuerat j Commistis si, et fuit divisio , vel ape

ritio, vel prima nativitas i) : dies 3ecundus. Initio huius periodi fuit commixtis , aut suerat ante ipsum immediate , tum oblueis desectum , tum quia commixtae orant aquae superiores cum inferioribus : nullum orat maro, nullas nubes per pellucidum aurema subiacente globo separatae; at postea fuit et mane , quod reddita lux sedit et divisio inter aquas superiores coelestes et inferiores terrestres aperiri coepit obseura illa et caliginosa nebula quae terrenum globum vestiebat ac nascens mare involvebat, et aperta per eam via est solari lumini, primoque nata est diaphan a atmosybaera inter aquas et aquas, nec non Ius dividens in variis globi partibus in-ler regnum diei sive lucis, et noctis.sive tenebrarum. Fortasso primis temporibus , cum temperies longe magis esset elevata , minus velox erat telluris rotatio eiusque atmosphaerae , cuius massa et moles longe , quam modo sint, tune exsistebant maiores. Verum hac una maiori longitudino dierum quos illa rotatio metitur satis posse fieri phaenomenis, quin de alio sensu Vo- cum illarum diei, vesperae et mane simus solliciti, non eredo. Ut demus longiorem primo illo tempore terrestris rotationis periodum sui SSe, haec diversitas non adeo magna esse potuit, ut Satis esse queat essectibus quos geologi observarunt explicandis : quare nil ita potest conciliari , nihil explicari. Non est igitur in huiusmodi uisquis ilione immorandum. Quid enim ad rem saceret, si tunc tempus rotationis terrestris quadraginta octo aut quinquaginta horis conlineretur ' Quid adhuc, si uno mense aut duobus' Adverto tamen , massam in spatio circa tellurem silam unaque cum hae

119쪽

volantem non adeo magnam fuisse post Secundum cliena , imo ne que per totum hune diem , postquam aquis iam operiebatur globus, nec maximam suisse temperiem, si ea statum liquidum aquis permittebat , nec valde elatam fuisse die tertia , quando terra herbas arboresque germinavit: est enim pervulgatum, plantis terrestribus

certam quamdam temperiem mediam Solum conVenire , quae modo est inter 32.' Fahreneti, 0.' thermometri centigradi et Reau muriani l. et M.', 1 Fah. 1; nec ea amplius semina germinare quae temperiem 110 , 75 F. superiorem passa sunt. Diebus autem quinto et sexto est admittenda eiusmodi lem peries quae animantibus aquatilibus atque terrestribus , et ipsi homini conveniret. XLIlI. Antequam hunc firmamenti diem relinquamus, advertendum est nullo pacto firmamenti nomine heic indicari ooelum aliquod solidum et crystallinum , euiusmodi veteres nonnulli Philosophi ae multo Mose seriores commenti sunt. Ne repetam scripta S XXXVIII, Armamentum non a naturae propria condicione, ut cum Pelavio loquae , sed ab essectu vocatum eat, quod perinde aquas lepia reι ac si murus esset sirmissimus. Ita accipi potest illud ex Lib. Iob XXXVII, 18ὶ: . Tu forsitan eum eo fabricatus es coelos, qui Solidissimi qu si sero fuso siritu a Uic unus 4n Scripturis locus est , qui solidis huiusmodi coelis , quos hominum imaginatio molita est. favere videatur. Hebraeam vocem, quam coelog reddit Vulgatus, propria nubes significare ait Petavius I et ultima verba, sicut apeculum fusum . Verum do Ioco illo parum solliciti sumus: nullius Onim est auctoritatis. Non enim illa verba sunt scriptoris libri; neque hie Deum ita Ioquentem inducit, neque ipsum Iobum, sed illum Eliu , cuius nulla est auctoritas , et cuius loquendi ratio postea a Deo re prehendi videtur iis verbis: a Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis' u XXXVIlI, 2

Interpretes Alexandrini v. ου addunt: Et vidit Deus quod bonum est, de firmamento dictum : ita Basilius , et hunc imitatus Ambrosius , Chrysostomus, Graecique ceteri. Uuod tamen nec in vulgata nostra legitur , neque in textu hebraeo aut famaritano, nequctin versionibus Samaritana , 5yriaca , atquct arabica , neo in Targo Onhelos ii nec demuin in graecis versionibus Aquilae, Symmachi et c.

120쪽

Quaεri igitur solet , cur careat dies secundus approbatione sua et commendatione quae aliorum dierum operibus accommodatur citatis verbis: Et vidit Deus ete. Haec eius rei videtur esse ratio. Opus huius diei suit aquarum distributio; haec autem unius firma menti opo perseela non est: divisis enim superioribus aquis ab inferioribus, reliquum erat, ut hae a partibus quibusdam superficiei terrestris recederent, ut adpareret arida quae posset herbarum virilitato vestiri, et animalia sustinere. Operi igitur nondum persecto non negatur commendatio, sed differtur ac vero tribuitur ipsi v. 10 quum iam persectum est: addita approbatione altera peculiaris operis teritae diei, productionis nempe plantarum , quae memoratur v. 12. Nonnullis tamen placet, emersionem terrae et aquarum collectionem in diem secundam referre, ut sic nullam diem sine approbatione sua relinquant. itaque quod v. 9 Iegimus: Diaeit vero Deus: Congregentur aquae: sic accipiunt tamquam scriptum esset: Diaeerat vero Deus. Verum cum dies Secundus claudatur v. 8 consueta sormula: Et fuit ve3pera etc. , minus Iaudanda haec

opinio videtur. Ceterum, quod iam admonui l g XXX J, si dies

isti sunt ignotae diuturnitatis periodi, parum refert utrum ac, sericundam aut ad tertiam quidam effectus redueantur,

SEARCH

MENU NAVIGATION