In historiam creationis mosaicam commentatio auctore Jo. Baptista Pianciani

발행: 1851년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

miraculo fieri non potuit, saltem in vulgari sententia de diebus 24 ho.

rarum : insuper evaporationem quoque circumstantium aquarum a Deo continenter impeditam fuisse; quae miracula quorum nemo testis esti seminum vel stirpium, quas Deus secerat, germinationi, incremento, vitae adversabantur: ita duo miracula ad id ordinabantur ut tertium aliud miraculum necessarium fieret, nempe ut planiae sina humore ipsis physico nocussario, crescerent. Si quis talia admittere, nullo idoneo testo, non dubitat, nonne hic bellum philosophiae indixisse dici potest' Non no id conari huiusmodi sapiens videtur, ut Scripturam, quam Sequi se assirmat, natura o studiis opponat, horumque eultores a fide alienos laciat, dum ipso ab eis irridetur' a Νon tam κ molestum est. dicam cum Augustino, quod errans homo deridetur,

re sed quod auctores nostri ab eis , qui foris sunt, talia sensisse cre--α duntur et, cum magno eorum exitio de quorum salute satagimus, K tamquam indocti reprehenduntur atque respuuntur i. a Dicunt, Mosen his verbis inculcaro stirpes una Dei voluntate saetas esse et a

dolevisse: cur igitur id aperto non dicit' Nonne sat erat ad opus Dei immediatum ostendendum , nulla anto hunc diem semina fuisse' Num homines, quamlumvis rudes, ignorant, plantas, saltem eas quae sive utiliores sunt sive maiores ex semine oriri' Ac Si. dies tertius ordinarius suit dies, nonne hoc declarabat satis et longe melius quam dese-etus pluviae super terram nuper ex aquis educta mi opus Creatoris immediatum' An vulgus ignorat, plantas et praesertim arbores, nec si largissima pluvia irrigantur, tam cito crescere sine miragulo non

posse' . .

Qui negationem illam obtrudunt, adque ac qui gurgitem et inundalionem sontibus aut vapori praeserunt, ex eo moventur quod putent, his versibus indicari rationes cur plantae non germinassent. Potius puto revelari primae germinationis caussam instrumentalem , quum nullae laberentur pIuviae nullaque esset artificiosa irrigatio. At prae-1 V. do Gen. ad lit. I. ee. 18, 19. Idem ait alibi. a Cum audio Christianuma aliquem statrem ista naturalia in nescientem et aliud pro alio sentientem, pa-a lienter intueor opinantem hominem, nee illi obesse video, cum de te, Domineu Creator omnium, non eredat indigna, si sorte . situs et habitus ereaturauae eorporalis ignoret. Ohest autem, si hoe ad ipsam doeirinae pietatis formam . pertinere arbitretur, et pertinacius assirmare audet quod ignorat. n consess.

V. e. 5.

142쪽

terea ridiculum utiletur quaerere causam qua terrestres plantas non essent, antequam arida apparuisset, uti quaerere causam desectus o Vorum, quum gallinae et aliae aves non erant, aut lactis, nondum creatis vaccis aliisve Iacti seris animalibus. Do illis voro qui dividunt omnino versus 5. um et G. um a superioribus, quid dicemus ' De hac divisione nil desinio: hoc lantum statuo: si versus illi a praecedentibus seiunguntur, eos certe sen Sum aliquem per se exprimere debere; non enim coniungi queunt cum

versu I : et Formavit igitur Et formavit Hebr. J Dominus Deus homi-α nem de limo terrae in Quando enim factus eat homo, sano herbis, arbustis et arboribus tellurem convestitam invenit. In hac igitur hypothesi ovidentius excludenda est illa negatio. Quid enim , hac posita, ii versus narrant Nimirum: non suis se at quandonam arbusta aut herbas, nec pluviam descendisse, nec vaporem laut sontem

ascendisse, sunt merae negationes quae nihil nos docent; quin et in errorem inducere legentem possunt: nam cum narratio de ortu hominis postea sequatur, adduceremur ad credendum, hunc ipsum rerum statum primo homini se obtulisse, quum suctus est in unimum viventem i. Igitur Si versus 5. u. et 6.v' superioribus Seiungantur, omnino est reiicienda istiusmodi negatio; et sensus orit: Priusquam sterminarent arbusta et herbae; vel: Nondum germinaverant arbu- Sta . . . Sed vapor ascendebat de terra ad irrigandam ... et huius ops pluuiae gerentia vices, creverunt stirpes a Deo factae; vel: Tametsi non plueret . . . tamen vapor ... irrigabat: Nam particula connexa a, et ,

quae Proteus particulurum ab Heinsio vocatur j aliquando reddi potest sed, uti hic vulgatus reddit, aliquando, autem, ut, vero vel quumvol quamvis vel tamen, nihilominus vel nam, enim, quia et c. LIV. Iuverit nonnulla indieare consectaria quae alicuius momenti

mihi videntur. Pluvia hic indicatur uti res quae plantis illius periodiluisset Opportuna. Verum si plantas illae, iuxta vulgarem sententiam, germinarunt omnes Ouum Deus aequoreis ereptam nuper ab undis Arboribus Dirdique ornaret gramine terram a

1 l. cor. XV, 43.2 Ut ait Leonius Paris. Presbyter L. l. nisi . V. Te lain.

143쪽

si plantas terra produxit vix paucis elapsis libris ex quo fuerat supra mare elevata. Si eas protulit dum adhuc tota esset aquis inebriata , pluvia certo omnino inutilis orat; imo damni potius suiss0t illis stirpibus. quae terreno aridiori magis quam udo gaudent. His enim exinpediebat potius ut nimia humiditatu liberarentur, quam ut humiditas ex pluviis adhuc cresceret. Ergo si plantao, ut modo sit, irrigalione indigebant , ne cosse est ut dicamus, hunc diem l verius huius diei partem secutidam j longe ultra spatium 24 horarum suisse productum, immo etiam ultra id tempus quo magna illa aquao

copia evaporando evanuit, ita ut nova i terra o, iam exsiccatao aridaeque, vel pluviali vel artisiciali vel alia quavis demum irrigations indigerent. Praeterea, si una ordinaria die aui primis horis tertiae diei plantae omnes ad eam magnitudinem Creatoris potentia creveru ut, ut quinio et sexto die omnibus animantilius ipsiquo homini l I, 29; II, 16 praesto esse suis usibus possent; Opus erat ut admonere inmur, in hoc tam brevi temporis intercapedine pluvias super terram non descendisse' Certo tam mirandae rei vis pluviao impar est; hoe eraι et Hebraeis nolum. Si vero omnia immediate Deus operabatur, quid pluvia secisset' Dicendum igitur restat , Deum secisse

quidem . semina vel surculos si irpium, sed voluisse simul ut ordinario quod statuerat medio, i. e. aqua, erescerent ac fructus a Dferrent suos: sed ut hoc medio Plantae creScerent, sane opus est

tempore 24 horis longiore. lam citavi s. Ephrem doce niom. Deum ordinasse ut sormationi primarum plantarum opem suam aqua

. Consequentia haec invicto confirmatur v. 6.' nisi tu trudatur illa, quam reiecimus, negali O l, ubi indicatur humiditatis sons, scilicet vapor qui pluviae desectus supplebat , irrigando universam superficiem terrae; quod prosecto inutile fuisset, nee memorandum in vulgari sententia. Adverto, etiam in sententia Buctuandii g V. ὶ hunc diem longe diuturniorem ordinario die ponendum esse: hic enim de diebus mosaicis agimus, non do phaenomenis quae ad tempus dies illos praecedens amandari possunt. Et hoc adnotabo: Arida a Deo appellata suit' I. 11 . . Iamvero in ea pile hoc secundo legimus, per certum tempus nec herb8m nec virgultum Super germinasse, nee Mum pluisse super

144쪽

Tm si sontem , seu vaporem tune ascendisse de I N. Igitur a-

iquo temporis spatio, inter primum ei secundum opus tertii diei, sine plantis arida fuit. Si hoc tempus ponimus unius aut paucarum horarum, eratne operae prolium de adeo parvis et inutilibu a rebus tam diligenter seribero 'Ludovicus de Dieu vult. locum hunc ita solummodo intolligi, ut planius tantum agri culturae ope excultas primis temporibus non suisse , inculcetur. α MO nemus, ait, tria hic esse vocabula quae attentionem requirunt , quorum nullum C. I. extat. Primum esta n=υ quod virgultum significat, i. e. virgarum multitudinem ex a praecidanea radice pullulantium. Secundum , quod non ab-

ε solute terram, sed terram cultam et, sive sationi sive pecorum a pastui adaptatam, de nutat: Tertium n CS quod germinare , pal-α lulare significat ; itaque de surculis et stolonibus dicitur, qui ex a praecidaneo seminB aut radice exurgunt. Tale nihil .suit in pria ma creati e , ad quae pluvia ut cultura requiruntur. Herbae eta arbores , de quibus c. l. , non ex Semine et radicibus pullula et ruiit, sed ipsa mei fuerunt prima Omajuin plantarum semina et vi radices n. Sic ille, cui assentiuntur Hassius et . Gussetius. Omnes varo refellit Ernestus Fridericus Rosen mulier qui sie disputa l. a Ne a quo quod vocabula hoc loco usurpata ad agri culturam pertine-α re dicunt, solido argumento nititur. Nam pl=la pro lauti est seu

a modo et hic usurpatum eo magis videtur, , quo significaretur ne et lauticem quidem agrestem sive insativam, nedum sativam aut horis a lensem , aut arborem Proceram aliquam exstitisse, quum Deus a terram crearet. Porro meti nequaquam terram culturae aptamu denotare, sed latius patere, constat e V0cis huius usu qui instau V v. 19. 20, Ill, 1. obsorvatur, ubi n)n non dubium estu diei feras agrestes a pecudibus disi incias: nus denique in ge-

nere oriri nolam , et de iis quae ratione naturali proveniunt u- a surpari constat. duod igitur seriptor hoc loco aliis nonnullis vo- e tabulis quam supra l. 11, 12 da eodem agens utitur, Praeter

.a y l herbal quod et illic Oeeurrit, pro mera styli variatione

et havim dum erit. Cum autem , in decursu narrationis , de totiusu mundi in ira sex dierum spatium ori u , planiarum originem die

145쪽

a tertio summatim memorasset, iam ad telluris hominumque an-α tiquissimam historiam progrediens, primum accuratius exponit K qua ratione procreatae sint plantae v. 6. J , praemittitque hoc

v. 5. , cum Primo creasset Deus coelum ci terram, non simula plantas exstitissu in arido solo, quod etsi ex superiore narratio κ ne apparent, hic tamen diserte commembrat, ut transitum sa- 4 ciat ad sta quae sequuntur. η Quibus addo, etiam voces C. t. significaro plantas nascentes ex praecidaneo semine et ex praecidanea

radico; pluviam i sive quid aliud aequivalens in requiri etiam pro

planiis quaia , nulli3 hominum cogentibus , cpsae sponte sua veniunt; et laudem nullas omnino exstitisse plantas quando creavit Deus coelum et teram. Proinde Superfluum esset monere nos, quod plantae ex agricolatione ortae tunc non exsistebant: qua de ro nullum poterat esse dubium , cum homo adhuc non esset. Audiatur iterum Rosen multor: u Loeo pluviae et irrigationis strate vapor risu quo universa telluris superficies humenebat eo tempu-u re, quo tener terrarum Orbis primum concreverat ... antequam a sole novo lucescente crearentur pluviae, ad progreandas et conti servandas Nantas n. Λddit vero: K Quod supra si , ill plane tas divino iussu exortas dixit, non excludit causas naturales qui- si bus, tamquam instrumentis, usus sit Deus. Neque opus est ad huius si si versus initium e superiori repetere negandi particulam. B.lam vo-ro si iuxta Mosen voluit Deus, ut per naturales causas aut semina germinarent aut surculis grandescerent, sacer historicus dicendus

est non obscure indicare , tertium hunc diem non periodum viginti quatuor horarum, sed longitudinis valde maioris et nobis ignotae, suisse. Quomodo igitur idem Rusen mulier assii mare potuit, hane dierum genesiacorum interpretationem esse contra omnes interpretandi leges totiusque narrationis indolem , quidquid dicat Iranslsrus pΕstne contra totius narrationis indolem illa interpretatio, quae Ox ipsa narratione deducitur ' Concedo, Mosen inculcare volui S Se , rem diebur laborandum, septimo quiescendum; at non Ox hoc deducam, eum , veritatis loco , eiusmodi systema nobis obtulisso in quo disciplinae omnis physicae et astronomicae infantia sese prodat. Non equidem asseram , versatissimum Mosen in physicis scientiis aut eximium aliquem astronomum suisse : verum si illo non alias res aut potuit aut voluit nobis, exponere , nisi vulgares indoctae ple-

146쪽

bis opiniones , eur quaeso , lucem quae splendore suo diem faciat, biduo ante solem induxit' uua de causa hoc MOses paradoxum statuat , nos tandem, luce recentioris scientiae illuminati , explicare possumus i g XXXIV l. At certe non erat haec tam obvia ac vulgaris cogitatio , ut menti hominis qui esset physicarum rerum ignarus aut rudi mancipiorum vulgo, sine lucis coelestis adiutorio , per se facito a trulgere posset. Cur plantae, ipso auctore , ante quam restra adparerent exortae sunt ' Estne talis doctrina haec , quae in indocti hominis capito sponte sua fruticare queat, nisi pluat Dominus Deus de coelo super aridam eius mentem er irriget illam ' Iis quidem verbis iisquo imagiuibus Modis utitur , quae essent ad vulgi captum accomodatae . ut Sallem narrationis sua o corticem vulgus tenere ae gustare posset: verum medulla quae sub eo cortice latet, tam longa abest ut a rudis vulgi Sensu haustam sese prodat, quam a philosophorum illius aevi doctrinis abhorret. Obilor hie liceat mihi animadvortere, non posse tam facile his nostris temporibus doctos viros in medio consistere, ut nec inter physi eas scientias et mosaicam narrationem, aliquam viam conciliationis ultro admittant neque illam, quasi antiquorum temporum ignorantiam redoleret, contemnBnt. Redeamus ad C. I, et trium, quae remanent, dierum opera Persequamur.

148쪽

LV. Deus iubet ut sint liuminaria in extensione eoeli luel coelorum).

ut dividunt inter diem et noctem, et sint in signa temporum, dierum et annorum mel in Signa et tempora...d et illuminent super terram. Et ita fui ι. Extensio vel firmamentum v. 6. et T. dividens aquas ab aquis astra occupatur, super hanc extensionem adparent astra: verum extensio coeli vel coelum coelorum, ubi astra sunt. aethere tantum repletur.

Si corpora coelestia tertia die creata suissent ex nihilo, verum non esset, in principio temporis , ante omnem diem coelum i vel coelosi et terram, sei l. rerum universitatem, creata esse a Deo: minima enim mundi ae materiae coeIestis portio in principio creata suisset. Et requidem vera non adhibetur hoe in loco verbum N sεd dieit Deus flant. ut est in vulgata, vel ut in Hebraeo. 3int sicut quum de luce actum est dixit: tuae sit . Item v. 16 non dicitur creavit , sed Deit Deus duo imminaria magna vel maiora , et poSuil in extensione eoeli, ut illuminarent super terram. Quae loquendi ratio non modo non impedit quo minus materiam horum astrorum iam a principio erea tam dicamus, sed etiam videtur ita posse intelligi, ut etiam ante quartum diem astra ipsa iam essent formata atque persecta, sed non ante hunc diem ad paruerint in firmamento, nec ante munere a Creatore sibi iniuncto ut terrae luminaria essent, Perlangi coeperint. Si haec recipiatur explicatio, illud secit pro fecerat usurpatum dicere doberemus; quod absurdum non est, cum plures Praeterili temporis formas Hebraei in sua lingua non habeant.

149쪽

Creala ab initio astrorum materia, in globos concrevit et luminosa saeta est fg XXX lV . Luminaria coelestia iam a primo die extitisse saecluce solem earuisse, plures crediderunt et christiani g XXXIIIJ et Ηρ-hraei 1. Ait Malemonides 2 6 Scribunt in Berescit-bara sapientes no-α stri de luce primas diei: ista stant luminaria , quae creata sueruntu primo die, sed non suspendit ea usque ad diem quartum D. Luminaria in extensione coeli, denso nebulae fornice terram circumtegente . ad hanc usque diem terra non viderat. Proinde non adhuc erant Iuminaria terrae, de qua tantum hie loquitur Moses. Finge tibi tricli Mium coenae paratum, cuius altitudo spatii horizontali tabulato hisa riam dividatur. Si in superiori eius parte lampas suspenga sit; ea profecto inferiori parti, ubi convivae sunt vel expectantur, conspicua non erit; n que, donec tabulatum removeatur, lampas dici poterit in triclinii laqueari splendescere .ua prorsus dicito de luminaribus terrae. Eranι illa quidem, sed, anis dissipatam nebulam. luminaria terrae non

da et tertia mediantibus nubibus, debilis aliqua lux terram aliquantu- Ium illustrabat, non idcirco absurde postea praeeipitur: Sint luminaria in extensione coeli. Nam si in cubiculum, ubi tu sedes aliquantu lum penetret per ianuam luminis ex lampade quae in proximo cubiculo colluce L; impeditne lumen hoc non directum nec a speculo renu-xum, sed a muro illuminato diffusum, ut rationabiliter famulum iubeas: asser lumen' Monet, usto semel, s. Thomas , a MOSen ea tantum si Proposuisse, quae in manifesto apparent: a s ita de solo tacuit donec hac quarta die manifestus apparuit, fortasse etiam quia cum lsraelis populum a cultu astrorum removere satageret, erat ipsi Opportunum ut astrorum principem solem . post herbarum atque arborum orium, memoraret: si Ne sorte olevatis oculis ad coelum, videas solema et lunam et omnia astra eoeli, et errore deceptus adores ea et a colas, quae ereavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gena tibus, quae sub coelo sunt M. Ita Moses Deut. IV, 19. LVI. Processisse astra paullatim , ut de tellure lactum est, a flatu

primitivo impersecto ad eum quem nunc habent, id quidem credi probabilitor potest. Non tamen facito credam, Solem per totam Pri

150쪽

mam distin sine luce suisse. dum iam luminosa tellus erat ig XXXlili:

vurum furiasse tunc a nostra terra Sol non erat Ssparatus, immo cuni

pluribus aliis magnis globis erat cuia iunctus. Probabile vero est. primo tempore quo globum per se. constituit , magna luminosa atmo Sphaera solem tinetum suisse, eiusque lucem magis tunc quidem dii fusam, at sorte minus intensam effulsisse. Τamon haec luminosa atmosphaera ad orbitam telluris non perveniebat, saltem post terminum lucis illius quae primo die memorata est. Etenim dGnec in illo lucis oceano involuta fuit tollus. lux diei primi non cessavit, nec dies ille primus linsem habuit. Qualiscumque vero sue rit Solis status prioribus periodis , ipse se telluri non ostendit; eius

que radii directi, multoque minus ceterorum astrorum, ad tellurem noli pervenerunt, quoadusque densior caligo, aut saltem ingens concretorum vaporum massa. tellurem undequaque circum tegens involvebat. Venit postea tempus, quando hie uehu losus fornix disruptus apertus ac tandem dissipatus suit; idquo vel gradatim ob naturales causas lente et assidue operantes vel , quod fortasse probabilius est, ob aliquam magnam rata strophen quae terrestri almo Spliaerae notabilem attulit mutationem , et continuos illos vapores dis Derdens , aerem radiis astrorum permeabilem fecit. Utrum etiam in SoIe et in astris notabilis aliqua mulatio in hae periodo evenerit, definire non

audeo.

Item , quando haec in nostra atmosphaera facta sit mutatio , ob quam astrorum radiis non amplius interclusum est iter, hoc ex physica Seientia, uti nunc est,scire non possumus: sed neque ex hac quidquam quod alicuius momenti sit, obiici potest Mosi narranti, Solem et astra telluri adparuisse inter periodum primae vegetationis et creationem animalium ad eas classes pertinentium, quarum in Opere quinii

diei sit mentio. Quartum hunc diem probabiliter praecessit magna aliqua perturbatis, ex qua obscuritas super torrae laciem per aliquod tempus facta est fg XLVIIJ, novaeque e mari terrae emerserunt; quae etiam, Sive ob

aliquam in aere mutationem sive ob decrescentem calorem teli iproprium sive ob crescentem solarem influxum, dum plantae propa gabantur, fortasse aliquantulum modificabantur, novas stirpes germinante tellure, quum iis Opportunae conditiones advenerant.

Et in hac periodo commiaesto g X lj quaedam praecessit, et Lubsecuta

SEARCH

MENU NAVIGATION