In historiam creationis mosaicam commentatio auctore Jo. Baptista Pianciani

발행: 1851년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

non vero quae a nullo accepta de suo protulit: quum nihil adii olat, satis ostendit, Se credere ea suum poetam non ab aliis sumpsisse. sed e suo ingenio protulisse. XXVlI. .conclusionem praeeipuam quam ex v. 1. Gen. et ex nostris animadversionibus deducimus, scilicet mundum non esse aeternum,

sed a Deo creatum ex nihilo, articulum fidei esse. Catholici omnes consentiunt. At nonnulli olim cum hoc dicerent illud intelligebant: veritatem hanc , quod mundus inceperit, sola fide teneri , demon-

atrative autem probari non poSSe 1. At nunc, postquam melius considerata res est, contrarium omnino dicendum Suadent et veritatis amor et Religionis tuenda o desiderium. Neo repugnat, aliquems dei articulum demonstrativo posse probari: nam quamvis fides sit aperandarum Substantia rerum, ataumentum non apparentium lΙIebr. II. , tamen potest Deus veritatem argumentis philosophicis demonstrabilem hominibus revelare, quae posteaquam revelata fuerit, evadet et ipsa fidei articulus. Qui demonstrationem ignorat aut eam non intelligit, habebit pro argumento unam fidem: qui vero cognoscit et intelligit, ita debebit animo esse paratus, ut rem illum esset crediturus, etiamsi nulla demonstratio, nullum humanum argumentum accederet. uuidam etiam inter scholasticos ratione probarunt, mundum incepisso: qua de ro legendus Toletus in Arist. Phys. 2, Sed praecipue rem consecit Gerditius. 3. Si Deus rerum universitatem non creavit ex nihil O, certe aeterna est Omnis mundi materia. In hac hypothesi molus quoque est Ponen clus aeternus, nisi fingamus omnino pro arbitrio, materiam illam tota aeternitate quievisse, ac tandem, post aeternam quietem, motum a Deo accepisse. In prima hypothesi, necesse est ponere inlinitum numerum revolutionum , S0lis , e. g. vel telluris, hoc est infinitum amotuum serie genitum; quod est evidens absurdum. Nam series 1 1 - 1--1 - numquam ad infinitum perveniet aut infinitum dabit,

sed Semper numerum, i. e. Summam unitatum. In numero non nisi absurde infinitum quaeritur, ut tantummodo in uni late reperitur. Insi- nilum et numeruS sunt duae notioneS mutuo Pugnantes, quarum,1 Vid. s. Th. I. P. q. XLVI. ar. 2. et Caietanum in h. I. 2 Frane. Toleti S. I. comment. in Arist. de phys. in L. VIII, leael. 20, q. I a Essas a' una demonstration. . . in Oper. Gerdilii Ed. rom. T. IV. p. 26l. Do

72쪽

nem De altera alteram excludit, et simul ambae nequeunt consistere. Si numerus posset per additiones aliorum numerorum fieri infinitus , talis daretur numerus qui per unitatis additionem infinitu gevaderet: alius numerus esset infiniti dimidium: ipsum autem infinitum esse numerus si . e. summa unitatum in sine numero determinato. Sed et alia innumera absurda ex illa profluunt hyp0thesi. Si mundus initio caruit, infiniti fuere eius anni, infiniti et dies; et numerus an .norum aequare debuit dierum numerum, secus illo infinitus non suisset, quod fieri non potest, nisi annum aequet una dies, hoc est nisi sit 1 α 365. Si cogitatione ascendendo per antiquas revolutiones, multos annos impendimus in subtrahendo annos ab annis, et a saeculis saecula, semper sumus in principio, semper infinite distamus ab aeternitate: mundum invenimus mille aute nos saecula non minus antiquum fuisse quam modo sit: eius cruda viridisque senectus est quidem maxima, sed numquam augetur. Nec tot absurditatibus obviam ibis si ponas, motus illos materiae non regulares suisse sed quantum velis perturbatos et irregulares. Numerus enim infinitus motionum, sive irregularium sit sive .regularium, ad eadem nos ducit absurda. Λni quod neminem eredidisse puto supponere volumus, omnes atomos materiei tota ac ternitato perfecte quievisse, ac postmodum, dormientis instar exercitus qui, si tuba terribili sonitu turatantara disit, excitatus consurgit et ad ordines properat, quiescentia illa corpuscula ab aeterno somno expergefacta quietem aeternam in perpetuum motum mutasse; et sive casu, quae Epicuri sententia fuit, sive Dei nutu et lege, mundum proprio dictum constituisse' Quaeri primo posset, quare tandem materi ei leges imposuit Deus, quam aeternitato tota ex legem reliquerat. Verum et in hac hypothesi manet tota vis Superioris argumenti. Et sane, materia eiusquo atomi sunt essentia sua inertes et mobiles, i. e. motui recipiendo aptae: ergo , si semper existere, semper moveri potuerunt. Igitur in hac bypothesi necessario esset possibilis motus aeternus seu infinita mutionum serieS, quam impossibilem demonstravimus.' Advertendum est, eamdem de rationali ereatura ratiocinationem valere. Haest enim est natura mutabilis et motu spirituali mobilis: variis cogitationibus et desideriis movetur; et licet non semper necessario moveatur, sed per aliquod tempus in una aliqua cogitatione vel

73쪽

per est lamen necessario m0bilis. Data igitur tali creatura aeterna absurda series infinita cogitationum aut alterius motus spiritalis, velae tu daretur vel necessario eSSUt possibilis. . , Non est autem mirandum,si creationem rerum ex nihilo seu cX non-oxistentibus, haud salis intelligimus. Qui tot corporeos esseclus, sensibus obvios, non satis intelligimus; quid mirum, si aperire non possimus vly clavis sensuum non adest; quid mirum, si Opera incommunicabilis potentiae Dei salis comprehendere non valeamus 2 Inter mysterium tamen et absurdum, dubia electio esse nequit homini non amenti, prae Sertim cum mysteriorum omnia plena spectemus. Attamen obvio exemplo res, ni fallor, paullo intelligibilior evadit. Dumnos alteri cuipiam loquentes perceptionem alicuius id eao aut cognitionem aliquam aut asseclum, qui antea in eo non erat s i. o. antea nihil orati in cius animo generamus, lune perceptio nostra aut cognitio aut assectio non discedit ox nobis: assectio item, cognitio aut ideae perceptio in illius animo per nostra verba producta, quamvis a nobis producta sit et plus minusvo Sit nostrae similis, nostra tamen non est, nec est modus nostri spiritus, immo nec omnem cum cognitione, idea, assectione nostra similitudinem habet; nam saepe minus clara, minusve adaequata erit idea, minus plena cognitio, et aliquando remissior, aliquando vehementior assectio. Haec igitur producuntur a Caussa, quae tam ab ipsis esse libus distincta est, quam undae aureae quibus

mediantibus hos esse eius produxit i dixissem sero creauill loquentis

voluntas. Nisi quod haec eae nihilo utique Sui producta sunt, nam antequam existerent nihil erant, sed n0n ex nihilo εubiecti. Nonnullis disti cultatem parit argumentum hoc: Deus qu0d potuit quodam tempore, semper potuit et ab aeterno potuit: ergo ab aeterno creare potuit; igitur mundus aeternus esse potuit. IIis ego TeSp0Πdere soleo, ut bene advertant quid intelligant, quum dicunt: Deus creare ab aeterno potuit. Nam saepe negotium iaciunt verba. non beno intellecta, quibus, etiam dum iis utimur ad ratiocinandum, notiones mentis non satis clarao nee adaequatae, imo confusae, respondent. Si illud creare ab aeterno significet creare in aeterni lata tunc non modo concedo, Deum hoc posse; quin imo nego, Eum aliter posse creare nisi in sua aeternitate, quemadmodum homo opera

Sua sacero nequit nisi in temporo: aeternitas enim dici potest id osso Deo qu0d tempus ost nobis. Consequenter dico, Deum creasse in ae-Diuiligo: by Corale

74쪽

lerni tale sua mundum non aeternum, uti ipsum utique non immensum in sua immensitate, et nos nec aeternos nec immensos in sua aeternitate et immensitate creavit. Non puto locutionem illam creare ab aeterno, intelligere quemquam ut sit: creare in principio aeternitatis,

qui sensus implicaret eontradictionem; nam aeternitas et principium sese mutuo excludunt, et id quod incipit, vere aeternum a parte ante, ut dicunt esso non potest. Restat igitur ut phrasi illa: erearamundum Deus potuiι ab aeterno hoc ipsum praeterea significetur,

quod nempe potuit Deus crearo mundum a paris ante aeternum palium verborum illorum sensum non video. Et hoc negamus γ- tuisso sacere Deum. Nam ereare mundum squod est creare quid contingens, et essentia mobilo motu corporeo vel spiritali, i. e. mutabilo j, et mundum qui sit aeternus, idem est ac possibilem reddere seriem infinitam motuum seu mutationum, quam repugnaro ostendimus; est ossicero ut sit, aut saltem possibile evadat, id quod natura Sua est adeoque semper erit impossibile, seu ut idem simulsit possibilo et impossibile. Aeternitas repraesentari Potest per punctum immobilo sine nuxu et sino paρtibus: linea recta tempus fluens repraesentat, quod principium habeat necesse est, licet sorte hoe Principium nos non videamus. E puncto stuero potest linea itempus mundo concreatum' sed non punctum alterum.

Faello erit diluero sophisma quo ideologus Daubo demonstrare Putal, ideam creationis contradictionem implicare. Accipe eius demonstrationem l Daubo Essui d'ideologie. Not. 6. : Si Deus neque uno in-ε tanti carere potuit potentia mundum creandi, ne unum quidem momenium supponi potest, in quo mundus non potuerit exsistete: si enim D6us aliquo momento illum creare non potuit, unde ei postea talis advenit potentia' Notio igitur materiae eι finitae intelligentiae componi potest cum notione aeternitalis in suppositione Dei Creatoris.

Iam vero notio rei creatae simul atque aeternao contradictoria est aeternum est enim quod nunquam existere coepit, et creatum id est

euius existantia initium habuit. Igitur idea Dei Creatoris supponit possibilitatem rei impossibilis, rei quae habuit et non habuit existe uitae initium. Primum dico, me admittore definitionem illam creati, nempe creatum id esse, cuius existentia habuerit initium: verum ideo illam ad- . mitto, quia video fieri non posse, ut series infinita actu exsistat, aut

75쪽

oliam sit possibilis; quia nec possum nec volo rei impossibilis po3- sibili latem admittere. verum qui hane repugnantiam seriei inlinitae non latentur, scuiusmodi sunt qui mundum ponunt aeterum cum ideologo hoc . non video quomodo desinitionem illam, tamquam rem

per Se nolam, supponant. POSSet enim quis respondere, creatum esse quidquid ab alio ex toto producitur, sine adiutorio alterius cauisae aut esscientis aut materialis aut instrumentalis: id autem aeternum esse posse; uti productum et quasi ab aeterno creatum vestigium es- Aut pedis aeterni ab aeterno super arenam aut lutum stantis 1. Verum haec missa faciamus. Respondeo igitur: repugnat suppositio plurium inflantium seu momentorum in aeternitate, quia repugnat series in sinito quae possibilis necessario esset, si in aeternitate momenta existerent: essent enim haec numero infinita; et in unoquoque ex his momentis aliquid contingens posset fieri, vel contingentium actio vel passio aliqua: neganda est ergo suppositio cui demonstratio innititur, et ha sis ruit eui illa superaedificabatur. Donee contingentia. i. e. Creaturae, non fuerunt, ne tempus quidem fuit, nec plura suere momenta, quae fluens tempus supponit. Ait Daube, haec esse mysteria quae intelligi non possunt, quorum ideam nemo habuit, aut est unquam habiturus. Quid inde' Nequeunt mortales mulla cogitando non invenire mysteria: Intelligentis est, non a mysteriis abhorrere, sed sibi cauere ne in absurda labatur. Fateor haec ab humana mento non sutis comprehendi: attamen, quoniam ad haec, ratione ipsa duee, pervenimus, aliquam de his ideam habeamus necesse est. In quocumque systemate quamquam aeternitas non valde intelbgibilis nobis, multo vero minus comprehensibilis sit, aliquid tamen est admittendum aulernum; et quoniam demonstratum est, nullum in aeterni late tempus osse nullaque sibi succedentia momenta, ista utique Sine momentis ad millenda est a nobis aeternitas. Daube credit .ab his sese praeclare extricatum, quum his vocibus, instans, momentum vo

I Nonnulli eum Seolo In II. Sentent. dist. I.q. II J tenuere, in phrasi illa ereare

eae nihilo, pat iculam ea significare antecessionem non duratione sed natura, et potuisse aliquam ereaturam ab aeterno ereari. Vertus s. Bonaventura In 1Ι. dist. 2. ar. IlI. q. 2. docuerat, illa particula ea: deelarari ereationi congenitum esSe et nativum, ut nihilum diιratione ereaturam praeeedat: unde Sequituri rem nullam ereari ab aeterno poluisse.

76쪽

eeni semper substituit. At si voce hac momenta intendit nobis obtrudere aut instantia, nil ista vocis mutatione proficit. Si vero huius modi semper signineat ab aeterno, dico, Deum semper i non ab initio aeternitatis, nam haec locutio contradictoria est , ab aeterno, ingua aeternitate potuisse mundum creare i. e. habuisse illum creandi potentiam j, sed solummodo tina cum tempore non tamen Semper nec umquam absurda sacere potuit , et mundum condere puternum: mundus enim aeternus dicit seriem actu infinitam, quae implicat contradictionem. Etiamsi daremus, aeternitatem concipiendam osso uti tempus sine initio et sine sino discurrens ut linea recta sine principio et sine sine, vel uti circulus , tamen non esset concedendum, Deum Pomtuisse creare mundum aeternum: nam creare mandum principium habentem nil contradictorium implicat, at creare mundum aeternum quod esset creare in principio huius temporis sino principio I est evidenter contradictio: ex eo autem quod quis sacere potest aliquid non contradictorium, non potest nisi absurde deduci, eum et quae contradictoria sunt posse perficere. Ergo etiam in illa suppositione dicendum esset, Deum ab aeterno potestatem habuisse condendi temporalem mundum i. e. in ilium existentiae habentem. Verum ad

Mosis verba revertamur.

XXVIII. Terra erat 'piar In inanis et vacua ut ait Vulgala; Seu

nuisibilis et incomposita ut LXX deserta et inculta, ut versio Syriaca vanitas et nihilum, ut Aquila et Theodotion; iners sive vacuum et inconditum, ut Symmachus; deaolata seu deserta et vacua uti Onkelos. Quae omnes interpretationes in eamdem conspirant sententiam. AbeR-ΕZra substantivum utrumque nomen esse putat et idem Significare , id in quo nihil est solidi vel subsistentis. Ε'ξωμόρφου ζλης, h. e. eae in formi materia Deum terram se eisse, legimus Sap. XI. Λllata hebraica verba apud Ieremiam IV, 23 terrain vas iam et desertam designant. Aspexi terram, et ecce vacua erat ei nihilis reddit ibi Vulgatus. Ex his

colligimus terram seu quidquid ibi a Mose terrae nomine indicatur in

summam informem innumerabilium corpusculorum in exordio fuisse. An id mare et terras, et quod tessit omnia, coelum, Unus erat lolo Nuturae vultus in orbe,

Ouem dixere Chaos, rudis indigestuquo moleὀ i.

1 Oxid. atis umorph. Lib. I.

77쪽

τ. i.

Verum hoc Chaos , non increatum, non coeco salo et fortuito at0- morum concursui permissum erat, sed Creatoris legibus regebatur ;adeoque, mirabili ordine ac pulchritudine gravida, rudis illa indigestaque moles exsistebat. Augustinus fg XV l terram inanem et vacuum idem ac coelum et terram v. 1., universamque materiam comprehendero , quod etiam de abysso ue non de aqua, quae infra memorantur, dicendum arbitratus est. Probabile videtur, tunc terrae materiam a materia astrorum s aut saltem quorumdam astrorum j separatam non fuisse: certe Separata memoratur Solummodo die secundo. Tamen cum Moses terram nominet et satis adpareat, eum quam citissime post indicatam totius mundi creationem, Convertero se ad formationem telluris nostrae, luti postea, breviter narratis humani generis primordiis, totus est in Λbrahamo et Israelitis j, crodere possumus, eum hisi do telluris materia. quamnseo coniunctam cum alia materia assirmat, nec nogat seu do materia quae postea globus terraqueus suit, habere sermonem. Nos do hac tantummodo in sequentibus verba sacere iniendimus; quamvis quaedam in horum priorum versuum explicatione dicenda, etiam aliorum globorum materiae fortassis aptari possint. Rosen muliero I chaos istud non sapit. et Mirum est, ait, multos in-

a terpretes chaos his verbis 'r In indigitari sibi persuadero po-α tuisse. . . Originem debet haec opinio, sine dubio, Poetarum graest corum latinorumque sigmentis, ab interpretibus Mosi illatis. Sed si Mosen Ox positis explicare, quid aliud est, quam aquam ex turbiu dis rivis haustam inferre limpido sonti ' Itabbini qui, fictionibus a quod hanc rem attinet haud praeoccupati, vim et potestatem vocum si indagarunt, multo rectius: ex. gr. Onhelos: deserta et vacua: Io-α nathan: deserta a filiis hominum , et vacua ab omni iuments iu quocum Targum hyerosolymitanum consentit. Et recte. v Non video, quomodo placere cuiquam possit illa exposito quae vacuitatem terrae ponit solum ab homino et ab omni iumento: vacua enim erat ab omni animali et arbore et herba, nec ipsa terra proprie dicta, sive ab aquis libera, adhuc erat. Ille vero I abbi Λbbhu qui . apud Malemonidem ex Genesi deducebat, quod Deus aedificavit mundos et illos iterum destruaeerit, a Chao non abhorrebal; nam ter

78쪽

ra illa inanis et vacua ipsi crat ruina mundi a Deo destrueti. Non podias paganos i qui hoc ex maiorum traditione accepisse videntur j, sed sacros libros secuti, christiani interpretes confusionem illam primigeniam posuere, nec solum propter illa duo verba satis Ohscura et unius linguae hebraicae propria, sed lum ex illo Sap. XI, 18, de materia amorpha, tum praecipue ex Mosis contextu. Terra enim primigenia est et vocatur tenebrosa abyssus iv. 2.ὶ: arida ex aquis nondum ascendit, adeoque terrestria viventia in ea esse nequeunt lv. s. l: desunt Sol, Luna et Stellae s v. 14. l. Aur, aqua obtellus separatae non sunt, Sed commixtae vv. 6. 10. J : non no hic status repraesentat Chaum' quid mirum , si ita ab interpretibus describitur, et nonnumquam Chaos nomen usurpant, uti Augustinus quem citavimus igXVJ, et christianus vates Hilarius in Carm. ad Leonem: Omnia eum tegeret nigrum Chaos, altaque moles Desuper urgeret informis corpora mundi, Aec speciea nec forma foret; Deus intus agebM. Sine causa igitur cruditus quidam Anglus lGrevillo Penni modo in hoc Chaos pugnare mihi videtur 1. Chaos, ut ita dicam, mosaicum in hoc praecipuo ab illo ollinicorum dissert, quia a Deo creatum est, adeoque non est aeternum, sed creatione posterius. Ovidius incipit ab increato Chao inet. I. v. 5-20 l, et postea iv. 21. Deum, vel meliorem naturam, ad eum ordinandum inducit. Et Moses ita secisset, si terram amorpham et tenebrosam abyssum aeternas, neque a Deo creatas sed solummodo ordinatas putasset ; nec prius posuisset neque in principio sactum, quod postea patratum credebat. Tum a sacris litteris tum a natura docemur , hoc in condenda et Persiicienda tellure Deum voluisse, ut a simplici ad compositum, ab impersecto ad per seclum, ab informi et rudi ad Ornatum et per- P0Illum constans progressus fieret. Cogitare igitur possumus creaias a Deo solummodo substantias ehymico simplices seu clemenia, quae primordia rerum et coiporum prinei pia appellata suerunt:

79쪽

Ismi X la vero . concilio quae constant principiorum i ut ait Lucretius lox illis coaluisse. Multi doctores christiani ita senserunt: ex his unum meminisse sussciat Ioannem Damascenum s L. II de Fid. orthod. c. V. docentem, Deum iacis se ex nihilo coelum et terram et omnia quae in eis sunt; sed alia immediate . scilicet elementa; alia suo

iussu ex ipsis elementis formala. Has vero es ementa res substantias credibile est, quum eae creatae sunt, non in maiores massas suis- Se coniunctas, Sed separatas potius in minimas mole culas , qua Salomo viscant seu monades seu corpora prima: nulla est enim ratio admittendi composita physica potius quam composita chymica, praesertim cum molecularum physice unitarum cohaesio claymi eae amni lati, adeoque mixtorum formationi, resistat. Illas vero atomos imaginandas puto dispersas in spatio , et probabiliter non alteram ulteri adeo proximam ut statim vim pati possent attractionum , ut dicunt, molecularium, quae in minimis distantiis agunt; secus, ut infra adparebit,. uno solummodo momento primus ille rerum status, qui hic a Mosa describitur, obtinuisset, et tenebrae Super faciem abyssi vix suissent memorandae. Si ita fuit, uti putamus materia illa Mementaris, non modo ex lucis desectu, sed etiam ob exiguitatem et mutuam distantiam atomorum, invisibilis esse potuit. Potest aliquis coniicere, ne Mementa quidem a Deo immediate et Primitus creata, primamque illam terram informem nihil fuisse aliud, nisi primam quamdam materiam ex qua ipsa corporum elementa compacta sint. Quae sententia nonnullis placuisse videtur , et aliquando fortasso ipsi Augustino. Non omnino absurda est haec hypothesis, si non de illa loquimur materia prima quae omni lar ma , qualitate et determinatione carci, quae numquam subsistere invenitur, ut Beda 1 scribat, quam existentem ponere implicat con

tradictionem, ut s. Thomas i si XV docet, quam ne imaginari qui

dem P0SSumu S, quaeque est mera intellectus abstractio; sed loquimur de quodam unico elemoniorum Memento. Placet enim nonnulli S materi3m Supponere homogeneam cuius atomi sive monades diverso modo

et numero sese mutuo coniungentes, moleculas elementorum, i. e.

eorporum chymice simplicium cssorment. Ita , dicunt, si litterae alpbubeii punctis physicis sibi proximis formalao fingantur , et Si huiuscemodi littoris omnes, quotqu0t in magna bibliotheca exsistunt,

80쪽

libri eonscripti sint, unum punctum erit verum elementum litterarum, quae Verborum elementa vocantur, adeoque librorum omnium quibus bibliotheca illa exornatur. Ilaec igitur, aiunt, tellurem aut mundum, si mavis, universum in repraesen labit, uti littera o ea qua oelementa dicuntur, ει punctum huius primae materiae vero elementaris atomum exhibebit. IIypothesim hanc mi ui me necessariam ad s. textus intelligentiam nec a physicis defiat tam ad trutinam revocare, non est huius loci: ae nescio an ea unquam definiri poterit. Aliquid tenebrarum super faciem primae abyssi semper fortasso manebit. XXIX. Tenebrae teranti super faciem abyssi. Quaeritur 1. ' quid abyssus sit. 2. ' Cur tenebrae super faciem eius' Abyssum vocant Hebraei magnam profundamque congeriem aquarum s Gen. VII, 11 ὶ, et etiam profunditates terrae : De abyssis terras iterum reduxisti me. Ps. LXX, 20 l. Hie abyssum dici informem illam et incohaerentem mixtionem seu, ut ita dicam, chaoticum inuidum de quo nuper dico. bam , non est Augustino peculiaris , sed communis sententia. Tenebrae erant super abyssum; quia nondum erat, ut ait Ambrosius, tuae quae illuminaret, nondum Sol: postea enim liminaria facta sunt

coeli i. Revera corpus omne per se obscurum est; nec materia ulla a nobis cognoscitur quae lucem seu vibrationes aethereas luminosas, sine alia Physica causa, per se suaque natura Producat: quare nec solis materia luminosa est per se nec lucere potuit, donec causa, quae-

eumque demum ea sit, splendoris illius qui ei tribuit principatum diei

quantum sat erat, Operuretur

Quod de tenebris primigeniis credit Ioannes Philoponus, eas non suisso nisi uno momento, Statim lueo consecuta, mera est hariolatio, ait Petavius 2, nee fidem ullo argumento facit. OEgo vero, hic addit, et aliquanto intervallo putem durasse primas istas tenebras; et soru lasse plus uno alterove die , aut etiam longius : cuius temporis et modus nobis est incertus. Paullatim enim in rerum conditu pro a gredi divina sapientia voluit: et rude primum atquo imperfectum. Opus edere; ut qui spectatores erant Λngeli, quibusdam veluti v gradibus ad persectae summi opificis sapientiae intelligentiam eru-u direntur; ac pedetentini per rerum creatarum vestigia pervenire ni v

2 De opis L. I. C. IX. I 1, 2.

SEARCH

MENU NAVIGATION