Enchiridion christianae institutionis in concilio prouinciali Coloniensi aeditum, opus omnibus verae pietatis cultoribus longè vtilissimum. In quo haec continentur. Expositio symboli apostolici. Assertio & doctrina de 7 ecclesiae sacramentis. De rati

발행: 1544년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

MATRIMONt I. 373

fuerunt. Vnde non dissimili, sed eadem plane ratione matri- Quodiiseermonium Iudaicum a Christiano discerni constat,qua caeteran turilla Iudaica a Christianis sacrametis discernuntur:quq in hoe

sita est,quod Iudaica illa,id quod repraesentabat,iani in Chri- l hostio

sto futuru figurabant:erant enim umbra futurorum. Christiana vero idipsum quod repraesentat,iam in Christo adimpletusignant,nec tantum uti illa signant,sed & rite accipietes virtute spiritus assistente sanctificat & mundant. Interim tamen Quo pacto non negamus sacramenta veteris legis veluti circuncisionem is Muria & caetera similia, patribus profuisse, sed no virtute sacrametis oti , ii indita,verum solam per fidem venturi Christi, in sacramen- hustis illis significati.Εrgo quemadmodum transitus maris rubri rint.baptismusignificabat,&manna Eucharistia: sic matrimoniu RQm -yIudaicum, unionem Christi dc ecclesiae designabat futuram, Eph..,' quam Christianum designat impletam, diuersa tamen quod August.de ad I udaicam polygamia attinet )ratione. Nam sicut sacrame- bo.coiugo tum pluralium nuptiarum significauit unionem synagogae dc ecclesiae ex gentibu in Christo, seu futuram multitudine Deo subiectam in terrenis omnibus gentibus,sic sacramentu singularium nuptiarum nostri temporis, significat unionem illam iam esse in Christo & ecclesia adimpletam & quotidie adimpleri, seu etiam v nitatem omnium nostroru subiectam Deo, tuturam in v na coelesti ciuitate. Vnde non sine magna ratio ne Paulus apostolus,etsi declarasset nuptias non esse peccatu, cum dixit: Si acceperis uxorem no peccasti:& si nupserit vi go,non peccat: quod vult,faciat : non peccat, si nubat:vetuit tamen, ne ordinaretur quispiam in episcopum, qui non esset unius uxoris vir.Quod acutius intellexerunt,qui nee eum qui August.de catechumenus, vel paganus alteram habuerit etsi post Chri-

manismum auspicatum,unam tantum atque virginem duxerit,ordinandum censuerunt. De sacrameto enim agitur, non

de peccato. Unde quamuis in baptismo omnia peceata dimittantur, & recte visum sit, eum qui plures temporum successii habuisset uxores, peccatum nullum commisiste, tamen quia normam quandam sacramenti amisit,non ad vitae bonae meritum,sed ad ordinationis ecclesiasticae signaculum necessariu antistes esse prohibebatur. Antistes enim ecclesiae,que Paulus vult tantum unius uxoris virum,significat, ex omnibus gentibus unitatem uni viro Christo subditam.

412쪽

DE SACRAMEN To

ax omnia nobis cotemplantibus, non possumus non demirari,quosdam eo dementiae v enisse,v t ausi fuerint

Reselluntur qui ma- 1 trimonira matrimonium ex sacramentorii numero impuden-ninc laesa ter secernere ac remouere,quod tamen coitat propterea instimentuitia tutum esse,ut esset veteris testameti patribus futurae, nobis vero praesentis Christi & ecclesiae loge sanctissime viaionis expressissimuin lignum, habens etiam in lege noua uti caetera sacramenta , gratiam certo assistentem: idque in primis diuo Ephe.1 Paulo in loco,quem supra attigimus deinde omnibus ortho-Ambr. ibi doxis patribus & Graecae & Latinae ecclesiae v no ore cotelian tibus. Quae omnia ex sequentibus manifesta ac perspicua fiet. es,' inua' Hic tantum praelibasse sitifecerit,Paulum aperte pronuntiare, meris- matrimonium sacramentum cite: Sacramentum inquit hoc Chrysost. magnu est. Ego autem dico in Christo & ecclelia. Nam tam-

etii quidam lint qui sensum Paulinum, quem ecclesia in hisce meus dia verbis iotelligit adducto quodam glossemate eludere molianuersario . tur,nihil tamen efficiunt. Nam quod contendunt Apostolum xum- hisce verbis Sacramentum hoc magnum est, Ego autem dico in Christo & ecclesia) voluisse sacram nium matrimonio viri Sc uxoris adimere,& in mysticam illam unionem Christi& ecclesiae omnino transferre, quasi hoc sentisset Paulus,& sicv oluisset accipi, ut hoc sacramentum magnum esset duntaxat in Christo & ecclesia, neque pertineret quicquam ad viri Refellitur D uxoris matrimonia: id quam & verbis & sententiae Paullia V Ru gyQs nae repitonet quis non videt' Paulus enim ad verba illa pro

toplasti Propter hoc relinquet homo patrem & matrem' 'ε suam; & adhaerebit uxori suae, & erunt duo in carne una sta tim subintulit: Sacramentum hoc magnum est, Ego autem Matth. 19 dico in Christo & ecclesia. Iam quum & Apostolus doceat, Ephe. & omnes doctores sancti confirment,verba illa protoplasti Int*iiς ' fui G Vatieinium de Christo S ecclesia: deinde cum Chri- ofeshoe stus doceat, ct is ipse Pauli locus quem tractamus, manifeste

relinquet declaret eadem verba non tantum ad hanc mysticam vitio-i omo pat- nem, sed & ad ipsum matrimonium pertinere, ac sic ab Adam prolata fuisse ut eadem & in id quod agebatur , S in id quod praenuntiabat tir, hoc est,& in hominum coniugium,& Christi cum eccletia copulam competerent, omnino perspicuum euadit. Paulum lusce verbis, Sacramentum hoc magnum est,

ego autem dico in Christo & ecclesia quae immediate verbis

e proto

413쪽

MATRIMONII.

protoplasti subiunxit nihil aliud significare voluisse, quam

quod matrimonium, hoc est illa coniunctio viri & mulieris, quae fiebat Deo copulante, sanctissimae illius coniunctionis, qua Christus coniungitur cum ecclesia,facrametum choc est, sacrum signum esset:al loqui haec Pauli verba ad verba proto plasti nequaquam responderent. Quin si quis vel grammati- Sesus grucum sensim diligeter expendat videsit Pauli verba a glosse Πῖti M. male aduersariorum longissime distare. Nam Paulus quiddam videt in verbis protoplasti quod sit sacramentu.Hoc inquit sacramentum magnu est. Quod est autem hoc sacramentum, in verbis superioribus celatum , quod magnum est in Christo & ecclesia 3 Certe Christus & ecclesia id esse non pota test. Nam absurde sequeretur Hoc id est, Christus & ecclesia est magnum sacramentum in Christo & ccclesia: nemo enim sic loquitur.Nec idem proprie est sacrametum svijplius. nece se est igitur ut id sacramentum quod dicit esse magnu in Christo & ecclesia,fit illa coniunctio viri cum coniuge,quam verba protoplasti citra omnem controuersiam aperte commemorant,etsi interim mystica sint. Quo concesib, necesse erit cogentibus nimirum verbis Paulinis coniugium pro sacramento suscipere, praesertim si constabit,in ipso cum in domino, hoc est religiose & pie contrahitur gratiam conferri: siqui dem inter omnes conuenit hoc sacramentum esse no uae legis, quod est 1acrum lignum 1eu visibilis forma inuisibilis gratiae Dei,verbo constans & elemento. Superest itaq; , ut & verbum de elemetum huius sacramenti indicemus,& gratiam insuper qin eo conferri demonstremus. UErbum itaque huius sacramenti quo accedente ad ele- Veibu humentum, fit sacramentum, id nimirum est, quo ambo ius sacramas & foemina quum pietatis respectu quae in Deu est, sibi mutuo fidem coniugalem dant accipiuntq; non quovis modo sed in Dei nomine coniunguntur ac copulatur. Interim nihil refert,qua lingua an Latina an vernacula,an qualibet alia & quibus dictionibus hoc verbum exprimatur, modo id clare & exerte significetur, nempe praesentes marem &foeminam in se mutuo consentientes,sesel in coniuges accipientes,in Dei nomine, seu in nomine patris & fiiij& spiritus sancti copulari. Est autem tale verbum, Christi verbis uti, validissima ac firmissima basi obnixum, cum inquit:

414쪽

Qups deus coniunxit,homo non separet.Quibus sane verbis Matth-I9. sacramentum matrimonij nouae legis firmisit me stabilitur,&christi RQ Christianorum coniugia ab omnium aliarum gentium con- monta .h nubi js separatur. Verta profecto admirabile,quod nemo po-ho Christi tuisset effari, praeter verbum quod caro factum est. Quo in pristabilivtur mis ostenditur quod quicunq; pietatis respectu legitimo con& landi iugio copulantur,eos non temere,neq; humanis tantum cere Io,iiai moni js, sed ipso Deo inuisibiliter assistete& insentibiliter co-De' no so- operante coniungi,atq; etiam deum non soli in interesse,sedia interest & praeesse suo hoc est,pietatis respectu contracto coniugio.

Ea est, I Deinde eodem Christi verbo principalis res seu vis Christia-iuiliis. ni matrimonij declaratur, quae est ilidis Iolubilis firmitas scederis, seu vinculi coiugalis insigni Dei gratia redimita. Nam si Deus coniuges sic nectit ac copulat ut nulli hominum potestas sit eos separandi,omnino consequens est,ut eisdem a se Gra quam coniunctis coiugibus etiam eam gratiam impertiatur,qua si- de' cofert bi hoc mutuo atque inuiolabili foedere per pium ac castum ' Mςx-ς amorem perpetuo cohaerere,seque mutuo ad eum modu,quo Christus ecclesiam pro suo modulo coplecti ac diligere possint,ab omni immunditia alieni.Qia mobrem catholici ut supra diximus sciunt magnum esse sacramentum,duos esse in

carne una,hoc est,duos, Deo iungente,in unam carnem con

Ephe.1. stringi, nectit,non secus quam Christus & ecclesia, indissolubili affectus & naturae communione,una & caro & corpus e ficiuntur.Haec sacra coniunctio diuortiti olim Iudaeis ob coria Risio si dis duritiam a Moyse permisitim prohibet,& pluralitate uxo-cramenti rum patribus olim licitam tollit. Nec alibi quam in ciuit no permitte Dei nostri,in monte sancto eius, talis est causa cum uxorer xx tristi hoe es sola ecclesia sacramentum matrimonij nouit ac colit. hu, dii oh Iudaei ethnici & haeretici,qui matrimonium nouae legis sacraria. neque mentum vel ignorant,vel de numero sacramentorum temere

PQiygδ' proscindui, ij & Repudia permittunt,& polygamiam licitam' d. ducul,quos Christus casti matrimoni j author,stabilitor,tα-debo .eon tor,ac defensor, sua voce pari celara damnat ac inuoluit. Quitu. contra. interrogatibus,si liceat homini dimittere uxorem suam qua-

Iouin-ς- cunque ex causa respondit: Non legistis,quia qui fecit homi-G.h. II nem masculum & foeminam fecit eos & dixit:Pro - ptet hoe dimittet homo patrem & matrem,& adhaerebit uxori suae,& erunt duo in carne v na. Itaque non sunt duo, sed v na

415쪽

MATRIMONII. 3II varo.Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet.Etrursus,interrogatibus,cur ergo Moyses mandaret dari libellum repudij & dimittere: Respondit, Quoniam Moyses ad duri- Matui Istiam cordis Iudaeorum permisit eis dimittere uxores suas,ab initio autem non fuit sic: Quamobrem inquit quicunq; di- Mar ret miserit uxorem suam, nisi ob tornicationem,& aliam duxerit,ina moechatur: & qui dimissam duxerit, moechatur. Quae omnia ut exactius intelligantur, retinendu est quod supra diximus, niv. aliud aliud esse,etiam apud Christianos,matrimonium,aliud ma- matrimo trimonij sacramentum:aliud esse verbum quo cotrahitur matrimonium,aliud esse verbum quod efficit matrimonij sacra mentum. Uerba quibus matrimoniti apud Omnes gente ,non verba istantum apud Christianos contrahitur,ea sunt,quibus mutuus matrimo consensus coniugum quem depraesenti vocant exprimitur. mum con Consensus enim & voluntas,seu pactio coniugalis eorum,de quorum coniunctione agitur,vsiq; matrimoniu facit,qui in ululata, lus si in nuptiis defuerit,caetera etiam cum ipso coitu celebrata quaest.2. ., b frustratur,quod non coitus aut defloratio virginitatis contu cliryoso-gium faciat,sed consensus . Quamobrem colunx recte vocatur ex prima despotationis fide,etsi nullus cocubitus, aut car- August.denis commixtio interuenerit. Sed no omne matrimoniti pro- ho.conruistinus est sacramentum,alioqui&matrimonium apud ethni-eos,quod eiuscemodi mutuo consensu non sine magna ho- s nestate & solennitate contrahebatur sacramentum esse fatendum foret, id quod non temere concedemus. Quin non fa- De matri elle nobis persuadebitur, matrimonia illa clanifestina, quae monii sit apud Christianos nedum ethnicos,mutuo quoda, sed impuro Π eonsensu,tibidinis tantu explendae,seu cuiusuis alterius dam nabilis causae gratia sine v llo Dei respectit,seu in Deum fide, idq: pessimo exemplo & prqter ecclesiae sententiam ac permis' VEhbum hsum contrahutur,sacramentum esse. Aliud ergo Verbu,quam matrimo- verbum meri consensus,requirendum erit,quo coniugium ci niu efficiε eramentum efficiatur.Qupd nos ut in caeteris,ita & in hoc sata mςR crameto tale verbu esse putamus, cui fides in Deum accedit, Augu.εγa. nempe quod accedens ad elementum,faciat sacramentu, non fiat. 8ο. in quia pronuntiatur,sed quia creditur. Vt plane dicamus quod Ioan sentimus,Non sufficit,ut matrimonium quod cotrahitur, sit sacramelum,uirum tantum accipere mulierem,& vicissim mulierem accipere virum in coniugem: sed necesse est ad sacra-

416쪽

37 3 DE SACRAMENTO

Sacrani eti menti rationem,ut alter alteri religiose ac in Domino itinebitia i '' g-xur,non tanquam auspicaturi rem humanam,sed magis di Fide, aeei uinam, tuam non ipsi suis viribus,sed in iplis sit operaturus aedere debet effecturus deus. Quod fit si in verbu Dei quo hoc sacratriensacramem tu firmatur ac stabili tur respiciamus, ac fide credamus ea bo-. h, i r na in non indignἡ auspicantibus matrimonii sacramentum soli mathita esse iurum Deum, quae ipse verbis suis pollicetur,aut certe, monio reli in coniugibus requirit.Qu'd tam verum est,ut nec patreS ve-giose con- teris legis matrimonio quod apud eos etiam sacramentum, si , ξ i. sed illiu erat ivillaim iacramenti sanctitatem tribuen-huebant. damputarent,nisi quod esset pie ac religiose sub Dei testimonio in fide ac timore Domini contractum. Id quod omnibus facile patere potest, qui matrimonia quae vetus testamentum Gene.2. celebrat, expenderint. De matrimonio quod Deus iple inter Adam & Euam copulauit,plura dicere no est necesse. Cum ad Gen. O. tempora Noe vetum est,uides damnari nuptias,quas filij Dei cum filijs hominum line ullo Dei respectu cotrahebant. Nam

sic habet scriptura: Videntes filij Dei filias hominum, quod

essent pulchrete, acceperunt sibi uxores ex omnibus quas elet , gerant. Dixitque Deus, Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est. Ad quam nuptiarum propha nationem Christus respexisse videtur, cum ait: Sicut enim Gen. . erant in diebus Noe ante diluuium comedentes & bibentes, Abraham. nubentes & nuptui tradentes usque in eum diem quo intrauit Chryso- in I Ioe in arcam,&non cognouerunt donec venit diluuium Mini. 4s μ' tulit omnes, ita erit & aduetus filij hominis. Porro hanc fuisse causam cur Iudaei ab alienigenis nuptijs ante legem absti' nebant, post legem etiam abstinere iubebantur, facile potest aestimari. Abraham accepturus filio suo uxorem,vide quo spectarit. Non enim ouaerebat substantiam multam,non di-: -- uitias, non seruos, non multa agri iugera,non externae ve- , nuitatis formam quae mutuuin consensum, sed fide vacuum

in contrahendo matrimonio conciliare potuisssent sed in unum illum authorem & conciliatorem casti matrimoni, Deum, & in causam anstitutionis respiciens, mandatum ser- Gen.r . uo dat,ne filio suo Isaac de filiabus Chanaam idololatris ducat,sed professiis in Mesopotamiam,de cognatione iplius Abrahae Deum agnoscete& timete accipiat, atq; eam accipiat, non quam humanus affectus elegerit,sed quam deus filio suo prpe

417쪽

MATRIMONII. 37s

praeparauit.M andat praeterea, ne filium suum Isaac reducat in Ibidem Mesopotamiam, ac seruo haelitanti quidnam ageret, si mulier secum venire nollet, omnem dubitationis scrupuin eximit, idque facit fretus certa fiducia euenturae repromissionis Dei. ' . Ne reducas inquit lilium meu illuc,neque hoc opus erit tibi: dominus enim Deus coeli & terrae, qui tulit me de domo patris mei, & de terra natiuitatis meae, qui loquutus elimihi & Concili, iurauit dicens: Semini tuo dabo terram hanc, ipse mittet an Qx gelum suuna coram te,dc accipIra Inde V Xorem buo meo, per' iiii Meus- inde atque si dicat: Certus sum illum qui mihi hoc annuntia- Gene.rauit,qui semen meum multiplicandii promisit qui tantam erga me declarauit benignitatem & curam,qui tantis benefici js me prosecutus est,prioribus etiam illud additurum,ut mittat angelum suum ante te, qui praecedat te, dc viam tuam in omnibus praeparet,uxoremque filio meo asciscendam notam faciat, qua accepta,huc propere reuertaris. V t vero seruus intelligeret quanto serio haec mandarentur, & quam no leuis res esset, Non leuia quam agendam reciperet, patriarcha eum iuramento etiam astrinxit, deq; rerum omnium conditore ac casti matrimonij Gene.1

praeparatore, in quo tota sit fiducia collocanda diligentissi- August.de me instruxit ac docuit, summum insuper nuptiarum bonum, bon nupx quod in femore suo nouerat, signo declarauit. Nam cum ser--huuum manum femori suo subdere iussit, v t de uxore,quae filio ptiaru h suo esset ducenda iuraret,idque per Deum coeli:quid aliud si- nu Christrignificabat, nisi in ea carne quae ex illo femore originem duceret, adeoque ex coniugio illo fili j sui, Deum coeli esse venturum Z Eadem pietate Isaac quoque praeditus, filio suo Iacob Gene.as praecepit, ne acciperet coniuge degenere Chanaan,sed magis de cognatione sua, adiecta benedictione fiduciae erga Deum iplenissilua. Deus inquio Oinnipotens, benedicat tibi, & crescere te faciat atque multiplicet, v t sis in turbas populorum,&det tibi benedictiones Abrahae & semini tuo post te. Ad haec, liber Tobiae ut caetera sanctorum veteris legis religiosorum rmatrimoniorum exempla recitare omittamus J da serte secer' monia sannit matrimonia sanctorua matrimonijs prophanis. Sic enim ctorii a vi.

loquitur Tobias ille iunior:Fiiij quippe sanctorum sumus, dc phanis di- non possumus ita coniungi licui gentes quae ignorat Deum. 2 ς iis x Et rursus in verbum & finem lacramenti respiciens, DCum ap- Cap. spellans: Domine Deus inquat patrum nostroru,tu scis quia Ibidem.

418쪽

3go D E SACRAMENT

non luxuriae causa accipio sororem meam coniugemsed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in se Iblde ea.7 cula seculorum . Et capite proximo testatur Angelus, coniu-

h d si gς bo' 'm deberi Viro timenti Deum. Rapuel quoque Sarae

ea viso ita pater,no ignarus unde matrimonii vis depederet, plena erga meti Dest. Deum fiducia,dexteram filiae suae apprehendens,dexterae T Raguel. biae tradidit,dicens: Deus A braham & Deus Isaae& Deus Iaibia es. cob Vobiscum iit,&ipse coniungat vos impleatq: benedictionem suam in vobis. Sed quid haec tam multis attinet commemorare cum passim Biblia Deum casti matrimoni j conciliatorem pronuntienti Apud Solomonem Proverbioru decimo nono sic legimus: Domus & diuitiae dantur a parentibus,a domino autem proprie uxor prudens. Et Ecclesiastici vicesimo sexto:pars bona mulier bona,in parte bona timetium Deum dabitur viro pro factis bonis. Psaltes quoq; viri timentis DeuPsal .ur praemia recensens,inter caetera ait: Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae.

IAm si haec fuit apud patres veteris legis matrimonij ratio,

ut non tantum requirerent verbum mutui consensus,sed &fiduciae erga Deum significativum, quanto magis id obti-Colomi net in nouo testameto, in quo Christus restaurator omnium stu. quae sunt in coelo & in terra) coniugiu non solum ad primam

niuis sub institutionem reuocauit, pristinael dignitati restituit, sed deprimae di, ampli*ris gratiae augmento sacrauit, quum scilicet in cruce gnitati re obdormiscens,aqua & sanguine ex aperto latere profusis,sibi luxuit, ait ecclesiam uxorem conderet, ac praeordinatas illas ab aeterno pilo inuptias quaru voluit nostras esse sacramentu cosummaret.

ει ornauit Ital diuus Apostolus Paulus, quod Christiani ducunt vel nuIoan. Is bunt,non simpliciter nubere, sed in domino nubere appellat: Ephς . nimirum indicans, Christianos,domino mediate iungi oporcismo d. ter accedente fide quae in verba Christi quibus hoc sacrame

domitiano tum firmauit ac roborauiorespiciat. m fidem tanti etiam stra. facit Apostolus,ut dicat propter virum fidelem uxorem infidelem , quana prius quam ad Christum conuerteretur, duxisset. ψηφ' modo ei cohabitare consenserit,sanctificari.Hanc diuinive bi,matrimonium sancietis, vim, is recte intellexit, qui locum

fiant, illum Geu ij. Immitit ergo dominus soporein in Adam per

inritia. tractans Ecce, inquit,quia non undecuq;, sed de eosta viri fe- ελp.14 cit viro author coniugij Deus adiutoriuumile sibi, nunquid '

419쪽

MATRIMONII. ut

absque iniuria factoris sui vir costam suam abiicere poterit i Leui.ra caecus si claudus, si vel paruo,vel grandi vel torto naso,si fra cto pede,vel manu,si gibbus,si lippus,vel quamlibet elui modi

maculam habens,non accedet ad ministerium domini secun- dum mandatu legis: quanto magis qui costam integram corpori violenter exemit vel abiecit, merito ab altari, imo de a communione totius ecclesiae, debet arceri Etenim mox ut Verba s

pro adiutorio huiusmodi, quilibet vir quamlibet mulierem ς MVfς, ω assumpserit,mediante fide&testimonio eius,qui hane mulie 'rem ad hunc virum adduxit,nempe Euam ad Adam,costa eius Gene.a est, os ex ossibus eius, & caro de carne eius est. Igitur si illam maxin roultra reliquerit pro qualicunq; causa, excepta causa forniea ωλοι tionis,iam apud Deum vir non erit,nec pro integro corpore reputabitur, quia videlicet una est costa mutilatu. Costa in- ω

quam rion qualicunque, sed bene aedificata, diminutum est corpus. Itidem & mulier si virum reliquerit, iam apud Deum

in numero non erit, quia non corpus integrum vel tota caro, 'sed pars esse conuincitur ex lege c5ditionis,quia de viro sum- Geneclyta est.Haec ille. Ambrosius quoque ad latentem huius sacramenti vim re- Amb.in cis spiciens, in caput septimum prioris ad Corinthios sic habet: T- prim*Non debetur reuerentia coiugi j ei qui horret authorem con Q n 'iugij.Non enim ratum est matrimonium,quod sine Dei deuo tione est: ac propterea no est peccatum ei qui dimittitur propter Deum,si alij se iunxerit. Contumelia enim creatoris soluit ius matrimoni j circa eum qui relinquitur, ne accusetur, alij copulatus.Infidelis aulcm discedens,& in Deum & in nra- trimonium peccare dinoscitur, quia noluit sub Dei deuotione habere coniugium. Itaque non est ei fides seruanda coniugii qui ideo recessit, ne audiret authore Christianorii Deum

esse coniugij. Nam si Esdras dimitti fecit uxores aut viros in- r.Esdrae νfideles, ut propitius fieret Deus, nec iratus, si alias ex genere suo acciperent, non enim ita praeceptum ijs cst, ut dimissis istis, alias minime ducerent quanto magis si infidelis discesse .rit, liberum habebit arbitrium, si voluerit nubere legis suae viro 3Illud enim non debet imputari matrimonium,quod ex- No estprotra legem Dei est:sedcum post cognoscit &dolet se deliquista Prie matri

se, se emendat, ut veniam mereatur. Si autem ambo crediderint,per cogaratIonem Dei confirmant matramonaum. Hacte gem Dei.

420쪽

332 DE SACRAMENTOnus ille. Loquitur autem de matrimonio in infidelitate con tracto,altero coniugum iam facto Christiano. HAnc itaque diuinam huius sacramenti rationem beatus A ligustinus propius contemplatus, non solum Chri- August.deho.coivg- I. Istianorum matrimonia a caeterarum gentium connu-dui Ethta bij stpmt,sed etiam verba Christi & apostoli sic interpreta

ad Pollen- tus est, ut matrimonij sacramentum, quod inter Christianostium. ad contrahendum idoneos,pie ac religiose contractum est,ex

Ixςm libr0 nulla causa postea accedente quod ad foederis coniugalis vin i ih culum attinet dissolui posse adseueret. Et ut Christus ex sola

Ibidem. Mauli. i causa fornicationis dimitti uxorem permiserit, non tamen a-I.Cor.7 liam ducendi potestatem fecerit, sed secundum Pauli doctrinam oporteat virum illum aut reconciliari uxori, aut coelibem,donec repudiata vixerit,permanere. Nam cum hoc Apostolus exerte doceat de uxore, cum ait: His qui matrimonio iuncti sunt, praecipio non ego, sed dominus, uxorem a viro non discedere: quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari: constet autem Apostolum loqui de uxore discedente, non ex quacunque, sed ex iusta causa, hoc est,forni cationis, quod alioqui non permitteret illi Apostolus contra praeceptum domini, virum damittere,& sic innuptam manere, ne sinecausa a viro recedens,iaciat eum moechari:consequens est, ut vicissim vir dimittens uxorem, etiam ex causa fornicationis,codem iure teneatur.Nam quod ad diuortium attinet, Paulus virum & uxore paribus conditionibus astringit. Subdit enim: Et vir non dimittat uxorem. Quod vero post haec verba non repetat Apostolus expressim de viro,quod iamiam dixit de muliere, non adijciens videlicet, virum discedentem aut coelibem manere aut reconciliari uxori oportere, id ex

Quorunda Augustini sententia, non alia ratione factum est, quam quod x tiones I similem formam in viro Apostolus intelligi voluerit, nempe div0xxi' v t eodem modo, si vir uxorem dimiserit quod ex causa forni p*μψμ' eationis tantum permittitur) tum aut manendum ei sit tine

ur. - .... in

uxore,aut Vt reconcIlIara se patIatur uxorI. Ve=his rea UT Vt quidam Vehementer urgeant verbum reconciliari,

conciliari. quod id non proprie competat in offensum,sed magis in L offendontem, quasi Paulus de muliere non quae ex iusta, sed ex no iusta causa a viro discessit, intelligi debeat, necdum . tamen videmus, an hoc ipso quod probandum recipiunt, sa-

SEARCH

MENU NAVIGATION