장음표시 사용
451쪽
mus illi in sanctitate&iustitia coram ipso omnibus diebus
vitae nostrae: quo tandem consummata militia nostra, quae est Iob Dsuper terram,ipso uimmo bono, qui est Deus,in aeternu fruamur. Ad quem unum finem omnia referri oportere, fides docet . Qui ergo tali fide instructus est, hic solus recte ad orandum accedit . Nam eum qui petere vult aliquid,necesse est, ut ante omnia se discutiat,num egeat.Secudo,ut apud se statuat, quid petere velit, & quanam re opus habeat. Tertio quaerendus est, qui inopiam leuare & velit & possit: quae omnia fides oraturo ostendi i , quam qui non habet,is suae fiduciae quae fi- dei ex diametro opponitur temere innititur,nondum intelligens se Dei donis, beneficijs,&auxilijs egere. Quamobrem Poena etsi ore preces permurmuret, nihil tamen minus faciet quam Vt oret,imo oratio eius sibi in peccatum reputabitur, quia noorat ex fide nec suam infirmitatem & inopiam,nec Dei bonitatem misericordiam agnoscens: hoc enim fide fit, quae pauperes spiritu,humiles corde & contritos animo facit, ad quostolos respicit Deus, sicut scriptum est et Iuxta est dominus his plii 'qui tribulato sunt corde,& humiles spiritu saluabit. Et ite- E laeos. rum:Super quem respiciam,nisi super humilem & contritum, de trementem sermones meosῖ Respexit inquit David) in O- Plai tot rationem humilium, Sc non spreuit preces eorum . Superbos autem qui infirmitatem suam praesertim interiorem non sentiunt, qui latentem mentis impuritatem non percipiunt, qui
in fortitudine, viribus, & in multitudine diuitiarum tuarum Psati s gloriantur, qui dicunt, quia diuites sumus, & locupletati, & Apocatas nullius egemus, & nesciunt quia in oculis Dei miseri sunt, &miserabiles,& pauperes,& caeci,& nudi: hos despicit Deus sicut illos respicit, quemadmodum gloriosissima virgo virginum cecinit: Deposuit potentes de sede,& exaltavit humiles: Lueae GEsurientes impleuit bonis &diuites dimisit inanes. Deus enim ut Apostolus Petrus ait superbis resistit,& humilibus dat Iaeobi .gratiam. Et ideo sequitur: Humiliamini igitur sub potenti I.Petri 1.
manu Dei, v t vos exaltet in tempore visitationis, omnem solicitudinem vestram proijcientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. .HAecvt Christus animis nostris perpetuo retinenda in ino respifigeret ac inculcaret, duas insignes parabolas adhibuit. fi-ης p/r
Alteram de filio prodigo,alteram de pharisaeo&publi- odi.
452쪽
go. Ac de cano. Filius prodigus portione paternae substantiae, quae illi
Pharilaro obuenerat, abutens, non ante venit oratum patrem, quam in
Ethb μ φ se reuersus,&suam miseriam deploraret, dc diuitias bonitatis Lueae 11. benignis Simi patris agnosceret. Itidem publicanus,proculduLucae I8. bio quod ad mundum attinebat, rebus affluens, sed quod ad
animum pertinet, conscientia peccatorum perculsus, suaeque indigentiae per fidei lumen certior redditus, ascendit in tem Pharissus. plum, orans non eodem quo phari us affectu. Hic enim sibi fidens, dc bonorum operum in speciem diues, in seipsum non descendit, quo minus mentis suae, foedissimis concupiscentiae dc ambitionis affectibus corruptae,turpitudinem videret: sed stans apud se orabat elatus, seipsum commendans, non accusans,quasi a se esset,si quid egisset boni cum diceret, Non sum Publica- sicut caeteri hominum de e. velut etiam hic publicanus. At illenu - in se reuersus, dc miseriam animi sui per fidem contemplatus, a longe stetit, animo deiecto de humili, nolens vel oculos ad coelum leuare,sed percuties pectiis suum,dc ad Deum qui cor Psia o contritum dc humiliatum no despicit conuersus dixit: Deus, propitius esto mihi peccatori . Quam vero diuersus fuerit utriusque orationis fructus,sequitur:Amen inquit dominus dico vobis,descendit hic,nempe publicanus, in domum sitam iustificatus ab illo Qui enim se exaltat,humiliabitur, dc qui se humiliat, exaltabitur. Hunc affectum beatissimus Aposto-1 imo 1 lus in vidua Christiana requirens,ait: Quae autem vere vidua
D tibinia & desolata, sperauit in domino, de persistit in oratione Matth.1 die ac nocte. Desolatam vult esse Apostolus viduam, no quod oportet viduas secundum hoc seculum diuites ab orando repellat, sed taciti σφ' Vula viduam animo pauperem dc prudenter intelligentem, ς ψιδ μ' quod in hoc mundo dc in hac vita nulla anima possit esse secura. In hoc ergo orandi genere in viduis quid electum est, nisi destitutio de desolatio ξ Quapropter si se omnis anima in- . telligat in hoc seculo destitutam atque desolata, quamdiu peregrinatur a domino,profecto quandam viduitate suam Deo
defensori assidua 3e impensissima precatione commodat.Neque enim haec desolatio seu paupertas a censu, sed a mente me Paupertas tienda est. Christus enim,quum adhuc esset in carne, Zachaeuspirit' a d diuitem in regnum coelorum misit, dc resurrectione atque
, ,hρ . me scensione glorificatus multos postea diuites,impartito Spiri-tienda. tu sancto, fecit huius seculi contemptores, de finita diuitia-
453쪽
rum cupiditate ditiores. Divitibus itaque perinde ac paupe-Lucar Iς-ribus huius seculi haec animi desolatio ac paupertas commu- Diuites cenis est,modo non superbe sapiant,neque sperent in ineerto di Qβ μ'
uitiarum: Sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abun-res spirit danter ad fruendum, ut diuites sint in operibus bonis, facile I.Timot.stribuant, communicent, ac thesauriZent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant vitam aeternam, gratias agentes in omnibus.Quamobrem ut diximus in his praesen-2. Corin. tis vitae tenebris, in quibus peregrinamur a domino quandiu per fidem ambulamus, non per speciem, desolatam sedebet Christiana anima putare, ne desistat orare, & scripturarum diuinarum sanctarumque sermoni discat, tanquam lucernae μῖμ' λβ in obscuro loco positae,fidei oculum intendere donee dies luta . μ' -- cescat, & lucifer oriatur in cordibus nostris: Imo donec hoc I. r.et Fmortale immortalitatem, & corruptibile hoc induat incorruptionem,quando nulla erit reliqua carnis, mundi seu fathanae tentatio,quando absorpta erit mors in victoria,& vita felicissima nunquam desitura nullius amodo indigens sed Dei
fruitione saturata. Huc enim tanquam in scopum quendam Scopus o- omnem orationem nostram respicere oportet. Quemadmo- r uora no
dum diuinus Psaltes precatur: Unam inquit peiij a domino, PI Mhanc requiram, ut inhabitem in domo domini omnibus di bus vitae ineae. Quisquis autem hanc unam petita domino&Una ac so- requirit, is securus petit, & si quae alia petun tur, quae est una λδ bς-xλ Viilla vera & sola beata vita,ut contemplemur domini dilectio ''nem in aeternum, immortales atque incorruptibiles corpore&spiritu. PQstquam animus ad orandum accessuri, fide re ratus, Secuda ala& quemadmodum iam diximus affectus est, spem et ia Orationis.
ut adhibeat,necesse erit,qua quod petitur,cu fiducia α - pectetur. Adspeenam in primis requiratur animi firmitas,qua Fidueiami
homo sibi promissam Dei gratia quodammodo vendicet, ac sericordiae tandem per fide, hac spe colirmata,etiam applicet,assignet, ar RV uredo ripiatq;. Vtergo vere & recte oremus,no oportet nos de pro 'Rςςipi missione veracis & fidelis Dei ullatenus addubitare. Propter- α fide, uea enim senos exauditurum promisit,ac ut se precaremur i usi stificas ap- sit, ut certi essemus ac sortiter & constanter speraremus, so- pςu tur ii re vinos exaudiret. Sicut Matthaei xxj. & Marci xj.dixit: Di-
co autem vobas, Omnia quaecunque Orantes petatis, credIte eoplectit
454쪽
Αis D a Modo GR AND et quia accipietis,&eueniet vobis.Et Luce undecimo:Ego inquit veritas) dico vobis, petite & dabitur vobis , quaerite &inuenietis, pulsate & aperietur vobis: Omnis enim qui petit, accipit,&qui quaerit,inuenit,&pulsanti aperietur. Et ut spem nostram corroboraret,similitudine u litur quae vel desperatissimis spem lit praebitura: Quis inquit ex vobis patrem petit panem, nunquid lapidem dabit illi Z aut piscem, nunquid propisce serpentem dabit illiZaut si petierit ouum, nunquid por- Matth-I9 riget illi scorpionem Z Si ergo vos quum litis ma i, nostis bona data dare filiis vestris, quanto irrigis pater vester coelestis nimirum natura bonus & solus bonus de coelo dabit spiritum bonum petentibus1e8Sed hic interim videndum , ut spei spei no - nostrae scopus sit vita beata per Cluistum, quemadmoduApos I. stolus ait: Expectantem beatam spem, de qua Ps altes dixit: cudebeat. spes mea a iuuentute mea. Dominus enim ipse spes nostra
est, & Christus spes Euangeli j & gloriae, quod per ipsum nos
speremus laetum Euangelij nuntium consequuturos id est romissionem peccatorum & Sloriam sempiternam. Consequemur autem quod speramus dubio procul, si tamen permaneamus in fide fundati, stabiles & immobiles ab hac spe Euagelij Dei. Qi 'd si anchoram spei nostri in Christo figimus,non est
Quomodo periculum, sique alia ad hunc finem nanciscendum accom- ccxςr pr* moda, uti media quaeda a Deo speremus, modo absit carnalisbe, im pe concupisceria, & hoc in tu attendatur, ut his secundum Deum tenda. uti,& iisdem proximis prodesse possimus. Orantem n Recaturus ego Deum, omni diffidentia vacare debet,
non opor- l Unihil dubitare aut haesitare depromissis De alioquit rei haesita L mere petiturus.Proinde diuus Iacobus ait: Si quis autem 1 obs i Vcstryun indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus' ' affluenter, & non improperat, & dabitur ei. Postulet autem in fide nihil haesitans. Qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento mouetur& circumfertur: non ergo existimet
homo ille quod aliquid accipiat a domino. Quae verba sic exsequentibus intelligenda sunt. Ideo enam qui haesitat, nihil ac cipit, quoniam vir est animo duplex, corde minime certo &inquieto in quod se gratia domini inlinuare no potest, quemadmodum maris fluctiis non facile solamin vitam recipit,quii vento mouetur& circunfertur. Deinde male de Deo sentit, euius auxilium implorat, quasi aut non velit aut non possit suis
455쪽
suis promissis satisfacere,quod paru a blasphemia abest .sim - 'plicem ergo & nusquam vacillantem fiduciam nostram esse oportet,quae Deum semper respiciat, qui neminem sibi fidentem destituit,sive contingat vivere, siue mori, ut dicere possimus cum David: Oculi mei semper ad dominum, quoniam mi a ipse euellet de laqueo pedes meos. SEcundo,quemadmodum necesse est, v t spes orantis certa Spe oratis& indubitata sit,ita eandem oportet esse patientem & ti- ΣςΠtςm mori Dei innitentem,alioqui non diceda spes seu fiducia, zsed arrogas praesumptio, quali assiciebatur superbus ille Pha- Lueae is. ris eus. Propterea neque tempus, neque modus Deo statuendus est,qui nouit, quando & quomodo nostris precibus satisfacere velit, etsi non eo tempore, vel eo modo, quo nos peti- - λ imusiatisfaciat. Hoc ergo deuotionis debemus domino Deo nostro, ut non ideo nos ab eo negligi existimemus, si non statim ea dederit quae petimus, aut abstitierit, quae deprecamur, sed potius pia patientia malorum, bona speremus ampliora. Imo si aliquid, contra quod oramus, acciderit, patienter fe- Augustiadrendo, & in omnibus gratias agendo, hoc potius oportuisse PxQd-- fieri,quod Dei,non quod nostra voluntas habuit minime dubitare debemus. Tale exemplum praebuit nobis Ille mediator Matth.16 Christus,qui licet Deus & homo, tamen ut homo, suam sem- Marci I . per voluntatem, Dei patris voluntati submisit.Qui quum hu-MTmana in se voluntatem ex hominis susceptione trafformans, dixisset:Pater,si fieri potest, transeat a me calix iste: continuo subiecit: Ueruntamen non quod ego volo, sed quod tu vis pater. Hunc affectum videre licet in sanctis patribus, id quod sancti seipsorum ardentissimae preces ubique testantur. Expecta in- Dei volunquit David dominum,uiriliter age,conforretur cor tuum,& 2siuic Vsustine dominum.Et iterum: Expectans expectaui dominum, aeunt.& intendit mihi,& exaudiuit preces meas,& eduxit me de lacu Psal. 16 . miseriae & de luto fecis.Memorabile exemplum praestat nobis August- insignis illa veteris testamenti mulier Iudith,quae quum intel fligeret Oetiam promitisse, quod transacto quinto die trade- νω. ret ciuitatem Bethuliam Assyrijs, si interea non venisset adiu. Iudith s. torium a domino, grauiter reprehendit Oziam & populum, inter alia dicens:Qui estis vos,qui tentatis dominum non est iste sermo qui misericordiam prouocet: sed potius qui iram excitet, & furorem accedat.Posuistis vos lcmpus miserationis
456쪽
Domini, & in arbitrium vestrum diem costituistis ei 3 Et sta- Ibidem tim post: Humiliemus illi animas nostras,& in spiritu constituti humiliato seruientes illi dicamus, ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam, expectemusque humiles consolationes eius. Qui enim tentationes non susceperunt cum timore Domini, & impatientiam suam
.. &impropertu murmurationis suae contra Deu protulerunt, exterminati sunt ab exterminatore. Et nos ergo non ulcisca-
' . mur nos pro his quae patimur, sed reputantes peccatis nostris . haec ipsa supplicia minora,esse flagella Do mini,ea quasi seruiqui corripimur,ad emendationem,& non ad perditionem no Paulus pa stram euenisse credamus. Nec minori exemplo est Apostolustietiae ς Paulus,cui,ne reuelationum magnitudineextolleretur, latus
est stimulus carnis, angelus sathanae, qui eum colaphiraret: ' - propter quod ter Dominum rogauit, ut eum auferret ab eo. Sed vir tantus responsum Dei,quur id non fieret, & quare fi Ibidem. ri non expediret,audivit,in hanc sententiam:Sussicit tibi gratia mea,nam virtus in infirmitate perficitur. Quamobre idem Roma.is Apostolus alibi dixit: Quid enim oremus, sicut oportet,n scimus,nimirum intelligens nos in tribulationibus,caeteris prebus corporalibus quae possimi & prodesse & nocere intem dum non tamen cum peccato si tamen Dei voluntati nostra CurDe' in subiecerimus) petere,quae statim fieri n5 expediat, sed potiusterdum ad prosit nos petitis ad tempus frustrari, vel ad sanandum tumo ςPu Q. rem surierbiae, vel ad probandam exercendamq; patientiam, diati vel ad p unienda & abluenda peccata. In hoc ergo rerum S nere spes nostra Dei voluntati attemperanda est, sic ut indubitati simus,nos aut id quod speramus,aut aliquid melius saltem magis scilicet profuturum ad nanciscendum finem spei nostrae,consequuturoS. Hunc affectum ut inderet nobis Chri Parabola stus plerisque parabolis supra modum accommodis usus est. d iudico Nam ut doceat,quod oporteret semper orare,& non defice- ilei ui resed per patientiam expectare misericordiam Dei, parab Lueaeis flam de iudice iniquo,qui nec Deum timebat, nec homine reuerebatur,proposuit:quem quia vidua sedulo interpelleret,ut vindicaret eam de aduersario suo, atque ille nollet per multum tempus, tandem tamen mulieris importunitate victus,
Lucae vindicauit illam. Quo magis inquit Christus Deus cuius viae sunt misericordia dc veritas faciet vindictam electorum I et L suo
457쪽
suorum,clamantium ad se die ac nocte Aliam, nec minus incitantem parabolam,Lucae undecimo legimus, de eo qui me- Paraboladia no cte amicum accedens, tres panes accommodato petit: de amico qui etsi non impetret ea ratione quod amicus sit, tandem ta- 'namen perimportunitatem,si perseuerauerit pulsans, impetram te tres patabit tot panes quot habet necessarios. Quanto magis pater coe nes-lestis qui dat,&non improperat) sedulo petentium vota re- Lucae M.
spiciet Θ Huc spectantillae sententiae, quae sedulo & instanter ιδςψb orare iubent. Semper inquit Paulus gaudete,sine intermis- 1 mes.ssione orate,obsecrationi instate,vigilantes in ea.M ultu enim ut diuus Iacobus ait valet deprecatio iusti assidua,quod exen Iacob.Fplo confirmat,dic ens: Elias homo similis erat nobis passibi- 3.Reg.iIlis,& oratione orauit,ut non plueret super terram,& no pluit annos tres & menses sex :& rursus orauit, & coelum dedit pluviam,& terra dedit fructum suum.
TErtio,haec spes synceritatem requirit, ut sancta,iusta, Spes debet
ac Deo placita petamus ac speremus,non Vana,fucata, Tu siti &falsa, ne dicamus mala ac exosa Deo. Quare qui glO M ae iustariam seculi & diuitias petit ac sperat,eo affectu ut in illis con- petat.
Quiescat,is non recte petit,quia non sequitur madatum Chri- P tere in sti,qui iubet,ut in nonune suo petamus patrem. In nomine vel quidro saluatoris qui petit, salutaria tantii postulat. Qui vero va- Ιoan i na rogat, nomen Iesu ludibrio habet, & Deum contemnit, Ioan.I .
quia spem non in Deo, qui non videtur, sed in diuitijs & caeteris huius mundi transitorijs rebus ac vana gloria collocat, quod verae Christianae spei repugnat. Quamobrem diuus Ia-eobus ait:Petitis,& non accipitis,eo quod male petatis, ut in Iacob. concupiscenti js vestris insumatis. Et Prouerbiorum decimo legimus:spes impiorum peribit. Itidem Iob septimo: Spes hypocritarum peribit ,& sicut tela aranearii fiducia eius. Proindeq; Christus orationem hypocriticam damnat, quod hypocritae spem suam in vana gloria reclinent, amantes in synago Matth.1gis sic in angulis platearum stantes orare,ut videantur ab ho minibus,quos Dominus hic recipere mercedem suam asseuerat. Quo pacto vero victui necessaria petere & possimus &debeamus, post dicemus. X praedictis liquet,orationes nostras, etsi cu fiducia por-
rectas,tamen duabus potissimum de causis non exaudi- .L-ri, vel quod magis nostra referat, Vt non exaudiamur,
458쪽
Psal. 7 Deo vota nostra in melius comutaturo.Vel quod male per mus,sequuti concupiscentiam nostram carnalem,quam petendo insequentes,vel non accipimus,u et si interdum accipimus, cum periculo & detrimento accipimus. Legimus enim Dominum quibus Am impatientibus,quod cocupiscentiam sequuti poscebant, iratum concelsisse qui diuo Paulo, quod petebat,2.Coro negauit propitius. Nam Israelitis concupiscentia carnium Pin-77 inardescentibus,Deus dedit eis petitionem eorum, & milit saturitatem in animas ipsorum: sed expleta concupiscentia impatientia est grauiter castigata quoniam adhuc escae erant in ore eorum,& ir ei ascendit super eos. Quae scripta sunt,ne forte quis magni pendat si fuerit exaudi tus,quum aliquid male aut impatienter petit, quod non impetrare plus profuerit, aut se abijciat,&de diuina erga semiferatione desperet , si noexaudiatur,quum forte aliquid petit, quo accipiendo affligatur atrocius, vela prosperitatis lenocinio corruptus penitu
Terti H Ostremo, oratio ut coelos penetret, charitatis ardore
orationis, is inflammanda est. Nam ut omnia opera bona citra cha cliδrix . I. ritatis donum tepent,atq; adeo in speciem tantum sunt; D: .hd. ita maxime friget oratio,nisi alis geminae charitatis & Dei &i nobis ex. proximi subuenatur, Charitate Dei in nobis excitat sua inet- sitetur fabilis bonitas, ad quam precaturi in primis respicere debent, undiq; certe expositani,ne quis causari possit, se in eius cospectum prodire non audere, cuius adhuc suspectam habeat bonitatem Hanc enim in primis,in hoc admirabili mundi opificio, quocunq; tandem Oculos vertamus, cernimus. Quicquid enim ibi bonum,pulchrit,iucundum , delectabile,& amabile cernimus hoc omne ex Deo esse intelligimus. Quato magis ergo omnis boni creator amabilis esse debet , praesertim homini,quem ad imaginem & similitudinem suam fecit & super
omnia opera manuum suarum constituit, quem propriae Ioluntatis arbitrio lapsum no deseruit, sed per proprium filium de coelo missum,& ipsius hominis causa in mortem traditum, redemit vivificavit,iustificauit & ex inimico in filium gratuita bonitate adoptauit, ipsis cum Christo omnia bona dona. uit,impartiens etiam ei per Christum de spiritu suo, quo ductore,tandem in consortium coelestis regni quod pijs paratum est a costitutione mundi perueniat, Qui haec animo vo-
459쪽
di lutat,& per spiritus sancti gratiam percipit,is Deum non pos test non diligere ex toto corde suo,ex tota mente sita, ex totata anima sua,& ex totis viribus sitis. Quomodo enim non dele-h ctabitur in summo bono,qui delectatur in creaturaξ Quomost do non suspirabit semper ad optimuin illum parentem, a quo o quicquid est & tenet , habet Quomodo non semper ardebitti illius desiderio, qui ipsi gratis promittit regnum coelorum, ii imo seipsumὶHaec est enim vita aeterna,vi cognoscamus Deu, es, & cum eo perpetua felicitate fruanuir. Hunc affectum qui in- l0My-x e duit is ad Deum fide grmus,ac spe corroboratus,amanterva 'Rδ δ' o dit,ac recte Deum precatur. Huic Psaltes dixit : Delectare in ptii.is ii domino,& dabit tibi petitiones cordis tui. Et iter LGusta- Psai 3 it te & videte,quoniam mavis est Dominus, beatiis vir qui spe- Charitas ii rat in eo. Charitatem proximi in nobis concitabit eiusdem py0 imih naturae participatio,quod sit idem omniat &similis ortus ex hobi, 'es: uno parente Adam,par quod ad naturam attinet)conditio. nascatur. Item quod hic mundus pariter omnibus una domus sit. Ets quod omnium maximum est unus Deus, que omnes vlio Ore r. r.Iro patrem appellamus,unus Christus, in quo omnes renaicimur, Ephei & Deo in filios adoptionis asciscimur, ut & duplici vinculo
tam naturae quam adoptionis nos fratres esse fateamur. Vnus 2 Cor. I. spiritus quem habemus e coelo,una & omnium communis coe, testis patria,una fides,unum baptisma, unus panis, & vnuS ca- omnium,qui de uno pane & de uno calice participamus. Breuiter, unum corpus sub uno capite, Christo. Quae potest, α quaeso,arctior agnatio excogitari Z Adeo,ut praeceptum dile- i ctionis proximi, quo iubemur, ut proximum sicut nosipsos, diligamus, quammaxime naturae ac rationi consentaneum
s sit. Qui hoc affectu imbutus est id quod nemo non facile, agnoscet,si tantum quisque se ad suum ipsius cor conuertat,&ὰ seipsum interroget, num re vera erga proximum,perinde at- , que erga se afficiatur is demum recte ad orandum accedit., Quamobrem Christus ubique fere, ubi de orando praecepit, Matth.6 ex pacto no biscum agit, ut nos non aliter se exaudituros di- Marci iris a cat,quamproximu excorde dilexerimus,& si quid in nos pe
Ed dicis, Si sic oportet ad orationem accedere, ut mens Quaestio, neque fide,neq; spe neque charitate vacet, nullus videbi- August.Ut in peccatoribus locus orandi relictus, quos tamen vel βμψh ς ιγ
460쪽
maxime orare conuenerit. Delia,si haec praecedere orationem, oportet,quid est quod scripturae clamant, haec tria nos praeci- Dilutio. pue a Deo postulare debereξ sed facilis est responsio: In doni, Iii donis spiritus & virtutibus Christianis,gradus sunt quidam :Pecca- spiritu ,ςt torqvum in altissimis ignorantiae tenebris versatur, secun- suis hi, dum carnem vivens,sequens carnales concupiscentias,peccat,dus. ' sed propemodiun ignorans. Deinde quum respicit in legem Roma.7 Dei condemnantem peccatum , si nondum adiuuet spiritus, vult quidem secundum legem vivere, sed victus concupiscentia delinquit, idque sciens ,& proinde grauius. Postquam autem accessierit spiritus, quo donante credimus, nobis ex toto corde conuersis ab operibus mortuis ad Deum, per Christum remisium iri peccata,ac donari gratiam adiutricem adimplendi mandatum Dei, tum demum incipit homo agi spiritu Dei, qui spiritum nostrum iactis in eum seminibus fidei, spei&charitatis concupiscere facit aduersus carnem: atque tum incipit nobis reuelari Dei iustitia ex fide in fidem ut quo magi, homo sibijpli dissidere ac Deo credere, in Deum sperare, ac Deo per charitatem adhaerere pergit, eo magis haec spiri tus dona in nobis augescant:& quanto cupiditas minuitur, I.Cor.IF tanto magis charitas crescat,donec tandem caro penitus sub-ijciatur spiritui,quod tamen perfecte & consummate demum Matth. in resurrectione mortuoru implebitur. Vt ergo unde digres Peccatori si sumus reuertamur,adeo no prohibemus peccatores ab ora-dria uo do,ut mos quamaxime ad orandum incitemus quod infirmis affectu. quammaxime opus sit medico: sed tamen eos frustra orare dicemus, nisi iacta fidei,spei,& charitatis seniente id est, nisi sara tem odio peccati ad misericordiam Dei fidenter ac amanter confugere incipiant. Vt autem fides principio modica sit,ut spes vacillans, ut tepida charitas, non tamen ideo minus, sed tanto magis orandum est, & cum Apostolis inclamandus est Christus: Domine,adauge nobis fidem. Et cum tota ecclesia Psal.tio precandus ut spem corroboret ,& sui ignis amorem in nobis accendat. Eos vero peccatores tantum ab orando repellimus, qui se peccatores esse non sentiunt,qui quaerunt excusationem in peccatis qui obstinati,venditi, & traditi sunt in peccatum, qui gloriantur quum malefecerint,& exultant in rebus pessimis, quos peccatores scimus quia Deus non exaudit, sed potius eorum oratio fit in peccatu, quemadmodii apud Esaiani
