장음표시 사용
471쪽
gnoscamus in terra viam tuam,in omnibus gentibus salutare tuum.Et,Glorificare in omnibus gentibus,sicut clarificatus es Eeeie.16 in nobis:quid aliud dicit, quam Sanctificetur nomen tuuZQui dicit, Deus virtutum conuerte nos,&ostende faciem tuam,& Psal-79 salvi erimus: quid alud dicit, quam, Adueniat regnum tuum Qui ait:Vias meas dirige secundum eloquiu tuum,quid aliud Plal.iis precatur, quam,Fiat volutas tua sicut in coelo dc in terra Z Qui precatur,paupertatem & diuitias ne dederis mihi, sed tantum Proueriso victui meo tribue necessaria, nihil fere aliud dicit: quain,Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, nisi quod hic articulus orationis dominicae se latius porrigit, quod infra ostendemus.Quum David orat, ut dominus meminerit mansuetu- Psal. rardinis eius quae tanta in eo erat,vi coram Deo diceret, Si red Psal.7didi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis quid aliud precatur, quam, Dimitte nobis debita
nostra, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris Rursus, qui dicit, Et non dominetur mei omnis iniustitia.item, Aufer Psal.ris a me concupiscentias ventris, & desiderium concubitus ne ap Ecclς-Itprehendat me:haud aliud dicere videtur, quam,Ne nos indu cas in tentationem . Denique qui dicit, Libera Deus Israel ex Psal dis omnibus tribulationibus suis. Item, Erue me de inimicis meis Deus meus,& ab insurgentibus in me libera me:is v lique non aliud orat, quam libera nos a malo. Quanquam interim ani- Orationis maduertendum est, singulas orationis dominicae sententias, dominica: persectionem quandam virtutis concludere, quod in aliorum sanctorum orationibus, quantumlibet pijs, uti in hac ipsa Muth.hodominica precatione,reperire non est,adeo ut beatus ille Cy- mil. 2oprianus huius dominicae orationis subliinitatem satis demi- CyPxia mrari non potuerit.Qualia cinquiens) sunt fratres dilectissimi
orationis dominicae sacramenta, quam multa, quam magna breuiter in sermone collecta, sed in virtute spiritualiter copiosaZut nihil omnino praetermissiim sit quod non in precibus
atque orationibus nostris, coelestis doctrinae compendio comprehendatur.
TErtio Oratio dominica caeteris praestat vel ea ratione
quod nulla alia oratio ita affectum in Deum excitet,
aut ad pietatem vitae & omnem virtutem nos cohor
472쪽
Pater nosser qui es in caelis.
A T E R. JQuis facile animo c5plectatur,ouauta sit Domini circa nos dignationis & bonitatis ubertas,qui nos sic voluerit orationem incipere,v t Deum,patrem vocaremus, quod 1i5 itat obuium est inveteri Testamento,quii nusquam
sit praeceptum fili js Israel,v t Deum patris nomine orando co-pellaret sed domini nomen eis insinuatu est, taquam sub lege seruietibnsZEt quum Abraha vir tantus qui amicus Dei appellatus est) non absq; multo tremo re ad Dominu loquutus sit,Ne indigneris inquiens Domine,si loquar ad dominum meum, quum sim puluis & cinis: quis nostr sim Deum illum
conditorem, seruatorem,ac moderatorem omniu,quae tu coelis sunt,& quae in terris, patris nomine compellare, & sibi honorificenti istinum nomen filij Dei, quo nec angelos suos di gnatus est,uendicare ausit,nisi ille iussisset Dicimus ergo Pater,non tam quod pater noster sit ratione creationis, secunduid quod dictuni est,N unquid no ipse est pater tuus, qui possedit, cit,& creauit tet sed magis ratione adoptionis,qua gratuita pietate nos in filio suo renatos,in huius nominis hono rem adoptauit,ac potestatem secit, quotquot eum receperiit, vi filij Dei fierent, qui credunt in nomine eius. Serui peccati eramus,infeliciter geniti ex Adam.sathanae filij eramus cuius instinctii,ad omne malum solicitabamur. Sed ille, quum adhuc inimici essemus, nostri misertus, per unigenitum filium suum Iesum, nos a seruitute peccati exemit, a patre diabolo emancipauit,a morte perpetua & aeterni ignis haereditate vindicauit, ac per fidem & baptismum in filii sui corpus insitos, tum in nomi nis, tum in haereditatis consortium adoptare di gnatus est, haeredes quidem Dei, fratres autem & cohaeredes Christi. Et ne quid diffideremus eius erga nos pietati, pignus quoddam suae erga nos charitatis coelitus immisit in animos nostros spiritum fili j sui, qui propulsato timore seruili, non veretur in cordibus nostris clamare, Aboa pater Icedo ergo Pater,in primis gratias agimus Deo quod non ex meritis nostris,sed gratuita adoptione facti simus filij Dei,profitemurq; hoc nomine nos in baptissimo
473쪽
mo renutiasse patri diabolo,& omnibus operibus eius,iamq; Gene. isolum nosse & habere coepisse nos patrem, qui sit incoctis. JψMiscuius potentia conditi sumus, quum nihil essemus: cuius bonitate restituti sumus, quum perissemus: cuius sapientia gubernamur & conseruamur, ne reuoluamur in exitium. In
quam sententiam Dominus dixit: Nolite vocare vobis pa- Matth.ratrem super terram, unus est enim pater vester qui in coelis est. Secundo, quum homines dicunt Deo,Pater,excitatur in ipsis supplex assectus, maxime ubi Deum in propheta sic loquen - , tem rememorant: Si pater ego sum, ubi est honor meus Z Iti- Malach. idem erga Deum charitas accenditur &inardescit. Quid Ioan.1
enim charius silijs debet esse, quam pater ξ Quaedam insuper i impetradi praesumptio ac fiducia cordi innascitur.Quid enim Lue.it Deus no det iam filijs petentibus, quti hoc ipsum ante dederitvt fili j essent 3 Postremo,quum dicimus,Pater,no vulgaris cu- August. ra animum nostru tangere debet,ne tali patre simus indigni, ut quomodo nos nobis placemus de Deo patre, sic sibi pla- a.Cor.6ceat & ille de nobis, ut couersemur quasi Dei templa v t Deuin nobis constet habitare. Nec degeneret actus noster a spiri-
tii,v t qui coelestes & spirituales esse coepimus,non nisi spiritualia & coelestia cogitemus & agamus. Nam ut inquit Paulus, Non estis vestri. Empti estis pretio magno, exultate&porta- I.Cor. 6 te Deum in corde & corpore vestro. Cauendum ergo nobis
est a peccatorum sordibus,quod quandiu peccamus, desideria carnis insequentes ac perficientes,in filiorum Dei catalogum asscribi non possimus ipso Domino dicente: Omnis qui fa- Ioan acit peccatum,seruus est peccati.Cauendum quoq;,ne indignaslijs petamus,mobilia cum Ismaele filio ancillae, sed immobi- Gene. 16 Ila cum Isaac filio liberae. Si filium Dei te credis, pete quae te Galat-Ideceant accipere,& illum dare. Si carnalia petis, ut in illis eon GxςgQx quiescas, quomodo illa praestabit,quae quum habeas, praecepit ut contemnas Z Quasi filij ergo agere debemus,ut quod esse dicimur,actu & re ipsa probemus. Nos TER. J Parnm est nosse, Deum esse patrem, nisi Sc Cypr.iora
eum patrem nostrum esse credamus, in quem omnem cuia tionem do
ram & solicitudinem nostram proij ciamus, quod ipsi sit cura de nobis, uos natiuitate gratiae spiritualis reparauit ae san J V Jctificauit,& sibi in filios asIeruit,tales etiam nos perpetuo habiturus,nisi tamen nostra culpa ad inqlitia ab eo recededo,& .
474쪽
mandata eius spernedo,ctij esse cessemus, quales erant Iudaei, Ioan-Io ad quos Dominus dixit : Vos ex patre diabolo estis,& deside- Esaiae u ria patris vestri vultis facere. Et in Esaia:Filios genui&exal-Ioan.r taui,ipli autem me spreuertit. Secundo dicimus, Pater noster,
Hebr.1 non meus, quoniam hoc soli Christo conuenit, qui est lotus filius per naturam,nos autem fili j sumus per gratiam & comu Ioa 2o nem adoptionem.Quod discrimen ut ostederet Christus:Vado inquit ad patrem meum,& patrem vestrum.Non dicit iv ado ad patrem nostrum,sed meum & vestru, quoniam ipse per iraturam,nos per gratiam fili j.Tertio, noster, dicimus,ut fraternae charitatis, in quam nos Christus vocavit, memineri- Christus mus,& vota concordiae emittamus. Ante omnia enim pacis
vult comu doctor atq; unitatis magister, noluit singulatim & priuatim ης V P ςςδ precem fieri,ut quis cum precatur,pro se tantii precetur. Non i*μ' ' dicimus Pater meus qui es in coelis.nec,Pane meu da mihi hodie.nec Dimitte mise debita mea.nec,Et ne inducas me in tentatione.aut,Libera me a malo:sed publica nobis & comunis est oratio. Non ergo sibi quisq; peculiariter rogat alii cohaa quid ,sed omnes velut varius corporis membra,eodem animata spiritu,quod in comune expediat,postulamus,&ubiq; non tam propria comoda,quam proximorum petimus. Quo qui-Chfvso.in dem precandi modo Christus discordias& inimicitias inte- Matrii Primit & superbiam reprimit,& humanarum rerum inaequali- Apud dφR tatem quod ad Detun attinet prorsus expellit. Non enim 'Φ conuenit,ut fratres ambitione,odio,liuore, contentione in- uersumus ter se dissideant. Vnde quum dicimus,noster, fraternae pieta- aequales. tis,charitatis & humilitatis admonemur,iuxta illud Malach. h. Nunquid non pater est unus omniu nostrumῖnuquid non Deus unus creauit nos Quare ergo unusquisq; nostru despi . Lueae Is. est fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum Superbi pharisci orationem auersatus est Dominus, quia non
tantum non communi nomine, sed cum contemptu etiam
proximi orauit, dicens r Non sum sicut caeteri homines, aut Augustide etiam hic publicanus. Inuuantur ergo hic diuites, & genere serm donia nobiles, &quicunque caeteris in seculo praestant, non super-ηih ηψη bire aduersus pauperes & ignobiles, quia simul dicunt Deo, Pater noster: quod non possunt vere ac pie dicere, nisi se fratres esse cognoscant. Nemo ergo alium spernat, sed ma
475쪽
DOMINIC AE 3 cum alijs habere fateatur. Q i ES IN C OE L I s. J Coelum in scripturis,vocabulo ge Cωltneraliter accepto,omnem creaturam Dei supra nos existente, pellationesiue corporea,siue incorporea significat,quemadmodu Gene. j.legimus, Deum in principio creasse coelum & terra, Vbi MO Geh. i 'ses coeli nomine complectitur omnia,quq sursum sunt,aerem, ignem,corpora coelestia omnia, cum spiritualibus creaturis, quae sunt in coelis,& sensibus nostris capi non positim;Terrae Terrae nota vero nomine, quicquid deorsum iuxta terram conspicitur, mie quid.
cum aquis ipsis terrae cohaerentibu , qu sit diceret, quiςquid c itha: ἡ
in toto mundo vides vel non vides, sursum ac deorsum, ini' sileatui. tium habuit, aliquando non fuit, a Deo uno & solo de nihilo conditum est, Dei creatura est, atque hoc est summum Dei omnipotentis encomton seu epitheton, quo dicitur ac appellatur subinde in scripturis Deus, qui fecit coelum & terram. Christus itaque quum nos ad orationem accinctos hoc prooemio Pater noster qui es in coelis Deum compellare ivr v j h ohe bet, in primis reuocat nos ad veram cognitionem creatio- mii orationis, ut intelligamus, quisnam is sit, quantae quoqu epoten- nis domitiae,sapientiae ac bonitatis, quem petimus, nempe Deus qui est ς- 'in coelis, hoc est,qui v t est creator coeli & terrae,ita implet,re- In coelis. git,& gubernat coelos ac omnia quae totius coeli ambitu continentur. Non enim ideo in coelis esse dicitur, quasi ipse coeli ambitu concludatur. Nam de eo Salomon dixit: Quem coe- I.Reg.sti coelorum non capiunt, sed magis quia sua virtute coelos continet,suamque potestatem ad omnia extendit inuemadmodum Romanorii xj.legimus: Per ipsum & cum ipso & in ipso sunt omnia. Et Ephes j. Qui omnia in omnibus adimplet. Itidem Coloss j.Omnia in ipso constant.Nec ideo in coe Deus sicut lis esse commemoratur, quasi non etiam sit in terris, quum ubique sit Deus, & maiestatis suae plenitudine omnia quantumlibet etiam abdita & occulta penetret, sicut scriptum est; Prouer.is Nonne coelum&terram ego impleo ZEt in Psal. cxxxviij. Si ascendero in coelum,tu illic es: si descedero in infernum,ades. si sumpsero pennas meas diluculo, & habitauero in extremis maris. Etenim illuc manus tua dediicet me&c. Et ecclesia ex Esaia canit: Pleni sunt coeli & terra maiestate gloriae tuae.Sed potissimum in coelis esse dicitur, quod sua ineffabilis diuini- ih etati,tatis maiestas,potestas,& gloria magis reluceat in coelestibus, se dicatur.
476쪽
Psal It quemadmodum David ait: Coeli enarrant gloriam Dei,&opera manuum eius annuntiat firmamentu. Et idcirco etiam Cyp .i ora precaturi, ad Orientem vertimur, Unde coelum surgit, nontionem do quod ibi solum iit Deus,alijs mundi partibus relictis, sed ut MMyxς' animus noster ad Delim tanquam ad omnium cxcellentissiser .domita mam m Imamque naturam, coeli opificem, erigatur. Nec lini iiDnon- ne ratione pluraliter dicimus, in coelis,ut omnes intelligant,
ς - quia ipse in omnibus &silper omnia est, omnia gubernansit ei di ei ac moderan - Haec autem contemplatio quam nobis hiscemus. in ede verbis Christus inculcar cor dilatat, animum eleuat,ac sum iis . mam ingenerat fiduciam. Nam si talem habemus patrem, cuius omnia plena sunt, qui coelos moderatur ac regit, qua re non rogemus omnia ab illo,qui omnia potest,& cuius sitnt Iacobi r. omnia 3 ut Apostolico certe spiritu dixerit Iacobus : Omne datum optimum & omne donum perfectum desursum est. Et rursus: Si quis indiget, postulet a Deo, qui dat omnibus a A WVli . fluenter,&non improperat. Confirmamur quoque hisce Ve iii Ed phol bis,ne ab ulla creatura,propitio Deo, timeamus. Nam quum pitio Leo. patrem nostrum, qui silijs suis non potest non bene velle in Lucae M. coelis esse profiteamur,frustra metuimus a stellis & signis coeli,quq a benignissimo patre nostro coelesti ad bonum procul dubio filiorum reguntur, atque hoc ipso secerninaur a genti bus idololatris, quas, ne imitemur, Dominus apud Hiere miam x.praecipit,dicens: Iuxta vias gentium nolite discere,& a coeli lignis nolite metuere,quae timent gentes,quia leges populorum vanae sunt. Itaque qui fideli mente patrem qui in coelis est, compellat, is se totum Dei protectioni committit,
certus tibi nullam posse nocere creaturam, quem tuetur omnis creaturae opifex ac moderator, Deus. Secundo, his ver
bis docemur,discernere patrem coelestem a terreno,quem hic dii, , h, in mundo habemus. Terrenus enim a quo hoc fragile cor coelestis i pus, non tamen sine formatore Deo accepimus multis ra- patre terin tionibus egens est, infirmus, ac imbecillis, qui si quid aduersirpi Q- accidat, mutare id non potest: nec certum habemus quandiu maneat iS pater, nimirum mortis imperio subditus, sic, ut in talem fiduciam nostram collocare neque possimus nequed Matth.2r bemus. In quam sententiam dixit Christus: Nolite vocare Ruth iv vobis patrem super terram. At quum patrem coelestem appel- μῆ δ' lainus , patrem agnoscimus longe meliorem & praestantio
477쪽
rem,omnipotentem, sortissimum, beneficentissimuna,& im mortalem. Atque hoc ipso profitemur iustum ac sequum este,
ut praeeo patrem,matre,cognatos, necessarioS,carnem quoque &sanguinem contemnamus. Tertio, his verbis incita- C lesiis mur ad recolendum unde simus delapsi, nempe e coelo,& quom rursus tanquam ad destinatum locum selicitatis nostrae patre os reurit nostro authore, redituri simus. Deinde, ut sedulo cogite- Chrys inmus ac optemus,ut coelestis patris, coelestes quoque fili j esse possimus,ab omni re mundana alieni,hoc est, ne quid praeter animae salutem & coelestem illam haereditatem spectemus, ne huius mundi concupiscentijs decepti, ac irretiti in carnales filios degeneremus,ut plane erubescere debeat, qui his verbis patrem coelestem compellans nondum desinit,sese terre
PRoinde S ille intellectus allegoricus, quem diui Am- Ambr.in
brosius & Augustinus recesent,nobis plurimum proba Lucam. tur,nempe,Pater nosterquies in coelis id est in angelis ac sanctorii iustorumq; cordibus. Nam quemadmodu pecca--m 5 te. tor appellatus est terra quum ei dictum est,Terra es ,& in ter- Gen. xa ibis : sic iusti aptissima metaphora S coeli diculur,&coelis Rom-10. comparantur,quemadmodu Paulus Apostolus Psalmu illum
xviiij. qui incipit, Coeli enarrant gloriam Dei de Apostolis
intelligit. In iustis enim Deus esse dicitur,quia eorum conuer I. r.3.6satio in coelis est. Et ut alibi ait Apostolus:Temptu enim Dei z.Cor.o. sanctum est, quod estis vos. Et accomodatissima ista similitudo est,ut hinc omnes intelligant tantum interesIe inter iustos
S peccatores, quantum corporaliter inter coelum & terram.
Et recte orat,qui hoc intellectu orat nimirum qui toto asse- icupiat in se quoque ipso Deum habitare,quem inuocat. Quem affectim qui ad orationem affert,hunc non dubiu est , - ἰeo ipso inuitare Deum,ut animum eius inhabitet. HActenus dominicae orationis prooemium recessiimus, quo mens fiducia, deuotione,ac ardenti affectu erga Deum qui oratur imbuitur.Nunc ad ipsas preces,q uae septem numero sunt,descendimus.Multae aute apijs rationes Septe peti afferuntur,quiar septenai io numero Christus oratione quam : φης' tradidit absoluerit ac incluserit.Hoc certe constat,Vt est se mime:e. εο plenarius numerus perfectus,& multi in scripturis mysterij, eu ita hanc orationem dominicam septem petitionibus compre
478쪽
4ψω ET POSITIO ORATIONI shensam, longe persectissimam quod & superius ostendimus
& maxime mysticam ac spiritualem esse.Nihil enim est ut di ximus quod a Deo recte peti possit quin hac orationis serie abunde exprimatur ac contineatur. Dein sic videtur distributa,ut satis appareat,septem dona spiritus sancti quibus inno-uamur,sanctificamur ac consummamur ordine quodam decentissimo a Deo postulari,quemadmodum superius nos indicasse memini mus. Quin tanta est huius orationis amplitu- Omnia ho do,ut ea mediante,quicquid est seu cogitari potest bonorumna prU spiritualium & corporalium,praesentium & futurorum,adeo
hiati π procemur: quod scilicet quatuor prioribus petitionibus fit:
camur in rursus,quicquid est malorum tam spiritualium quam corpo- orati6e doralium,praesentium & futurorum,deprecemur:id quod tribus minicῆ- posterioribus postulationibus peragitur,idq; non sine decentissimo ordine.sed ad rem ipsam. Ut autem intelligas, quid prima ista petitio sibi velit,de ratione vocabulorum paucis praefandum erit.
Nqmξ dei vomen Dei seu Domini,in scripturis Deum ipsiim,seu b. l d Dri potentiam, virtutem,maiestatem,gloriam, sapienEkod i . 1 tiam,prouidentiam & bonitatem,& quicquid de Deo
PsM.f. recte dicitur,designat.Vnde quum scriptura Dei nomen,omnipotens,admirabit bonum, suaue,ac salvificum facit,deum I.Cor.Io. a potetia sapientia,& bonitate celebrat. Rursus,quum iubet, DAq.:' et Ut nomen Domini sit spes ac fiducia nostra,vtque in nomine iubdi zm Domini omnia faciamus ac geramus,vult ut totum Dei po- per nos, tentiae,sapientiae,ac bonitati tribuamus,&vt omnia quae faciquid sita mus,in gloriam Dei faciamus, Deoq; accepta referamus. Nec Biai : οβ ineptus est scripturae tropus,quo nomen Domini dicitur inuocatu esse superfideles.Hoc enim significatur, Deum nos in suam tutelam & protectionem recepisse,& in filios adoptasse,quo inima erga nos Dei bonitas ac charitas demonstra tur ac praedicatur, quemadmodum j.Ioannis iij.legimus: Videte qualem charitatem dedit nobis Deus,ut filij Dei nominemur & limus. In filios enim Dei asciscimur,quum in nomen eius credimus,& fide viva ad Deum accedimus,sicut scriptum Ioan.r. est: D edit ei potestatem filios Dei fieri, his qui credint in no
mine eius. Quandiu in infidelitate caeci persistimus,A dae vete
479쪽
ta dicere possimus: Nomen sanctum tuum inuocatum est super nos,hoc est,secundum nomen tuum vocati sumus.
SAnctificare inscripturis saepe significat,ad sacros usus se- Sanctisse
parare,segregare,seu nuncupare. Quod enim segregatur re quid. Domino, non amplius prophanu manet,sed sanctum fit. Hic proprie tantum valet,quantum laudare, glorificare,illu- phim cstrare,praeconi js euehere, honore prosequi,tam verbis quam petitionis. factis.Sed dices: Quid est igitur quod oramus,Sactificetur no CN.i ora mentuumZNunquid hoc optamus,ut aliquid sanctificationis
Deo a nobis accedat,vel ut nomen Dei sanctilicetur orationibus nostris,quod in se perpetuo sanctum,gloriosum,admirabilem maiestate plenum est,quod nostra laude no indiget, quod potius omnia sanctificat, quam sanctificatur,cui angeli semper acclamant, Sanctus,sanctus, sanctus Dominus Deus Esaia 6. Sabaothὶ Nequaquam. Sed hoc petimus,ut nomen Dei,quod in se sanctissimu est, sanctificetur quoq; & glorificetur ac sanctum & celebre in nobis & omnibus getibus fiat ae habeatur. Quod ut magis perspicuum fiat,a contrario ratio duceda est. Esa.12. Nam & scriptura phrasi non dissimili asserit nomen Dei pol- Ezech-36. lui, non quod nomen tam sanctum,quod ad se attinet,a nobis Nome desullo modo contaminari,a ut tantae gloriae splendor ullo pro- PQtivi, bro inquinari possit,sed quod quatum in nobis est,illud contumelia ac ignominia in nostram perniciem saepenumero anficiamus. Quod qua ratione fiat,quum ostenderimus, mox manifestum euadet,quid prima ista particula quae merito in omni oratione nostra ac voto prima esse debet)petamus. Nome mmd desitaq; Dei secundum hanc rationem multifariam assicitur con multifaria tumelia.In primis a gentibus ethnicis, quae vel ignorato vel eis .i άφ'
contempto rerum omnium conditore, Venerantur & adorat Apud gencontemptissimas etiam creaturas, muta idola ac statuas, de tes.
quibus dixit Apostolus, Quia quum cognouissent deum,non Rom-I- sicut Deum glorificauerunt aut gratias egerunt,quin potius mutarunt gloriam incorrupti bilis D ei in similitud inem imaginis corruptibilis hominis,& v olucrum & quadrupedum &serpentium, colueruntq; & seruierunt potius creaturae quam creatori,qui est benedictus in secula. Ame. Secundo,Iudaei, Apud Iu- etsi externa abhominentur idola,nomen tamen Dei probris dROS,
480쪽
Ioan.I- afficere non desinunt, quum Christum,qui est vilicii Dei ve bum,atq; adeo proprie Dei nome,per quem solum Deus nobis cognobilis sit, in synagogis suis aspernantur,ac reijciunt Apud eliri Tertio, Christiani quoq; duplici ratione Dei nomen ignomistianos- niosius tractant. Primum,cum fiduciam suam a Deo uiuo in creaturas transferunt, diffidentia ac superstitione laborant, magicis artibus aut incatationibus dant operam, haereses seu impias doctrinas sectiintur vel etiam quum ex titulis qui soli Deo debentur)veluti sunt,potentia apientia, ac bonitas,sibi quicquam tanquam proprium decerpunt, suo, non Dei nomini gloriam tribuetes. Qiiod faciunt, quicunq; in diuiti js suis, terrenis lion oribus,seu etiam benefactis,ueluti a se profectis, r-Io- gloriatur,laudenal, ab hominibus captat,sibi fidentes, Deum vero a quo,quicquid est virtutis ac boni proficiscitur veluti unicum authore non agnoscetes,aut etiam qui vel in prosperis vel aduersis, ab alto,quaim a Deo pendet,aut aliude quam a domino salutis praefidia quaeriit. Deinde Christiani iniuriam Ahuti no inferunt Dei nomini,cum nomine filiorum quod adoptione io. m. gratuita suntadepti iis dedecus diuinae gloriae abututur. Ni- R mirum quit non imitantur patris sui coelestis mores ac volun- Rom. s. tatem,sed veluti degeneres filii omnia contraria faciunt, utiquum peierant,per adorandum nomen Dei quum & blasphelHatth.5. mijs idem nomen incessiint,qssum malnmonae seruiui, aut ventrem pro Deo habent,quum ulciscuntur,furantur,moechantur fraudant, ct his genus similia scelera effrontes commitia tunt. Nam quum hominum vulgus deum ex ipsius cultoribus aestimet fieri non potest quin Dei nostri nomen apud infideiales male audiat, quum vident eius nominis professorem impie agentem. Quos Apostolus grauiter increpans,ait : Qui in lege gloriaris, per praeuaricatione legis Deum inhonoras:no men enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est,nimirum Esaiae li j.& M alachiae capite primo.
Cognito igitur,quibusnam rationibus nomen Dei in
honoretur. facile a contrario videre est, quibus modis honoretur ac Linctificetur. Postulantur itaque hac prima particula potissimum tria. Primum, ut nomen Dei e
celsissimum, quod per se sanctissimum est & benedictum in
omnia secula teli etiam mundo inclarescat,ut gentes relicto Rona .rr- idolorum cultu solum v crum Deum venerentur ac adoret,ut
