Commentariorum ac Disputationum in primam partem Summae D. Thomae. Auctore R.P. Petro de Arrubal Societatis Iesu theologo 1

발행: 1630년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Disput. XXX l V.

aetatis; qui quamuis non consentiant in hoc, per hune modum intelligendi entia rati is formentur a Deo; quod tamen a Deri intellia

gantur, omnes sere assirmant.

H Et plane haee est sententia S. Thomι in hoe articulo; docet enim Deum ilitelligere etiam illa , quae sunt in potentia imaginandi creata: lo-uitur autem de cognitione eorum 'per m um entis, ut indicant verba illa antecedentia citata : Deusscit omnia quae sunt quocunque modo sue a se in potentia ipsus Der,aut creaturae actιβa, aulpassu , uem potentia imaginanssi. Deinde

idem constat, quia loquitur S.I hom de iis non entibus ea ratione, qua sunt solum in potentiai maginandi creaturat, ut ostendunt illa verba:

quaecunque uri possunt eri via cogitara per creuia

ram vetipse Deus facere potest, ctc. Sed non entia sub ratione non entis co inodo, quo sunt obiectum dissensus, non sunt minus, sed potius in is in potentia intelligendi Dei, uam erraturae. Ergo S. Tho m. non loquitur de intellectione

harum rerum tantum sub ratione non entis. Tertio, cum in primo argumento obiecisset, scientiam tantum esse verorum, vorum autem conuerti cum ente , ac proinde in Deo esse non

posse scientiam non entium. Respondet,ea quae non sunt actu , saltein esse in potentia, di ideo seici posse a Deo; loquitur igitur S.I ho m. desci titia non entium, quatenus intelligi possunt

sub ratione antis. C A p v T VI.

Duplex ratio communis sententia.

HAEc vero communior sententia mihi ma xime probatur ob eandem rationem, qua illam probant citati Dodi ores, &ob quam eandem sententiam tradam insta. Ea vero est, quia Deus quid ditatiue cognoscit modum , quo creatura intelligit non ens ad mo/um entis: vnde etiam intelligit idem non ens ad modum cntis esse obiective praesens in intellectu creato; haec autem cognosci non possunt sne apprehensione non entis ad modum entis: ergo Deus intelligendo cognitionem creatam , qua nonens intelligitur ad modum entis, etiam ipse a prehendit non ens ad modum entis. Minor

probatur, quia nullus rc spectus potest quiddi latiue intelligi sine termino immediato, & ne cessario eiusdem respectus ; in cogia tione autem creata, cuius obiectum est non ens ad modum entis , intrinsecus S realis est respectus transcendentalis ad idem non ens sub ratione eniis, ergo, dec. Minor propositio, in qua robur est huim rationis, probatur, quia cognitio creata ad illud tibi ectum habet intrinsecum, di realem respectum , sine quo Obiecto manere non potest, hoe est, nisi terminetur ad tale obiectum ς propterea enim intelligimus in scientia diuina moti esse intrinsecum respectum ad res futuras , quia sine illis aeque perseeta manere potest: ideo enim cognitio manere non potest

sine terminatione ad certum aliquod obiectum quia per suam entitatem ad tale obie istum refertur, atque in eo temni natur: sed cognitio creata , qua intelligitur non ens ad mo dum entis, non potest manere eadem sine hoe obiecto, id est,sine terminatione ad non ens subratione entis r ergo intrinsecum habet respectum ad tale obiectum. Quod autem eosnitio creata, qua cognoscitur non ens ad modum entis, manere non pos-st eadem sne tali obiecto, aetermino per modum entis, aperte demonstratur, quia extrema

diuersa non possunt inter se diuertim de comparari sine mutatione alterius , nam quae in se eodem modo se habent, eadem ratione inter se comparantur e sed cum intellectus cognoscit non ens admodum entis , alia ratione ad illud comparatur , quam eum illud non inteside ad modum entis, ut per se patet, quare huius. ι modi diuersa comparatio esse non potest sne

mutatione alicuius extremi, haec enim mutatio non potest contingere in hiecto, quia non ensin se non variatur: ergo debet mutatio contingere in intellemi; ita ut non possit perseuera

re cum eadem intellectione sine terminatione ad non ens per modum entis. Inde autem recte insertur esse in hae cognitione intrinsecum re spectum, quem diximus, ad non ens sub ratione

entis, ac proinde non posse quidditatiue hane cognitionem intelligi sne tali respectu, nec sine termino illius , cuiusmodi est non ens formaliter sub ratione entis. Confrmatur autem hae ratio, quia termi- Is

natio cognitionis creatae ad non ens per m

dum entis, & assensus, non est extrinseca denominatio in eadem cognitione, quia non est forma, a qua esse possit, nam potius illa ratio entis, quae est in obiecto, illi conuenit a terminatione cognitionis, quam terminat: ergo terminatio hie intrinseca & realis est persectici , ac respectus in cognitione ereata , quare haec non potest quid ditatiue intelligi nisi ab intellectu a

prehendente non ens sub ratione entis, ut iudi- .cet idem non ens sub ratione entis esse terminum, & obiectum necessarium cognitionis, per quam intelligitur ad modum entis. Seeunda ratio esse potest desumpta ex natu- Isra actualis repraesentationis, quae est in omni cognitione, quia imago,& repraesentatio actualis alicuius obieeti non potest intelligi sine illo,

cuius est imago; actualis enim repraesentatio ansmitatio quadam est eum obiecto repraesentato, quare sine illo, sub ea ratione qua repraesen ta tur non potest intelligi; cognitio autem creata , qua cognoscitur non ens ad modum entis,

licet proprie loquendo non si imago non entis, quia non procedit ab illo,tanquam a principio , quod est de ratione imaginis; est tamen actualis repraesentatio, ac proinde etiam assimi latio non solum entis realis , per cuius speciem intellectus operatur, sed etiam est repraeseritatio non entis ad modum entis. Vt enim in praecedenti ratione dicebamus, in cognitione crea

ta teris

202쪽

I7s Quaest. XIV. Art. IX.

ta terminatio illa ad non ens sub ratione entis scientiam diuinam ad illud terminari sub ratio- intrinseca est in cognitione perfectio, & habitudo ratione diuersa a terminatione. N habitudine ad ens reale, quia non posset manereentitas eadem sine illa terminatione ad non cns sub ratione entis: ergo cognitio creata , qua cognoscitur non ens ad modum entis, nequitquidditatiue intelligi sine eodem non ente sub ratione cntis: illud enim non ens non est terminus relationis cognitionis creatae , quatenus praecisi est non ens, sed quatenus induit ratio

nem entis.

17 Neque vero in hoc modo apprehendengi non ens ad modum entis ab alio concepti esse potest aliqua impersectio , quia in cognitioue

eius,quod verum est, nulla imperfectio esse potest a licet autem non ens non habeat rationementis, habet tamen rationem clitis concepti ab intellectu creat e uuare intelligere non ens subratione entis absolute sine respectu ad alium in tellectum imperfectionem dicit ; at vero concipere idem non ens ad modum entis ab alio

concepti, s re ipsa ab alio ita concipiatur, nullam dicit imperseetionem, sed persectam potius

repraesentationem. Vnde etiam intellisitur in hoc modo cognosccndi non ens ad modum entis nullum esse sgmentum, neque ullum formati monstrum in intelligente, quia non cogia kitur non ens ad modum entis absolute, in qua

apprehensione est fgmentum; sed cognoscitur non ens sub ratione entis ab alio intellecti , in qua cognitione nulla cst fictio , sed potius cognitio eius. quod est a parte rei. 18 sed contra obiici potest . nam illud esse obi cituum , quod non ens sub ratione enti habet in intellectu Dei cognoscentis intellectionem creatam, sicut a caiisa integra est ab ipso intellectu Dei, non autem ab intellectu creaturan crgo etiam intellei ius diuinus format illud figmentum. Respondeo persectionem intrinseram in tesseetionis, cui non ens obiicitur ad modumentis, aut per quam idem non ens intelligitur,

nullo modo esse a creatura: terminationem ta- men illam , qua cognitio diuina terminatur ad non ens sub ratione entis,esse ab intellectu crea to, qui concipit non ens ad modum entis. Ex quo fit, ut cognitio diuina, sciit terminatur ad illam creatam cognitionem, terminetur etiam ad non ens sub ratione cntis concepti per creatam cognitionem ; s enim esse rem futuram est ratio antecedens terminationis diuinae scientiae ad rem suturam. smiliter esse non ens con-ccptum admodum entis, ratio etiam est termi

nationis illius seientiae Dei ad non ens sub ratione entis ab alio concepti. Nee refert quod cognitio Dei est aeterna; cognitio autem creata, qua cognoscitur non ens admodum cntis , est in tempore : nam licet haec sit durationeposterior, ordine tamen causalitatis prior est sub ratione entis suturi, aut possibilis. quam terminatio scientiar ad obiectum, perquam non ens dicitur Deo obiiei prius enim ratione est non ensesse concipiendum ad modum ciatis, quam ne critis. In quare notanda illa sunt, quae supra dies imus ad explicandum quo sensu dicatur Deus intelligere res futuras, quia futurae sunt, atque res futuras ideo Deo obiici, quia sunt futurae: eadem enim ratione non ens ideo obiicitur Deo sub i atione entis,quia sub ratione eritis

concipitur a creatura.

CAp v et VII. Deus faeit entia rationis , mi docet vera opimo, contra recentiores. lili cultas vero est, an ens rationis dici pos- is sit formari & seri per intellectum diuinum , dum intelligit res per habitudinem ad intellectum creatum. a quo prius ratione intelli gitur non ens ad modum entis , quam sub ratione eruis Deo Obiiciatur. Aliqui docti Recenti res largantem partem tuentur non sine pro babilitate; quia licet Deus ratione explicata intelligat non ens ad modum entis ab alio concepti , tamen ordine causalitatis praesupponit ensrationis esse iactu in . aut faciendum , alit certe fieri posse per intes lectum ci carum. Contraria tamen icntentia mihi magis pro- - obitur, nempe lacum diei priste facere ens rationis , concipion do non ens ad modum ciatis cum habitudine ad intelleetum ercatum. Moam Ontentiam secuti sunt Paludanus , Capreolus, NHispalensis, Canariens s. P.MOlina. R P. sua-rea supra citati. Ratio autem cit efficax, qui 1 seri entis rationi, nil aliud est . quam illud obiici ad modum entis; si autem Deus cognostendo modum,qura non ens asprchc ditur per in tellectum crcatum, ipsum, quo non cns apprehendit ad modum emis ab alio concepti. plane

iacit non en sibi obiici ad modum tis: igitur ratione explicata dici potest cras rationis seri per intellectioncm diuinam: licct chim ιωe Dei intellectio ordine causalitati: praesupponat ensrationis laci dum: aut ens factibile per intes ic-

Etum creatum; ordine tamen durationis non

supponit illud esse iami m. Deinde sicci ordine causalitatis supponat illud prisens in alio intri lectu, non tamen supponit illud praesens in sua

diuina intes ieetione: hoc autem satis cis, ut nonens dicatur habere rationem ciatis in diuino intellectu. Confirmatur , quia cum Deus concipit cras 2 Irationis sectibile per in testectum ereatum, licci supponat illius possibilitat ni ab intellectu crcato, per diuinam tamen in t dilectionem lit actu obiective praesens, quod satis csse videtur,ut di catur fieri in ratione entis aetii obiective praesentis. Quas rationes recte vi mi P. Vas'. disp.

ais. vi ostendat. s concedamus Deum appre hcndere non ens ad modum ciatis, salicin per habitudinem ad intellectum creatum, neccssario etiam esse asserendum ens rationis , ves uti ex occasione intellaetus creati, formari etiam

posse ab intcllectu diuino, non quidem prima-

203쪽

Disput. XXXIV.

rie, atque absolute per se intelligente non ens, sed intelligente qua ratione non cns aliquando ab intellecta creato apprehendatur ad inodumentis. In qua quidem re notandum est, non diciens rationis formari ab intellectu diuino intel ligente, qua ratione intellectus ereatus intuligat non ens scuti est. hoc est per dissensum , di

Temotionem entitatis; hac enim ratione neque per intellectum creatum sermatur ens rationis.

Solum igitur dicitur sermari ens rationis per intellectum diuinu ira, eum intelligit per cognitioncm ereatam non ens intelligi , non quidem seu ti est non ens, sed piatus ad modum cntis, di per in nsum; per talem enim intellectionem Deus ad intelligendam cognitionem creatam, di proprium illius obiectum. dicitur apprehendere non ens ad modum entis concepti per

cognitionem creatam.

C a s v et VII Lmplex obiectis siluitur. Ed contra potest obiici ex doctrina s. Tho m. infra quaest. 3o. & quaest. 7. de potentia art. 7. apprehensio distinctionis rationis oritur ex impersectione intellectus non intelligentis rem, sicuti est; hare autem imperfectio Deo tribui non potcst. Unde etiam idem S. Thom in hoc articulo, haec non entia , de quihus asimus, ait tantum esse in potentia creaturae opinandi, aut imaginandit ergo Deus ipse in sua potentia intelligendi non potest diei habere huiusmodi non entia in ratione cntis. Respondetur ex imperfectione quidem intellectu, oriri, quod primarie per se sine ordine ad alium intellectum possit apprehendere, & facere nonens ad modum entis, quare hie modus formaniadi ens rationis tantum potest conuenire intellectui creato, atque in ipsius potentia opinandi

tantum continetur ens rationis sicut in potentia, a qua primarie fieri possit sine ordine ad alium intellectum. Apprehendere autem , aut Arrilare ens rationis per habitudinem ad alium intellectum cognoscendo esse illius obiectum. multam dieit imperfectionem, sed potius cogniationem rei, scuti est ab uio intellecta. Qua propter non ens dici potest habere rationem entis etiam in potentia intelligendi Dei, dum intelli

git non ens esse obiectum secundum rationem vntis eomparatione intellectionis creata .

13 Secundo potcst obiici, licci Deus quiddit

liud regnoscat discursum creatum , non propterea ilicitur discurrere, nee necesse est, ut diccurrat aeus ad hoc ut intclligat discursum cre tum: ergo in Deus intelligat cognitionem creatam , qua intelligitur non ens ad inodum entis, non est necessarium, ut ipse quoque apprehendat non ens sub ratione cntis. Respondeo nefando consequentiam, nam discurrere in intel lectu errato non dicit respectum ad aliquod peculiare obiectum , ad quod terminari non

possit eognitio sine discursu , sed solum dicit l

modum operandi ex parte intelligentis proe dentis ex utraque cognitione in aliam: at vero apprehendere non ens ad modum entis es n-tialiter dicit respectum ad non ens sub ratione entis , qui respectus nequit intelligi s ne illius

termino r quare neccsse est ut Deus habendo conceptum formalem talis cognitionis &respoctus, habeat etiam conceptum formalem non entis ad inodum entis , non quidem concepti

per se , sed eoncepti per habitudinem ad alium; qui tale non ens cognoscit ad modum entis. Ad hune etiain articulum pertinebat ea dis. a putatio : qua ratione seientia diuina per habi tudinem acidiuersa obiecta dicatur scientia viasionis. &smplicis intelligentiae. De hac tamen re inna ; nunc enim ex dictis de ratione , qua Deus concipit non ens, aptius disputabimus de

materia ar.Io. hoc est de ratione, qua Deus cognoscit mala,quae sunt quaedam non entia.

Concluso ess, a maritia rem ex fide. Iob. II. Novit vanitatem hominum, & videns iniquitatem eorum considerat. Qua etiam conclusio certa in Iumine naturati j quod ergo ἰcιt Habaciu I. Mundi sunt oculi tui, ne videant malum. & r spicere ad iniquitatem non poteri . Intesigendia sunt de fiuntia approbationis , qaia Deus non ridet malum tam beneplacito sua Diantutis circa rationem formalem malatia. Ad explicundum avitem qua ratfο- ne Detis intelligat mala, id eis. peccatu secundum ratione ormatim peccati. O malitia, ponit S. Tham. essentiam multiM. Opeccatis Aler esse priuationem v fita uti Ius bonitatis. quod bu repetιt in hoc articulo m corpore. O ad quartum. O I. contra Gentes cap. I. rbs, Deus, invit . cognoscit priuati

nein, N per consequens malum, quod nihil est aliud. quam priuatio debitae bonitatis: c paulo inferatis: Bonum , inquit. est ratio cognoscendi malum, cum hoc nihil aliud sit, quam priuatio

boni. Irim spe docet S. Trim. dum explicat si tram mastis aut peccati i. r. quaest. Q. artic l. ct I. secundae quoLI8. o rotari. erram r. vbs: Ratio, inqu/t, mali in quocunque constituitur ex priuatione boni: Idem repetit φυ. y an l. qη . s. art. a. quaest. . an. . vis, boni priuatio, inquit, essentialiter est ipsum peccatum. Idem docuerunt antiqua Sciatistus in a.dus.3 . o que. tum magiino; immo etiam eadem est fiententia S. Dionysis . . dedium. m n. OS.Augustam tract. I.in Ioan Olib. so-hloquiorum cap. 3. uterque enim ait peccatum nil a tiud esse, qtiam priuationem boni, cur obsturatas auteac ιtas, Psunt, natat adest, quum absentia lucis.

204쪽

Iso Quaest. XIV.

Dispuet Ario XXXV.

An Deus mala cognoscat per suam boni. tatem, an vero per honitatem creatame

inis Reeentiorum. Cap.I. Prima eomlusio veras sentia. Cap. a.

, TX p ineipio supraposito facile explicatur,

I qua ratione Deus intelligat malum, ut malum est, & rmalem rationem malitiae, non quidem per assensum, qui terminetur ad malum sub ratione entis, sed solum per dissensum,

qui terminetur ad malum sub ratione non entatis. quia illud re insa non est ens, sed priuatio en tis. Sicut enim Deus cognoscit alias priuatio nes, ita dici debet e gnoscere priuationem, in qua posta est ratio malitiae, cognoscendo, inquam, actum non habere illam bonitatem, sine qua rationalis creatura operari non debeat in materia illa, in qua est actus; hoc vero est cognoscere malum , aut priuationem per dissensum, id est, non per ad um, qui formaliter terminetur adeonuenientiam , qua unum alteri conuenire dicatur, in quo actu posita est ratio

assensus; sed peractum, quo aliquid intelligatur non conuenire alteri, ad quem actum non

est necessarium. ut in obtesto respondeat aliqua ratio entis, sed potius necesse est, ut illi in obiscto respondeat remotio entis , quae proprie loquendo est ratio non entis r loquimur autem nune de cognitione illa, qua Deus cognoscit per se rationem malitiae, scuti est in se, sne re spectu ad intellectum creatum: 1 Disseultas vero est, an ratione explicata dici debeat Deus cognoscere malitiam per se per

suam tantum essentiam , & bonitatem increatam; an vero solum per bonitatem erratam, cui peccatum immediate opponatur. In qua re, licet faeilis & manifesta sit solutio, non desunt tamen aliqui Recentiores, qui putent Deum per

suam bonitatem increatam intelligere essentiam peccati, saltem ea ratione qua est mortale,&deuiatio quaeda in ab ultimo tine: Atque id cons are volunt ex S.Thoui. in hoe articulo in responsone ad tertium, cum enim obiecisset, Deum rion posse cognoscere per essentiam suam malum, quia diti inae essentiae nihil opponitu Respondet,quod licet malum non opponatur esentiae diuinae,opponitur tamen eflectibus Dei, quos Deus per essentiam suam cognoscit; docuit igitur S.Thom. Deum per essentiam suam cognoscere non solum bona , sed etiam

Art. X.

C A p v T II. Primaeoneusio vera tentia. D huius rei intelligentiam in memoriam Ireuocandum est, quod diximus supra ad art. . N 6. aliquid dici posse cognosci per aliud. uno modo. tanquam per obiectum intelligibile. quod instar species impressae moueat, & dctς minet intellectum ad cognitionem alterius: alio modo scut per obiectum prius intellectum, quod videlicet aut per aliquam suam habitudinem in ipso cognitam deducat intelligentem

ad cognitionem alterius, aut certe aliqua ratio in tali obiecto praecognosci debeat, ut alterum deinde criuoscatur, nempe si illud essentialiterpositum sit in negatione sterius. Secundo es h notandum priuationem alicuius entis essenti

liter esse posteriorem enti illo postiuo , cuius

est negatio,aut priuatio. Praeterea etiam notandum est priuationem, cum solum cognoscatur per dissensum. quatenus est non quidem ens sed remotio entis, non posse intelligi quidditatiue, nisi per illud ipse in esse particulare, cui Opponi tur e priuatio enim in specie particulari. non est priuatio etitis in communi, sed talis entis quare

non potest quidditatiue intelligi, nis per illudens determinatum, cuius est priuatio: quapropter priuatici quid litatiue intelligi nequit, quin

prius cognoscatur illud positiuum, cui Opponitur ; nam dissensus, 'uq cognoscitur priuatio.

per quem intellectus iudicat tale ens non conuenire illi, de quo negatur,estentialiter praesep ponit cognitionem talis entis. ut indicari illud possit non conuenire illi,de quo negatur.

His positis dicendum est primo Deum per

solam esentiam suam, tanquam perosiectum mouens instar speciei impressae, intelligere illa

quae mala sunt,& quascunque priuationes. Sumitur haec conclutio ex S. thom. in respons ne ad tertium, imo etiam ex S.Dionysio cap. 7. de divin. nomin. dum ait Deum ea ratione peressentiam suam habere omnium rerum eianitionem; sicut lux, si cognosceret, per se haberet cognitionem tenebrarum. Ratio autem est mellis, quia in omni cognitione debet praeintelligi aliquid, quod instar speciei impressae, aut ex parte obiecti or sentis quasi essicienter concurrat ad intellectionem; intelleetione autem diuiana nihil aliud quam ipsa essentiaDei potest coiis derari praecedens , quod concurrat ex parte obiecti mouentis, nisi essentia S substantia diui

na: ergo Deus per solam essentiam suam cognoscit mala omnia. sicut per obiectum mouens, atque concurrens ex parte obiecti instar speetes impressae: atque idem dicendum est circa aluis priuationes, aut negationes, Deum scilicet per solam essentiam suam , scut per obiectum eonciirrens instar species impressae.

eas omnes cognoscere.

205쪽

Disput. XXXVI.

C A p v T III. Seeunda eoneiam verae sementia. Icendum est secundo Deum, sicut per teris

I in minum oppositum mala omnia cognouere per Oppostam bonitatem creatam, ctii illa opis ponuntur, non autem pet essentiani suam. Hane propositionem docuit Alentis . par. quaest. 23. memb. 3. a. 3. Bona uentura in I. dist. 36. art. 3. quaest. l.Richar art. I. quaest. a. eamque optime confirmat P. Va2q. dis. 61. cap. a. in primis ex S.

Thom. hoc loco in respons ad a. v bi: Def. inquit, a in catis muti sed est tuas iani per quod cognoscitur malum Docet igitur S. Thom. per ho-nitatem creatam, id est cuius Deus sit causa , utiple loquitur, non autem per bonitatem increatam malitiam intelligere:& in responsad 3. Licet malum, inquit, non opponatur essensis didaria,Opponitur tamen essectibus Dei. quos per essentiam suam

cognosciu, ct eos cogno cens, mala etiam opposita cos. Noscit. Et a. contra Gentes c. I. si Deus, inquit, cognosicereiso, non autem alia particularia bona, nullo modo cygnosceret prιaationem aut malum.

Quo nihil clarius. Ratio autem est manifesta, quia malum essentialiter non est priuatio boni incleati, sed tantummodo boni illius creati, quod esse posset in sabiecto, in quo est tale malum. Nam ut docet

Arist. in postpraedicamentis, cap. de oppositis Priuatio tantum est eius boni,quod in eodam subiecto esse posset. Deus autem malitiam cognoscit quid-ditatiue, sicut cognosci potest;eam igitur cognoscit tanquam priuationem alleuius boni creati, non autem sicut priuationem boni increati, quod, ut constat, nequit esse in subiecto, in quo intelligitur malitia: si ergo sermo sit de illa repositiva, per cuius remotionem intelligitur malitia, sicut per terminum oppositum, clicendum est Deum cognostere malitiam, non per essentiam suam, sed per bonitatem creatam : idque dicendum est etiam de peccato, quatenus est mortale, aut deuiatio ah vltimo fine, nain peccatum etiam sub hac consideratione non est priuatio , aut remotio immediate ipsus ultimi, de

ineleati finis: sed est tantum priuatio illius sol

mae per quam creatura rationalis tendere debeis vel in suum finem, quae, ut constat, aliqua est

forma creata.

Ex hae vero duplici conclusione constat ve rum esse, quod s. Thom in hoc articulo, di saepe docet Deum eranos et e mala per essentiam suam, de per cippositam bonitatem creatam pcrsuam quidem essentiam,sicut per obiectum concurrens instar speciei impressae ad intelligenda mala scut etiam concurrit ad intelligeiadas creaturas positi uas,&omnia alia, quae a Deo intelliguntur: per oppositam autem bonitatem creatam, sicut per terminum oppositum , in cuius rem itione posta sit egistia malitiae 1 tu dicturn enim negativum , seu disiensus, quo Deus cognoicit malitiam, terminati debet ad

Cap. I. IM

illam ipsam remotionem bonitatis erratae, in cuius priuatione rati9 malitiae ex obiecto, aut ratio peccati mortalis posita eli. DIs P v TATro XXX ri.

An Deus mala cognoscat per bonitatem creatam 1 sicut per obiectum prius

cognitum. Ratio dubitandi.Cap. I. Mens Aut horis exponitur. p.2.

mo intelligi per oppositam bonitatem creatam, non tamen satis explicant, an per illam, Deo intelligantur , sicut per obiectum prius

cognitum. Dubitandi autem ratio esse potest ex dictis a. s. quia nihil cognoscἰtur in alio, aut per aliud sicut per obiectum prius cognitum, nisi in illo aliquid reluceat, per quod intelligens deducatur ad cognitionem alterius i in bonitate autem creata nil apparere Deo potest, per quod deducatur ad intelligendam oppositam mali tiam di lieet enim in malitia intrinsecus sit respectus negativus ad bonitatem, quatenus est illius remotio & priuatio; in bonitate tamen nullus est ad malitiam respectus, per quem ferri pouit Deus ad malitiam intelligendam ergo Deus non intelligit malitiam per bonitatem opposi- eam, sicut per obiectum prius cognitum. Confirmatur haec ratio a simili, quia supra diximus ideo Deum non intelligere creaturas in se sicut in obiecto prius cognito , quia nullum realem respectum includit ad ereaturas, neque aliquam habet peffectionem , ' quae eum creaturis ita sit

connexa , ut per locum intrinsecum destruetetur, si non ellent creaturae; pari autem ratione in bonitate nullus est intrinsecus respectus ad malitiam, neque neressaria connexio cum illa, neque etiam ex cognita quidditate bonitatis,aut

exilientia illius, inserri potest possibilitas, aut existentia malitiae r ergo malitia nequit intelligi per bonitatem oppositam , sicut per obiectum prius cognitum. C A p v T Ii.

tins Aut horis exponitur. Dicendum est malitiam a Deo cognosci per E

oppositam bonitatem, sicut per obiectu ni

prius ratione cognitum, atque uniuerse omnes

priuationes Deo intelligi, sicut per obiectumptius cognitum , per illam rem potitium . cui

206쪽

immediate opponitur. Haec conclusio sumi videtur ex S. Tho m. in resp. ad 3.& 4. ait enim ma

litiam opponi essectibus Dei, quos per essentiam suam cognoscit, de eos cognoscens mala oppOsita cognoscit, sic ilicet per bonum oppositum, ut dixerat in respons ad a. ex quibus verbis huiusmodi ratiosormari potest. Deus non cognoscit malum per oppostam bonitatem creatam, sicut per obiectum concurrens inflar sp ciei impressae, ea ratione qua dieitur Deus peressentiam suam cognoscere res crearas, quia creata bonitas nequit concurrere instar speciei impressae ad intellectionem diuinam, quandoquidem persectio intellectionis diuinae virtualiter dependet ex re illa, quae instar speciei impressae eoneutrit ad eandem intellecti nem:ergo Deus malitiam intelligit per oppostam bonitatem solum , sicut per obiectum prius cognitum,per quod deducatur ad intellectionem malitiae; duplex enim tantum ratio est concurrendi per modum obiecti ad intellectionem alterius, scilicet instar speciei impressae mouendo potentiam, aut terminando illius actum M deducendo illam ad intellectionem alterius obiecti. Deus autem, qui per oppositam bonitatem intelligit malitiam bonitate concurrente aliqua ratione causalitatis ad eandem intellectisionem, ut constat ex illa particula,per, non intelligit malitiam per bonitatem concurrentem instar speciei impressae: ergo illam intelligit per

bonitatem, sicut per obiectum prius cognitum. 3 Ratio autem a priori illa est, quam tradit S. Thom. in responsione ad .quia malitia, Et priuatio non est per se intelligibilis, quia non includit aliquam rationem entis quare intelligi debet per oppositam bonitatem, sie ut per obiectum prius cognitum. Oportet tamen in hac ratione explicare, cur oporteat malitiam intelligere per oppositam bonitatem, sicut per obiectum prius cognitum, nam solus respectus malitiae aut priuationis ad formam oppositam non est sufficiens

ratio, ob quam per illam cognosci debeat, sicut

per obiectumprius cogni vim; in omnibus enim aut multis creaturis est intrinsecus respectus dependentiae a prima causa, quae creaturae sine tali dependetia intelligi non possunt,nec tamen prinpterea debent quidditatius intelligi per primam

caulam, sicut per obiectum prius cognitum; alia igitur latione illud est os landendum, eo quod non ens, priuatio scilicet, ex Iua natura est obiectum solum secundarium, quod sicut ex sua natura habet non posse mouere potentiam, quia non includit rationem entis, ita etiam non potest per se terminare talem potentiam, nec potentia potest ad illud tendere nisi per entitatem oppositam, in cuius remotione posita est ratio malitiae aut priuationis.

6 Pro cuius intelligentia notandum est, ex duplici capite posse prouenire, quod aliquid sit obiectum mundarium potentiae, & quod non

possit illam mouere. Primo ex natura ipsius o

lecti, quod in se nil habeat, per quod mouere

possit potentiam; Alio autem modo id potest

Art. X.

eontingere, non ex natura solius obiecti, sed potius ex natura potentiae, quae ob suam perse-ehionem sit omnino immutabilis, di independens ab aliquo obiecto, qua ratione creaturae sutobiecta intellecticinis diuinae secundaria, quae illam mouere nequeunt, non quod in se careant omni virtute mouendi intelleetum, sed quia intellectus diuinus huiusmodi est, ut a creatura

moueri nequeat contra vero priuationes omnes

ex se sunt secundatia obiecta cuiusque intellectus,quia ex se earent omni entitate, quae intellectum mouere possit, quare nequeunt terminare per per se aliquem intellectum, qui prius terminetur ad entitatem, & per eandem entitatem protedat ad intelligendum per iudicium negativum illud obiectum ieeundarium, quod lor- maliter nil aliud est quam remotio entitatis, in quam primo tendit potentia. Atque,c es hiatio, oh quam iudicium, & dissensus quid ditativus, per quem cognoscitur priuatio necessaria esse debeat posterior ratione, qua asser sus quid-ditatiuus formae oppositae; ita ut ex cognitione quid ditatis post tuae, qua cognoscatur qualis sit natura rei postiur, oriri debebat cognitio quid-ditativa priuationis, quia priuationes cum careant omni ratione entitatis non possunt esse primum obiectum potentiae , quin cognoscantur

per aliud obiectum prius cognitum, id est, per

sermam politivam contrariam prius ratione cognitam: contra vero res politiuae, licet sint Giecti secundaria intellectionis diuinae, quoniam habent rationem entis positivi, cognosci in se possunt, ac per se possunt terminare potentiam. quamuis non intelligantur per obiectum aliud prius cognitum, sed solum per obiectum primarium , quod moueat potentiam ad sui intellectionem,& ad intelligenda alia obiecta secun

daria Dicendum est secundo malitiam cognosci per oppositam bonitatem, licui per obieetum prius

cognitum necessarium ad cognitionem malitiae, non autem sicut per obiectum per se sufficiens ad intelligendam existentiam, aut postibilitatem malitiae. prior pars huius conclusionis patet explicedenti conclusione. Posterior autem probatur, quia sola natura aut existentia bonitatis

non habet necessariam connexionem cum malitia , quare non est obiectum sussciens, ut ex illo sine alio obiecto prius cognito cognosci possiexistentia, aut natura malitiae; cognoscitur igitur a Deo existentia malitiae per existentiam creaturae non habentis debitam bonitatem , ineuius priuatione posta est essentia malitiae ; quare duo obiecta creata prius ratione terminant cognitionem diuinam, quam ea terminetur ad malitiam existentem: ea autem sunt creatura

existens, in qua cognoscatur malitia, & bonitas contraria , quae esse deberet: malitia autem ponsibilis a Deo cognoscitur per creaturam possibilem, quae carere possit debita bonitate,& per bonitatem oppositam , in cuius remotione posita si essentia malitia.

207쪽

Disput. XXXVII.

6 A D argumentum autem initio positum reis L spondetur negando minorem, licet enim in bonitate non sit intrinsecus respectus ad malitiam, in ea tamen est ratio positiva, in cuius negatione consistit malitia, atque hoe satis est, ut malitia etiam a Deo cognosci debeat per oppostam bonitatem , quantumuis illa sit in se absoluta, sicut id satis est, ut aliae priuationes per op politam formam intelligi debeant. Ad confit-mationem ver respondendum est negando pari tatem rationis; lie et enim obiecti, quae sunt entia positiua , non possint intelligi in alio prius cognito, nisi in illo si aliquis respectus, aut nece uaria connexi alicuius persectionis; in obiecto tamen, quod est priuatio, id non requiritur: sola enim natura priuationis est satis,ut nequeat

intelligi, nis per aliud obiectum priuscogni tum, quod est forma opposita, quod, ut dixi

mus , non oritur ex sola communi natura respectus, aut relationis, ut relatio est, sed exta linatura respectus, nempe negat tui, qui nequit esse terminus cognitionis, nisi per sormam prius cognitam cuius est negatio.

Contra haec aliquis obiiciet, si Deus malitiam

cognostit per oppositam bonitatem ereatam, se quitur Dei cognitionem dependere , creatura, nempe bonitate creata, quod videtur absurdum. Respondetur per distinctionem consequentis, nempe Dei cognitionem secundum intrinsecam persectionem nullo modo dependere 2 bonitate ereata; quod tamen ea erinitio ter minetur ad malitiam, dependere a terminatione eiusdem cognitionis ad bonitatem creatam, atque hoc sensit ab ipsa etiam creata bonitate. Iam enim supta diximus, quotiescunque significatur aliqua dependentia intellectionis aut volitionis diuinae, non sgniscari dependentiam increatae persectionis, per quam Deus aliquid vult, aut intelligit, sed solius terminationis ad tale obiectum, ad quod actus diuinus interdum sertur, quia etiam sertur ad aliquod aliud. Atque in repraesenti primo intelligere debemus terminari cognitionem diuinam prius ad essentiam Dei:

secundo autem ad creaturas positi uas, quae realem includunt rationem entis. Tertio ad negationes formae post tuae contrariae, per iudicium scilicet negat iuu, ut supra explicuimus. Quarto autem ad easdem negationes per modum entis, si intelligatur Deus cognoscere, qua ratione cognoscat huiusmodi negationes apprehentii petmodum entis a creatura; qua etiam ratione supra diximus Deu intelligete respectus rationis. 8 Hoc autem notandum est discrimen inter negationes,& relationes rationis, quod negitiones esse possunt obiectum intellectionis diuinae per se sine ordine ad intellectum creatum; per stenim sine obiectum dissensus, id est, iudicii ne

vero relationes rationis nequeunt esse obiectum intellectionis diuinae tineor diue ad intellectum creatum'quo apprehendantur ad modum enistis, quia earum estentia in eo posita est, quod cum non sint entia. ab intellectu creato apprehendantur per modum entis.

Vtrum Deus cognostat singularia in

Conclusio est. Deum cognostere infinita non solum postibilia per scientiam simplicas intelligentiae, sied etiam futura per scientiam visionis, quatenus cognoscit cogitationes, S: affectione , quae in infinitum multiplicabuntur in creaturis rationalibus , quae permanebunt in

ternum.

DIs P vr Avxo XXXVII. An Deus cognoscat res creatas actu infinitas. Deum non cognostere creaturas possibiles

infinitas sensit Durandus. Cv. I.

prima e inclusio verontentia. p. a. Secunda, ct tertra conclusio Cast. 3.

obiectioni Duranssisara sit. Cap. 4.

finitas sensit Durandus. HAEc disputatio intelligi potest primo de

rebus possibilibus, quas Deus cognoscit per icientiam simplicis intelligentiae. Secundoeile poteli de rebus futuris, quas cognoscit per scientiam visionis Circa priorem autem disputationis partem ponendum est, multitudinem rerum, quas Deus non secit, neque faciet, potest autem facere, non esse finitam, & limitatam, id est,non comprehendi aliquo numero finito, vi tra quem Deus non possit multa alia facere; ne que enim in multitudine hominum, quos Deus potest per se facere, sicut creauit primu arentem, dici potest esse aliquem ultimum, ultra quem Deus non possit alios facere. Quam remeruntia Uviesephum demonstrat uvalden . lib. i. doctrinalis fidei art. I cap.Iq. atque illam indicant verba illa Ecclesiastici I 8. vir talem autem

magnitudιnu eius quis enumeratntullam denique confirmat S.August. ra. de ciuitate cap. 28. nam

vel in speciebus numerorum constat nullam ese ultimam, quaelibet enim potest additionem ad mittere, atque ad aliam maiorem comparari subdupla proportione.

208쪽

r Hac autem veritate posita, quaestio haee s him habet dissicultatem in sententia, quam Ita-dit S. Thon1.supra quaest 7.arta4. Sc frequentius

alij Theologi , Ee Philosophi, Deum scilicet,

quamuis possit supra quam libet finitam multitudinem aliam malo m emcere, non tamen posse producere muItitudinem rerum actu infinitam. Ex qua sententia aliqui colligunt, Deum, sicut non potest facere, ita etiam neque cognoscere multitudinem rerum possibiluam actu infinitam. quia cognoscit res possibiles,sicuti sunt: si ergo non est possibilis multitudo rerum actu infinita, dicendum est, Deum non eognoscere multitudinem rerum pessibilium actu infiniistam, quae est sententia Durandi in i . dist. 3ν 2. atque litam amplectuntur alii Recentiores Doctores , pro quibus esse videtur S. Thom. 3 parte quaest. Io .art. 3. dum in simili explicat Christum, quamuis cognoscat omnia futura, non tamen cognoscere infinita in actu, sed tantum mpotentia. C A F v T II. Prima conclusis merasententia. Dio intelligentia notandum est, cum quaeri in

l mus an Deus cognoscat res possibiles actu

infinitas, illam vocem, acta, reserti poste primo ad actum existentiae oblactivae in cognitione dia uina, in qua obiecti esse intelliguntur omnia,

quae per eam cognitisnem a Deo cognoscuntur. Secundo vero ad actum existentiae rerum extra

caulas, atque induratione, in qua ponint in seipsis exiliere.Qua dissinctione praemissi sententiti quae in re praetenti videntur conitariae in modo loquendi, facile possunt conciliari.

4 Dicendum itaque; est primo, si illa particula,

Actu, reseratur ad existentiam obiectivam te-

tum incognitione diuina, Deum simpliciter, Nabsolute cognoscete multitudinem rerum poclibilium actu infinitam. Haec prima propositio sumitor ex S Thom hoc loco, ge I .contra gentes e. 69. Caiet. Ac seriar eisdem locis; abstitute enim ait S.Thom. quia illa, sinae lunt m potentia Dei, sunt infinita, ne effario esse dicendum, Deum scite infinita quaeratio absoli ita Ioquendi plane signiscat infinitum in actu; hoc enim solum est quod absolute dicitur infinitum:quare alij etiam Theologi hane sententiam significa

q.'. nam abisIute asserunt, Deum cognoicere infinita, expresse autem Deum cognoscere infinita actu docent in hoc istic. Bannes,& P. Ua'. idq; Etunt colligi ex verbis S Hom. Confit- mari etiam potes ex verbis S. August. Ioco lupra

notato,ait enim,' snsemia atqtu in tor rerum -- nurosscientia distra comprebem est. 1 Probatur autem maniteita ratione, quia ea' multitudo, quae tanta est in se, ut ex iis quae actu in illa immentat 3 post aeeeptura quemlibet

remit Himerum emtum, & finitum, possint

accipi alia atque alia, plane est actu infinita i

hac enim sola ratione diceretur multitudo infinita in actu existentiae extra causas, si illa tanta esset, ut post acceptum ex illa quemlibet nume tum finitum,lumi possent aliae atque aliae viaitates sine fine;multitudo autem earum rerum pota sibilium, quae iam sunt actu obiective incognitione diuina, tanta est in se, ut post assignatum quemlibet numerum finituli, possies assignari res aliae atque aliae, quae iam actu sint obieetiue in eadem cognitione: cito multitudo rem, quae actu a Deo cognosein rur, acta est infinita lacundum actum existendi obiective in eognitione divina. Explicatur autem haec ratio, quias tota illa multitudo, quae iam et Et est obieetiueinc mitione diuina, produceretur a part ei, plane illa esset actu infinita secun6on, actum existentiae in duratione, Si extra causas: Ed multitudo rerum possibilium , quae nube aetia Deo obij-ciuntur , tanta est in se, quanta eslet multitudo omnium rerum postibilium, si omnes illae simul

producerentur: conuat enim ea multitudo ex eisdem omnino unitatibus ergo est in se actu in finita lacundum actum existendi obiective, r- inde atqdie esset actu infinita secundum actum existentiae extra causas, si tota illa rerum mnititudo extra causas producfretur.

Deinde ex di nitione infiniti ridem senten- stia demonstratur, quia sicut insnitum illud est, quod non habet fines, ut ipsum mamen indicat, ita infinitum actu illud dici debet, quod actu non habet finem 1 sed multitudo rerum possibilium, sit tota collecti uelamatur, 3c quae actu, Deo cognoicitur, actu non habet finem , qui istea multitudine possit assignati: ergo illa mu Ititudo secundum actum existendi obiective incognitione diuina, actu est infinita. Quae argumenta vim habent magis metuist stam in tentenistia eorum qni affirmant, omnia ilIa, quae sutura lunt actu, esse simul in aeternitate; ex ea enim sententia aperte insertur Deum cognoscere infinita actu, etiamsi particula, flcis: reseratur ad existentiam rerum in duratione aerernitati' hammultitudo eorum, quae aeternitati coexistunt, non habet actu aliquem terminum: hoc autem

est illam esse actu i finitam secundum actum existendi obiective in cognitione diuina, & secundum actum existendi in duratione aeterni latis, ut recte animaduertit P. Molin. in hunc articulum. C A p v T III.

Secunda, o rertia conclusio. SEeundo dicendum est, si ea particula , astR

reseratur ad actum existentiae rerum extra

causis, di in tua duratione, Deum non cogno scere res postibiles actu infinitas. Haec conelusio intelligenda est iuxta eam sententiam , quam retulimus ex S. Thom. Deum non posse pro ducere multitudinem rerum actu infinitam. Ex hae enim sententia manifeste insertiir, Deum non cognoscete res possibiles actu infi-

209쪽

Disput. XXXVII.

finitis, secundum actum existentiae possibilis ex

ira causas , ut docet P. Suar. 3. par. q. l . ad a. s.

nam Deli, res poisibiles cognoscit, sicuti sunt possibilex secundum actum existentiaee quare silla pol itides non sunt cum actuali infinitate exissentiae extra causas, Deus nequit in illas ferri, sicut in tes possibiles actu insinitas iecundum actum exilietitiae possibilis extra causas. Quareptiliti, dicendum cst Deum hac ratione cogno- seere infinita in potentia, id est, eognoscere nes- Iam ei te muli tu linem finitam, supra quam ipse

non polsit maiorem aliam efficere,atque semper

aliquid addere ; hoc vero est quod appellatur infinitum in potentia, quod cum actu finitumst, semper tamen pol si accipere additamen istum, quod alij appellant finitum n infinitum, quia semper potest crescere ad finitam aliam

maiorem quantitatem

s Iuxta eandem distinctionem dicendum in

tertio ad posteriorem partem disputationis, Deum per scientiam visionis cognoscere in sinita actu, si ea particula te seratur solum ad actumelistendi obiective in diuina visione, aut exi flendi in aeternitate ; solum autem cognoscere inii. itum in potentia, si haec particula reseratur adactum ex stentia ictum extra causas in sua creata duratione. t Hor pars huius conelusonis demoralitatur ex d:ctis in ptima conclusione, quia multitudo rerum siturarum, quae actu iam sunt obicctiva in cognitione diuina, actu non habet sinem: sumptis enim tautum illis suturis,

quae iam tet minant diomam cognitionem, nulis Ius p ic th certus numerus illorum assignari, nec certus aliqui ii is, hoc aurem est aliquam mulis titudinem actu esse infinitam. Posterior vero pars conclusionis de Ponstratur ratione allata pro secunda conclusione, quia secundum actum existentiae in duratione creata nunquam est sutura multitudo aliqua actu infinita , sed solum in potentia,quatenus postquamlibet multitudinem finitam fututa est additio, ac proinde maior multitudo. Dei autem visio in multitudinem rerum suturarum sertur ea ratione ex par te iniecti, qua res sunt suturae.

s CVperest vero obiectio quaedam Durandi, qui

ait Deum ea ratione cognoice te res possibiles aut futuras, qua cognoscit diuitiones possibiles incontinuo,aut qua cognosceret omnes diuisiones suturas alicuius continui, si aliquis diuisurus esset luccessive per aeternitatem aliquam quantitatem, eam magis ac magis diuidendo: sed Deus non cogno Icit diuisiones possibiles in continuo actu infinitas, neque in casu supra dicto cognosceret diuisiones quantitatis suturas actu infinitas, sed solum in potentiat ergo Deus nunc non cognoscit res pol sibiles, aut suturas actu

. Respondet ut ad minorem per distinctionem

Cap. IV. Iss

supra explicatam, si ea particula, Asta. reseratur solum ad actum existendi obiecti. e in diuina. cognitione, Deum cognoscer c d mi liones poli i-biles in continuo actu infinitas, sicut cognoscit actu infinitas res possibiles; solum autem cognoscere possibiles has diuisiones infinitas ire

potentia, non autem in actu, si haec particula referatur ad existentiam diuisionum extra causapin duratione creata; si enim accipiatur multitudo diuisionum possibilium continui alicuius, quae iam actu sum obiectivae incognitione diuin , nequit ultima assignari inter illas diuisioneς, quae actu iam a Deo cognosuntur, qua te sicut ea ratione probatur Deum cognoscere res possibiles , aut futuras actu infinitas secundum actum existendi obiective in cognitione Dei, ita concedendum est Deum cognoscere in continuo diuisiones possibiles actu infinitas; nee tamen hinc sequitur Deum videre aliquam quantitatem diu istam , aut diuitibilem in omnem partem; eum enim extensio patrium sit de essentia quantitatis, atque cuiusque partis diuisae alit diuisibilis ab alia , nullius diuisionis partes Deo obii eiuntur ut indivisibiles, etiamsi Deus cog aolcat infinita diuisiones possibiles aut suturas, nam secundum actum existentiae diuisionum in duratione creata, non fertur diuina cognitio in omnes illas diuisiones, sicut in infinitas in actu, quin potius collectionem earum omnium diui sionum cognoscit esse impossibilem , si ut rei pa im posis ib ilis est, nam si illa tota poneretur in actu existentiae extra causas, sequeretur quantitatem esse iam diuisam in omnem partem, quod contradictionem inuoluit. Dispuet Auro XXXVIII.

Qua ratione Dei scientia per habitudi. nem ad obiecta diuidatur in scientiam visionis,&simplicis intelligentiae.

Recentiorum opinio. CV 3. Scientia Dei versatur circa omnia, qua aliquando existent, licet actu non exisant.

An silentia visionis ex parte obiecti sit pars

stenti mpticis intel eniια. CV. . Duplex obtectio diluitur cap. Aliqui ponunt in Deo scientiam, qua ne tvisionis, nee simpluis iste silentiae. .s .

Ad quam serentiam pertine mi futura coiia

ditionata,triplex opinio. Cain rera opinio. Cap. 9.

210쪽

IM Quaest. XIV.

Recemiorum opinio. a T Icet cognitio diuina in se una si & simpli- cissima, per habitudinem tamen ad diuersa obiecta a Theologis diuiditur in latentiam visionis, & smplicis intelligentiae. Quam diuisionem tradit S. Thom. in hac quaestione ait s. & q. 8.de verit art. 4.&im dist. 38.&ali Theologi eadem distinctione, qui omnes docent diuinam cognitionem esse scientiam visonis, id est intuitiuam comparatione earum, quae existunt in aliqua temporis digerentia;esse autem scientiam simplicis intelligentiae eomparatione illarum quae licet non existant, pollunt tamen existere Circa quam diuisionem primo dubita turrAn diuina cognitio proprie dicatui scientia viis sonis solum respectu rerum actu existentium; non autem respectu aliarum, quae vel suturae sunt vel iam praeterierunt. Aliqui enim Recentiores aiunt Dei scientiam propriὸ esse visonem solum respectu rerum actu existentium;nam visio proprie solum est earum rerum , quae apparent co- existere videnti . nec enim visio est intuiti ita cognitio illa , qua per memoriam recordamur

retum praeteritarum.

C A s v Y Π.Gientia misinis vosBur etrea omnia, quaal quando exsent, lices actu non existans. 3 Ieendum omnino est diuinam cognitio

1 nem esse proprie visonem intuitiuam reis spectu omnium , quae existunt in aliqua temporis disserentia, etiam si illa actu non existant. Ita expresse ait S. Thom. ait. s. & aliis locis supraeitatis. Caietanus eodem art 9. Hervaeus dis. 38. quaest. I. Avidius a r. 2 quaest. etiam a Durandus dist. 36. quaest. i. Mais l. disp. g. ar. 4.& alii Recentiores. Ratio autem S Thom. est manifesta quia cognitio, quae mensuratur aeternitate ad illa omnia, quae aliquando existunt, terminatur ut viso intuitiua; non enim incipit in tempore esse intuitiua, nam etiam secundum persectionem

scientiae intuitiuae menturatur aeternitate, Dei autem cognitio aeternitate mensurature ergo per aeternitatem comparatur ut scientia intuitiua ad

omnia obiecta, quae aliquando existunt: manifestum enim est diuinam cognitionem esse inis tuitiuam rerum cum existunt, nam tune in illas sertur, sicut in res sbi pissentes, quare necesse est i per totam aeternitatem eadem ratione ad ea Gdem res terminetur; secus enim licet non possemus dicere Deum in tempore denuo aliquid cognoicere; dicere tamen possemus Deum denuo res videte in tempore, quod ut absurdum a

Patrihus negatur.

4 Ratio autem a priori sumi potest ex rationes.Tbominata cognitio intuitiua est, qua sertur

in obiectum, sicut in rem duratione praesentem cognoscenti;cognitio autem quae diternitate me is ratur, nec satio est huiusmodi, sertur enim in aeternitatem ipsius substantiae cognoscentis, atque in durationem cuiusque rei aliquando exta sientis, tanquam in rem pix sentem durationi.& substantiae ipsus cognoscentis: ergo cognitio diuina proprie est intuitiua comparatione rerum suturarum aut praeteritarum, non minusquam recum existentium. Ex qua ratione respondendum est ad argu - smentum propositum,cognitionem diuinam terminati ad omnia, quae aliquando existunt, tanquam ad obiecta praesemia substantiae a ternae Dei cognoscentis, saltem eo tempore, quo illa in sua creata dutatione existunt, sed obiiciunt, alia est ratici veri intelligibilis es e praeteritum aut futurum, quam esse praesens, possunt enim haec separari, S unum sine altero habere veritatem rergo cognitio praeteriti aut futuri non est sor- maliter cognitio entis praesentis, asproinden que intuit tua visio. Respondetur per distinctionem antecedentis sm cognitione illa, quae non mensuratur aeternitate, aliquando illa esse obiecta cliuersa, praecipue autem, si cognitio non setatur in indiuidualem durationem rei cognitae, quod contingit incognitione humana naturalit in cognitione tamen, quae aeternitate mensuratur, hoe est, tota est simul, habetq; durationem totam simul necessario, atque ex se totam semper existentem,

illa non esse diuersa in ratione obiecti; quia ne eesse est talem cognitionem sciri in obiectum. tanquam in id, quod dum ex se existit, realiter est praesens substantiae cognoscenti . huiusmodi autem est cognitio diuina. C A p v et II L

sientia visonis, ex parte obiecti ,Dpar clemias Iuti intelligentiae.

Ecundo circa eandem diuisionem dubitarer, an illa obiecta, quae a Deo cognoscuntur per scientiam visonis, ab eo etiam cognoscantur per scientiam simplicis intelligentiae, ita ut scientia visonis ex parte obiecti pars quaedam sit scientiae simplicis intelligentiae. Dubitandi ratio est, nam S. Thom. & alii Theologi citati dum explicant scientiam visionis, S simplicis intelligentiae: Illa, inquit, a Deo cognositiBιm per scientiam visionis,

qua aliquando ex unt: illa vero, quae nunquam exi-

sunt , cognoscuntur per smplicem intelligentiam. Quibus signiscare videtur S. Doctor extendi solum simplicem intelligentiam ad possibilia, non autem ad quid ditates rerum, quae aliquando existunt,ne illa quidem ratione qua sunt ponsibiles. Dicendum est primo, per scientiam simplicis gintelligentiae a Deo cognosti non solum res illas posi ibiles, quae nunquam erunt, sed etiam omnes, quae aliquando existunt, sub ea tantum ratione , qua posithilas sunt, atque essentiam, &quid-

SEARCH

MENU NAVIGATION