Enchiridion hermeneuticæ generalis Tabularum Veteris et Novi Foederis

발행: 1812년

분량: 200페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

94 S so. Loca parall. ejus d. libri et divers. libr.

seditionem i n d u er e, ib. II. r5.; personam philosophi induere, Cic. Tusc. Qu. V. 26. Somnum, ut imaginem mortis, quotidie induere, ib. I. 38.; induere se in captiones, Cic. de Div. II. II.; se in idipsum in duere, quod quis timebat, Cic. Acad. Qu. IV. I 8. quae loquendi formulae, ut quilibet videt, fere, sed non ubique prorsus idem edicunt. Propius accedit phrasis : obnubilavit animam, in Apuleji Metamorph. VIII., eum phrasibus Ut Pata , cum obtegeretur cor meum PS. 4 .

a. . et 'n 'PPnm , eum contegeretur

rin me spiritus meus Ps., 77, 4. 242, 4. Jon. 2. 8., i. e. contectus esset intellectus meus;

utraque enim loquendi formula de deliquio usurpatur. - Aptissime quoque ni v ex profanis authoribus illustravit Cl. Dr. Fr. v. Reinhard iaEXplanat. Ies. I, I - 5. in Commentati. Theol. a Velthusen, Κ uino et et Ruperti editis T. I- p. 7--8., et ei ex sensu totius antiquitatis significa..

tionem divinae operationis extraordinariae vindicavit.

I. A . Loea V. F. in N. F. adducta. Quae ex P. F. in Ν. F. allegantur loca, non sunt proprie parallela, nec in generali, sed in speciali N. F. Hermeneutica, seu in Introductione in N. F. tractanda. Quare hic generatim monuisse suffecerit, sola illa V. F. Ioca, in N. F. allegata,

102쪽

S. si. Loca V. F. in N. F. adducta. 95

censeri proprie explicata . I. ex quibus argumenis tum positivum et absolutum ad comprobandam omnibus lectoribus vel auditoribus veritatem, ducitur, et II. quorum sensus in conteXtu orationis A. F. ex legibus interpretationis prorsus idem, etsi fortasse minus sublimis, esse comperitur. Huc itaque nouapectant loca, quae duntaxat ad refutandum erro. rem alicujus vel aliquorum hominum, usurpantur, et argumentum. ut loqui solemus, ad hominem suppeditarunt; aut ubi verba V. F. In N. F. alio prorsus sensu adhibentur, nec formula allegationis, qualiscunque Sit, aliud evincit. Ita Ps. xx . l. a Iesu Matth. 22, 24 - 44. nequaquam, ut multi arbitrantur. tanquam argumentum ad hominem adsertur. sed de Messia proprio sensu laudatur, et summa ejus dignitas innuitur, de quo. qui dubitant, edocentur non solum observationem supra S. 22. insertam , sed

etiam per latissimum hujus Pisalmi de Christo usum in Ν. F., cons. Ast. 2, 33 - 34. 5, 3 . 7, 55 - 56. Rom. 8, 34. Eph. 2, 2. Hebr. , 3.

13. 8, t. IO, Ia. 22, 2. I Petr. 3, 22. E conistrariis adcommodationes reperies quam plurimas, uti

Natth. a 3, 35. Coll. Ps. 78. s.; Matth. 8, 37., eoll. Jes. 53, 4., qui locus alias per N. T. saepius et constanter sensu proprio adducitur; porro blatth. 2, 15. eoll. HOS. II, L. ἔ Natth. 2 . II 18. coli. Ier. 3i, 35.; Matth. 3, 2. coli. Ies. 4 ,3. Ad commodatio autem haec exegetica est, non dogmatica . de qua, ut alibi monuimus, tractau-

103쪽

s6 I si. Loca V. F. in N. F. adducta.

dum est in Hermeneutica speciali seu Introductione in L L. N. F. S, 32.

Analogia doctrinae. Insignem locum parallelum supplet analogia doctrinae totius Scripturae, seu summa, quam universa Scriptura S. spirat , consilium omnibus sacris scriptoribus commune, atque finis, ad quem omnes collineant, et quem in locis non paucis perspiiaeue exponunt. Haec itaque analogia doctrinae a seriptura ipsa, quatenus fidei articulos et morum regulas clare docet, nequaquam est diversa, sed ex locis clarioribus et consilio aut horum sacrorum ducitur, unde loca obscuriora lucem capiunt, et alia durius interdum dicta. aut minus adcurate eXPreSSAE , aut, ut Videtur, divergentia, explicanda sunt. Non est hoc beneficium soli S. Scripturae pri-Vum, Sed omni interpretationi profanorum etiam Iibrorum commune, ut juxta summam doctrinae atque ad consilium et propositum authoris, seu juxta doctrinam, alibi clare expositam, eXigantur loca, quae divergere aut aliud edicere videntur, quia Rutho res quicunque non ubique locorum adcuratis si me, sed saepius negligentius atque populari et crassiori quod a in modo scribunt, freti illis, quae alibi clarius et diligentius exposuerunt, vel ut aliunde nota sumunt. Ita si Deum poenitere dicitur, quod egit aut minatus est, non modo in statu infimae infantiae generis humani Gen. 6. 7. Exod. 32, q. Jud. 2 , i 8, . sed iecentiori etiam aevo Jer. 26, I 3.

104쪽

S. 32. Analogia doctrinae.

E0. 2 Sam. 24, 36. I Paralip. 21, 35. Ρs. IO6, 45., eX aliis claris Io eis explicandum est, ut ex

ritas verus Deus Israelitarum non men litur, neque eum poenitet rei cujusdam): nam non est homo, ut po eniteat eum cujusquam , et nihilominus idem author eodem loco mox V. 35. ala: cina ni m et Iehovam poe-

nituit. Imo veritas isthaec iisdem verbis jam Νum.

Ita etiam si Deo tribui videtur somnus, Vel e Vigi latio e somno, nihil aliud quam auxilium denegatum, Vel praestitum indieatur, nam alibi Deus disserte dicitur nunquam domi re aut dormitare. Sed et totum V. F. sistit Deum adeo sublimem et eminentem, ut poenitentia, aut somnus in eum cadere non possit, atque ad hanc doctrinae summam exigenda sunt illa loca, in quibus Deo poenitentia aut somnus tribuitur. Eadem ratione intelligendum erit, si Deo tribui videntur mala moralia , aut si Deus sistitur ut numen Israelitarum nationale , cum om nis doctrina U. F. constanter spiret Deum sancti Sinsimum, ab omni malo alienissimum, et Deum universi inde R Gen. I, a. per omnem seculorum longam Seriem, doceat, uti loca permulta et clarissima in omnibus libris testantur. Ita etiam si occurrunt in Psalmis maledicta in inimicos, ad summam doctrinae

de dilectione proximi, toties in Mose et Prophetis

105쪽

98 S. sa. Analogia doctrinae.

inculcata, revocanda sunt. - Sed summa haec doctrinae clara sit oportet, ut non nitatur locis singularibus, quae a diversis in diversas partes trahuntur; ad doctrinam enim . ex locis hujus generis deductam, provocando, nihil pr*ficies. Id vero haudquaquam universim ita intelligi velim, ut omnis analogia doctrinae his limitibus concludatur. Quemadmodum enim discipuli primi

quorumcunque antiquorum doctorum, ab his ipsis oretenus multo adcuratius edocti, libros quoque ipsorum. et Eacilius et melius omnibus aliis subsequentibus, intellexerunt, atque si doctrinae magistro-Tum suorum fideles erant custodes, et rectius et AEd- curatius eX ponere poterant: ita quoque immediati et mediati discipuli Apostolorum, et doctores Primitivae ecclesiae, sensum locorum S. Scripturae, quibus doctrinae sublimiores proponuntur, eX Ore Apostolorum et primorum discipulorum penitus hauserunt , et altius penetrarunt. In censum inprimis veniunt antiquissima ecclesiae symbola in Athenagorae et Iustini Martyris Apologiis, in trenaei libris, etcin prooemio librorum origenis περι χων, atque

generatim historia doctrinae primorum ecclesiae seculorum non obiter cognita, sed diligenter explorata. Qui forte dixerit, hoc nihil esse aliud, quam

scripturam ad dogmata ecclesiastica et theologica adcommodare, videtur non intelligere, quod diximus; nam longe absumus, ut ad aut horitatem ecclesiae catholicae, de qua, ubi Hermeneuticam tractamus, sermo esse nequit, Provocemus,

106쪽

3. 32. Analogia doctrinae.

sed testimonium duntaxat antiquissimorum ec. clesiae doctorum de sensu locorum dogmaticorum urgemus; quid enim 8 si loca profanorum antiquorum scriptorum et Thalmudicorum ad comprobandum sensum N. F. admittuntur, cur non valeant Ioca scriptorum e eclesiasticorum ejusdem aut antiquioris aetatis, qui doctrinam immediate vel mediante una alterave generatione ab Apostolis acce

perunt 8 Huic principio quid opponi possit, non video; imo reperi Clericum, celeberrimum Biblio

rum ecclesiae reformatae interpretem, consentire 'st; ) Le ciere Briese einiger Hollaendiaehen Gottesgelebrien

o. 3. nachlesen magnopere eurandum est, ut id te-Mneamus, quod ubique, quod semper, quod ab omni- ,, bus ereditum est; hoc est enim vere proprieque eatholiis eum, quod ipsa via nominis ratioque deelarat, quae Ominis ni a sere universaliter eomprehendit; sed hoe ita demum fiet, si sequamur Universitatem, Antiquit a. istem, Consensionem. Sequemur autem Unive

107쪽

Ioo I. 32. An alogia doctrinae. et alii Protestantes doctrinam primae ecclesiae dili

genter investigare minime negligunt I. In usu hermeneutico analogiae doctrinae duo extrema, utpote vitia aequalia, vitanda sunt: primum quidem, ne locis sacrae scripturae tribuatur sensus illi analogiae doctrinae oppositus; dein nee contrario verbis sacrae scripturae, ut huic analo. giae doctrinae conformentur, vis inferatur, quod esset sacris libris inferre sensum, qui ex ipsis esse, rendus fuisset.

sitatem hoe modo, si hane unam fidem veram esse ,, fateamur, quam tota per orbem terrarum confitetur eceleriri sta; Antiquitatem vero ita, si ab iis sensibus nullate in nus secedamus, quos sanctos majores ae patres nostros tele . ,, brasse manifestum est; Consensionemque itidem, is si in ipsa vetustate omnium vel eerte omnium sacerdo. ., tum pariter ac magistrorum definitiones sententiasqueri aequamur.

Speeimen reeentissimum praebet H. L. Heubueri Historia antiquior dogmatis de modo salutis tenendae et iustificatione I 8os Wittenbergae. ut taeeam historias dogmatum a Wundemanu, Lange . et Μantscher, a duobus abhine deeenniis editas.

108쪽

De tropis recte inte retandis.

S. 33.

Troporum origo. In primaeva linguarum paupertate, notiones no Uae et recenter acquisitae nequaquMD Omnes novis quoque sonis seu Verbis designabantur, sed permultae verbis pridem inventis et usu receptiὲ, jam ob aliquam similitudinem, jam ob alium quemdam idea-Tum Vel rerum nexum, indicabantur, atque hac ratione quamplurimae verborum a propria significatione ad inpropriam translationes factae Sunt, qua Tum non paucae adhucdum in etymologia vocum et notionum, inprimis in linguis Orientalibus conspicuae sunt, sed non raro primaevam significatio. nem propriam vel prorsus aboleverunt, vel saltem multo rariorem reddiderunt. Cum autem hae tranStationes vocum per observatam rerum similitudinem vel connexionem, quam menti offerebant, simul delectarent: etiam ditata demum pluribus verbis lingua, ad ornatum et varietatem orationis usur

109쪽

ioa S. 33. Triporum origo.

palae, et auctae sunt, et eo quidem magis a gentihus sub calidiori coelo degentibus, et ferventiori ingenio et vivaciori imaginatione praeditis, inprimis vero a poetis, quorum ingenium feracius est, et quorum est miscere utile dulci. Verba quidem illa, quae vel eX necessitate, defectu verborum prois priorum, ad alias notiones translata fuerunt, vel quorum significatio, per quodvis tropi genus trans. Iata, propriam vel prorsus abolevit, vel rariorem reddidit, nequaquam tropis nisi forte grammaticis,

de quibus nunc non agimus, accensenda sunt, sed solum ea, quae a rhetoribus, poetis et historicis ut lumina orationis usurpantur ' .

S. 34.

Interpretis partes in dictionibus troispicis. In hoc genere loquendi partes interpretis sunt.

tropos agnoscere, et agnitos recte interpre-

Cieero de Oratore gr. r ,, tenuis orni P. . . erit, ... trans is latione fortasse erebrior, qua frequentissime sermo omnia ,,utitur non modo urbanorum sed etiam rusticorum, siquis, d in est eorum, gemmare vites, ait irae Rgros, laetas esse segetes, luxuriosa frumenta.

M Nihil horum parum audacter. sed aut simile est illi, undo,, transseras ἔ Rut. si res nullum suum habeat nomen, d ,, estndi caussa sumtum, non ludendi videtur.' - Quintilianus L. VIII. C. f. s. a. t necessitate rustiei dieunt gemmam in vitibus. quid anim dieerent aliud 'M sitire segetes, et fructu s Iaborare; ita neeessiri tate nos durum hominem aut asperum; sed signi- ,,fieandi gratia, intensum irR, inflammatum euo

110쪽

S. 34. Interpretes part. in diction. tropie. Ios

tari, quod quidem utrumque ingeniis, quae elegantiori hus literis eXculta sunt, non videtur posse ereare difficultatem, nec praeceptis indigere; ast contrarium docuit eXperientia , quae frequentiora offert in hoc genere peccata interpretum librorum Sacrorum quam profanorum, quorum ratio jam est ignorantia rerum peregrinarum aut antiquarum, jam justo angustior cognitio usus loquendi, jam praejudicatae opiniones, jam etiam rerum, inprimis in N. F. sublimitas vel obscuritas. Sic si Gen. 49, 9. Iuda salutatur I 'M catulus leonis, et comparatur leoni et Ieaenae cubanti, quem nemo audet excitare : vim non plene Pereipies, nisi noveris, leonem orientalibus tropica venire pro heroe aut rege, et a leaena aut leone Saturo cubante neminem laedi, ast quemlibet properare timore trepidantem, ut quantocius evadat '). Ita etiam si Iehova diciis

M propria. ad ornatum, lumen orationis, generia Melaritatem, concionum procellas, eloquenistiae flumina. Cicero ait Clodium sontem glo--riae ejus, et segetem et materiam gi ri ria..' - Ita e eontrario notio e t fg e n di verbiana . et notio amandi verbi , Primaevrim proopriam signifieationem admir studi sere abolevit, et nunc propria mi; idem observabis in notione fugiendi verbim , et in notione se tendi. eognoste udi verbi

a Mungo Path Heise in das innere Asriea. Hamh. os. S. 2.36. narrat in Νyara et Medibu nnn procul a semila vi. disse leonem eubantem, quem trepidus quiuem, illaesus tamen transivit.

SEARCH

MENU NAVIGATION