장음표시 사용
41쪽
34 I. 9. Sensus unicus in contextu orationis.
Deum Prophetis ullo modo eooperatum suisse , consequenter negare possunt sensum objectivum; qui autem divinam in Prophetis vim εgnoscunt, se, nisi sensum objectivum admiserint , nunquam expedient objectione adversariorum eontendentium, Prophetam de objeeto historico nec cogitassae,
neque cogitare potuisse. Ast haec disputatio pertinet ad Introduetionem in LL. v. F., in qua de ea egi P. II. g. 8 P. S. IO.
Sensus certus et probabilis, at quae
Si notiones verborum, et mutuus eorundem respectus, per adjuncta illa, supra Commemoratri, plane determinantur, nec ulla alia adsit ambiguitatis ratio, ut ex usu loquendi liquido ostendi possit, hunc et non alium sententiae aut orationi sera Sum subesse : Sensus est et dicitur certus. Quod si vero locus est obscurior, et adjuncta illa notiones Vocum aut mutuum earundem neXum non perspicum definiunt, aut alia adest ratio dubitandi: sensus est dubius, ubi alius quoque sensus, sine vi verbis aut nexui ipsorum illata, locum habere potest; attamen ho casu plura plerumque, aut graviora saltem argument pugnant pro alterutro sensu; qui itaque est probabilior, et alteri eo majori jure praeferendus, quo pluribus aut gravioribus argumentis innititur. Sensu Squidem ille certus, et hic probabilior, est simul verus, i. e. ille, quem author vel certo vel probabilius in mente
habuit; haec autem veritas exegetica nequaquam con fundenda est cum veritate reali et objectiva, quae Seu sui etiam eXegetice vero et certo deesse poteSt, uti
si Iudaei in N. F. dicunt de Iesu: seductor ille,
42쪽
g. Io. Sensus certus et probabilis, atque verus. Asclaemonium habet, per Belzebul ejicit daemonia; aut si Amale hita ille a Sam i, 6 - IO.
mentitur, interfectum a se fuisse Saulum; vel sine Cromanta I Sam. 28, II. edicit, sibi comparere Virum talem, quem praesens Saulus non conspicit, sed duntaxat ex descriptione impostricis agnoScit,
esse Samuelem. S. I I. Criterium sensus certo falsi. Si sensus e sententia aut oratione erutus , aut
verbis ab interprete subjectus , est talis, qualis nec scriptori, nec primis lectoribus in mentem venire potuit, certo falsus est, uti omnes illae interpretationes ex philosophia aetatis recentioris arcessitae. E contrario sensus, quem author fortasse e Xpri mere, et primi lectores percipere potuissent, e
hac sola caussa non meretur assensum, ni Si argu
mentis, eX usu loquendi depromtis . probetur. Re gula autem, Sensum, quem primi lectores vel auditores non confestim cognoverunt, falsumes Se, jure statui nequit; quid enim, si locus primis mox lectoribus erat obscurus Z quod Petrus de epistolis Pauli testatur. quum scribit, in ipsis esse quaepiam difficilia intellectu, a Petr. 3, 35 - 16. Quid si prophetae dissertis verbis dicunt, Se ipsos non perspicere, quod praedicunt, sed intel
4, 9. 6, 15. Iesus quoque ipse ait Matth. I 3, a
43쪽
36 6. II. Criterium sensus certo falsi. - Ι5., Se ad populum loqui per parabolas sub obscure, ne clare intelligat; atque etiam Apostoli non mox percipiebant, quae Iesus de violenta sua morte in cruce, praedicebat; et quae de sua divinitate sermonibus suis passim interserebat, profecto non plene intelligebant, usque dum donum Spiritus Sancti recepissent. Sensus itaque, qui primis auditoribus vel lectoribus, aut ipsis etiam
prophetis non continuo erat clarus et perspicuus, quia vel res Obscura, vel intellectus eorum praejudicatis opinionibus occupatus erat, ex hac Sola
caussa rejici nequit. Qui ergo e. gr. dicit, Apostolos in ultima coena non potuisse verba, a Iesu prolata , de sumtione corporis et sanguinis Ipsius, quem adcumbentem secum cernebant, intelligere:
nihil proficit, praesertim cum Paulus 1 Cor. I , u . hac de re sublimius doceat.
Sensus difficultatibus obnoxius. Sensus, qui ex usu loquendi rite deductus et comprobatus est, nec difficultate hermeneutica laborat, obstinate tenendus, et nec ex difficultatibus aliunde ortis dubius reddendus, nec argutiis philosophicis inpugnandus, neque ad adamata quae Uis antiquae vel novae sectae philosophicae decreta violentis artificiis exegeticis detorquendus est, quod qui in Bibliis audent, mirum dictu, in profanis authoribus ipsi damnant. Quod si sententiam Sacrorum aut horum inprobandam esse censent, saltem id ip- suin, ut viros candidOS, probos et integros decet,
44쪽
S. I 2. Sensus difficultatibus obnoxius.
sine ambagibus profiteantur, nec Verum authorum sensum malis artibus pervertant, ut nostra aetate non raro fit in interpretatione miraculorum, vatici. niorum, et doctrinarum, quae rationi humanae limites excedunt, quae ex hac sola ratione evertunis
tur , quia modum, quo id, quod edicitur, exstite. xit vel existat, non perspicimus, quod ipSum, profitentibus ipsis subtilioribus Physicis, in sexcentis, imo, si paulo longius urgere velimus, in omnibus rebus naturalibus contingit, quin id veritati et certi. iudini vel minimum obsit. Quodsi sensus aliis veritatibus evidentibus, aut historiae prorsus certae repugnat: in libris profanis apta conciliatio , quae nullam verbis vim in se. Tat, quaeritur, Vel mendum librariorum detegitur; eadem itaque aequitas libris quoque sacris deneganda non est. Si vero haec remedia deficiunt, author profanus Simpliciter arguitur erroris, a quo quidem authores Sacri eximendi sunt; ast non raro modo populari vel poetico aut tropico, vel ex statu humanitatis suae aetatis loquuntur, aut id, quod plerumque fit, universe en unciant, vel de rebus physi.
cis, quas explicare ipsorum non intererat, vulgares suae aetatis sententias referunt; quare dicta eorum hujus generis non sunt ad vivum resecanda; sed ex illis ipsis, nunc memoratis, adjunctis explicanda ; respicienda quoque est aetas authorum, qua amplior non erat notitia rerum hujus generis; uti quum dicunt, mannam aut rorem de coelo decidisse, aut solem e thalmo egredi, et ut gigantem currere ; aut solem et lunam stitisse cursum suum; aut probos Omnes
45쪽
38 S. ig. Sensus difficultatibus obnoxius.
esse in hac vita etiam qno ad externa adjuncta felices, et inprobos infelices, et quae sunt similia. In historia pleraeque difficultates ex succincta. narratione, aut eX OmisSione quorundam adjunctorum oriuntur, uti hodiedum in narrationibus gestorum, Oretenus nobis factiS, Observamus, ubi, quae vel ob succinctam nimis relationem, vel ob omissionem quorundam adjunctorum, ObScura anima cl- vertimus, quaestionibus Propositis explieari petimus. Cum autem Scriptores antiqui quaestionibus nostris respondere non possint, ipsi vicem eorum subire, et responsa ipsorum conjectura ex reliquis
adjunctis colligere debemus. Quod si non ubique
ipsi nobis satisfacere possumus, cogitandum eSt, plura illa aetate, in illis regionibus, et ea rerum cori- formatione fuisse illis hominibus clarissima, quae nobis, tanto et temporum et locorum intervallo dissitis , non POSSunt eSSe aeque Clara. Difficultates, quae ex rarioribus et ambiguis verbis et phrasibus oriuntur, ex usu loquendi et an liquitatibus, a quibus desumtae sunt, solvendae veniunt; quod si haec omnia ad notionem aut sensum figendum non Sufficiunt , desperandum non est; nam permulta hujus generis obscura, quae ante dimidium seculum illustrari nunquam Posse videbantur , progrediente demum linguarum et antiquitatum studio, tandem tanto lumine perfusa sunt, ut nulla nubecula remanserit; haec experientia spem alit fore, ut et illae difficultates et dubia, quae restant, aucta linguarum Supel-
46쪽
S. tu. Sensus difficultatibus obnoxius. 39Iectili, et tenebris antiquitatis , quae Supersunt, dispulsis, si non omnia, Saltem Pleraque eγanesis
Cant.1 Quod Cl. Eieli horn Orient. Bibl. IV. 33o. seqq. statuit,
Ioea, quae aliquid extraordinarium , aut limites rationis exeedens, edieunt, ita esse intelligenda, ut cum rations sana et modesta consentiant, tolerari posset. nisi termini hi essent nimium vagi et indefiniti. Quare regula potius ita definienda erat, ut rejiciatur sensus, qui sanae rationi repugnat, seu ut terminis scholasticis utar, qui est eontra rationem, non vero ille . qui est Supra ratio. nem; ast de hac re decernere, non est Hermeneuticae, sed Dogmaticae. a Quae hueusque enumeravimus, Praecipuae sunt caussa obseuritati a S. Scripturae, de qua olim Protestantes inter et reliquos Christianos Omnes, magna vigebat eoutentio, nune sopita: Protestantes enim jam a tribus decenniis obscuritatem seripturae confitentur.
S. 33. Testimonia de usu loquendi. Usus loquendi, quem invenire et ad quaelibet loca conferre, ac argumentis probare, docet Hermeneutica, facto-historico innititur; quaeritur enim, quas vocibus notiones, et quem phrasibus sensum jungere soliti sint illi, qui hac lingua vernacula
utebantur. Hunc autem notionum cum verbis , et sensus cum phrasibus neXum, certo cognitum non
habebant, nisi illi ipsi, qui linguam hanc vernacu- Iam loquebantur, aut eam saltem ab his penitus didicerant, atque hi soli directi de usu loquendi testes esse possunt,' qui de linguis mortuis sunt an .
47쪽
4O S. II. Testimonia de usu loquendi. liqui interpretes, Scholiastae , glossograptii, aliique auctoJ es, qui illo aevo, quo lingua erat vernacula, Verba et phrases interpretati Sunt, aut vim earum eX posuerunt. ΤeStibus hujus generis, qui
dicuntur directi, nititur Hermeneutica Specialis N. F., de quibus itaque in Introductione in N. F. agendum est η. - Quod si hi testes directi deficiunt, jure merito admittuntur in directi, seu illi, qui non quidem ipsam hanc linguam, dialectum tamen ipsi
allinem loquebantur vernaculam, aut ab his plene didicerant, vel a altem aetate, a vita linguae non Iongiori temporis intervallo remota, Vivebant, qua de usu loquendi plura adhucdum nota erant. His testibus utitur Hermeneutica Specialis U. F., clequibus in Introductione in U. F. tractandum est Sunt autem de usu loquendi librorum utriusque foederis et alii testes directi, ipsi scilicet scriptores sacri, qui PasSim Vim verborum suorum mox in contextu.Orationi S eXponunt; vel per seriem orationis, Substratam materiam, consilium scri-hendi, et alia adjuncta innuunt, aut indicant, quidnam exprimere velint ' vel etiam in aliis locis
eadem voce aut phrasi 'de eadem re, per contextum orationis satis determinata, utuntur, aut ea nis Cons. Miehaelis Einteitung in die Goetii, Sehriston Ma
48쪽
S. Is . Testimonia de usu loquendi. 4 Idem historiam, rem, doctrinamve aliis clariori- 'hus verbis e X ponunt, quae utriusque generis loca dicuntur parallela. Atque de his testimoniis directis ipsorum scriptorum Sacrorum, an generali Hermeneutica V. et S. F. agemus, subjuncturi quaepiam de tropis, emphaSibus, παντ1οφανοις , et
Haec, quae modo diximus, non repugnant conellio Tridenistino, quod Sess. IV., latente ipso Cardinali Palavi ei uio, nequaquam edicit, ex quibus sontibus hauriendus sit senissus seripturae S., aut ad quas regulas ipsius interpretatio
exigenda sit, sed duntaxat saneit, qua ratione S. seri plura non sit explicanda, seu eavet, ne interpres committat, quod ex natura rei nullo non tempore perversum et illieitum fuit, .ue scilicet interpres saeram seripturam ad suas praejudica- as Opiniones Violenter contorqueat, et do et rinam fidei et morum extundat, quae doctrinae e celesiae, aut unanimi Patrum in do et rina fidei et morum consensui repugnet. Hue vero, fatentibus omnibus theologis, non pertinent scripturae loea, in eo n-eiliis ad eonfirmanda dogmata adducta; sensus quippe his locis tributus nequaquam est eonciliorum, sed singulorum Patrum , qui loca haec allegarunt, vel theologorum, qui decreta concilii Exararunt; excipienda sunt sola loea illa. quorum sensum concilium singulari deereto definivit, ut Cone. Trid. Sess. XIV. de Sacramento Poenit. ean. a. et de Extr.
Unet. ean. 4. Cons. Palavicini Hist. Cone. Trid. L. UI C p. 38., ae meam Introduci. in LL. v. F. P. I. s. si .
S. 14. Sensus mediatus seu symbolicus. Si res, sensu orationis designata, alterius porro rei est signum Vel Symbolum, haec, non Uer
borum, sed rei significatio dicitur sensus mediatus,
49쪽
42 S. I . Sensus mediatus Seu symbolicus. qui vulgo mysticus, symbolicus, vel typicus dicitur, et olim, prout ad fidem, ad
spem, ad more S Spectabat, allegora cuS, anagogicus, tropologicus Voca hatur: Pa titio nec ex Bibliis hausta, neque ad regulas logicae exacta. Quod si omnia in partes Secunda sunt, sensum hunc aptius dividemus in historicum, moralem et propheticum; fatendum nihilominus erit, alterum alteri inesse posse, adeoque nequaquam
adcuratam esse divisionem. Ceterum solet hic sens 9s quidem etiam vocari allegoricus, inprimis si ad fidem spectat, a Sensu tamen . qui alias dicitur allegoricus aut tropicus, in eo discrepat, quod sensus allegoricus tropicus sit immediatus, quem verba sensu inproprio immediate indicant, cum sensu proprio prorsus nihil designent; in locis vero, ubi sensus mediatus obtinet, verba et immediate aliquid, et simul mediantibus rebus designatis ulterius aliud significant. Verumtamen si rem ad amussim reducamus, haec symbolica rerum significatio appellari non potest Sensus, qui non est rerum, Sed verborum et sententiarum. Quia autem
haec ratio interpretandi Scripturam, inde ab aevo Apostolorum in ecclessia latissime propagata fuit,
et fere ab omnibus, sub nomine sensus, eX OlebR tur . nec adhucdum ubique locorum prorsus neglecta jacet: non abs re fuerit, de ea paucis agere, et etiam nomen antiquum, etsi incommodum, retinere. Diuitiam by Coos e
50쪽
S. i5. Sensus mediatus negari nequit. 43S. 35. Sensus mediatus negari nequit.
Historicum et moralem sensum mediatum seu
symbolicum Iocorum quorundam, Sacri scriptores ipsi exponunt. MOSes ait ΕXod. 18 , 38., diadema, seu Iaminam auream in fronte summi sacerdo tis significare, ipsum luere culpam omnium, quae Hebraei in rebus sacris et oblationibus deliquerint;
Lev. 26, 4 . et Deut. Io, I 6. et Ao, 6. circumci- sionem cordis commemorat, quae circumcisione
carnali significetur, cons. Jer. 9, 25. 6, Io. Exod. 6, 12. 3O.; de omnibus quoque festis diebus historicam significationem symbolicam pandit; redemistionis filiorum primogenitorum, Num. 18, 14 I6. LXod. I3, 23. 24, 5. Num. 3, Q - 13. 44 - 5i., duplicem Significationem adfert, quod nempe primogenita Hebraeorum, grassante olim
in Aegypto peste, fuerint Salva, et quod filii primogeniti fuerint olim sacerdotio consecrati, quod iaetribum Levi translatum fuit; quare primogeniti filii cum Levitis permutati sunt, et deinceps redimendi erant. Victimas eruentas SignificasSe moraliter poeis nam illius, pro quo Sacrificabatur, vel qui sacrificabat, ex victimis foederum et sacrificiis pro peccato et delicto, liquet . Et reliquos ritus sacros, a Mose praescriptos, omni significatione vacuos fuisse,