Inscriptiones antiquae in Etruriae urbibus exstantes. Regiae celsitudini Violantis Beatricis ... pars prima pars tertia Inscriptiones antiquae Graecae et Romanae in Etruriae urbibus ... pars secunda cum notis integris Antoni Francisci Gori

발행: 1734년

분량: 490페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

238 . INSCRIPTION Es

pnomen Caecus fuit, Censoriam dignitatem suscepit ante superiorem consulatum , anno conditae Urbis CDXLI. una cum C. Plautio Venoce , auctore Livio , Diodoro , Eutropio , Cassiodoro , Frontino , & Cicerone in Catone , qui ut in Tabulis Capitolinis scriptum est, Censores lustrum XXVI iacere. Fuit tum Censura annorum quinque, quam Appius toto quinquennio solus obtinuit , deinceps vero immutata . Hac in censura viam omnium maximam , & laudatiis mam Capuam usque stravit lapidibus , cuius initium est a porta Capena , ut tradit Frontinus 3 item aquam in Urbern deduxit M. Valerio Maximo , & P. Decio Mure Consulibus , annos triginta post initium belli Samnitici. Aniene in urbem indutio , aqua ab eius nomine Claudia , via vero ex eius praenomine Appia deinceps appellata est. Sed Tacitus, Sc audior libri de viris illustribus aliter sentire videntur , qui eam viam Brundusium usque pertinuisse affirmant. Consule Panvinium de Urbe Roma . Innuere videtur haec Tabula AEdem quoque Bellonae ab eo sactam in censura . Eius dedicationis meminit his verbis Ovidius Fastorum Lib. VI. Hae sacrata die Tinca Zellona duello Dicitur , tr Latis prospera semper aris . Appius HI auctor , Drrti qui pace negata ,

Multum animo vidit , lumine eaecus erat.

Constituta haec fuit in nona Regione, ut P. Victor scribit, versus portam Carmentalem in Circo plaminio, apud quam Senatus vocabatur, dabaturque plerumque e bello redeuntibus ducibus , di legatis exterarum gentium , quos in urbem admittere nolebam, ut ex Livio clare colligitur , & hae de re copiose disserit Alexander Neapolitanus Lib. VI. Cap. 6. Ante templum fuit columella , quae bellica dicebatur,

super qua hastam iaciebant bellum indicturi i ut scribit Festus. De Bellona Dea nil hoc loci opus est dicere , de qua plura Gyraldus in Syntagmate X de Deis Gentium.

Qua vero de caussa caecus factus fuerit, narrat Livius Lib. IX. hoc pacto r Eadem, applo avictore , Totitia genr, cuius ad Disiligod by Corale

262쪽

ad aram maximam Herculis familiare saeerdotium fuerat, se Ospublicos ministerii deligandi eausa ,solemnia eius sacri docuerat . Tra.ditur inde dictu mirabile , π quod dimomendis statu suo saeris re Iigionem facere posset . Cum duodecim familiae ea tempestate Potitio.

rum essent, puberes ad triginta , omnes intra annum eum Hirpe extimctor , nec nomen tantum Potitiorum interiisse , sed Censerem etiam Appium , memori Deum ira , poti aliquot annos luminibus eaptum. .

Auctor de Vitis illustribus n. XXXIV. duas suisse familias

scribit ad Herculis sacra destinatas, Potitiorum , & Pinariorum . Potitios Herculis Sacerdotes pretio corruptos ab Appio Claudio , ut sacra Herculea servos publicos edoce rent , unde caecatus est , gens Potitiorum funditus periit. De his sacris fusius Alexander Geniat. Dier. Lib. II. Cap. 14. Meminit Dionysius Lib. I. Diodorus Sieulus Lib. V. Valerius Max. Lib. I. Cap. a. s. a. aliique . Anno V. C. CDLXXIIII. Pyrrho Epirotarum rege in admirationem converso, quod ab exercitu suo maxime elephantorum p gna , victis pulsisque Romanis in Campania , inter Pamdrosiam , & Heracleam urbes ad flumen Sirim , nulla Cst haec ab ipsis de pace mentio fieret , misso Romanaegato Cinea , viro magni ingenii, olim Demosthenis auinditore, qui experiretur an pacem inire vellent, & ut gratiam potentum pretio quaereret 3 quum in Senatu de pace cum Pyrrho habenda ageretur, inclinante ad eam Senatu, ut narrat Plutarchus in vita Pyrrhi, Appius Claudius vitamplissimus, qui propter invalitudinem oculorum, iamdiu a consiliis publicis se abstinuerat, his auditis, lectica in Curiam delatus , stipatus filiis , & genero , i fami silentio ad eius praesentiam J magnificam habuit orationem , quam idem Plutarchus retulit, & laudat Cicero in Catone, & in Bruto , & in Tusculanis, qua , pacem foedusque fieri cum Pyrrho prohibuit , & animos omnium ad studium belli traduxit . Vide Plutarchum in Pyrrho , Ulpianum Lib. IV. ad edictum Pom. tit. de origine iuris Lib. II. Missi sunt contra Pyrrhum duces P. Sulpicius , & P. Decius

Mus Consules , certamine commisso Pyrrhus vulneratus

263쪽

est , elephanti intersecti, XX millia caesa hostium , at ex Romanis tantum quinque millia, Pyrrhus Tarentum fuga, tus. Haec ex eodem Plutarcho loco suprascripto , ex Floro Lib. l. Cap. i8. ex Iustino Libro XVIII. & Val. Maximo Libro VIlI. Cap. I 4. I. 6. Duos Appius gestit Consulatus , uti & haec Tabula testatur , primum anno CDXLVI cum L. Volumnio , ut prodit Livius Lib. IX. Cassiodorus , & Diodorus, & Cicero in Catone , qui auctor est inter duos Ap. Caeci consulatus, annos decem intercessisse . Secundum, ut item nota.

tur in Fastis Consularibus , ad quos vide Sigonium, gessit

anno CDLUII. cum eodem L. Volumnio e plebe , quamvis anno CCCLXXXVIII. ne consulatus cum plebeis communicaretur acerrime restitisset, ut memorat auctor de Viris illustribus . Hoc factum est quum Licinius Stolo Tribunus Plebis esset ; qui legem tulit, ut alter Consul ex plebe crearetur , contra quam legem Appii oratio exstat apud Livium Lib. VI. Dec. I. Sabinos , & Samnites bello domuit , complura oppida cepit, Tuscorum exercitum fudit, anno ab urbe condita quadringentesimo quinquagesimo septimo , licet id alii aliis tribuant. In Censura liberistinos quoque in Senatum legit ; quam electionem nemoratam habuit: quare paullo post a Q. Fabio Rulliano qui Maximus cognominatus est j amoti sunt, ut narrat Livius Lib. IX. Dec. I. Idem quoque epulandi , decantandique ius Tibicinibus in publico ademit. Nam epulum Olim exhibebatur civibus in dedicationibus templorum , in triumpho. in spectaculis, in funere. Verum Tibicines ira commoti Tibur uno agmine abierunt , sed paullo post a Romanorum legatis, nolentes dolo , & fraude revocati sunt , auctore Livio , loco supra scripto . Vir equidem suit nobi .lissimus , & praestantissimus, consilio, & eloquentia summopere speciabilis ; quem inter claros Oratores recenset Cicero summa cum laude .

264쪽

ANT INIAE ARRETII.

Tabula marmorea alta pedem Romanum I. Har v I I. uis itidem cirriter pedem I. inventa , ut plures veteres Codices te iam

tur , Arretii in Basilica ; quae hodie se alis

Florentiae in regis Musto Mediteo .

DICTATOR . BIS . Cos . V . CENSOR . INTERREX . II . AED . CUR L. II. TR . MIL . II. PONTIFEX. AUGUR PRIMO . CONSULATu . LIGURES . SUBEGIT . EX . IIS . TRIVMPHAVIT . TERTIO. ET QUARTO . HANNIBALEM . COMPLURIBUS . VICTORIS. FEROCEM . SVBSE VENDO . COERCUIT. DICTATOR . MAGISTRO EQUITUM . MINUCIO , ΟIVS . P vLUS . IMPERIUM . CUM . DICTATORIS IMPERIO. AEQUAVERAT . ET . EXERCITUI PROFLIGATo . SVBvENIT . ET . Eo . NOMINE . ΑΒ . EXERCITU . MINUCIANO . PATER . APPELLATUS . EST . CONSUL. QUINTUM . TARENTUM . CEPIT . TRIVMPΗΑVIT . DUX . AETATIS . SUAE . CAUTISSIMUS . ET . RE . MILITARIS . PERITISSIMUS HABITUS . EST. PRINCEPS . IN . SENATUM DUOBUS . LUSTRIS . LECTUS . EST 6. Romanis cruento proelio ad Trebiam victis , exercitu prodito , castris direptis , Flaminio Consule in acie extincto , magno metu Roma perculsa, serociente compluΚ-

265쪽

bus victoriis Hannibale, prima reviviscentis Romanae Reipublicae salus, spes , ac praesidium Fabius Maximus fuit, qui

quum ceteris longe praestaret animi sortitudine , morum gravitate , & sapientia , uno omnium consensu Dictator creatus, immanissimum, & callidissimum hostem non tantum virtute, sed etiam consito,& cautissima cunctatione, rua minator postea cognominatus est , domuit , fregit, evicit. Maximi appellationem putat Plutarchus in eius vita , eum fuisse adeptum ob splendorem , & animi magnitudinem ι Verrucosi vero cognomentum a verruca , seu parva carnis elatione innata in superioris labri extremitate 3 civiculae tandem , ob morum clementiam , & mansuetudinem . Videndus hae item de re Plinius Lib. XXXIV.Cap. 7. & Alexander Genialium Dierum Lib. I. Cap. s. C terum Maximi eognomen publico testimonio iam antea viris tutis causa meruerat in Fabius Rullianus , quod patres a plebe dissidentes reconciliasset, ut Livius est auctor Lib. X. Fabii, quemadmodum memoriae prodidit Plutarchus, stirpem ad Fabium HereDIi filium referebant . Hinc Fabius Maximus anno ab Urbe condita DLXIV, Tarento ab hostibus recepto , Herculis signum inde translatum in Caia itolio dedicavit, lacavitque iuxta aeream suam equestrematuam , ut scribit Plutarchus, itemque auctor de Viri

illustribus n. XLIII. & Livius Lib. VII. Alexander Lib. II.

Cap. x 4. Geniat. Dier. & Martianus Lib. VI. Cap. 6. Rom. Antiq. Fuit autem simulacrum aeneum , auro perfusum , imberbe , dextera clavam , sinistra Hesperidum aurea maIa praeserens ; quod multos post annos Romae prope Scho-Iam Graecam , & Forum Boarium in ruina arae maximae repertum est , teste eodem Martiano Lib. II. Cap. 6. Ἀ-pographiae.

Singula quae in hoe honoratio marmore scripta sunt in Iaudem Q. Fabii Maximi ordine nunc prosequar . Primum Dictator creatus anno DXXXII. C. Flaminium Nepotem Magistrum Equitum delegit 3 secundo vero Dictator factus anno DXXXVI. M. Minucium Rufum Magistrum Equi

266쪽

tum elegit 3 qui serox , & temerarius , eum eriminando

tanquam timidum , & segnem , effecit, ut populi iussu imperium sibi cum Fabio aequaretur , singulari , & antea inaudito exemplo , quod quidem passus est Fabius , duoque tum primum Dictatores facti sunt, sine Magistro Equitum, Fabius , & Minucius . Diviso exercitu , quum Minucius

eum Hannibalis exercitu iniquo in loco conflixisset , magnoque in discrimine ob eius imperitiam Romanae Legiones essent , superveniente cum exercitu Fabio Maximo , praesentissimo periculo liberatus est. Quo beneficio victus, castrae cum eo coniunxit , imperici statim se abdicavit, patrem suum salutavit Fabium , quo etiam nomine ab universo Minuciano exercitu appellatus est 3 tandem Fabius Hannibalem in agro Falerno inclusum subsequendo coe cuit, fregit, devicit . Qui Plutarchum in vita huius claris. simi Ducis adire voluerit, summa cum iucunditate, alia quae notari heic Dossent , Observabit . Venio nune ad eius Consulatus reeensendos ex Fastis Capitolinis. Quinquies, ut in hoc marmore scribitur, Consul fuit. Primum cum M. Pomponio Mathone , anno DXX.

in quo Lisures vicit, deque iis triumphavit Kalendis Februarii . Templum item Virtutis, & Honoris dedicavit, ut memorat Cicero de Natura Deorum . Deinde Censor factus cum M. Sempronio Tuditano, anno DXXIII. Secundum Consul fuit cum Spurio Carvilio Maximo , anno DXXV. cuius meminit Cicero in Catone , & Cassiodorus.

Tertium iniit consulatum cum T. Sempronio , ut memorat Livius, anno DXXXIl X. Quartum cum M. Claudio Marcello , anno DXXXIX. Quinctum vero gessit cum Q. Fulvio Flacco, anno DXLIV. quo in consulatu Tarentum cepit , triumphavitque , qui triumphus primo clarior ,& illustrior fuit , teste Plutarcho . Vide Ciceronem de Oratore II. in Catone , Livium Lib. XXVII. Hae inclyta Calabriae urbe capta , primores ex similia Brutorum iugulati sunt , intersecti Tarentinorum infiniti , triginta millia venditi, & triginta millia talentorum ex praeda hostili iuΗh et aerari

267쪽

a44 INSCRIPTIONES

aerarium relata . De qua Oppugnatione scribit Livius Lib. XXVII. Plutarchus in Fabio Maximo, D. Augustinus Lib. I. Cap. 6. de Civitate Dei, Silius Italicus Lib. XV. Co cluditur elogium appellaturque Fabius Dux aetatis sue cautissimus, & rei militaris peritissimus; nam optime exploratis consiliis,& fraudibus ferocientis hostis, prudenti cunctatione eum fregit, Romanamque Rempublicam collabentem restituit. De eius Augurali dignitate loquitur Cicero tria Catone . Sexaginta tribus annis eum fuisse Augurem scribit Plinius Lib. VlI. Cap. 48. Consulendus item bigonii Commentatius in Fas os, & Triumphos Romanos pag. mihi εα Marmoris fragmentum , quod ad bam Hem mi tur eaemento incla. sum in parastata Xysii maioris Plateae Arretis s

ali. Ped. Rom. I. unc. II. lat. une. XI II.

268쪽

merito Arretini omni laude dignum censuere L. AE miliaum Paullum, cuius res gestas perpetuo monumento destri

hi, & posteris mandari curarunt. Singulari virtute, & rei militatis peritia huius praestantissimi viri effectum est ut

florentissimum potentissimumque Macedonum regnum , terrarum imperio potitum, Romanis victricibus aquilis su deretur , ac tributum solveret 3 e summo sortunae culmine post centum quinquaginta annos, quibus floruit, deiectum

in miserandum finem , devicto , & in triumphum ducto cum filiis Perse Rege. AEmiliae gentis antiquissimam originem , amplissimos honores, magistratuum insignia , virosque inclytos, qui ex ea prodiere , nemo est in Romana Historia adeo rudis hospes qui nesciat . Plura de ea scripsere Plutarchus itia Paullo AEmilio , Alexander Cenialium Dierum Lib. II Cap. s. Volaterranus Comment. Urb. Lib. XIII. Cap. 3. Richardus Streinnius de Gentibus, & Familiis Roman rum . L. AEmilius Paullus Lucii Paulli filius fuit ; qui in

bello, contra Hannibalem apud Cannas, strenuae adversus

hostes pugnans, interiit . AEdilitatem primum omnium magistratuum consecutus est suffragiis populi Romani , praelatus duodecim competitoribus, qui omnes postea consules fuere . Augur deinde factus, huic dignitati summam addidit amplitudinem , & maiestatem . Durante adversus Antiochum bello , ad hoc missus est , non cum sex , ut ceteri Praetores , sed cum duodecim securibus, adeo-ut dignitas consularis imperio eius inesset . Bis signis conlatis, Riperato hoste , intersectis circiter triginta hominum milibbus, urbibus ducentis quinquaginta in deditionem receptis,

pacata provincia , ne una quidem drachma ditior quam . profectus erat , Romam reversus est .

Anno V. C. DLXXI. tandem post tres repulsas , quast

virtutem eius non fregerunt , sed potius acuerunt, cunia

Cn. Baebio Pamphilo Consul factus, bellum gessit adversus Ligures, bellicosos homines , & mirifice omnibus pugnandi artibus instructos. Cum octo millibus militum , adve sus

269쪽

24 6 . . INSCRIPTIONE S

sus triginta millia hostium feliciter conflixit, deque his in fugam versis, triumphum egit, de quo Livius Lib. XXXIX,

Plutarchus , aliique . Rerum nestarum ordinem in tabula pictum in conspectu populi Nomani in Capitolio posuit . Septuaginta Epirotarum Urbes , teste Polybio , funditus evertit. Haec in primo consulatu memoratu digna ab eo festa sunt. Sequenti tempore , quieti suae dum consulit , sexagesimum iam agens aetatis annum, solum auguriis,& omnibus studiis , & artibus in erudiendis filiis intentus , iterum con suli designato anno DXXCV. cum C. Licinio Crasso , Macedonia provincia demandata est , neque expectatum ut sortito id fieret. Ad bellum igitur prosectus Persen Macedonum Regem ingenti proelio ad Pyduam fusum fugatumque castris exuit , deletisque eius copiis , quum in in. sulam Samothraciam profugis et , vivum cum coniuge &liberis cepit , deque eo triumphavit. In ea pugna , unius horae spatio , ut scribit Plutarchus , caesa sunt Maced num supra viginti quinque millia , Romanorum vero , ut serunt, fere centum , aut octoginta . Macedones infra duos dies totam Macedoniam Asimilio dediderunt. Pugnae ,& victoriae nuntius intra paucissimos dies Romam adlatus est, sedente populo in theatro ad spectaculum ludorum equestrium ; quo audito ingens ubique plausus, & maxima

omnium Iaetitia excitata est. Tanta vero clementia eum

fuisse praeditum narrant , ut Persis Regis adversam sortunam lacrymis sit prosecutus , eumque humi prostratum erexerit, tibique adsidere iusserit: eum increpatus quod dein geneti voce rerum a se gestarum gloriam vel imminueret , vel deturparet , seque indignum ostenderet qui cum tanto hoste manus conseruisset Paulli triumphus fuit omnium celeberrimus , pompaquCnon antea visa gIoriosis imus . Per triduum eum triumphasse scribit Plutarchus , atque ut in Capitolino eius triumpho notatum est IIII. III. & pridie Kal. Decembres . Primo die signa , tabulasque , secundo arma , thesauro

270쪽

pecumasque , tertio captivos ipsumque Regem eum duo

bus filiis Philippo, & Alexandro esse transvectos . Eiusdem triumphi meminit Orosius, Florus, & Velleius , qui bis

millies centies Η-S in aerarium ab eo inlatum prodit . Summam omnis captivi auri, argentique translati Η-S millies ducenties suis. Valerius Antias tradit , ut refert Livius. Plutarchus tantam vim pecuniae a Paullo inlatam memorat , ut cives usque ad Hirtium , & Pansam Consules tributum nullum contulerint . At Cn. Octavius Kal. Decembris de eodem Rege Perse navalem triumphum egit,

ut in Capitolinis Tabulis scriptum est , qui tamen sine in ptivis , & sine spoliis fuit. Huiusce victoriae triumphique

monumentum, facta ab eo Romae memoratui duplex Po ticus, quae Corinthia appellata est a capitulis aereis columnarum, auctore Festo Lib. XIII. Summa vero fuit Paulli abstinentia, summa in selicitate,& in adversis animi moderatio , & constantia . Nam pauperem domum uti invenerat reliquit, fortunamque in tanta laetitia saevientem memorabili exemplo virtutis superavit. Ex quatuor namque filiis quos habuit , duos quos in sua potestate retinuerat , intra paucos dies amisit ι alter sexdecim annos natus, quincto ante triumphum die, moris tuus est; alter duodecim annorum aetatem serens , tertio

post triumphum die , teste Plutarcho , decessit i adeo nil stabile, & firmum in humanis rebus esse potest; summam que laetitiam saepius dolor , & luctus occupant. In tanta fortunae varietate haud animo fractus, moerentem populum in concionem vocavit, & quas consolatione non indigeret; fortunae gratias egit, quod si quid adversi Reipublicae imminebat , sua esset calamitate decisum . Ob haec omnia di a Senatu , & a populo concessum est ut Ludis Circensibus triumphali veste uteretur . In eius censura censa sunt civium Romanorum capita trecenta millia supra trigini

SEARCH

MENU NAVIGATION