장음표시 사용
281쪽
dio victoriarum cursu destituis et , facile omnium interiectarum gentium victor, Romani imperii terminos trans Bactra Indumque protulisset. Post haec Luculli triumphus Romae suit ornatissimus , quem describit Plutarchus . Triumphavit de his Regibus ab U. C. anno DCXC. Cicerone, & Antonio Consulibus. Ex tam ingenti rerum gestarum gloria postmodum Lucullus ,
quo nemo prudentior, nemo solertior, nemo eloquentior, aut doctior inter duces Romanos fuit, in luxum voluptatesque adeo defluxit, ut reliquum vitae in iocis, & deli ciis, abiecta Reipublicae cura, egerit, quare merito eius vita Plutarcho visa est veteribus comoediis longe simillima . , quarum primae partes rebus domi militiaeque gestis , postremae vero conviviis , potationibus , cantu procaci, facibus, omnique lusus genere continentur. Nam in iuventutis
flore mirificus in eo fuit discendi ardor , in audiendis fovendisque doctissimis viris incredibile studium , summa in Historia conscribenda laus , in Philosophicis disciplinis
comparandis promovendisque industria singularis , at in senectute otio deditus, tantum repente mutatus est , ut qui regendo orbi terrarum idoneus habebatur , seipsum regere non posset, & Callistheni Liberto, seque, remque familiarem committeret, sola fama delectatus cenarum in Apolline , amoenitate hortorum , deliciis , & magnificentia villae Tusculanae, vestium omnis generis multitudine , supellectilis denique sumptuosissimae regio splendore . Praestantissimorum Ducum Romanae Reipublicae explicatis elogiis , superest ut de eorum aetate , ac stylo , a que hoc amplius de loco ubi posita fuerint , de auctore , qui ea dedicavit, verba faciam . Ut primum e tenebris vetustatis in lucem prodiere , docti viri iudicarunt haud scripta fuisse ea tempestate , in qua tot summorum Imperat.
rum apud Omnes vigebat memoria , verum consequentibus seculis o nam nullo umquam tempore fama rerum , quas
Praeclare gesserant , deleri profecto potuit . Quare Gruterus, qui ex his tria tantum elogia edidit in suo Thesauro
282쪽
veterum Inscriptionum , s neque vero inter spuria , & su
posititia reiecit nempe Fabii Maximi pag. CCCCVI. . Appii Claudii Caeci pag. CCCLXXXIX. 4. Cati Marii pag. CCCCXXXVI. 3. ad duo tantum notavit , pronuntiavitque clamare stylum non esse Fabiani, & Paulliani aevi, quod & ego de omnibus adfirmo . Sunt enim multa, si orthographiae leges , & usitatam eo seculo loquendi scri-hendique rationem probe perpendamus , itemque fabrilia . non pauca errata , quibus inspersa sunt, vel elegantiam literarum , quibus caelata conspiciuntur a manu haudqua
quam imperita , quae sane cum aliis Tabulis antiquioribus temporibus scriptis minime conserri possunt . In Tabula honoraria in Fabii Maximi , superius edita pag. 24 I. legitur, RE. MILITARIS. PERITISSIMUS. pro REI MILITARIS. qua phrasi frequenter utitur Livius , Cornelius Nepos , Suetonius, aliique scriptores; quamvis haud iudicandum esse tam cito fabrile erratum diligentissimus Vincentius Bo ghinius velit, qui, ut inserius dicam , idem elogium edidit in Dissertatione de Origine Florentiae pag. I 86. In altera in
honorem Appii Claudii scriptum est TYRRHO REGE, pro
PYRRHO REGE. In fine vero AEDEM. BELLONA FEClT. pro AEDEM. BELLONAE FECIT. verum id accidit ut Epraetermissa sit non scalptoris vitio, sed in eo angulo maris moris fractura . Quod etiam si secus esset, tamen identa. mendum non insolens ι nam aureo quoque seculo irrepsisse
alibi observavimus in Tesseram honestae Missonis Militum Legionis Primae Adiutricis , quae edita est in Prima Parte pag. 237. nam in fine legitur IN ARA GENTIS IULIA , pro IVLIAE , uti in altera eiusdem Tesserae facie scriptum est. In lapide vero , qui ad laudes L. Licinii Luculli pertinet, adspirationis nota omissa est, scriptumque, MITRIDATE, pro MITHRIDATE , quod frequenter contigisse in compluribus aliis antiquis monumentis observatum est , perperam item
scriptum CALCHADONA pro CHALCEDONA , seu CHAM CEDONEM . Cetera huius generis menda , si quae alia sunt, sicile legentibus patebunt , quae in ipsis quoque aureo se-Kk a culo
283쪽
Io caesatis Tabulis non raro occurrunt. Quare haec ipsa monumenta in honorem praeclari Timorum Ducum Romanorum scripta, genuina, & sincera esse constanter adfirmo non eo tamen aevo , vel proximo , quo illi vivebant, sed sequioribus seculis concinnata ex his quae ab Historicis multo antea celeberrimis posterorum memoriae de iisdem prodita suerant. Siquidem, ut supra observavimus, haec elogia cum his quae ab Historicis narrantur , vel in Capitolinis Tabulis notantur , probe consentiunt . Si quis vero de eorum sinceritate dubitet , argumento deducto ex specie marmoris, quod subcaeruleum est, & ex parvitate Tabula
rum in quibus scri eta sunt quod praesertim a me de his
dicitur , quae in Regio Museo Mediceo conspiciuntur , quas non semel accurate vidi, a veritatis anquirendae studio, mea quidem sententia , quam longissime distat: nam maris moris genus cum aliis , quae in Etruria nascuntur , convenit , nobisque cognitum est , quod vero attinet ad Tabularum figuram ea elogia postea renovari potuerunt, resecta
scriptura ex prioribus exemplaribus ; quod & in sepulcralibus Titulis a veteribus interdum factum fuisse alibi notavi-Vetus haec consuetudo scribendi gesta illustrium Viro.
Tum , eorumque virtutes aeternandi pre titulos , memoresue
fassos , ut ait Horatius , agens de Augusti laudibus Carm. Lib. IV. Ode XIIII. originem apud ipsos Romanos habuit ab iis praesertim familiis, ex quibus prodiere maximi illi
Imperatores; quorum decora atria imaginibus plena, aerea Tabulae in funebri eorum pompa expositae , & ingentia marmora eorum laudibus insculpta ostentabant , ex quibus , ut ait Cicero in Bruto , Historia facta interdum mendosior . Sed ipsum Romanae eruditionis, & eloquentiae parentem audiamus. Nee mero I inquit J habeo quemquam an-τηῶorem , ωἀur quidem scripta proferenda putem , ni quem App.
Cares oratis nee ipsa de Pyrria , γ' nonnullae mortuorum laudationes forte deIectant , γ' hercules Me quidem exstant . Inae enim familiae sua quasi innamenta , ae monimenta hemabans, ου σφει usum, Distrigod by Corale
284쪽
ussum , si quis eiusdem peneris Oeeid fiet , es' ad memoriam laudum domestiearum , ου σὰ illainandam nobilitatem suam e quamquam his laudationibus Historia rerum no Darum es facta menassior . Multa enim Ieripeta siunt in eis , quae facta non fiunt , falsi trium-pbi , plures Consulatus , genera etiam fal a , es' ad plebem transtiones , eum homines humiliores in alienum eiusdem nominis infunderentur genus: ut si ego me a M. Tullio esse dicerem , qui patricius eum Ser. Sulpicio Cf. anno X. post exactos Teges fuit. A Romanis igitur in Latii opida , & municipia derivatum est studium conquirendi, conficiendique elogia in honorem praeclarissimorum Ducum Romanae Reipublicae , vel quod ex eorum familiis aliquem sibi patronum delegissent , vel quod multa a maioribus eius gentis beneficia , vel decus , aut gloriam suscepissent. Hinc facile , meo quidem iudicio ,
evenire potuit, ut superiores laudationes non solum ab Arretinis, verum etiam a Florentinis, ab Ariminensibus, atque ab aliis Municipibus, & Colonis, ad perennem tam excellentium virorum memoriam propagandam , publico in loco statuerentur , dicarenturque 3 ab aliquo celebriori emendatiorique exemplari excepta, ex quo varia apographa ubique sparsa suerint. Hac mea coniectura variorum antiquorum
Codicum fides , & auctoritas, haud quidem parvi facienda , percommode salvatur . Nam quod allatae superius Tabulae Arretii exstiterint perspicue testantur plures antiqui Codices, quos vidi in celeberrima Florentina Bibliotheca Stroetia ; testatur Codex Bibliothecae Cl. v. Alexandri Gregorii Marchionis Capponii , qui ex eo descriptas laudationes 4 Fabii, & C. Marii mecum humanissime communicavit , quarum in rubrica adnotatum est , reetis 1 testatur
vetus MS. praelaudati Iohannis Hieronymi Baecii Patricii Arretini , & alterum maioribus literis exaratum pictumque , a Sponio , & in novissima Cruteri editione laudatum, quod suit celeberrimi viri Francisci Redii Patricii Arretini , Archiatri Cosmi III. Magni Ducis Etruriae , nunc penes eximium eius Nepotem , non sine Iaude a me m morandum , Gregorium Baiulivum Redium, ex quo plu-
285쪽
res ineditas inscriptiones, literariae Reipublicae donandas , non exiguo plane labore decerpsi . In his Manuscriptis Codicibus non tantum adnotatum est Inscriptiones in Fabii Maximi, Appii Claudii Caeci, & C. Marii Arretii olim
exstitisse , verum etiam Arretii in 'risit ea positas suisse sub statuis eorumdem illustrium Virorum. Codex Redius hombycinus praefert auctoris nomen , & tempus , quo descriptus, & pictus fuerit, cum hac epigraphe :VENECIIS. DIE. XV. AUG. MCCCCLXXIIII. ALEX. STRO .... SCRIP. ET . PINX. Haec notata sunt in anteriori pagina membranacea , ad cuius oram quatuor tantum literae supersunt STRO. . . reli quae ablatae, exsciso eiusdem membranae labro, vel cultro,
vel novacula . Huius eximiae Sylloges antiquarum Inscriptionum auctor fuit, ut auguror, ALEXANDER STROZIUS, e Gente , Florentiae antiquissima , & nobilissima . An id assererem dubius saepe mecum animo cogitavi , sed cum non semel hunc Codicem mecum perosticiose communicanset Cl. Gregorius Redius, ex eo deprehendi ad StroZios pertinuisse, in quo duobus in locis nempe pag. 64.& Igo. haec notata alia manu occurrunt , ni vero ab aliquo studioso antiquitatis, memoriae caussa, descripta fuerint. v . FPALLAS STRO C Ius Εα HETRUSCVS BONIS OMNI B. ET V T R A Qu. LINGUA INSIGNISQ UOD INGRATAE PATRIAE NEGAVERAT
Altitudine palmum aequat, latitudine sere dimidium . Constat XCII. paginis x in primis membranaceis in interiOri
286쪽
ri facie antiquae Urbis Romae peraccurata delineatio exhiabetur , in duodecim vero sequentibus descriptus est Valerius Probus de Antiquorum Notis , atque in principio hunc habet titulum : RES PRISCAE . VARIA E ANTIQvITATIS NONUMENTA UNDI E EX OMNI ORBE COLLECTA . Nolui haec silentio praeterire , quum praestantissimus Iustus Fontaninus Archiepiscopus Ancyranus pag. 86. & 8 in Addendis Commentario in Dicum argenteum votis vum Veterum Christianorum, duas Christianas Inscriptiones ineditas, sermula DE DONO DEI & DE DONIs DEI insignes, ex hoc Codice produxerit, quas a me libenter , eis
serius quam oportebat, acceperat.
Verum quamvis ex pluribus Codicibus Manu scriptis , ut diximus , constet elogia 4. Fabii Maximi , & C. Marii --ν iii in Sasilica posita tuisse , aliqui tamen , quos vidi , hahent Arimini. Fabii elogium primum editum est inter Epigrammata antiqua Urbis, curante Iacobo Maetochio pag. 18. & Arimini exstare in rubrica notatur , quod etiam i
Appiani collectione legitur ac pag. I76. L. Marii elogium. producitur, & in Gruteriano Thesauro p. CCCCXXXVI. 3. sed praetermisso loco ubi reperiatur, verum varia cum o thographia, & pluribus vocibus antiquo scribendi stylo e pressis : nempe EX. IEIS. ET . TEUTONEIS. & pullo post . DE. MANUBIE IS . CIMBRICIEIS. ET . TEUTONICEIS , &CALCEIS . PUNICIEIS . In eodem Thesauro Gruteriano ibidem n. a. vulgatum est fragmentum eiusdem elogii C. Marii, quod Romae vidit, & descripsit Smetius in aedibus quondam Pomponii Laeti, literis grandibus se ostiaque , quod etiam testatus est Piccarius in Collectione n. 62. Arimini item exstare dixit Th. Dempsteru , qui edidit in Paralipomenis ad Rosini Antiquitates Romanas Libro RCap. XXXVI. Sed hi auctores cum in aliquibus Codicibus scriptum invenissent AE . fortassis lapsi sunt interpretantes Arimini, pro Arretii , quae etiam Cl. Redii opinio est, superius pag. 224. exposita. In Codice MS. membranaceo Fr. I hannis Τucundi veronensis , penes Ill. Equitem Antonium
287쪽
nanciscum Marmium , in rubrica notatur haec eadem et
gla exstare Arimini,sed in margine adseribitur, alibi inventas tuisse duas statuas, scilicet Arretii m Ealillea , unam C. Maario , alteram Q. Fabio dicatas , cum iisdem duobus epi. Sammatis , quae lucundus describit. Sed quod elogium . Marii Arretii fuerit non leve argumentum esse potest quod cum fracta sit Tabula marmorea in inseriori parte, eo modo ut exhibetur a Grutero pag. CCCCXXXVI. 3. fragmentum illud quod deest, ad haec tempora servatur Atretii in Museo Baccio , in quo haec scripta sunt , M. V LATIUS. M. Fquae item leguntur in Codire Redio in fine eloidi C. Marii , quod cum altero Fabii Maximi Arretii in Basilica reperiri dicitur , sed scriptoris incuria aliter scriptum ι nempe MULTATIUS M. F. pro M. VLATIVS. M. F. Ulatia familia eruditis iampridem cognita est , quae nominatur in Romano lapide penes Gruterum pag. CCCCLXVI. I. Hunc M. Ulatium arbitror eIogia his praeeellentissimis Vitis dedicasse in Basiliea Arretinorum . Sed ut in ceteris, ita in hoc sua cuique sententia. Maiorem mihi scrupulum inii- eit Uincentius Borghinius in priscis monumentis producendis expendendisque diligentissimus , qui de origine Florentiae disserens pag. I 14. & i 83. in Florentino Theatro
inventam fuisse narrat marmoream TabuIam ornatam laudibus in Fabii Maximi, & cum ea defossum caput statuae
eiusdem praestantissimi ducis quod summo civium m in rore , rudis quidam , & inelegans homuncio , qui repererat, ne taedio ac molestia afficeretur in eo ostendendo,
defossa terra temerario ausu abscondit, qua ipse potius, maiori facta sui aggestione, obrui certe debuerat. Sed quorempore id contigerit non indicat Boroinius , qui tamen pag. I 8 3. eam Tabulam elogio Fabii Maximi insignem pro ducit iisdem verbis, & lineis disimctam ad exemplum superius allatae . Uerum decimo quarto seculo detectam su- ει non incertus vates auguror i certe hae tempestate viris
288쪽
doctis cognita , & perspecta suit. Id arguunt tres ultimi versus, qui ex eodem elogio desumpti, ut mea sert opinio. relati sunt in veteri inscriptione in honorem praestantissimi Florentinarum copiarum Ducis Iohannis Acuti , Equitis Britannici, cuius equestrem pictam imaginem inter illustres Viros , & de sua Republica benemerentes , Florentini tria Maiore Ecclesia posuerunt. Inscriptio ita se habet:
IOANNES. ACVTVS. EQUES . BRITANNICUS. DV X. AETATIS. SVAE . CΑvTISSIMUS. ET . REI. MILITARIS. PERITISSIMUS.
HABITUS. EST. . PAVLI. UCCELLI . OPUS.Iohannes Acutus bellica virtute, & egregiis animi dotibus ornatissimus , merito a Florentinis Fabio Maximo comparatus , Obiit XVI. Kalendas Iunias , anno MCCCXCIII. magnifiea funeris pompa elatus , multisque laudibus d more publice exornatus. Equestrem eius imaginem pinxit eximius Paulus Uccellius, qui ut narrat celebris Vasarius in eius vita , mortuus est anno MCCCCXXXII. annum agens aetatis suae octogesimum tertium. Matthaeus Palmerius Florentinus in suo Chronico, sinsularem virtutem , &prudentiam Iohannis Acuti commendans, iisdem laudibus,
quae in allata inscriptione leguntur, usus est, paucis mutatis hoc pacto : Iohannes Acutus , Eques Eritannicus , Dux a talis suae cauti fimus , es' longa militia magnam rei militaris gloriam osseeutur , Florentiae diem obis . Neque vero ex his argui
potest auctorem elogii in honorem Iohannis Acuti suisi Palmerium , de quo suspicari videtur Leopoldus Meliorius in Florentia illustrata pag. 34. Nam Palmerius natus est an no MCCCCV. quo quidem tempore imago Iohannis Acuti procul dubio picta fuerat ab Uccellio , & ornata sup rius allata epigraphe , ex elogio , ut diximus , Fabii Maximi desumpta . Insignem Codicem Chronici Matthaei Pal-
289쪽
merii inscriptum Petro Medici, Cosmae filio , ex certis notis autographo valde proximum , antea nobis incognitum , nuper detexit Dominicus Maria Mannius Typographus Florentinus accuratissimus, ingenii elegantia , & eruditione apprime mihi carus , qui Codex cum altero Continuato.
tis Chronici Mathiae Palmerii Pisani , latebat iti Bibliotheca Patrum Carmelitarum Florentiae . In eo , quod stir tamdiu optarunt viri eruditi, notatus mensis Aprilis, in quo obiit celeberrimus Chronista Matthaeus Palmerius , annus vero haudquaquam dubius ex Codice Annalium Bartholomaei Fontii ex celeberrima Bibliotheca Marchionis Ricca
dii , in quo scriptum est : Anno MCCCCLXXV Matthaeus
Palmerius, septuagesimo aetatis anno, Florentiae obsit . Funus bono Hsice elatum ess . Laudamis e Fuggem insigia eum oratione Alamannus Rinuecinus in S. Petri Maioris Aiae . Hac de re per
epistolam , quae edita est in Parte I. Tom. II. Ephemeridis Literatorum Europae , cura Ioannis Anseli, monuit idem Mannius Cl. V. Iohannem Baptistam Reca natur . . Quum igitur ex his non levibus rationum momentis perspicuum sit Q Fabii elogium inventum fuisse in Theatro Fl rentino , ac cognitum viris doctis seculo deeimo quarto , quumque auctoritate plurium MSS. Codicum antiquorum liquido constet Arretii extitisse in Basilica sub statua eiusdem Fabii Maximi, facile , ut opinor , non omnino apud eruditos viros improbabilis erit mea contemara, plura adi torum elogiorum autographa per Municipia , & Colonias Romanorum sparsa fuisse, quae statuis inhonorem tam tu
lustrium Virorum vel publico , vel privato in loco , vel in Museis dedicandis subiicerentur, adeoque tum Arretii, tum Florentiae , tum Arimini aliisque in uunicipiis exstare potuisse , quae postea imperitorum hominum incuria alicubi interciderint. Hae vero Inscriptiones, quae bono fato supe suerunt, adeo celebres, & famosae extiterunt , ut summi doctique viri his lucubrationes suas ornare non praetermioserint , quod maxime omnium feeit doctissimus Sigonius in Commetitariis in Fastos Romanos & Capitolinos, ut de
Stretinnio , Augustinio, aliisque sileam. Reli-
290쪽
Reliquum est ut de Baslica , in qua collocata ab Arreistinis fuere haec praeclara monumenta, aliquid addam his quae mecum in superiori Epistola pag. 223. V. C. Redius communicavit. Cum Civitatum ornamenta sint praeclara
aedificia , si quis Basilicas in his praecipuum locum habere
arbitretur, a rei veritate minime procul dubio aberrabit. In his convenire priscis seculis solebant Magistratus, ut iudicia tum publica , tum privata exercerent, de rebus agen
dis pertractarent, testamentorum recitationem audirent , servos manumitterent, in memoriam illustrium virorum honores decernerent; de re publica Optime meritis praemia , malis vero poenas darent. In his varia fuisse tribunalia distimus ex Ulinio in Epistola ad Maximum ex Lib. II. Basilicarum aedificia ampla , & magnifica , & spatiosa fuere , plurimis fulcita columnis, duplici ordine , quae utrinisque porticus constituebant , & subdialem inambulationem praebebant, ut auctor est Vitruvius, iis qui tum publicis tum privatig usibus & negotiis vacabant. Haec in singulis
Municipiis , & Coloniis Romanorum extitisse veteres auctores testantur , atque omnium disertissime Suetonius , qui de Augusti morte haec narrat c. Ioo. in eius Vita . Compus Decurioneι Municipiorum , γ' Coloniarum a Nola rivitas useque deportarum noctibus , propter anni tempus 3 eum interdiu in, BASILICA missique vidi, mel in aedium sacrarum maxima reponeis retur . Neque ad hanc rem dilucide exornandam desunt veterum lapidum testimonia. Nam in Cruteri Thesauro Iegimus Neapoli Basilicam, atque in ea Curiam fuisse pag. CCCCXLI v. a. Spoleti Basilicam a solo omni cultu factam fuisse'a Sex. Volusio Meliore , Auguratus insignibus
exornato, ob honorem Quatuorviratus sui, pag. CLXXI. I. Apud Caerites etiam magnificam Baslicam fuisse constat ex marmorea Tabula ibidem edita pag. CCXIV. ex qua intelligimus a Decurionibus concessum fuisse vesbino Augusti Liberto locum publice sub porticu Basilicae Sulpicianae , uti Augustalibus in eum locum congregatis Phetrium faceret, ut alias civitates praeteream, in quibus etiam duas
