Ioachimi Perionii ... De sanctorum uirorum, qui patriarchae ab Ecclesia appellantur, rebus gestis ac uitis, liber, ..

발행: 1555년

분량: 266페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

clam posto & deprehense in secundo aduentu, lata

molestia affecit, eisque tantu terroris iniecit, ut non recusarent quominus seru i eius essent. Veru ea omnia paucis ordine narrari melius est. Cu igitur missi a patre emendi frumeti causa in Aegyptum peruenis 1ent,eos simulatque Ioseph animaduertit, memoria repetens semnia quae uiderat, illos speculatores esse, uenisseque ut regni loca infirma & minime munita considerarent,dixit.Cum negaret illi,seque & uenis se emendi frumenti causa, & unius uiri filios esse dicerent,qui tantum de pace, nihil de fraude aut bello cogitaret, & ille instaret: illi praeterea eum ignorarent,ut dixi,duodecim fratres suis te unius Chan naei uiri liberos,quorum decem ipsi essent,minimus

natu domi cum patre mansisset, duodecimus excessisset e vita: tum acrius instare coepit,speculatores eos esse,se exploraturum qui essent, non egressuros eos in de , quoad eorum frater minimus natu uenisset, mitterent unum qui eum adduceret, reliquos in uinculis futuros, dum oratio eorum verane an falsa esset,probaretur.Triduo cum in uinculis fuissent, produci iussit,eisque praecepit, ut imierata facerent, fratrem corum unum in uinculis fore dixit, dum caeteri conuectis frumentis quae emerant,minimum natu fratrem adduxissent, quo facilius orationis e

rum ueritatem exploraret,neque morerentur . Tum

illo pntiente inter se haec lingua sua iactabant, iure ac merito haec sibi mala euenire, quod iniuriam si tri suo secissent,qui cum ipsos precaretur, ne se prinderent,

82쪽

derent, eum minime audisient. Ruben praeterea addidit, se alios monuisse, ne male de eo consule- .rent, cuius sententiam quoniam non secutiesient, idcirco illius peccati poenas omnes luere . Haec I seph intelligere minime rebantur, quod perinte Iretem ipsos conueniret. Ioseph qui ea omnia inteligeret, permoto animo paulum inde se subducens, obortis lachrymis fleuit: cum se collegisset, ad eos reuersus est, deditque clam negotium suis,ut implerent frumento saccos singulorum, in eisque pecunias eorum reponerent eis insciis, commeatumque praeberent. Ita retento Simeone in uinculis, eos ad patrem remisit. Aperiis saccis domi cum simul de frumentum &Pecuniae effunderentur, terrore ac ti- . more perculsi sunt. Reni omnem patri ordine ut ge- sta esset, narrare coeperunt: qua ex com memorati ne & expositione cum maximum animo dolorem

Iacob pater cepisset, cum se corum culpa ad liberorum orbitatem redactu iri diceret, Ioseph enim deuoratum esse, Simeonem teneri in uinculis, dc Bemiamin peti, Ruben ei potestatem ac ius necis duorum liberorum concellit, nisi Beniamin saluum de incolumem reduceret. Pernegauerat Iacob se id fa- cturum, quod siquid ei aduersi in Aegypto accidis , set, mori ipse eorum culpa cogeretur: cum urgente fame, consumptoque frumento quod ex Aegyptoi aduexerant,ipse liberis prςcepit ut in Aegyptum coemptum frumentum redirent. Iudasse ac fratres id

facturos negauit, quod Ioseplopsos sine Bςntainita

83쪽

redire nolletiliaque si eum daret, se atque fiatres iaprofecturos esse: sin minus, non esie ituros ad tam certum periculum. Cumque pater illos miseriam suam procurasie in eo diceret, quod Beniamin nomina tant, atque illi hoc ipsem ita purgasitat, ut a

Ioseph se rogatos ordine de genere suo dicerent, patremne haberent,& alium ne fiatrem,ad quae ordine respondisient cum minime scire potuisient, praec plurum eum suisie , ut ipsi fiatrem suum secumducerent :& Iudas praeterea fatrem rogauisiet, ut Beniamin mitteret, se enim liquid ei mali accideret, eam culpam praestaturum, & nis mora interceLsisset,iam seisie redituros: tum denique Iacob, si sic necesie esset, facere eos ut placeret, Permisit. Itaque sumerent ipsi de optimis regionis illius fiuctibus inuasis suis, deserrentque uiro munera,paulum resinet, mellis,storacis,stactes,therebinthi & amygdalarum duplicemque pecuniam ferrent secum, & illam qua in sacculis inuenisient reportarent,ne forte id errore& imprudentia accidisiet: duceret etiam Beniamin: se precari Deum suum rerum omnium praepotem tem ,ut uirum illum ita eis placidum redderet, ut &Simeonem quem in uinculis haberet, & Beniamin cum eis remitteret: se tamen in ea esse opinione &sententia, ut orbitatem liberorum sibi suturam pra sentisceret. Cum finem dicendi pater secisiet, instructis paratisque omnibus, in Aegyptum fiatres decem proficiscuntur. Eos Ioseph ut uidit, procuratori negotium dat, ut eos domum introducat,

conui

84쪽

conuiuiumque instruat,qubd una cum eis mensae accubere statuisset. Domum cum intrassent,timore

perculsi,inter se hςc dicebant e ab illo domum propter pecuniam,quam antea in saccis suis portassent, intromissos esse, ut fraude ipsos egisse cu docuisset, ut una cum asinis seruitute opprimeret. Itaque in ipso uestibulo procuratorem conueniunt,eique exponunt ea omnia,quae de pecunia paulo ante commemorata sunt: quam & retulissent integram, & aliam iis emendis, quae ad uictum pertinerent.Procurator, qui omnia intelligeret, eos ut bono animo essent, hortatur: Dei enim quem eorum pater coleret, benignitate factum esse, ut pecuniam in saccis suis imuenissent, praesertim cum pecuniam quam dedis sent, ipse probatam haberet. Educto Simeone,munera comparabant,quae uenienti Ioseph meridie of

ferrent. Venientem supplices uenerantur,quos cum clementer resalutasset, primum omnes rogat,nu puter eorum ualerei,deinde cum ualere eum,ac uiuere

respondissent,erectisque ipse oculis Beniamin utro que parente, ut dixi, fratrem suum uidisiet, quaerit, esset ne is minimus natu frater quem dixissent: cum esse respondissent, ei tantum bene precatus est, nec quicquam praeterea prae animi permotione,quae etialachrymas ciebat, potuit dicere. Itaq; in cubiculti se recipiens fiet sine arbitris: abluta facie cum rediisset, instrui mensam iubet, ratresq; accumbere e regione ut quisque aetate antecedebat.A prandio procuratori sine arbitris negotium dat, ut singulorum saccos

85쪽

Ios EPH VITA.

frumento compleat quantu capere possent,& in oresin 'ulotii pecunias,inore aute sacci Beniamin praeterea scypnum suum argenteum. Mandatu domini procurator curauit diligenter, eosque mane cum asinis dimissit. Iam ex urbe illi egressi erant,& aliquantum itineris confeceari, cum Ioseph procuratore accersivit,eique imperauit,ut illos persequeretur: quos cum assecutus esset, obiurgaret, quod male de benefico meriti essent, surrepto poculo argenteo, in quo bibere & augurari solitus esset. Cum eos consecutus csset, negare omnes, ac dicere id factum a se credibile non esse,qui inuentam in saccis pecuniam retulissent qubd si uerbis fidem habere nollet,non recusare,quin& is qui se tam nefario scelere colaminas scin uentus esset, interficeretur,& caeteri perpetua domini illius seruitute opprimerentur.Non accepit hanc conditionem procurator, sed aliam proposuit multo leuiorem, eum qui fecisse furtum conuictus esset, seruum ipsius fore, sine noxa caeteros. Ita saccis in terram abiectis, & apertis,diligenter omnes a maximo natu ducto exordio, deinceps ad minimum usque scrutatus, poculu in Beniamin sacco inuenit. Tum illi scissis tunicis,oneratisque rursum asinis in oppidum reuertuturi primus Iudas sequentibus aliis ad Ioseph, qui nondum c loco pedem mouerat,ingreditur, proniq; omnes se ad pedes illius proiiciut,

ut somniorum quae ipse uiderat, euentus probaretur. Acerbe eos obiurgat, & accusat,idque ab eis factum esse dicit, quasi ignorarent, ipsum auguribus

omnis

86쪽

omnibus gloria artis excellere. Iudas nihil se ac fratres asserre posse dicit, quin quoniam scelus comperisset, ipsis pro seruis uteretur. Cumque Ioseph eo se iure cum illis acturum negaret, eumque modo qui scyphum furatus esset, seruu suum sore diceret, paLsurumque se libere ad patrem redire caeteros tum ideIudas audacius ac liberius alte repetiuit, quae inter eos, Ioseph,& palpem dicta factaque essent: illiusque orationis haec fuit sententia, se patri qui Beniamin dare nollet, cum multis aliis de causis, tum quod si quid ei mali accidisiet,moriendum sibi intelligeret, tandem persuasisse,cum praestaturum se culpam pollicitus eset. Itaque ipse potius maneret sertius, Beniamin cum caeteris fratribus ad patrem reuerteretur,

qudd absente puero redire ipse non posiet, ne calamitatis quae patre esset oppressura,test is esiet. Haec talis Iudae oratio latum apud Ioseph ualuit,ut ipse qui iam sibi animόque imperare non posiet, cum impe

rasset, ut caeteri abiret,clara uoce,ut omnes Aegyptij comitatusque omnis Pharaonis exaudirent, Ioseph seesie clamauerit, quaesieritque etiamne pater suus uiueret. Fratres summo timore, ut si, perterriti,ne

uerbum quidem respondere potuerunt. Ipse eos i niter propius accedere iubet: cu accessissent, Ioseph se esse dicit que Aegyptiis uendidissenime timeant, neue durum aut graue existiment,quod ipsum uendidissent, hortatur. Salutis enim ipsbrum cause se a Deo in Aegyptum praemissum esse,ut res ad uiuendum necessariae eis suppetere posient. Bienium iam

87쪽

uniuersum orbem fame oppressum esse , restare etiaquinquennium. Itaque ad patrem properaret, eique nuntiarent, quanta auctoritate ipse in Aegypto ualeret, quo facilius eb habitandi causa in agro Gef-sennino una cti su is omnibus ueniret, ne famis quinquennij, quod superesset, incommoda & iniurias aegre toleraret. Tum in colla ruens singulorum,omnes cu lachrymis complexus & osculatus est, sed

primum Beniamin id ossicij tribuit. Cum apud Pharaonem fama aductus fratrum Ioseph increbruisset, maximam ex eo percepit uoluptatem, deditque ei negotium, ut fratres moneret, onustis frumento

iumentis datisque plaustris aduehedos paruulos de supellectile,ut maxima celeritate in patriam reuer patrem in Aegyptum habitandi causa adducerent, cique nuntiarent, opes omnes ac thesauros Aegypti illi ac familiae patere. Voluntate Pharaonis in patrem & fratres patefacta, datisque plaustris & commeatu ex Regis imperio,cum praeterea singulis aliis binas togas,Beniamin quinque cum trecentis argenteis largitus esset, eos dimisit. Illi cum domum peruenissent,rem omnem ordine ut imperatum erat,patri narrant.Iaca conutio laetus, conspectis plaustrisiisque omnibus quae Ioseph misisset,quas reuixit, dixitque sibi satis esse, seque satis diuturnam egisse uitam,si Ioseph filius uiueret.Se cnim iturum eumque uisurum esse, ante quam e uita excederet. Instructis

omnibus,impositisque in plaustra pueris uniuersas supellectili, in Aegyptum Iacob cum liberis profectus

88쪽

sectus est. Ex itinere Iudam ad Ioseph praemisit, qui

ei suuna suonamque ad uetum nuntiaret. Ioseph libeto curru suo sine mora in Gesieninum agrum patriobuiam prodiit, quo uise, in eius collum rues, inter amplexus magnam uim lachrymarum effudi Et pater se iam ictum aequoque animo a uita migraturumesie dixit, 'eu uidisset,&superstite relicturus esiet. Ipse & fratres praeterea admonuit, familiaq; eorum uniuersam,se ad Pharaone ire nuntiatum aduentu illorum omniu,& prςscripsit,quid Regi,quod uitς genus sequerentur quaerenti responderent, id est pastores se este diceret,ut in agro Gessiennino habitare possent, propterea i omnes pastores ouiu Aegyptij detestarentur. Quod facile impetrarui fratres quinq;, cu ab illo ad Rege intromissi ita resp5dissent, ut ille

praescripserat. Introduxit etiam ad Regem patre suit: quem cum Rex uidisset,eumque quot annos natus esset,rogasi et,ille cum ei gratias egisset,primu resp5dit,centum & triginta annos se complesse, qui tamemaiorum ipsius aetatem minime aequarent.Tilmsalutato Rege,aistisque gratiis egressus est. Ioseph autepatre, fratres, uniuersamque familiam in agro GeLsennino incolas collocauit, ibique eis omnia quς ad uictum pertinebant,suppeditauit & praebuit In toto enim orbe panis frumentitq; deerat,samesq; terram,

maximeq; Aegyptu & Chananaea oppresserat. Quo quidem tempore Ioseph, & in dominum maxima fide fuit,& in Aegyptios benignu se praestitit.Nam &Regis res atque opes auxit, & illis,dubiis aut de

89쪽

Ios EPH UITA .

ratis potius rebus subuenit. tum enim fuit,ut omnes fame coficeretur, nisi quam frumenti uim antea congessisset, ipse sest omnibus patere uoluisset. Res uerb ope sque auxit, no solum i frumentum pretio S pecunia uendidit,uerum etiam l pecunia exhausta, primu pro pecoribus, ut equis, ovibus,bobus &asinis sexto sterilitatis anno frumentum acceperunt

Aegyptij: deinde postremo,id est septimo, cum illa

iam nulla eis suppeterent,semetipsos possessionesin suas uendiderunt,sed ne agri inculti manerent, benignitate ac liberalitate eacti eis usus est, ut seminibus acceptis cum agros consevissent, quintam parte fru- nuum ac frugum quas terra ex se funderet,praeter sacerdotum terra, quς libera fuit,quotannis Regi per seluerent,ipsi quatuor reliquas sibi ac familia: hab

rent, ac reseruarent. Hoc ius cum multi alii licitum

fuisse tradunt sanctissimi & clarissimi homines,tum B. Ambrosius optimus ille Mediolanensium pontifex. In Aegypto Iacob cum decem &septem annis uixisset,sentiens diem mortis appropinquare,Ioseph accersivit, elique iurisiuraindi sacrameto obstrinxit, ne se in Aegypto humari sepelirique pateretur,sed insepulchro maiorum suorum: quod ille se facturuesse promisit . Cu cunde aegrotare audiuisset, liberos suos Manasse & Ephraim ad eu secti duxit. Eos antequam uideret,senex adoptauit,cum dixistet ipsius Ioseph futuros esse, quos deinceps ac postea procreas

set. Cum eos uidisset, neci prς senectute caecutiret, internoscere posset,qui nam essentiquaesiuit: cum didicisset

90쪽

dicisset,ad se eos adduci iussit, ut eis bene precaretur. adductos coplexus & osculatus est, patrique dixit, Deum sibi dedisse, no solum ut illius, sed etiam eius

liberorum aspectu frueretur. Cumque remotos eosdem Ioseph ita bene precaturo admouisset, ut M nasse,qui maior natu erat, ad dextra illius, Ephraim ad sinistram locaret, porrectam in alteram parte det xtram senex capiti minoris natu,sinistra alterius im posuit,rogauitque Deum,ut pueris illis omnia bene& promere euenire uellet,in eisque nomen suum,patrisq; Imc,& Abraham aui nomina,ut ita dicam,inuocarentur,atque eorum posteri augerentur. Q dquidem patris Lictum Ioseph acerbe tulit.Itaque arprehensam eius dextram in caput maioris natu tras ferre conabatur, atque ita faciendum esse dicebat, ' Manasse maior natu esset, cum senex Manasse maiorem natu filium scire se dixit,clarumque eum quidem futurum, sed Ephraim eiusquc posteros fore dc maiores & clariores. Patri non selum in uita omni ossiciorum genere,quae liberi parenti debent,satisfiecit, sed etiam mortuo.Nam sim tilatque excessit c ui-o,ad Pharaonem adiens,ei patris mortui uoluntate, suaq; iureiurando corroborata promissione significauit, quae ille omnia cum approbasset, in maximo clarissimorum Aegyptiorum suorumque comitatu additis etiam equitibus cadauer in Cnananaea prosecutus est. Ibi cum septem diebus maximo luctu funus celebrasset,in Aegyptum eodem comitatu est reuersus. In fratres mortuo patre eundem se, quem

SEARCH

MENU NAVIGATION