장음표시 사용
101쪽
Pars Posterior Practica. IOISCH. 2. Nondum fas nobis putavimus ea principia in medium adferre, ex quibus ostendi possit , notiones , quas sensuum benescio, positis omnibus ad sentiendum requistis, anima acquirit, exhibere ea, re ipsa sunt. Equidem ubi in naturam anima , respondentesque illi facultates inquirendum erit, locur mulerit exactiori probationi ejus, quod in Logica interea sumi potest: id quod quidem annotare opus non foret, se etiam in Logica methodum scienti cam pro viribus tenere non sta tuissemus ; maxime cum constet id ipsum a nemine fere tanquam sat certum non sumi. SCH. 3. Cartesius argumentum a Bonitate divina repetit, ut evincat, notiones, positis omnibus ad se tiendum requistis, sensu aequi as, menti ea Mere,
16 Qui corpora negant existere , Idealimae appella tur; Mosae vero, qui non nisi proprium concedunt cose pus existere; Dualisti tandem , qui spiritus admittunt eκ istere , dc corpora. Negat Mallebranchius lib. II. de Inquir. Veri cap. 7., eκ ideis , quas de corporibus habemus, posse recte colligi corpora de facto existere. Mallebranchium sequitur & quem non sequitur errantem λὶ Baetius in Dictionaνio Art. Zenon. Contra istos Auctores innumera facile possunt adduci argumenta: aliqua hete indicamus. I. Intimo nobis sensu constat , ita nos a eonstanti, uniformi, & generali sensuum testimonio invicte ad aia serendam corporis n0stri, aliorumque e. g. Terrae lis, Lunae existentiam determinari, ut sensibilia exist re corpora serio mens nequeat addubitare. Harc autem invicta mentis ad assensum determinatio non aliunde
potest, quam ab evidentia proficisci : nisi enim ab hae proficiscatur, unde quaeso ρ Num a falsitate λ Num a praejudiciis λ Num ab inani imaginatione λ Quot inde absurdat Non inlum enim de corporum existentia , sed& serio esset de rebus quibuslibet dubitandum , quod impossibi e esse paullo post ostendetur. 2.
102쪽
Io 4 Logi ea 77. Conceptibile est, quod sub notione possi
bili in mente repraesentari potest . IS9. : quod si ergo ea , quae in notione complexa , positis omnibus ad sentiendum requisitis, sensu acquisita
2. Sapienter hinc Celeberi Boseoviehius in I. ad Si Pbilosopbiam supplemento ad ver. 78. inquit n. 3. : is DCis spirituum, & corporum existentia, intima illa nat
se rae voce admoniti , dubitare omnino non possumus , is ne tum quidem, cum nobis ipsis vim inferre sorte co- is nemur, ut de nostrorum sensuum , de substantia ex- tra nos posita & ipsos nostros impellente sensus d is bitemus cum Pirronistis, eum Egoistis, atque aliis e
, , ius modi mendacissimis viris , qui quidem intima illa
is eadem naturae voce perpetuo pariter commonefacti ,
is de eo ipso, de quo se , reflexo quodam suspensi duo bio, dubitare assirmant quandoque, saepe deinde men is iis aciem eodem directe defigentes , dubitare omninoia non posse Profitentur. δεῖ. Paullo aliter eandem propositionem demonstrat P. de Turre in suis Institui. P sicis seri . r. cap. I. prop. M pag. 6Q.: Quum mens , inquit , ideam aliquam prae se sentem habet, si unusquisque consulat interiorem in um, clare apparebit, plures ideas praesentes esse ani- D mae, quia volumus , quando , & quomodo volumus isti In mea potestate est cogitare de meis facultatibus, is de amicis absentibus, de urbe remota, de itineribus is institutis &c. Innumerae tamen sunt ideae , quas nonis possumus, cum libuerit, habere , & quas vitare in is nostra potestate non est: tempore hyemis in loco a- is perto cupio calorem experiri ; in mea potestate nonis est: imaginabor quidem calorem , & hoc a me pen is det; interim tamen premar sensatione frigoris . Αbis sente rosa , cupio experiri odorem rosae; idea aliqua is menti quidem obversabitur, sed longe diversa a sen- , , satione, quam habeo, quum rosa naribus admovetur. Quibus deficiunt oculi, aut quibus aureet penitus negatae sunt, perperam ideam lucis , & soni in mente4, excitabunt. Urgente somno, jaceo in lecto; non pol is sum cohibere somnum et oculi , vel me invito, Clau
duntur, di amitto sensum omnem. Qium sedeo assi
103쪽
Pars Posterior Practica . Iossita animae praesentia sistuntur, per iudicium , quod quidem intuitivum appellabitur , conjuncta fuerint, hoc iudicium conceptibile dici debebit.
due experior sellae familiaris resistentiam , quae im- ,, pedit, quominus cadam e surgo , & experior pavi- ,, menti ressistentiam . Quocumque me Vertam cognor,, sentire adjacentium corporum reluctationem. Ex dumis plici itaque hoc statu, in quo saepe reperitur mens, o primus est in mea potestate , non autem secundus. Datur itaque extra mentem aliaua substantia ,α haecis ab ea diversa est; nempe extema , retinens , & mob I lis: at haec substantia extensa, resistens, mobIlIs vo
catur corpus. Dantur ergo corpora. M4. Idealistarum difficultates, si hoc nomen eorum me rentur sophismata, ad duo revocantur capita. I. Exci tantur saepissime in mente idcae rerum sensibilium , quin ipsis ullum respondeat corpus, uti in somniantibus con tingit, in clinicis, melancholicis , aliisque casibus. ι l. Potuit Deus corporum omnium immediate supplere impressiones et frustra itaque corpora creavit . Primum a Μallebranchio proponitur argumentum , a Baetro at
. Gerrae tamen sunt hae, nugaeque levi sumae . Aa l. Corpora vere existere non probant Dualistae , ex quo unam, vel alteram experiantur rei sensibilis ideam, verum ex sensibilium perceptionibus objectorum , quae constantes sunt, atque uniformes. Istis quandoque nullum
correspondere objectum probandum probabunt autem numquam Idealistis, si rite conclusum velint. 6. Ad II. Dici posiet primo cum Uvolmo, non m ltra a DEO creata fuisse corpora, quum ad universi perie ctionem, majestatemque DEI ostendendam illi rifice. Respondetur secundo, non omnia DEUΜ iecisse, quae sunt absolute possibilia. Potuit DE IS loco Terrae
corpus aliud creare , quod non ex vulgaribus quatuor elementis, sed ex auro purissimo , ex pretiosis lap di bus, ex aqua limpidissima esset compolitum et quorium non fecit ' Quia uni non erat conveniens creationis. Optime . Atqui fini creationis noe erat sonueniens de
104쪽
3 o 6 Logicae 167. γ . Enimvero cum judicia intuitiva , de quibus f. praeced. , conceptibilia sint, falsa non sunt: porro fieri non potest , ut judicium aliquω nec verum , nec salsum sit c ρ. Is I. γ ; cum itaque dicta judicia intuitiva falsa non sint,
vera erunt. Relinquitur ex his, non deesse, unde judicia intuitiva sussicienter agnoscamus esse vera; consequenter unde ipsa . nobis certa sint . SCH. I. Nequaquam statuimus , quavis Diaeia intuit a , vel propositiones ea exprimentes pro certis haberi debere: eontra asseveramus, haud pauca esse, quorum nisi quam maxima ratio habeatur, ea pro certis habere nequaquam licebit: quaenam vero illa sint,
SCH. a. Interim iam ex parte docuimus, sustinendam non esse sententiam, siquidem seria unquam esse possit, eorum, quos Scepticos dicunt, contendentium nihil equidem humana menti certum esse posse . Porro autem sat luculenter etiam patebit , quae illi contra judiciorum intuitivorum certitudinem adferre solent , non nise eo spectare, ut non quaevis pro eertis habenta ducamus, quod nos iam innuimus Sch. prac., mι
nime esse corpora; tum quia persectioni congruunt universi , ut jam dictum; tum quia creavit Deus hominem Veritatis capacem, quam assequitur homo , dum sequitur evidentiam; evidentiam vero sequitur , dum affirmat dari corpora: verum igitur est dari corpora ; quae, nisi essent . homo evidentiam sequutus , veritatem non attingeret: frustranea ergo non sunt corpora , sed necessaria. Μallebranchius ipse non negat, hominem esseveritatis capacem, eamque assequi, dum evidentia lucet. Quid st Num evidentia sentuum, licet physica sit, evidentia forte non est y Adde, quod homo curis inutilibus , & fallacibus impossuris esset necessario obnoxius, nisi corpora existerent . Quibus aliis usibus inserviant
105쪽
πίω vero, ut nullum nobis certum esse posse exist
me mus. et iv. Qui intelligit, quomodo praedicatum per notionem subjecti determinetur , propositionem
Σ Ne Tironibus dimeultatem aliquam Scepti corum argumenta, e si falsissima, facessere contingat . eo rum opinionem iuverit plenius consulare , objectuque
satisfacere, queis innituntur . . .
1. Ac primo quidem argumento possunt sceptici con vinei, quod vocant ad hominem. Vel enim nihil sciri ab homine posse , vere ipsi sciunt , vel nesciunt : si nesciant; cur igitur a communi sententia in re tanti mo menti recedunt, omnesque, caussa etiam incognita, scien
tias condemnant Si scire assirmant; inveniri ergo inter homines aliquod scientiae genus fateantur Oportet . z. Quod si dicant , nescire se prorsus , an aliquid sciant . nec ne e immo nec omnino , si ne aliquid, an nihil sit e dubitare saltem nequeunt , quin eodem tempore, quo ita sentiunt, ac dubitant, ipsi revera e silent, existant, vivant: non existentis squidem , nec viventis nulla esse potest cogitatio , dubitatio nulla. Quidquid igitur afferant Sceptici, quin linguli homines, quos summa saltem non cepὲrit dementia , sciant certo se esse, vivere, cogitare, nequit negari. Quod siquis re vera in universali se esse dubitatione constanter alleveret, is profecto non foret rationibus convincendus, sed vinculis constringendus potius, ae carcere satigandus: tumque, ubi se immerito vexari quereretur , respondere quis posset: non est , amice, cur querare, quod immerenti poena infligatur; quandoquidem quod non vivit , quod non existit, quod aliquid non est, nil sentit, nil patitur.3. Innumera sunt praeterea , quibus ea assentimur mentis firmitate, constantiaq- , ut nulla ab iis au Oritate, nullis inde dimoveri possimus rationibus. Quum bina binis addita emeere quatuor intelligimus , Omne totum sua esse parte maius, non posse idem simul esse,& non esse, his sane, aliisque huiuscemodi veritatibus quamplurimis firma prorsus, quidquid contra disputent
Sceptici, atque indubitata mentis adhaeremus assentione. q. Quoniam vero omnia Scepticorum complexus est
106쪽
agnoscit esse veram f. I 6o. . Ope demonstra intionis aperte intelligimus, quomodo praedicatum per notionem subjecti determinetur ; consequens proinde fit, ope demonstrationis propositionem
nobis evadere cer tam . I 8 . e argumenta Huetius, sive alius quicumque libellum inscripsit De imbecillitate humani intellectus , quem solide 'impugnarunt Viri Cl. Μuratorius, & P. Sicco; non aliunde iccirco, quam ex ipso aliqua. non Omnia sane, proponam , simulque dissolvam . objicit itaque I. Ηu tius Ecclesiastem cap. VIII. dicentem : Intellexi , quod omnium operum DEI nullam possi homo invenire rationem eorum, quae fiunt sub Sese , O quanto plus laboraverit ad
quaerendum, tanto minus inveniet. In idem recidunt quae
Auctor ex eodem Ecclesiaste, ex Sapientiae libro, ex D. Paullo congerit. 3. Resp. Eorum dumtaxat voluisse Ecclesiastem laudato loco deprimere arrogantiam , qui omnia sibi esse comperta gloriantur stolidissime: patet id splendidissime EX contextu . Quum autem nullam dixit posse ab hominibus eorum inveniri rationem , quae fiunt sub Sole, intimas rerum caussas esse obscurissimas unice innuit, rationes que eorum, quae sub Sole fiunt , ad aequatas non posse ab hominibus adsignari. At quid inde adversus nos, qui maximam eorum partem, quae facta sunt, ignorari non diffitemur ὸ Idem pro aliis S. Scripturae locis ab Huetio adjectis dictum esto, ex quibus nihil prorsus, quod Scepticis faveat, posse erui, clarior res est, quam ut dici oporteat. 6. II. Proponit Huetius , plurimumque decantatum illud dilatat argumentum, quod ex fallaci sensuum desumitur testimonio, quodque ad hanc formam contrahitur: Α sensibus ortum habet omnis nostra cognitio: at fallaces sunt sensus, nec absque erroris periculo aliquid deprehendunt: incerta est ergo omnis nostra cognitio, errorisque suspecta. 7. Resp. Ambiguum valde est sensuum vocabulum: aut enim organa ipsa sensoria, e. g. oculi, aures. aut mC tiones in his organis ab eκternis objectis factae; aut harum motionum perceptiones appellantur sensus. in igitur praedicant Sceptici sensibus nos decipi . rogatoqvolumus, inquit Antonius Genovesius, ut quanam ra
107쪽
Pars GHerior Practica . I O918o. Equidem monuimus alibi . 149. , nequaquam quamvis probationem dicendam esse demonstrationem; sed non nisi eam , cujus praemissae sunt propositiones identicae, definitiones ,
tione sensus vocabulum accipiant, nobis explicetur. Si priori, ut par est credere, non alio modo decipere nos queunt sensus , nisi quia externorum augeant objectorum imagines, aut imminuant : igitur circa eorum ob jectorum existentiam decipere nos nequeunt, a quibus commoventur. Consulantur quae supra in Nota 26 contra Μallebranchium sunt dicta . Quomodo vero Ο-mnis nostra cognitio clara originem a sensibus habeat, in Pischol6sia exponendum.
8. III. opponit. Earum rerum, quae inter se connectuntur nequit una cognosci, quin cognoscantur & a liae: at res Omnes , quae nobis considerandae objiciuntur, miram inter se habent connexionem et earum igitur aliquam nequit homo cognoscere . quin cognitione sua ceteras simul complectatur. - 9. Reis. Dist. majorem: earum rerum , quae inter se connectuntur, nequit una cognosci adaequata cosniti ne , comprehensiva, undique perfecta, quin cognoscamur& aliae , concedo maj. et earum rerum , quae inter ieconnectuntur, nequit una cognosci cognitione quidem
evidenti , sed impersecta , in adaequata , homini UIR tori accomodata , quin cognoscantur & aliae , nego maj. . & concessa minore, nego consequentiam. DE UM . comprehendendo unum singulare , totam entium seriem cognoscere , demonstrant Theologi: at homines non posse unum oblectum cognoscere evidenter, quin omnia cognoscant , propositio est , cujus fallitas constanti liquet experientia . Humani corporis partes mirifice inter se colligantur; sunt tamen qui earum a liquas habent perspectas , reliquas ignorent e nil ergo hoc ineptius est argumento: Non jcimus omnia r ergo ni
hil scimus. Sapienter hine Lactantius Divin. Insiit. Lib. III. cap. s. inquit: ,, Hominis sapientia est , ut neque., te omnia scire putes , quod DEI est , neque omniari nescire, quod est pecudis: est enim aliquod medium, is quod sit hominis, idest scientia cum ignoratione co D iuncta ,& temperata IO.
108쪽
IIo Logi ea α axiomata, seu generatim propo=tiones certae .c f. I 47. ; quoniam vero ostendimus propoli xiones judicia intuitiva legitime formata exprimentes inter certas locum quoque sibi vendicare,
Io. IV. Ut scientia esse dicatur, dari quoque aliquod
debet veritatis criterium , idest , certa quaedam nota , qua Uerum mens nostra a salso citra erroris periculum valeat discernerer atqui certum hujusmodi non suppe tit eriterium: ergo dce. Μinor probatur: Criterium vellitatis, quod solent Philosophi assignare , Evidentia est
immediata: at haec certum eriterium non est: ergo&c. Him prob. Evidentia immediata non habet cum veritate Connexionem necessariam et est enim immediata si e idearum, sive intimi sensus evidentia mentis affectio, quae cum mente ipsa, non autem cum rebus aliis est connexae ergo &e. Idem sequenti confirmatur argu imento: Evidentia contraria est evidentiae. Prota; nam
que Propositio XX. lib. II. Euclidis est evidens ; pariterque evidens est XLVII. r at illa huic est contraria et ergo &e. Prob. min. Si hypotenus at quadratum quadra eis laterum est aequale, radix quoque quadrati hypote nusae radici quadratorum laterum erit aequalis: Iamve ro si radix quadrati hypotenusae radici quadratorum laterum est aequalis, propositio XX. est falsa: ergo Occ. Vin, Prob. ; nam radix quadrati hypotenusae est latus subtendens angulum rectum, de radix quadratorum laterum sunt ipsa latera: ergo &c. I. Res p., negatis respectivis propositionibus , an ut timum antecedens , esse quidem immediatam evidenti βm mentis affectionem; at sinini vivida est, perspicua, pulcherrima objecti repraesentatio. Nullam porro habe ri connexionem inter veritatem , mani serit ulmamquo Veritatis facem, dicere poterant Sceptici, prOb e non poterunt . Et sane quaenam maior haberi potest inter duo connexio, quam illa, quae cogitationem inter ba betur, & cogitantem y inter veritatis criterium, ipsam que Veritatem y Ad confirmationem , postremum ante cedens esse falsissimum ajo et falsissimas proinde propol, viones esse, eκ quibus illud sequitur: radiκ enim qua dratorum laterum in triangulo rectangulo non sunt
109쪽
Pars Posterior Praetica . mstatuere jam licet, has etiam praemissarum mu
nere in demonstratione fungi posse; unde porro fluit, propositiones, quae ex propositionibus judicia
ipsa latera, sed est quantitas irrationalis , ut Algebrae loquuntur Prosessores, quod eκ Propositione IV. lib. II. Euclidis constat. Haec indicasse sussiciat et prolixior enim responsionis declaratio intempestiva tironibus esset in Logicae studium incumbentibus. I 2. V. De omnibus dubitandum eκ eo vel maxime est, quia nescimus , num ita a DEo simus constituti, ut semper fallamur. Resp. Nil magis absurdum diei posse scimus certissime, quam DEUΜ falsitatas esse , errorisque auctorem: id autem sequeretur evidentissime , si talis naturae nos DEUS creasset, ut semper falleremur , nec verum assequi unquam possemus: hoc ergo scimus, non ita a DEO nos esse creatos, ut in errore semper versemur. 14. Ceterum huic , ceterisque a Scepticis propositis argumentis potest per instantiam, ut Scholae loquuntur, responderi hoc pacto: Allatum argumentum verum-ne putat Scepticus , an probabile , an salsum Si verum putat, Certumque , rogandus, ut nobis eXponat, unde- nam esse certum sciat; nisi enim ad evidentiam recurrat immediatam, frustra laborare convincetur : si probabile esse respondeat, dissicultatem non solvet ἰ argumentum namque dicitur probabile , quatenus ad evidentiam videtur accedere: si tandem falsum esse asserat allatum argumentum , acriter tum reprehendendus, quod communem sententiam salsis audeat argumentis
II. Persequamur & reliqua . VI. Ex iis , quae facta sunt, pleraque ignorari objiciunt; annuimus: pleraque esse in omnibus scientiis hinc inde controversa ; non refragamur: Philosophos acerrime reluctari Philosophisi fatemur: quid concludent λ omnia ignorari , nil certo comprehendi Non sequitur. Scepticis demonstrandum, non plurima, non pleraque , sed omnia ignorari, controverti, disputari, si velint rite conclu4ere : nobis nim ad Scepticos confutandos fatis est, si rem vel unam certo sciamus, inquit laudatus Genovesius.
110쪽
II a Logica dicia intuitiva legitime sormata exprimentibus
I 8 I. Hinc Demonstratio recte quidem dici potest oratio , qua propintionem, vel enuntiationem aliquam veram esse ex veris , notisque principiis , sere praemissis, rite facta argumentatione, docemur; sive in praemissis non occurrant, nisi definitiones, & axiomata, quo quidem casu demonstratio soIet demonstratio a priori vocari ; sive experientia in iis utamur, cujusmodi demonstratio consuevit a
posteriori appellari. 28 γSCH. Ut forte admiserint Meptici, ἐπ Acataleptici
propostionem demonstratam pro eerta habendam esse, cum tamen demonstratio ratiocinando absolvatur , ratiocinandi autem vis, atque facultas tu homine admodum curta, atque exilis si , quod quidem tam frequentes, tamque etiam insignes errores in argumentando , ac ratiocinando ab iis plane, qui sapientes habentur , committi soliti , satis commonstrant ; affatim perspicuum putant, humano intellectui viam ad certitudinem ope demonstrationis minime patere: dubitandum proinde potius de omnibus; nihil pro certo habendum . At .s x8 Communiter definitur Demonstratio a priori nocmodo: Demonstratis , qua posterius per prius , effectus Icilicet per caussam, reique proprietas ostenditur per essentiam: E. g. Anima nostra est immortalis, quia substantia est Dirituatu.
Demonstratio quia , seu a posteriori illa vocatur, qua prius per pserius , caussa nimirum per effectum , vel rei natura per proprietatem ostenitur . E. g. Existunt Creasurae z ergo exsit DEUS. Quum vero ex effectu colligimus caullam, indeque ex caussa ad eundem regredimur effectum cia rius, distinctiusque peicipiendum, ea mens utitur ratio cinatione, quae Regressus demonstrativus vocatur. Sic e creaturis cognoscimus DEUM, & inde ad creaturas re