Institutiones philosophicæ in usum scholarum ex probatis veterum, recentiorumque sententiis adornatæ a Gasparo Sagner ... Tomus 1. 4. Tomus 1. complectens logicam

발행: 1767년

분량: 209페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Pars Posterior Practica. 83

LOGICAE

PARS POSTERIOR PRACTICA.

De Veritate dijudicanda , invenienda , ac cum aliis

Communicanda.

IN veritatis cognitione , atque assecutione Omnis mentis nostrae persectio sita est : ejus proinde gratia Pars haec altera Logicae constituitur, in qua ea, quae ad verum tum di scernendum , ae dijudicandum , tum inveniendum, atque cum aliis communicandum utilissima visa fuerint, quam fieri poterit maxima claritate exponentur.

SECTIO L

De Vero a Falso, certoque a non certo discernendo. CAPUT I. De Veritate , o Falsitate , earumquς-- Criterio,

82쪽

pondet realis obiectorum conjunctio, veI non re spondet : in priori casu judicium dicitur verum, in posteriore falsum. Hinc est, quod meritas passim audiat Confensus iudicii eum objecto ; falsias vero dissenssus.

SCH. I. Urmantes e. g. lapidem esse durum ,Judietum verum formamus, eum durities re i a cum

Iapide coniiuncta sit: eontra falsum formamus iudicium Ormantes lapidem esse cogitantem, cum c

gnatio nequaquam in lapide re ipsa locum habeat. SCH. a. Veritas haec logica appellatur: alia est metaphysica, e realis, de qua subinde in Ontes gia; alia moralis, de qua in Ethisa. et 3 I33. Fieri non potest , ut cum aliqua in mente conjunguntur, huic conjunctioni mentali respondeat conjunctio realis obiectorum , & mmul etiam non respondeat per princi p. Οntol. : hinc nulla ratione possibile est , ut idem iudicium simul sit verum, di falsum . Quoniam tamen necessario cuivis conjunctioni mentali vel respondet realis conjunctio objectorum , vel non respondet per ead. Prine. γ, quodvis iudicium vel verum, vel salsum est; nec aliquod dari potest, quod nec verum, nec salsum sit. SCH. Ruaeritur autem, an iudicium, quo notis

t 23 Tum judicium , sive propositio interior , cum

iudieii interioris manifestatio , sive propositio exterior, dicuntur vera vel metrepissice, vel pissice, vel moraliter. Propositio metaphysice vera illa est , quae ita est vera, ut repugnet prorsus eam esse falsam. E. g. Totum es sua parte majus. Physice vera vocatur propositio, quae, stantibus naturae legibus, non qotest esse falsa. E. s. corpus graυe sibi relictum deorsum ruit . Moraliter vera est illa propositio, quae falsa , stantibus naturae legibus, esse potest. E. s. Romam existere nobis moraliter est certum.

Diuiti

83쪽

licssus, quod deinceps futurum est, cum altera cono Jungitur , eo tempore, quo judicium formatur , Ue

rum , Oel falsum dici queat i Hujus autem decisionem Recitationibus reservamus . a

1 Indicat Auctor celebrem illam quaestionem , utrum ex duabus propositionibus invicem contradictoriis de futuro aliquo contingente libero una determinate sit vera ,& altera falsa δ circa quam aliqua praenotare non erit inutile. I. Agitur de alterutra propositionum contradictoriarum; ambas enim simul sumptas contradictorias propo sitionem disjunctivam continere constat, quae necessario semper est vera. Propositiones istae e. g. Cras pluet; cras non plura continent istam: Cras vel pluet, vel non pluet, quae quidem necessario est vera; necessario quippe innititur principio: Mequis idem simul esse, ct non isse.

2. Sermo item est de propositionum , quae sint de suturo, veritate, aut falsitate; si enim sint de praeterito, aut de praesenti, dubium esse nequit , quin determina te aut verse, aut falsae esse debeant ; quum objectum .

ex cujus determinatione illarum oritur veritas, vel salsitas , sit undecunque determinatum .

3. Difficultas est autem de futuris eontingentibus sive liberis, sive naturalibus; sunt enim sutura quaedam necessaria, habentque propositiones illa exprimentes veritatem procul dubio determinatam , & quidem nece sariam . Haec e. g. propositio : DEUS erit semper justus, necessario est vera , elusque contradictoria necessarionis a. 4. Non fit vero quaestio, nisi de determinata propositionum veritate, aut falsitate; veras enim, aut salsas esse indeterminate , ut loquuntur , nemo est qui igno

reta

s. Propositiones , quae suturum enuntiant obtectum, vel illud absolute enuntiant suturum , vel conditionate tantum . E. g. Petrus convertetur est propositio Petri conversionem enuntians absolute suturam r haec aliar Si Petrus audierit concionem, conversetur, propositio est erenuntians Petri conversionem conditionale suturam. Fu

84쪽

86 Logica 132. Quoniam illud , de quo aliquid ais r-

mamus, sub ectum; id autem, quod affirmatur, praedicatum nominatur , liquet porro , propositionem affirmativam fore veram , F praedicatum

ipsi

de quo aliquando verum erit dicere : nunc est. Puttarum conditionale id dicitur , quod , si ponatur conditio, erit . Hisce praemissis breviter propolitae respondetur quaestioni. 6. Nam si loquimur de propositionibus contradictoriis circa futura absoluta ; haec eum sint ab aeterno a DEO determinata, veritatem utique, saltem in cauosa, habent determinatam , adeoque & propositiones illa enuntiantes sunt determinate verae , si enuntient,

ut futurum id, quod est a DEO reipsa determinatum; vel determinate falsae , si id , ut suturum enuntient , quod a DEo non est determinatum. 7. Quod si quis quaestionem instituat de his propositionibus in hypothesi abs dirino aeterno decreto oraescindente , perinde ac si vel puro eventus contingerene casu , vel tum demum illos DEUS decerneret , cum contingunt; patet primo inutilem prorsus institui quaestionem, cum in hypothesi fiat, quae reipsa nec est, necesse potest ; deinde ex solo eventa earum veritatem, vel falsitatem determinatam propositionum ini hac hypothesi pendere. 8. Hinc vero, propositiones hos eventuς enuntiantes ut futuros suspensas veritatem inter & salsitatem haerere , contendunt aliqui, ita ut alterutri neutra determinate conveniat, donec illud temporis adveniat momentum, quo ex suspensione transeat eventus ipse ad doterminationem per existentiam , vel non existentiam ;hoc enim demum momento & illas propositiones arbitrantur determinari, atque verificari, non veras suisse ψstendi ; quamvis vi quadam retrocessiva tunc quodammodo fiat , ut pro toto etiam tempore , vel aeternitate antecedente verae illae fuerint . Istorum ratio est. guia ipse tum primum eo momento determinatur eventus per existentiam, vel non existentiam , cum antea

ex hypothesi fuerit semper suspensus , adque existendum, vel non existendum indeterminatus.

85쪽

Pars Posterior Panica. 87 ipsi subjecto convenit; fassam vero , s non conUenit.

Advertendum autem circa veritatem , di falsitatem propositionis, etiam rationem quantitatis in assirmando habendam esse , ita ut propositio e.

9. Ajunt alii e contra , unam in hac quoque hypo thesi contradictoriam determinate esse veram , alteram determinate faliam pro toto tempore , aut praecedente aeternitate; quamvis tali dumtaxat eventus determinatur momento per existentiam, vel non existentiam. Ibi cet enim nullum ex hypothesi detur caugsale vera atI vum, ut ajunt, nulla scilicet in caussa determinatio ad producendum.tali tempore effectum, nullaque adeo pro toto tempore vel praecedente aeternitate detur futuritio caussalis: pro tempore tamen a propositione significato datur reipsa sormalis illius eventus determinatio per actualem existentiam, vel non existentiam . Propositi Emm eventum aliquem enuntians, ut absolute futurum, enuntiat revera , quod . licet tum non existat eventus, cum concipitur, vel ipsa effertur propossitio, pro tali tamen existet temporis differentia . Quare cum pro tali

temporis differentia vel determinate , & re vera ille eκinat, vel determinate, & revera non existat ; fit hine consequens, dc ipsam propositionem esse determinate veram, vel determinate falsam; suum enim habet, vel non habet formale verificativum determinatum ἱ quod est eventus existentia non pro nunc, sed pro tunc determinata; quae quidem existentia non pro nune , sed pro tunc determinata futuritio quoque dicitur sormalis, Per quam eventus est, denominaturque futurus pro toto tempore , vel praecedente aeternitate . Quare judicium, leu propositio, in qua alicujus notio, quod est sumturum, cum altera conjungitur, vera est. dicique potest co ipso tempore vera, quo eadem sormatur propositio, quin ipsum ad verificationem eventum expectare sit opus. IO. Planius haec, si1 hujuscemodi de futuro propositi G-nes ad propolitiones revocentur de praesenti , intelli gentur , dicendo: Intra totam futurorum temporum colle elionem tempus datur aliquod , quo talis res es : Datur e nim revera hoc tempus, vel non; si primum:, proposi tio est determinate vera; si secundum, determinate est falsa. II. Sunt

86쪽

g. in casu universalis affirmationis eenseatur reis ra, si praedicatum universaliter subjecto convenit; secus reputetur falsa.

SCH. Non equidem vera, sed fassa foret propo

ito Ir. Sunt haec quidem ingeniose dicta , at etiam vere et quid tamen in his est utilitatis, cum ex n. 7. ὶ non nisi in hypothesi, quae nec est, nec esse potest, haec di sputentur Utilior sane illa est quaestio , quae sit caussa futuritionis sive absolutae, sive conditionatae, & an quidpiam esse queat futurum , quin illius detur ratio sufficiens suturitionis λ At haec hujus loci non sunt equare satis fuerit quaedam de propolitionibus quidpiam

ut conditionale suturum enuntiantibus adjicere. I x. Propositiones aliquid ut conditionale futurum em, nuntiantes, vel ut propositiones vere conditionales po sunt spectari, & istae sunt determinate verae , si inter hypothetim, & conditionatum , sive inter antecedens,& consequens detur connexio , ob quam illo dato ponendum sit & istud; sunt falsae determinate, si ejusmodi non detur connexio. Cum igitur ista vel detur connexio , vel non detur , non sunt propositiones istae suspensae, sed determinate verae , vel determinate falsae. i 3. Vel possunt illae spectari propositiones non ut vere conditionales, sed ut unius eum altero significantes coexistentiam, vel unius ad alterum successionem, &hoc sensu spectatae sunt determinate verae , si detur in caussarum complexione ratio , cur posito antecedenteponatur dc consequens ; sunt determinate falsae, si ea ratio non detur: cumque haec ratio vel detur, vel non detur, sunt pariter propositiones hujusmodi determinate verae, vel determinate falsae . Quare generatim dicendum est, contradictorias omnes propolitiones etiam de futuro contingente , & libero , sive absolute, sive conditionale futurum in iis enuntietur , determinate ei se veras, ,el determinate falsas eo ipso, quo forman

tur tempore.

I . Huic tam generali solutioni ne Thomistae quidem repugnant, qui, etsi sine aliquo DEI deereto nihil esse futurum contendant sive absolute , sive conditionate. eademmet tamen de caussa esse determinate falsas

mnes Diuitiasti by Cooste

87쪽

Pars Posterior Practica. 8

ris , qua quir ormaret omnem hominem esse Philosophum, cum hoc praedicatum non universali ter omni bomini conveniat, tames aliquibus conve4niat . I 33. SI IN NOTIONE sUBIECTI suPFICIEN sRATIO EIUS, QUOD PRAEDICATUR, CONTINETUR, PROPOsITIO EsT VERA . Est namque propositio vera, si praedicatum subjecto convenit I. praec. ;quod si vero in notione subjecti ratio iussiciens ejus, quod praedicatur, continetur , praedicatum non potest non convenire subjecto ; id quod hoc modo ostenditur e De quovis subjecto praedicantur vel essentialia, vel attributa, vel modi ; e- . nimvero dum ponimus in notione subjecti rationem lassicientem ejus, quod praedicatsr, con

tineri, ponimus hoc ipso subjectum suis consta

remnes propositiones concedunt, quae aliquod ut saturum enuntiant, si decretum de illius futuritione non detur, seu de existentia futura; veras e contra , si tale detur decretum. Quare cum hoc pariter vel detur , vel non detur decretum , propositiones omnes de futuro, sive absolute, sive conditionale tali, veras etiam per Tho mistas determinate , aut determinate esse fallas , fit evidens. Quapropter si propositiones eontradictoriae defuturo etiam contingente, & libero logice tantum spe ctentur, nec causiam inquiramus suturitionis, determi nate sunt omnes verae, vel determinate salsae. I s. Quod enim a junt aliqui eae n. 8. tum verificari propositiones , cum ponitur eventus, sed veras anteRfuisse non oliendi, diei haud recte videtur : tunc enim non Verificatur , eventum esse futurum , sed esse praesentem; & propositio enuntians illum esse futurum, hoc

ipso Vera erat, quod enuntiabat non tunc, cum krma ta est, eventum esse praesentem , sed nunc, quo tempOre reipsa praesens est: Nullum enim arbitror, inquit B ethius lib. s. de Consol. Phil. , esse dicturum, quod , qu nunc fiunt, antequam Feren , eventura non fuerint.

88쪽

re attri filiis in casu, quo de eo praedicanda sunt essentiati a ; item sitis constare essentialibus inca sit, quo praedicanda limi attributa; ac demum per aliquod extrinsecum ei determinatum quendam statum obtigisse in casu, quo de illo praedicandus est certus quidam modus e atqui vero dum ponimus in ente esse attributa, conveniunt ei essentialia; dumque ponimus in eo esse esseu tialia, conveniunt attributa ; ac denique dum ponimus illud certo quodam modo determinatum esse, convenit ipsi determinatus modus : igitur nullus casus assignari potest, in quo praedicatum subjecto non conveniat, si ejus , quod praedicatur , in notione subjecti ratio sum ciens contine tur : atque adeo universim recte statuitur , propositionem veram esse, si ejus, quod praedicatur, in notione subjecti sussiciens ratio continetur. 33q. Si propositio est vera, praedicatum subjecto convenit I. IS 2. : enimvero cum nullum praedicatum subjecto conveniat , ni si ad sit ratio sussiciens, cur conveniat, haec vel continebitur in subjecti essentialibus, dum praedicantur attributa, Vel in attributis , dum praedicantur essentialia, vel denique in aliquo extrinseco ,

aut modo antecedaneo, dum praedicatur aliquis . modus. Exinde autem porro agnoscimus e Nullo

non casa de se propositionis subjectum ita concipi posse, ut in notione illius sufficiens ratio , cur praedicarum subjecto conveniat, contineatur. SCH. Neque itaque propositiones, quibus de subjecto quodam singulari , seu individuo modus aliquis enuntiatur, excipiendas judicamus. Etenim etiam in his e. g. propositionibus : Petrus scribit ; Paullus currit, subjectum sub iis conditionibus afectis concipere

89쪽

Pars Posterior Prastica. 91pere licet, ex quibus intelligitur , eur praedicatum sufecto eonoeniat ; id quod quidem plurimi , sciliacet parum follieiti, ut determinate Judieent, non a vertunι : adverterunt tamen , quibus scientias, ae dissciplinas exactiur eolere propositum fui . I 33. Atque ex his demum intelligi posse eon. cludimus , propositionem assirmativam eatenus evadere veram, quatenus illa id assirmatur , vel enuntiatur, cujus in notione subjecti sumetens ratio contineri, vel actu concipitur , vel minimum concipi potest , seu , quod in idem recidit , quatenus praedicatum per notionem subjecti determinabile est . Ut adeo definitionem realem Ueritatis habituri simus,'si'eam per determinabi-ιitatem praedicati per notionem subjecta conceperi

mus .

II 6. PROPOSITIO AFFIRMATIVA FALsA EsT , SI ID, QUOD PRAEDICATUR , NOTIONI SUBIECTI REPUGNAT. Quippe sibi repugnare dicuntur , quae eidem enti simul inesse nequeunt: quoniam itaque propositio assirmativa falsa est, s praedicatum lubjecto non convenit . r32. , facile conficitur, id tunc obtinere , quando in subjecto aliquid deprehenditur, cum quo praedicatum eidem subje-eto inesse nequit; alias enim potius ei conveniret, quam non conveniret e relinquitur ergo ,

propositionem assirmativam falsam esse, si praedicatum notioni subjecti repugnat. SCH. Falsa nempe erit propositio, F e. g. dixeris: Anima humana est divisibilis. Nam per animam humanam intelligitur ens simplex, si e careres Par

tibus ς fieri autem non potest, ut eidem simul in rsimplicitas, I divisibilitas ;Aque praedicatum ηο tioni subiem repugnat. Similiter falsa erit propesitis,

90쪽

92 Logica

qua affirmabis lapidem aquae bullienti impositum esse frigidum, cum in eodem lapide haec duo , scitiset, impositum esse aquae bullienti, b frigidum esse simul locum habere non possint; sicque denuo praedicatum notioni subjecti repugnat.137. Veritas, vel falsitas, proprie loquendo, propositionibus non nisi assirmativis respondet pNegativae enim solum ab oppositis astirmativis verae, vel salsae dicuntur : est quippe propositio negativa vera, si opposita illi assirmativa salsa est: contra est illa falsa, si opposita ei affirmativa est vera; id quod quidem attentionem adserenti nequaquam obscurum esse potest: cum nim propositione, negativa indicemus praedicatum non convenire subjecto, vera illa erit , si praedicatum notioni subjecti repugnat, id quod Io. cum habet in propositione affirmativa falsa cpraec. : contra falsa futura est, si praedieatum per notionem subjecti determinatur, id quod in propositione aifirmativa vera obtinet. I. I 33. I38. Notio, in qua ea coniiunguntur , quae symul eidem enti inesse possunt, dicitur possibilis : contra impossibilis appellatur, in qua conjunguntur, qua simul

eidem enti inesse non possunt. SCH. Simplicitas e. g., cogitatio eidem enti

inesse possunt; hinc notio simplicis cogitantis est possibilis. Non autem potest eidem enti inesse simplicitas, o divisibilitas ; hine notis simplicis divisibilis impossibilis est. Iso. Conceptibile appellamus , quod sub notione possibili menti praesens solitur, aut fisti potest ; inconceptibile vero, quod ita sisti non potest . Conceptibile est e. g. simplex cogitans ; inconceptibile sim

SEARCH

MENU NAVIGATION