Institutiones philosophicæ in usum scholarum ex probatis veterum, recentiorumque sententiis adornatæ a Gasparo Sagner ... Tomus 1. 4. Tomus 1. complectens logicam

발행: 1767년

분량: 209페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Pars Posterior. Practica. 9f

SCH. Maximi refert notionem distinctam Conceptibilitatis habere, seu notas illius nosse: etenim qui notione confusa illius contenti sunt , satis discernere

non valent, rem ne quamdam concistiant, an solum concipere videantur ' sive anne notio menti obversans deceptrix fit, nee-ne ' Ouanti vero momenti sit notionem finceram a deceptrice internoscere mon clarum , ac perspicuum fiet. 16o. Qui perspicit quomodo praedicatum in oblato casu per notionem subjecti determinetur, ab eo ipsam determinabilitatem praedicati per sibjectum cognosci dicimus. Cum autem porro in determinabilitate praedicati per subjectum ipsa veritas constituta si . I s. et consequens fit, eum, qui determinabili arem praedicati cognoscit , i ampropositionis veritatem cognoscere. SCH. aeui e. g. intelligit, quo pacto per aequalitatem laterum in triangulo aequalitas angulorum dete minetur , veritatem cognoscit fugus propositionis :Triangulum sequi laterum est aequi angulum.

POSITIONIS COGNOsCITUR . Prima hujus propositionis pars satis ex eo patescit, quod propositio sit vera , si in ea praedicatum subjecto convenit g. 132. : dum ergo ponimus constare, quod praedicatum subjecto conveniat , admittendum hoc ipso, quod constet, propositionem esse veram. Enimvero ipsa veritas propositionis cognoscitur, si perspiciamus, quo pacto praedicatum per notionem subjecti determinetur ; jam vero licet constet propositionem esse veram, non hoc ipsa '

92쪽

ς4 Logi ea

perspieimus, quomodo praedicatum per notionem subjecti determinetur; ad primum enim sufficit agnoscere, quod praedi ea tum subjecto conveniat, licet non agnoscamus, quid in subjecto sit, propter quod praedicatum eidem convenit; id quod

tamen ad alterum requiritur : igitur non hoc ipso , quod constat propositionem esse veram, ejus veritas cognoscitur.

SCH. Ruid fere apud homines tam frequens, quam ut agnoscant sufecto alicui quidpiam convenire , quin tamen perspiciant illud, propter quod id ipsum

subjecto convenit ' E. g. agnoscunt nivem esse albam , ignem esse calidum , saccharum esse dulce; neque tamon intelligunt, quanam ea sint, Per qua albedo in nive, calor in igne , dulcedo in sac-eharo determinatur. Hine vero dicendum, quod illis constet, veras esse propositiones Has : Nix est alba; Ignis est calidus; Saccharum est dulce; veritatem autem ipsam non perspiciant. Porro etiam sunt propo-stiones rationi humanae impervestigabiles , quas Proverissimis habemur , quin tamen satis dispiciamus, quo pacto in iis praedicatum per notionem subjecti de-rerminetur . Constat e. g. verssimam esse hanc propoή-tionem : DEUS est: trinus : quae autem vis intelligendi creata ejusdem veritatem in sensu nostro ferDexerit ZI62. Per Veritatis Criterium intelligitur illud , ex qu9 agnoscere licet proposition/m esse veram : dici poterit aliud extrinsecum , scilicet, quod non ex isto propositione repetitur ; aliud intrinsecum , quod ipspropositioni inesse concipitur e criterium hoc intrinsecum veritatis recte constituitur in determinabili- D3e praedicati per notionem subjecti. SCH. Equidem cum vox Criterium universim ad

93쪽

Pars Posterior Practica. 9 fgnificandum id, ex quo aliquid agnoscimus, adhibea-rur, merito in casu particulari a noscendae propositonis Derae idem illi significatus tribuitur . Porro cum determinabilitas praedicati per notionem subjecti ID H-lud, ex quo, ta uam propositioni intrinseco , eandem veram esse agnoseere licet , qui pe cum definitionem realem veritatis absolvat, liquet porro, in eadem re-ere criterium intrinsecum constitui. I 63. Ex his adeo relinquitur, intrinsecum criterium veritatis absolvi notis ipsinis veritatis, esseque hujus notionem distinctam : hinc in usu illius id plane observatur , quod in applicatione Dicti de omni, dum scilicet ex notis rei rem ipsam, sive ex definitione definitum eruimus, nunquam non observari solet: argumentamur nimirum ita :Propositio, cuius praedicatum per notionem subjecti δε- terminatur , Ut vera : sed hujus propositionis praedicatum per notionem subjecti determinatur: ergo haec fro- postio est vera'. 164. Quoniam sicut determinabilitas praedicati per subjecti notionem propositionem constituit veram, ita repugnantia praedicati cum notione subjecti eandem falsam emcit: haud dispar plane fundamentum nanciscimur , Criterium Fastatis,

tanquam illud , ex quo agnosci quolibet orsu potest propositionem esse falsam , statuendi in repugnanIta praedicati eum notione subjecti. Nec aliud circa hujus criterii usum monendum occurrit , quam quod circa usum criterii veritatis monuimus β. praec. : applicamus scilicet illud ita arguentes:

Propositio , cujus praedicatum subjecti notioni repugnat, est falsa : sed hujus pro ositionis praedicatum notioni subjecti repugnat : ergo haec propositio est falsa . SCH. Cum proposito negativa sit vera, posta

94쪽

06 Logicae ei assematisa est falsa ; per illud ipsum, eκ quo propositio afrmativa agnoscitur esse falsa, constare poterit , propositionem negativam esse veram: ut adeo eria terium veritatis propositionis negativa conυenientissime idem censeatur cum eo , quod est fastatis propositionis inrmativa.

stenditur ex eo, quod in propositione vera praedicatum per notionem subjecti determinetur q. 333. ; inde enim perspicuum fit , praedicatum cum eo , quod in notione subjecti continetur, eidem enti convenire : est autem notio , quae complectitur ea , quae eidem enti conveniunt, seu simul inesse possunt , possibilis: igitur, quae in propositione vera affirmando conjungimus , subnotione complexa possibili animo repraesentari

possunt.

SCH. Est e. g. propositio veri: Lapis est divisibi- Iis, in qua divisibilitas cum lapide conjungitur: dicimus proinde, haec sub notione eomplexa po ili animo repraesentari posse , seu illi propositioni respondere no-rionem eo texam polybilem , scilicet: Lapis divisibi-

Iis; nam cum divi ilitas per notionem lapidis determinetur , relinquitur, eidem enti, cui, quod in notione lapidis eontinetur, inest , etiam inesse posse divi bilitatem , id quod unice requiritur, ut notio haec eo

plexa Lapis divisibilis possbilis dicatur . II 8. .

I 66. In propositione affirmativa falsa praedicatum notioni subjecti repugnat f. a 36. ; hinc vero consequens fit , aliquid in notione subjecti contineri , curti quo praedicatum eidem enti simul inesse nequit . Porro docuimus , notionem

95쪽

Pars Posiarior Tractica. 97 in qua conjunguntur, quae simul eidem enti ni- esse nequeunt, esse impossibilem I. 38. : proinde reliquum fit: Ea, quae in propositione Assirmativa faba conjunguntur, non nisi sub notione impos bili animo reprasentara Posse. SCH. Falsa σι e. g. propositio : DEUS est crudelis , cum in notione DEI contineantur illa , eum quibus crudelitas eidem enti inesse non potest . Itaque . haec notio DEUS crudelis , quae illi propositioni respondet , impossibilis omnino dicenda ; propterea quod complectatur , qua eidem enti inesse nequeunt II b. .a67. Quae iub notione possibili menti praesentia sisti possunt, conceptibilia dicuntur β. IS9. ζContra inconceptibilia audiunt quae ita sisti non possunt 9. eod. . Ex iis adeo, quae modo stabilivimus, nemo non facile intelliget, propositionem veram esse conceptibilem ; falsam vero inconceptibilem: quippe illi notio complexa possibilis , huic impossibilis respondet.

SCH. I. Anne igitur pro veritatis eriterio intrinseco sumere licebit: Quidquid concipi potest , illud verum est; quidquid concipi non potest , illud est falsum i

Medie. Ment. Part. 2. Ses. I. Sumit is nimirum

propria e uisis experientia satis exploratum haberi , quaedam posse eoncipi, quaedam vero nulla ratione eoncipi posse. Sumit, fo, hoc propria cujuisis experientia exploratum haberi ; neque vero aliter, quam exemplis caisum particularium id probaι Exinde autem quisque cum Cl. ooo haud. immerito eoniece-xit , Virum illum eatera eruditi imum in notione eon

fusa conceptibilitatis aequievisse , quippe esus nullas sigillatim notas recensuerit. Atqui paullo supra Scb. Tom. I. G IS9.

96쪽

f. I s. monuimus , stante notione eone tibilitatis solum confusa, notionem uenceram a deceptrice satis intereosii non posse ; unde reliquum M , in illarum propositionum applicatione, b usu facile aberrari posse, propterea quod in hujusmodi argumentatione : Quidquid concipi potest , id verum est: sed hoc, vel illud concipi potest : ergo hoc, vel illud verum est, ex defectu notarum conceptibilitatis certi esse non

valeamus, minus extremum sub medio termino contineri, sive hoc, vel illud vere concipi posse.

SCH. 2. Itaque putamus, sententiam memorati CH.

Auctoris tuto fine restrictione sustineri non posse. Sit propositio vera conceptibilis, falsa intonceptibilis ; diacendum , nondum recte statui: Quidquid concipi potest id verum est; sed potius: Quorum unum per alterum determinatur, id & concipi potest, reverum est . Neque autem verendum , ut qui contra sentiunt, satis firma , ac valida argumenta adferre queant, quibus aure subscribendum veniat; nam quam diu ex natura mentis ostensum non fuerit , in ea n tiones deceptrices locum habere non posse, semper exi-fimandum erit, notis opus esse, ex quibus 9 aliquid concipi posse , s verum esse distincte agnoscamus. Suod

ad particularia exempla attinebit , nunquam aliquod adduci poterit, in quo praedicatum per notionem sub ecti determinari non contingat ; unde haec determinabilitas, non vero aliud quid veritatis criterium absolvere dicetur. SCH. 3. Haud incongrue bis etiam advertendum, quam fidem, quemve assensum mereantur , qui cum Cartesio veritatis eriterium in elara rei idea constia ruunt. AD proinde, de hoc eriterio Cartesiano non aliud videri debere, quam quod de Uchirnhausiano annotavimus r ut enim per conceptibilitatis notionem so-

97쪽

Ium eonfusam non excluduntur notiones deceptrices, ita nec per ideam claram excluduntur; b hac proin. de jussciens veritatis criterium praebere non potest. Iob. PRoposITIO , QUAE DEHONSTRARI POTEST, vERA EST. Nam propositio demonstrata est conclusio, cujus praemissae non sunt nisi definiti nes, & axiomata &c. u. 147. : enimvero in tali conclusione praedicatum indubitate per notionem subjecti determinatur , consequenter vera

est: igitur propositio , quae demonstrari potest,

vera est.

I 6ς. En proinde jam ex parte stabilitum, quod sub prinei pium Logicae g. 2. dicebamus , regulas, quibus naturalis modus cogitandi nititur, nempe regulas definiendi, dividendi , ratiocinandi &c. ipsas esse, quibus mens ad verum cognoscendum dirigitur: cum enim propositio vera sit, quae demonstrari potest , advertendum modo, in qua propositione legitima demonstratio locum habeat, vel habere possit ; hoc enim agnito, &propositionis veritas agnoscetur.

i7o. Et si quidem veritas, vel salsitas proprie iudiciis, di propositionibus respondet , ad ipsas

tamen notiones, & conceptus passim etiam extendietur. Nos circa veritatem , vel salsitatem notionum , ac conceptuum sequentia ducimus adferenda: Notio vera dicitur, quae repraesentat, quod

es, hoc est, talia , quae eidem simul inesse possunt ; sive illa sit notio simplex exhibens sola essentialia cf. 34. , sive complexa praeter essemtialia etiam exhibens attributum, vel modum et falsa contra dicitur, quae repraesentat, quod non est, seu talia, quae simul eidem inesse nequeunt ; mve denuo illa sit notio simplex , sive complexa. G a Bre-

98쪽

Ioo Logi eae Brevius. Notio vera dicitur, qua est possibilis , ausa autem, quae impossibilis est g. 338. γ.I7i. Circa salsitatem cum primis complures equidem haud paullo aliter statuunt; ajunt namque: si, oblato e. g. vitro, unio concipitur, vel e contra , falsus erit conceptus ; non enim concipitur, quod est. Uerius dicerent: non concipitur, quod esset concipiendum: nam sive unionem conci- lpias, dum vitrum concipiendum , sive vitrum, dum

re ipsa unio concipienda est , semper, quod concipis, est; cum notio vitri,& unionis possibilis sit; itaque conceptus vitri, seu unionis semper verus est. SCH. I. Sed quid y An non recte conceptus dicendus est fadus , quo eoncipitur, quod non esset concipiendamRDe voce litigare nolim, die, per me licet, eo fa sum; sed die etiam conceptum in ordine ad veritatem , vel falsitatem a te aliter considerari, quam a me consideretur; fatere a te confiderari conceptum respectu illius, quod esset concipiendum, non quod actu concipitur. Tum lubens admitto , ejusmodi conceptum, quo loco vitri unio concipitur, viam ad falsum judicium sternere ; falso namque judicabitur, hoc ens , quod vitrum est, unionem esse; per id autem minime evincitur, vere vitrum non concipi; suscit ad hoc,

ut fassum illud Judicium formetur , aliud eoncipi ,

quam esset concipiendum, licet id ipsum vere conci piatur . SCH. a. Si, eum pingendus esset leo , pictus fuerit equus, nihil vetabit hane imaginem appellare ve- ram, respectu ejus, quod actu repraesentat, utcumque quis contenderit respectu ejus, quod repraesentare deberet , dicendam esse fassam. Hinc eκ eomparatione imaginis materiata eum imagine mentis nibu , quod dricia infringat , deducitur.

99쪽

Pars posterior Practica. Io 2

CAPUT II. De Certo , Incerto , atque Probabili

in genere

372. N Quidem praedicatum non potest magis , vel

Lia minus convenire subjecto, perinde , ut non potest aliquid magis, vel minus aequale alteri esse; atque adeo nec propositio una verior altera esse potest. Enimvero nemo non luculenter intelliget, convenientiam hanc varia prorsus ratione ab intellectu humano per sudicia attingi posse; vel enim quis ita agnoscere poterit, praedicatum subjecto convenire, ut intelligat opposito locum esse non posse , quo quidem casu propositio illi certa erit; vel solum ita agnoscet, ut tamen ipsi aliquod de opposito formidandi argumentum relinquatur, quo casu propositio ipsi incerta erit . as

CERTA EssE POTEsT. Colligitur facile ex hoc, quod, cum propositio illi certa dicatur, qui convenientiam praedicati cum subsecto ita agnoscit, ut intelligat , opposito locum esse non posse, incerta autem ei, qui illam ita non agnoscit q. praeced.

u Triplex vulgo distinguitur Certitudor alia enim dicitur certitudo subjecti, idest mentis cognoscentis; alia jecti, id est rei cognitae; alia medii , id est argumenti. Vertitudo universe spectata, sive subjecto, sive objecto 11ve medio conveniat , alia metaphysica appellatur , aliar sica, alia moralis, uti dictum est de veritate proposi tionis in Nota 23 j. Heic Auctor de certitudine loquitur subjecti.

100쪽

Ioa Logicae fieri sane poterit, ut unus dictam convenientiam

dicto modo agnoscat, alter non agnoscat: atque adeo unus propositionem certam habeat , alter

incertam.

374. Quoniam propositio vera non potest simul esse falsa, relinquitur, utique eum , qui sufficienter agnoscit propositionem esse veram, non habere, cur formidet de opposito , ut adeo dici possit, propositionem nobis fore certam , si sufficienter agnoscamus, eandem esse veram . IT . Propositionem agnoscimus esse veram , si praedicatum subjecto convenire agnoscimus g. I 6Ι . In propositionibus identicis, itemque in iis , in quibus definitio de definito, vel vicissim . enuntiatur , denique etiam in axiomatis praedicatum subjecto convenire sine probatione oppido agnoscimus: sunt proinde propositiones identicae , itemque eae , quibus definitio de definito , vel vicissim, enuntiatur , ac denique axiomata propositiones nobis certae. 176. NOTIO COMPLEx A, QUAM , POSITIs OMNIBUS AD SENTIENDUM REQUIsITIs , sENSU ACQUIRI-ΜUS , POSsIBILIs EsT . Evincitur id ipsum ita : Notiones continentes ea, quae actu simul in eodemente conjunguntur , sunt possibiles i 38 :aI qui vero, quae continet notio complexa positis omnibus ad sentiendum requisitis acquisita , ea actu simul in eodem ente conjunguntur

per princi Psychol. : proinde notio compi a dicto modo acquisita est possibilis.

SCH. I. Notio eo leua e. g. Petri scribentis , quam, postis omnibus ad sentiendum requisitis, seno acquires , erit posibilis ; nam re ipsa is homo, quem Petrum dices, scribet. sCH.

SEARCH

MENU NAVIGATION