Institutiones philosophicæ in usum scholarum ex probatis veterum, recentiorumque sententiis adornatæ a Gasparo Sagner ... Tomus 1. 4. Tomus 1. complectens logicam

발행: 1767년

분량: 209페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Pars Posterior Practica. I 33 studiose evitaverit, aditumque ideis deceptricibus, ac falsis sollicite intercluserit Zeta 8. Videndum etiam erit , num narrans dicendae veritatis satis amans censeri queat; censeri vero solet, quamdiu nec ex aliis casibus eum

fallaciis, ac mendaciis deditum esse constat, nec suppetunt, ex quibus in praesenti casu a veritate dicenda deflexisse, recte putetur. Equidem si eum quodam partium studio occupatum eme ex nonnullis circumstantiis colligere licuerit, si ipse metui, spei, odio, amori, ambitjoni, vindictae , aut alteri tali affectui in animo locum concesserit, jure verebimur , ne non aliter, quam quidem noverit , rem accidisse is dicat et nec adeo

testimonium illius sat dignum videri debebit, cui

assensus praebeatur. SCH. Si e. g. homo gallicae Nationis Germanos a Gallis insigni elade affectos retulerit , nondum tuto iactum credetur . Idem statuendum , ue famuli herorum , clientes patronorum sc. facta narraverint. Pracipue fidem, aisensumve omnium minime merebuntur , quae ab Hetera xis de romanis Ponti cibus, de VLris aliis, qui doctrina, probitate, rebus gestis se se

Ecclesae cum primis eommendarunt, sepenumero referuntur ; insigni namque adoersus illos odio id agi certi mum plane, atque exploratissimum est.2io. Qui factum aliquod nobis narrant , non semper ipsi praesentes illud spectarunt, sed ab altero id ipsum audiverunt : hi vocantur Testes auriti; reserentes autem ea , quae ipsi praesentes sensu duce assecuti sunt, Testes oeulasi appellan

tur a

22o. Affatim equidem compertum habemus , quod, quae auditu, & fama accipimus, a veri-

132쪽

tate frequenter multum dissentire soleant : hine Vero concludimus, exactiorem notitiam facti cujusdam esse apud testem oculatum, quam apud testem auritum ; atque adeo plus illius , quam hujus testimonio esse deserendum . Quod si tamen testis auritus is fuerit , qui mentem tellis oculati nec facti cognitione , nec veracitate destituti rite assecutus, veritatis dicendat amans sit, non erit , cur ejus testimonium testimonio testis oeulati praeseramus. 22 I. Ut testis auritus mentem testis oculati rite assecutus putari queat, opus utique fuerit, ut testis oculatus reserens factum usus sit terminis fixis, ac determinatis: terminos enim vagos maxime facere, ut quis mentem alterius non assequatur, alibi docuimus β. ῖψ. . 222. Tum necesse etiam fuerit , ut testis auis ritus adverterit , an non referens proprium judicium cum facto confuderit 8 Quo sane casu is nequaquam ipsius facti narrandi, sed alterius rei notitiam acquisivisset. SCH. Si Catius doceat, quomodo per δε tima Cope

nicanum tanquam sepothesim e licentur progressiones, stationes , ac retrogradationes Planetarum: Semronius

vero, qui sibi persuadet se lema C ernicanum cum S. Scriptura consistere non posse, factum illud Casti narraturus dicat, eum docere talia, qua cum S. Script*ra pugnant; is quidem suum Judicium eum facto

alterius confundit, nee ex ejus narratione veritatem

facti assequi licuerit. 223. In aestimanda veritate, atque probabilitate narrationis haud immerito ratio habenda est temporis, ex quo vel testis oculatus factum specta vit, vel testis auritus illud audivit: cum enim

133쪽

Pars Posserior Praesica. 13 successu temporis facile quaedam oblivioni dentur, fieri sane poterit, ut, qui ex intervallo aliquid, quod olim vel praesens sensu assecutus est , vel ab alio audivit , narrat, aliquas circumstantias jam non norit. Hinc quoniam tali casu in teste lassiciens notitia facti censebitur desiderari , ejus narratio jure suspecta erit. SCH. Si quis ea , quae sensu praesens asseeutus est ,

propriis statim verbis consignavit, oel frequentius aliis narravit, tum, et F ex intervallo illa nobis retulerit , censere poterimus , ei plenam notitiam adhuc suppetere: ad hujusmodi proinde casum , quae praes adduximus, non pertinent. 224. Quoniam non raro accidere solet, ut cum

plures ejusdem facti notitiam habent, aut habere censentur, aliqui id ipsum narrent, aliqui taceant , itemque ut aliqui prorsus sibi opposita reserant; sane regulis quibusdam opus est, ad

quas in assensu praebendo utiliter respiciamus e praecipuae existimantur sequentes. I. aeuod omnes, aut plures testis eoaevi, atque oeulatu requistis ad testandum dotibus non destituti narrant, omnino credendum, ac recipiendum est; tames etiam unus , pluresve , qui requisitis dotibus carent, contradixerint , aut unus aliquis coaevus tacuerit.

II. Ruod pauci testes eoaevi referunt, F modo reliqui non contradicant, vero proximum haberi potest. III. In e u , quo aliqui Mi Uposita narran , expendendae sunt dotes ad testandum requisita, Husque testimonio subscribendum , qui excellere deprehenditur a

M. Si eoaeυi, atque oculati deseiant , posteri tamen consentiant, factum probabiliter ereditur ; non items dissentiant.

134쪽

I36 Logica

V. Si, qui extant coaeυi, atque oculati omnes taceant, suspectur est quantuscunque posterorum consensus. SCH m non monente quisque intellexerit, quae adhue allata sunt, eum primis usum suum habitura in legendis, atque dijudicandis libris , de quibus tamen speciatim paullo inferius .

CAPUT VI. De Opinione .

223. Ametsi tum experientia, tum ratiocinium, α tum denique auctoritas ea sunt, quibus ad certitudinem mens nostra pervenire potest, ut quidem ex dictis conficitur ; tamen frequentius ultra probabilitatis limites eidem progredi non licere, satis exploratum, compertumque habetur:

quamdiu autem propositio solum nobis probabilis est, Opinio habetur . . 226. Quoniam itaque saepe numero fieri poterit, ut vel in formandis judiciis intuiti vis eo-Tum , quae quidem circa ea partim jam praescripta sunt, partim subinde adhuc praescribentur, ratio satis non habeatur; vel in probandis propositionibus principia adhibeantur non sussicienter certa, atque firma; vel denique ut de illius, cujus sententiam amplectendam ducimus , auctoritate, hoc est scientia , & veracitate non perinde, ac opus laret, constet; patet jam, quibus speciatim casibus propositio ad summum proba- bilis esse, opinioque adeo locum habere poterit . 227. Propositio est altera probabilior, in qua plura suppetunt , unde ea vera esse agnoscitur , , j. I 87. . nemo non igitur concedet, judicium

illud

135쪽

Pars Posterior Practica . 13 3 illud intuitivum fore probabilius , in quo plurium ex iis , quae praescripta sunt, ratio fuerit habita. SCH. Cfus organa fensoria integra , ae valentia habeat, mente quoque fit satir tranquilla , ac sedata ;6vis de objecto quodam judicium intuitimum probabilius equidem erit, quam de eodem futurm est judietum e. g. Sempronii , cujus quidem organa fuerint

integra, mens autem aliquantum commota , atque in

citata .

. 228. Propositio evadit vera , quatenus subjecto praedicatum tribuitur, cujus in notione subjecti sussiciens ratio continetur . IIS. , seu quatenus subjecto aliquid, vel aliqua insunt , aut adsunt, ex quibus intelligitur praedicatum subjecto convenienter tribui : dici ea recte possunt Requisita ad veritatem. Ex quo autem porro facile eolligere licet. I. Si praedicatum subjecto tributum fuerit ob quaedam solum reqηsta ad Ueritatem propositionem non fore eertam, sed solum probabilem ; hoc tamen probabiliorem , quo plura requisita ad Ueritatem adfue

rint . . N

IL Euoniam requi ta ad id , ut definitum sub tecto tribui possit, sunt notae definitionem ingredientes , propositio saltem probabilis erit, s ob aliquas tantum notas definitum subjecto tributum fuerit. III. Similiter cum ad hoc, ut de subjecto determinatus quidam modus rectae praedicetur , saepe plWreseonditiones eidem adsectas esse oporteat , propositi' probabilis habebitur, si ob unam aliquam, alteram Ue conditionem subjecto adgeeram praedicatum eidem tribueris, in easu , quo plures adesse oporteret.

SCH. Exemplis ista stabilire haud di iis fuerit . Ut

136쪽

i38 Logica

in Caium adolescentem in emus fore doctum ς ad veritatem hujus propositionis stlura certe requiruntur, puta , discendi cupiditas, ingenium bellum, fincera institutio, sub ia susscientia cyc.: fac aliqua solum tibi constare, e. g. discendi cupiditatem, ac ingenium bellum, non item sinceram ac fidelem institutionem ς equiadem non nise probabile iudicium erit , quo G tum fore doctum asse Derabis et probabilius tamen illud futurum est, si praeter discendi cu'iditatem , tr ingenii praestantiam, etiam in institutio constiterit, fomie non ni quaedam subsidia opportuniora te latuerint. Ibiud ad Laeuaritur e. g. H-ne proposita quaedam figura Κuadratumst Nota ingredientes definitionem quadrati sunt

. quatuor latera, eaque a aequalia, ac q. ad angulum rectum secum eonjuncta: quod F figuram dixeris quadratum propterea, quod in ea dePrehenda uatuor latera, eaque aqualia, ad angulos rectos autem non

adverteris, non nise probabile judicium tuum erit . Hoc ad II. Poterit de vitro dici, quod illius ope objecta ex lia elare, ae distincte videantur ; at nempe, si debita instructum mura, si rite politum fuerit Oc.: nisi

proinde omnium harum conditionum rationem habu

ms, non nisi probabiliter illud asseverabis . Id quod ad UL Dectat. 22ς. In syllogismo demonstrativo praemisia sunt propositiones certae, ex iisque conclusio sequi iureerta 9. 2o3. . Syllogismo demonstrativo opponi. tur probabilis, in quo praemissae propositiones non nisi probabiles sunt. In ejusmodi autem syllogismo probabili ipsam conclusionem non nisi probabilem esse, haud dissiculter conficitur ex eo, quod convenientia Praedicati cum subjecto in conclusione de

137쪽

Pars posterior Practica. I 39pendeat a convenientia praedicati cum subjecto in praemissis g. ago. ; quod si ergo haec convenientia certa non est , sed solum probabilis, etiam in conclusione non nisi probabilis erit. Itaque porro clarum etiam esse potest, etsi plures syllogismi probabiles concatenati fuerint, conclusionem tamen non nisi probabilem tandem secuturam esse .

PROBABILIs ERIT. Ejusinodi enim propositionem probaturi syllogismum formare non poterimus , nisi probabilem, seu cujus praemissae solum probabiles sunt, ipsaque haec propositio hujus probabilis syllogismi conclusio sutura est : enimver conclusio in syllogismo probabili non nisi probabilis est I. praeced. ): ipsa ergo propositio ra-Ii casu non nisi probabilis erit. SCH. P sm observant Eruditi, propositiones quasdam, quae formantur in Matbs mixta, seu applicata , e. g. in Auronomia, Aerometria , Hydrostatica , 'draulica se. satis certas non esse , sed solum Probabiles r id vero non alio ex capite accidit , qηam quia illa, ex quibus in miles pura propositio aliqκa legitime demonstrari potest, in Mathesi mixta solum probabiliter ad aliquod sub ectum applicantur ; μηδε omnino non alia probatio fruere potest , quam c fu praemisse, ipsaque adeo eonclusio probabiles Fnt . 231. Propositio ex praemissis incertis , tametsi legitima argumentatione deducta, non immerit dicitur infusscienter probata. Notari autem porro illud oportet , quoniam propositio incerta Vel probabilis, vel improbabilis est I. I 86.,& Ι 89. , perinde habere non licere , sive propositio eS

138쪽

i o Logica praemissis incertis, unaque improbabilibus , quae adeo precaria dici solent, sive ex praemissis incertis quidem, attamen probabilibus deducatur :contra sic potius statuendum erit: propositionem priori casu ne quidem probabilem futuram , tametsi sutura sit casu posteriore. SCH. Haud paucorum est nunc hoe, nunc illud sumere, ex eoque aliud deducere, ac statuere, quin tamen illud , quod sumunt, aut possnt, aut soleant vel uno aliquo argumento stabilire . aeuod quidem si de Ueritate judicaturi non attenderimus, vix quidam diaxerit , quam saepe fassa pro veris habituri simus. 232. In numerum propositionum in lassicienter probatarum referendae veniunt hypotheses ; sunt quippe illud, quod sine demonstratione sumitur. Hypothesim autem recte probabilem existimabimus, si constiterit, eam perspectis phaenomenis satisniscere: ex adverso illa precaria, atque improbabilis nobis erit, quam absque eo, ut ratio explicandorum phaenomenorum haberetur, natam fuisse animadvertemus. Quod si vero plane vel unum aliquod phaenomenon hypothesi repugnare vis uni fuerit, ea non precaria modo, ac improbabilis , sed insuper falsa erit.

SCH Haec de sepothesibur rectissme statui facili negotio quis intelliget advertens ; ex hoc, quod Myotbe-Ies reddendis phoenomenorum rationibus deservire debeant , earundem veritatem ab UM phoenomenis pendere . Ita sane phoenomena sunt requisita ad veritatem hapotheseos cujusdam ς hinc quo ista pluribus

phoenomenis satisfecerit, eo plura ad Ueritatem requi ta continebit, magisque adeo probabilis erit e contra m deficientibus phoenomenis, qua ex ea explicentur,

ipsa adeo requisita ad veritatem defutura sent, utique

139쪽

Pars Posterior Practica . I I ροtbesis iure precaria , b improbabilis reputabitur . Denique F quod phoenomenon potbes repugnare via

sum fuerit, eam plane falsam fore liquet inde , quod repugnantia per desin. ut esse non possint; unde si phoenomenon fuerit, id, quod in Myothes sumitur, non erit, seu ipsa Θpotheses falsa erit.

CAPUT VII.

De Errore.

233. Q Iquis propositionem veram pro salsa habet,

o vel vicissim falsam pro vera , errare dicitur: est adeoque Error assensus , qui propostioni falsae praebetur. SCH. Falsa est e. g. haec propositio: Materia pintest cogitare. Si ergo quis illam pro vera habuerit, ormaveritque, materiam posse cogitare, errabit. 234. Rationes, ob quas propositioni cuidamassenium praebemus, sunt vel intrinsecae, vel ex trinsecae, ut ex dictis colligitur: illae scilicet ex notione subjecti desumuntur ; hae vero aliunde petuntur. Quod si assensus ante praebetur, quam rationes assensus rite perspiciantur, vitium committitur, quod Praecipitantia in Judicando audit. Idem vitium committitur, si propositionem pro vera, vel falsa habemus, antequam satis cognoscamus, quid termino subjecti, quidve termino praedicati indigitetur. SCH. Praecipitaret , seu deproperaret iudicium, qui,

quod Sol sub imagine , seu sub specie disii lucidi illi ex bia

beatur , verum putaret, Solem esse discum lucidum ;cum potius attentionem adhibens rationem deprehensurus fit, cur verum putet, eum sphaeram lueidam esse . Similiter

140쪽

I et Logi eae praecipitare3 Judicium, qui falsum existimaret, omne

corpus gaudere vi inertiae, dum ipse non novit , quid nomine Uis inertia indicetur. 233. vulgo tantum non perpetuo iudicia praecipitantur, eo quod pigeat discussione aliqua uti, rectene propositio probetur , vel dicentis auctoritas fidei faciendae lassiciat ' Quod si cum Mathematicis eousquς assensum suspensuri sumus , seu quod Cartesius ait, dubitabimus, dum id , quod asseritur , solide , sussicienterque probatum

videamus, vulgi consuetudinem tandem exuisse videbimur. 236. vitium praecipitantiae in judicando non vitantes frequenti ssime errare quis ambigat y Est autem error per praecipitantiam in judicando commissus id, quod Praejudicium appellamus. SCH. Praejudiciorum Decies aut alias conliuuant , quodlibetque ex praejudiciis suo nomine compellant; de quibus equidem in praelectionibus. Juυerit tamen circa

praejudicia hic etiam sequentia annotasse. 33

33 Sunt , qui ad tollenda praeiudicia de rebus

mnibus esse volunt dubitandum , ne iis quidem exceptis veritatibus, quae omnium manifestissimae habentur, atque clarissimae. r. Hanc philosophandi methodum a Verulamio , &Cartesio in Scholas esse invectam consentiunt viri gra vi ssimi , quam rejicit laudatus Auctor seciminis originis oec. duabus potissimum de caussis. I. Ut praejudicia falsa , quae sunt erroris occasiones, tollantur, ideae Vagae,& indeterminatae debent ad ideas claras , & determina tas revocari: atqui hoc dubitatione carietiana Obtin ri non potest: ergo &c. Min. prob. Dubitatio eartesiana non emendat ideas , sed tantum judicia suspendit; nec enim dubitando novae acquiruntur ideae: ergo du bitatione cartesiana ideae vagae, & in determinatae non corriguntur, nec ad ideas claras, & distinctas revocan

tur: Diuitiam by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION