Institutiones philosophicæ in usum scholarum ex probatis veterum, recentiorumque sententiis adornatæ a Gasparo Sagner ... Tomus 1. 4. Tomus 1. complectens logicam

발행: 1767년

분량: 209페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

At enim ulcunque curta , atque eonstricta set in homine ratiocinandi vis , quid aliud eonsequitur , quam vix Iore, ut ea, quae sublimiora sunt, certo a nobis perspiciantur φ Id vero sane minime recte statuitur, nihil eorum , qua sunt, vel sunt, eertum haberi posse . An non in bene multis homines adhuc experisti sunt, ae etiamnum tantum non quotidie experiuntur

sua Mi ratioeinia sat feliciter succedare δ Tum dicant sceptici: satis-ne per juam intelligendi , ae ratiocia nandi vim certum habeant , humanum inteluctum certitudine potiri non posse Z Luod F ita , norint utique

oportet, quis modus in ratiocinando tenendus fuerit , ut quod aliis ineredibile, ipsis plane eertum evaderet' cur modum hune tenere non liceat, ut alia quaedam vobis certa evadant 8 Si eertum non habent, desinant

velle, ut vel ab uno aliquo ipsis Ades habeatur. 182. Propositionem agnoscimus esse veram , quatenus praedicatum subjecto convenire agnoscimus, sive demum ipsam veritatem simul perspiciamus , sive non perspiciamus ; quorum prius unice accidit , cum propositionem demonstranaus ; posterius a. quidem contingit , cum judicium intuitivum legitime formamus g. 16 I.& 9. 178., ἔ a. autem contingere potest , si aliquid de subjecto praedicamus , vel enuntiamus, quod alius falli , di fallere nescius eidem

convenire asseruerit.

383. Certa proinde est propositio , qua enuntiamus, vel affrmamus, quod alius, in quo nec rei scientiam, nec veracitatem desideraveris , a Dfirmavit, vel enuntiavit et facile autem perspicismus hic eo omnem rem recidere, ut nobis con-sset, tum illum alium scientia,& veracitate non

destitui, tum re ipsa eum aliquid assirmasse, vel Tom L H enun-

112쪽

enuntiasse; quorum alterutro deficiente propositio certa non erit.

84. Quotquot DEUΜ verum agnoscimus , eundem & omnia scientem, & veracissimum novimus . Quod si proinde etiam constiterit, eundem aliqua affirmasse, vel enuntiasse, de opposito dubitare nullatenus poterimus e propositiones adeo hujusmodi eertar esse debebunt.

SCH. Non putamus ad nos hie pertinere, ut cum iis eo rediamur, qui de ipsa DEI Scientia , ae δε- racitate , vel se ne is hominibus aliquando Deutus, dubium , eontroversiamve movere audent a quorum quidem alterum in alia Philosophia parte certum facere conabimur; alterum vero ad Theologos spectare non immerito arbitramur. Hos pervicaces, ac efrontes ilia adeant, gravisimis argumentis indubitate conis

vincendi. .

I 83. Hactenus de propositionibus certis . Pro positiones incertae quoniam est dicuntur, in quibus argumentum dubitandi de opposito relinquitur f. 37a. , facile colligitur, di propositionem

eatenus fore incertam, quatenus eam veram esse satis agnoscere non licet.

I 86. Propositio incerta minime idem sonat , quod propositio falsa : in hac subjecto tribuitur, quod eidem repugnati in illa solum satis non dispicimus, an quod tribuitur subjecto, eidem co veniat. Hinc etsi non suppetant, unde satis agnoscamus propositionem veram , nondum se-l uitur, eam esse falsam; licet ipsa nobis incerta utura sit. Quod si autem quaedam praesto fuerint, ex quibus aliqua saltem ratione , tametsi

non satis, agnoscamus propositionem esse veram, ea etiam probabilis dicetur. . 187.

113쪽

Pars Posterior Practica. III 8 . Haud disseulter quisque intelliget, propc,

sitionem unam altera posse esse probabiliorem : cum enim propositio dicatur probabilis, cum quaedam suppetiverint, ex quibus aliqua saltem ratione agnoscatur esse vera, plura, aut graviora suppetere poterunt, ex quibus propositio Λ agnosca tur esse vera, quam suppetant, ex quibus propositio B vera esse agnoscitur; probabilior proinde illa , quam haec futura est.

I 88. QUOD PROPOsITIO ALIQUA PROBABILIS SIT, CERTUΜ NOB Is EssE POTEST . Fieri potest, ut in casu oblato demonstrare valeamus hanc propositionem: Hic suppetunt, ex quibus propositionem datam aliqua saltem ratione veram esse agnoscere licet:

atqui vero quod demonstrare valemus, id nobiseertum evadit: propositio itaque haec: His suppe runt, ex quibus i c. nobis certa esse potest : sed in ea enuntiatur probabiliras datae propositionis: haec proinde nobis certa esse potest. 189. Diximus, quod si propositio sit nobis incerta, non hoc ipso sequatur, eam esse falsam rquod si tamen nihil etiam suppetiverit , unde ipsa vera esse agnosci queat, dicenda erit improbabilis . Porro autem addimus fieri posse, ut propositio aliqua sit nobis & incerta, di falsa ; immo ut nobis sit probabilis, di falsa; ac contra etiam improbabilis, re vera et experientia quippe ipsa satis exploratum habetur, non raro propositiones prius probabiles successu temporis deprehensas esse falsas, ac prius improbabiles subinde veras esse compertas.

SCH. Illud autem porro a quibusdam quaeritur et omnesne propositiones probabiles possint esse fessae ' μ-3ant id ipsum sequenti nixi argumento : Si omnis

114쪽

1I6 Logic a probabilis propositio salsa esse potest , nulla potest esse vera: omnis igitur necessario falsa est :quae necessario falsa est, ea non est probabilis: ergo nihil probabiliter cognoscimus. Quod equidem dictu absurdum videri debet. Suid nobis videatur , in Praelectionibus manifestum faciemus. as

CAPUT III. De Certitudine Pudiciorum Intuitiυorum in specie is

I9o. T T Aud pauca esse, quorum nisi ratio ha-L1 beatur, judicia intuitiva pro certis habenda non sunt, monuimus supra Sch. a. f. I78. . Haec capite praesenti exposituri ad sequentia adverti animum volumus. I. Iudicium intuitivum potest, soletque etiam dici experimentale , ex eo nimirum , quod illo conjungamus , quas ad notionem complexam sensuum beneficio acquisitam attenti in eodem conjuncta cognoscimus; ejusmodi autem cognitio, vel notitia , qua attentione ad notionem sensuum beneficio aequi tam obtinetur , Experientia appellatur . II. Notionum , quae sensuum beneficio acquiruntur , ratio in mutatione organis sensoriis inducta continetur c f. o. : co sequens

29 Quum una probabilis propositio alteri possit esse contradictorie opposita , falsae simul esse ambae non possunt; quia tamen duarum probabilium propositionum determinata veritas nobis absolute est ignota . binc nonnisi cum errandi formidine propositionibus probabi liter Veris praestandus assensust non enim objecta assicit probabilitas, sed mentem . .

115쪽

Fars Posterior Praestica. III sequens inde fit , pro diversitate mutationum illarum persectiores, vel impersectiores c puta clariores, vel obscuriores notiones fore. III. Mens, ne ad rem sibi praesentem satis attendat , variia

modis impediri solet: nunc eam abs accuratiore attentione abstrahunt extrinseca ; ut cum aliorum voci serationes nos ad ea, quae in proposito libro nobis offeruntur , attendere non sinunt: nunc ipsa sibi impedimento est; ut cuin vehementiori quodam affectu irae e. g. , vel etiam a moris exstituat ,' tali namque casu minime apti sumus ad rite attendendum . IU. Cum experien aia sit cognitio , quae attentione ad notionem sensuum beneficio acquisitam obtinetur, dici nequit, nos ea experiri, quae in sensus non occurrunt, quorumve adeo notionem per sensus nota

habemus . Qui se experiri putat , quod reipsa

non eXperitur, vitium subreptionis committere di citur . Sic e. g. vitium subreptionis committet, qui, observans plumbum igni admotum liquefieri, putaverit, se experiri in igne vim aliquam liquefactivam , tanquam caussam liquefactioni S. V. Dum mens sensuum beneficio notionem rercujusdam acquirit, plerumque se continuo admiscet imaginatio , quae nunc illi notioni aliquid demit, nunc addit , nunc , quae in ea continentur, mutat &c. Exempla in ontologia sat muru

ta occurrent.

SCH. His rite notatis haud distulare intelligi p terunt , qua eirca Judicia intuitiva sequentibus propositionibus statuentur. Io I. Ad certitudinem judicii intuiti vi maxime requiritur, ut notio, ex qua illiid formatur, si telara. Nam nisi clare ope sensuum cognoveris,

116쪽

r is Logie a actu aliqua coniuncta esse, dubitare merito p aeris , immo debebis, id-ne, quod a firmaturus es , subjecto re ipsa conveniat Z E. g. videns Cajum in charta aliquam figuram ope graphii designare, non autem satis agnoscens , sit-ne quinquangularis, aut sexangularis figura, judicium certum nequaquam formabis affrmando : Castus designarfiguram sexangularem

in organis sensoriis ab objectis producta : hinc sequitur, si objectum plus aequo distiterit , aut

nimis exile suerit, convenientem in organis muta tionum non productum iri ; neque adeo ipsam. sensationem futuram claram: relinquitur adeo ,

objectum inter, de quo iudicium intuitivum D. maturi sumus ,& organa sensoria justam adesse distantiam, ipsiusque objecti justam magnitudinem esse debere. SCH. Equidem a maseri distantia objecti pendet, ut illud nobis repraesentetur eeu planum, quod , F pr

pius foret, eonvexum agnosceretur: exemplum in Sole babetur. Similiter a paroitate objecti proficiscitur, ut superficies nobis exhibeatur eea polita, qua re ima suis eminentiolis non caret , qua tamen sensum fugiunt .

1 ρῖ. Ex quo Telescopia , di Microscopia inventa sunt, satis certa ludicia intuitiva sormari possunt de objectis etiam utcunque distantibus , di exilibus: ope namque illorum de distantibus pope istorum de exilibus notiones satis claras acquirimus. I9 . viae , ac ne vix quidem judicium intui-tivum formabitur certum, si mens vehementiori quodam affectu aestuet : nam cum mens ejusm

117쪽

Pars Posterior Prastica . IIs . di affectu aestuans apta non sit ad attendendum c β. I9o. γ, vix, ac ne vix quidem fieri poterit, ut notionem acquirat claram; neque ergo iud,sium, quod formabitur, certum esse poterit: ut adeo satis pateat, eum, qui judicium intuitivum formaturus est , siquidem pro certo haberi debeat, animo tranquillo, . ac sedato esse oportere. 19S. Saepe etiam organa sensoria morbo quo-

dam , vel vitio laborant: enimvero cum hoc ipso in illis eae mutationes non producendae sint ab Objectis, quae producerentur, si ea integra , revalentia essent . atque adeo ih ipsa sensatione d fectus quidam futurus sit ; facile intelligitur, ipsum judicium , quod ex ea formabitur, non fore satis certum: itaque recte etiam statuitur , e ius, qui judicium intuitivum formabit , organa sensoria integra, ac valentia esse debere . . SCH. Organis morbo , vel vitio laborantibus su veniri etiam poterit per instrumenta arte facto. 396. Plurimum certitudini judicii intuiti vi consuletur, si rem, de qua judicaturus es , ad tot sensus, acquirendae notionis caussa, redegeri S, ad quot illa redigi potest: nam cum hoc casu notio indubitate clarior sit futura, non erit sane, cur formidemus in judicio, quod ex ea sormabitur, praedicatum subjecto non convenire; satis ergo agnoscemus illud esse verum: consequenter liquet, quod hac ratione certitudini judicii intuiti vi plurimum consuletur. SCH. Certius quis iudicabit, pro'ositum Uisum e. g. iesse Burgundicum, qui O visu , b gustu, ο odora-. tu illius notiomem aequi erit, quam Judicaturus fit, qui ejus notionem non nis uno ex bis seni us acquia

118쪽

I2O Logi eae I97. Omnium minime certa iudicia Intuli;Waerunt, in quibus, non vitato vitio subreptionis, affirmabis , quorum nullam rationem habebis: quibus quidem rectissime addideris illa, quae ex notionibus per imaginationem vel iam mutilatis , vel auctis, vel mutatis formabuntur. Unde merito haec lex fluit: Iudicium intuitivum formatin s studiosissime attendat ad ea, quae in notione Priamum sensibus aequi da eontinentur ; nee alia af mando conjungat, quam qua in illa eo uncta a

Io8. Plii Iosophus debet cognoscere rationem sussicientem eorum, quae sunt, vel fiunt, seu debet istorum cognitionem philosophicam haberct N. II., & III. Procem. ; hane vero repeter iubetur a cognitione historica , seu experientiac N. v. , UI.,& X. Pro. : proinde maximi eius referre animadvertimus, ut modum norit dispiciendi, recte-ne experientia duce judicet, aliquid

illud esse, ex quo aliud, quod est, vel fit, sus-ficienter explicari, ac probari queati Duo itaque habeat . Ι. Si in ente A mutatio aliqua observatur, quam primum illud cum ente B conjungitur, tunc merito statuimus, rationem lassicientem mutationis, quae in ente Λ accidit, in ente B contineri. II. Ex eo autem, quod quaedam etiam perpetuo sibi vel coexistant , vel se excipiant, non continuo inferendum : Ergo unum estnistinet rationem sufficientem alterius ; cum fieri pos, sit , ut utriusque in alio ratio lassiciens conti

neatur .

SCH. I. Dum videmus in tubo torricesilans memcurium , qui prius aere exbausto subsiderat in antlia pneumatica , eo admisso, continua astendere , merito qui

119쪽

Pars Posterior Praesita. UI quidem asserimur, bHus phaenomeni rationem Rascis

rem in aere, eiusque gravitate contineri. Suod F autem fiat, ut, apparente Cometa, bellum oriatur , vel Princeps aliquis fatis cedat , rnconvenientissime plane quis iudicabit in Cometa rationem belli, vel mortis alicujus Principis contineri. SCH. a. Plura equidem sunt , qua de e erientia, iudiciisque ex ea formatis, in formandis doceri possent. Ea egregie eomplexus est Hambergerus in P fatione ad editionem tertiam suorum Elementorum P seces . Nos quadam adhue infra, ubi de veritato invenienda acturi sumus; ae denique etiam tum , quam do cum experimentis nobis res erit, monebimus. Cα rerum bis adhue fatendum, judicia intuitiva freque tissime omnino probabilitatem non excedere : de hac autem malis post.

CAPUT IV.

De Scientia .

rm. D Ersectissima omnium , quam quidem mens

humana suis tantum viribus adipisci potest, cognitio, est ea, quam ope demonstrationis adipiscitur : dicitur autem illa id ipsum , quod ope demonstrationis cognoscit, scire. SCH. Vulgo dicimur ea scire, quorum qualemcum que notitiam habemus . at tam amplus signi catus voci bula sci re in Logica merito adimitur. aoo. Et si qui in particulari casu propositionem quamdam demonstraverit, eandem scire dicendus erit; scientiam tamen illi proprie tribuendam putamus, qui habitu, seu facilitate demonstrandi fuerit instructus. Atque hoc significatu vocem

120쪽

Ira L ogica 'Scientia porro accipiemus ; cognitionem illam , quae ex particulari demonstratione obtinetur, e gnitionem scientificam nominaturi. tot Qui REI H6BET COGNITIONΕΜ SLIENTI FICAM , EIUS COGNITIO EST cERTA . Nam cognitio

spientifica obtinetur ope demonstrationis c g. praec. p ope autem demonstrationis ipsam propositionis veritatem perspicimus u. 179. ; verita. teque perfecta omnis sermidandi de opposito I cus tollitur: patet proinde, cognitionem scientificam esse certam .

SCH. Cognitionem scient eam allunt etiam simul

esse avidentem e neque sane immerito e eum enim i Ium obtineamus ope demonstrationis, propostionem non qualitercunque agnoscimus veram , sed i as notas veritatis perspicimus, in quo equidem evidentiam sitam esse haud immerito arbitramur. ao a. Quoniam per scientiam depotamus habitum, seu facilitatem demonstrandi ; habitus autem frequentiori exercitio acquiritur; colligitur porro, scientiam nos demum adepturos esse , si demonstrandi laborem eti/m atque etiam in nos

ao3. De demonstratione diversis jam locis egimus: diximus, eam id generis probationem esse, in qua prop*sitio ex principiis non nisi certis , atque indubiis legitimo nuxu deducitur . I 8 I. ; illius vero modi prio cipia esse propositiones identicas, definitione , axiomata j atque judicia intuitiva experientiam certam exprimentia u. I 8 &c. . Superest , ut cirς4 ipsam demonstrationis informationem quaedam apertius porro doceamus.

2o4. IN DLMONSTRΛηDO IN DISPENSABILITER USUM SUUM H ΛBENT REGULAE SYLLOGISMI, Demonstra

SEARCH

MENU NAVIGATION