Institutiones philosophicæ in usum scholarum ex probatis veterum, recentiorumque sententiis adornatæ a Gasparo Sagner ... Tomus 1. 4. Tomus 1. complectens logicam

발행: 1767년

분량: 209페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Pars Prior Theoretica . 63 in tertio vero duae notrones in prioribus diseria con- Iunguntur : eum igitur per θllogismum exprimendum fit ratiocinium , id aliter fieri non poterit , ns pro duobus judiciis eommunem notionem habentibus exprimendis duae propositiones communem terminum habentes , ac pro tertio judicio , quo duae diversae notiones conjunguntur , tertia propostio , qua dives termini combinantur, fuerint adhibita .

tura ratiocinii , quod exprimere debet , tribus propositionibus constat g. praec. ; laarum autem duae unum terminum habent communem, atque in tertia iidem termini , qui in prioribus fuere diversi, combinandi sunt . eodem ; itaque praeter duos terminos in duabus propositionibus diversos, & unum communem , nullus alius in Ollogismo locum habere potest: non nisi tribus proinde is terminis constare potest. SCH. Non paucioribus etiam Bllogismum, quam tribus posse constare terminis, pariter ex natura ratiocinii facile quisque dispexerit. Io . Duae illae propositiones , qua terminum unum habent communem, seu e X quibus tertia formatur, Praemisse, vel Sumptiones ; Tertia , quae ex illis Io matur , Conclusio appellatur; i a vero formatio huius tertiae propositionis Iliatio salutatur. SCH. Quod nobis Conclino, aliis etiam Cons quens audit , quodque nos .i tationem , alii etiam Consequentiam vocant. ao

ao Patet heinc eur scholasticis in Disputationibus consequens, non vero Consequentis distinguatur ; conte mens enim, seu conclusio est propositio ex aliis dedu- ct as

62쪽

64 L ogicae

Ios. Termini in praemos dives, Extremi ; qui vero eommunis est , Medius appellatur . Ex dictis adeo g. Ioa. relinquitur , in conclusone non nis te minis extremis locum esse posse; quorum quidem unus audit Maser, scilicet , qui vicem praedicati ., alter Minor , qui vicem subjecti subit in conclu-Fone a

Io6. Etiam praemissarum una dicitur miser , altera Minor . Major quidem , in qua terminus

major eum termino medio; minor, in qua terminus minor eum termino medio combinatur.

Io . Si conclusio est propositio assirmativa, ipse syllogismus Ormatisus dicitur ; atque ita

porro conclusio negativa syllogismum Negativum; conclusio universalis syllogismum Uniυersalem , conclusio denique particularis syllogismum Pamricularem constituit. 1o8. Qui ad modos ratiocinandi β. Io I. r censitos rite attendit , haud dissiculter observare potest, eos quibusdam positionibus niti , quas nemo non admittere debet ; suntque sequentes rL Luod convenit omni speciei , vel generi , etiam

euivis sub eis eontento convenit. II. Cui conυenit definitio , ei etiam eonvenit de nitum , O vici m.

uibus quidem propositionibus pervulgatum illud Dictum de omni . comprehenditur. III. aeuod repugnat , F.e non convenis omni speciei,

vel Ra , quae uno potest sensu vera esse , & altero falsa; atque adeo potest distingui: consequentia vero , seu illatio non est nisi1 ipsa deductio . quae potest esse bona, Vel mala, non tamen vera, vel falsa; & ideo concedi debet , ii bona ; negari , si mala; numquam vero di uirisui.

63쪽

Pars Prior Theoretica. 63 vel generi , etiam cuivis sub iis contento repugnat ,

e non convenit.

m. Cui non eonvenit definitio , ei etiam definitum non convenit, es vicissim. Quae propositiones Dictum de nullo absolvunt. Ios. Sunt proinde Dictum de omni, & Dictum de nullo fundamenta quorumvis ollogismorum ; vel Potius : Sallogismus quivis non est nis actualis adeasum oblatum Dicta de omni , aut nullo applicatio:

iit adeo jam clarum sit, orationem, in qua memoratorum fundamentorum ratio non habetur, aut plane non , aut certe vitiosum fore syllogismum.

Io. In applicatione Dicti de omni necessario haec occurrunt: I. de omni specie , vel genere, hoc est universaliter, aliquid affrmatur: 2. aD firmatur aliquid sub ea specie, vel sub eo genere contineri: 3. de hoc , quod sub specie, vel genere continetur , idem amrmatur , quod despecie , vel genere assirmatum est. Similiter in applicatione Dicti de nullo indispensabiliter ista locum habent: I. de omni specie , vel genere, hoc est universaliter , aliquid negatur: a. affirmatur aliquid sub ea specie, vel sub eo genere contineri: 3. de hoc , quod sub specie, vel genere comprehenditur , idem negatur , quod de specie, vel genere negatum est. III. Exinde consectariorum instar sequentia

fluunt

I. In nullo syllogismo utraque praemissa particularis esse potest, sed una minimum universalis M opor

tela

II. Neque utraque potest negativa esse. III. Si una praemi Iarum in hil umo est negativa, Tom. I. E etiam

64쪽

66 Logi ea

etiam conclusio negativa sequitur ; s una praemissarum est particularis, etiam conclusio partieularis sequitur.

m. In eonelusione non potest locus esse termino , qui in praemios semel cum termino medio , F.e communi non fuerit combinatus. SCH. I. Praemissa negatiυa, itemque particularis, communi nomine Pars debilior appellantur. Hine diaei solet: Conclusio sequitur partem debiliorem. SCH. 2. Titiosi sunt ergo syllogismi hujusmodi: Λ- Ii quod metallum est aurum et argentum est aliquod metallum et ergo argentum est aurum e Genim utraque pramissa particularis . Item et NuIIus Angelus est mortalis et nullus homo est Angelus et ergo nullus homo est mortalis : est namque utraque praemissa negati . Item: omnes pii salvantur et aliqui homines sunt pii r ergo omnes homines salvantur e cum enim una praemissarum sit particularis , eonelusio universalis s qui non potest . SCH. 3. Est genus Bllogismorum , in quo nulla praemissarum universalis , sed utraque gularis est ;neque tamen eiusmodi s logismi pro vitiosis babentur. ocantur illi Expositorii, constantque meris propol tionibus propriis. hoc est talibus, in quibus praedic tum bule unice subjecto, praetereaque nulli alteri eo venit. Enimvero eum pradicatum , quod uni alicui subjecto solummodo convenit , vicem definitionis supplere censeri possit; propositio autem , in qua de subiecto definitio praedieatur ad dictum de omni pertianeat, consequenter universalis sit; patet, dici posse, propositionem propriam , saltem aequivalenter, universalem esse: proinde non fimpliciter receditur at lege statuta in hoe e. g. Bllogismo : David est auctor

65쪽

Pars Prior Neoretica. 67ctor Psalmorum e sed auctor Psalmorum occidit Goliathum: ergo David occidit Goliathum.

CAPUT II. De Figuris , ae Modis Diogn

s morum . II a. T Ametsi in quovis legitimo, ac sincero A syllogismo actualis applicatio Dicti de

mni, vel nullo contineri debeat, ea tamen varia esse potest. varietas haec proficiscitur tum a diversa combinatione, & constructione termini medii , sive communis speciem, vel genus indicantis, tum aquantitate, & qualitate ipsarum propositionum, quibus applicatio illa, seu syllogismus absolvitur. Λ diversa combinatione, & constructione termini medii syllogismorum Figurae; a diversa quantitate,& qualitate propositionum eorundem Modi originem ducunt.

SCH. In aliquibus silogismis applieatio Dicti de

omni, vel nullo immediate, ac distincte apparet, a que ideirco naturales , prorsusque evidentes dicuntur; in aliis modo quodam later , qui adeo minus comnaturales, minusque evidentes recte audiunt. II 3. Quatuor censeri possunt Figurae syllogismorum, cum quatuor diversis modis terminus medius cum extremis combinari, & construi possit : tot praecise nempe ex doctrina Combinati num mutationes fieri possunt circa tres quantitates, quarum una bis sumi debet.

SCH. En Sebem, ubi S subsectum , seu terminum minorem ; P praedicatum , seu terminum majorem; E a M tem

66쪽

68 Logic

M terminum medium, sue communem indicat.

MSI34. Ad primam proinde figuram svllogismos pertinere dicimus, in quibus terminus medius in propositione majori est subjectum , in minori

praedicatum. Ad figuram secundam referimus syllogismos, in quorum utraque praemissa terminus medius est praedicatum . Ad tertiam, in quorum utraque praemissa terminus medius est 1ubjectum. Ad quartam , quam quidem complures mulam faciunt, tribus allatis saltem contenti , referuntur syllogismi , in quibus terminus medius in majori propositione est praedicatum , in minori subjectum . 2I

PER AFFIRMANs . Nam in figura prima terminus

medius agit subjectum . praec. ; vi Dicti de omni, 9 nullo autem propositio , in qua terminus medius est subjectum , semper debet esse universalis u. IIo. : in figura prima proinde propositio major debet esse universalis. Quod erat unum. Tam in applicatione Dicti de omni, quam Didi de nullo una propositione assirmari debet, subjectum conclusionis, seu terminum minorem sub termino medio, sive communi comprehendi f. IIo. ; id vero cum in figura prima non fiat in

maj ar Syllogismorum figurae tres sequenti designantur versiculo: Sub. Prae. prima ; sed altera bis Prae. ; tertia bis Sub. Sensus est. In prima figura medium sub)icitur in ma tori . praedicatur in minori: in secunda figura medium in utraque praemissa praedicatur : in tertia figura me tum in utraque praemissa subjicitur.

67쪽

Pars Prior Neoσetuis . 69 majori propositione, quippe in qua praedicatum

conclusionis , seu terminus major cum medio construitur, in minori fieri debet : haec adeo affirmans esse debet. Quod erat alterum.

SCH. Nonnunquam in syllogismo prima figurae minor propositio apparet esse negans , licet re Usa non fit negans, sed infinitans. E. g. Quod non est praeditum facultate discurrendi non est homo : sed lapis non est praeditus facultate discurrendi et ergo lapis non est homo ; minor propo tis hujus f logismi refotoenda est: sed lapis est tale quid , quod non est praeditum facultate discurrendi . Aecidit

hoc, quoties terminus medius est negatiυus. II 6. IN PRIMA FIGURA NON POTEST SEQUI CONCLUSIO UNIVERSALIS , NISI UTRAQUE PRAEMISSA FUERIT UNIvERSALIs ; NEC SEQUI POTEST AFFIRMATIVA , NISI UTRAQUE PRAEΜIssA FUERIT AFFIRMAT iv Α . In figura prima propositio major semper debet esse universalis . praec. ; quod si propositio minor non fuerit universalis, sed particularis , etiam conclusio non nisi particularis sequi poterit . III. : ut ergo sequatur universalis, utraque praemissa sit universalis, est necesse.

Haud absimili modo ostenditur , ut conclusio sequatur assirmativa, utramque praemissam assi malivam debere esse . Nam propositio minor in prima figura semper debet esse affirmativa q. p c. ; quod si vero simul propositio major non fuerit assirmativa, sed negativa, conclusio solum negativa sequi potest g. III. : ut itaque affirmativa sequatur , utramque praemissam oportet

esse assirmativam.

IIT. Itaque ex his porro deducitur: Si in pri-

68쪽

o Logie ama figura utraque praemissa afrmativa fuerit, b

mul uniυersalis , conelino sequetur a Frmativa universalis. Si utraque universalis quidem, sed una negativa fuerit, eonclusio sequetur negativa universalis. Si utraque a maliva, sed particularit, eonetu-Fo afrmativa particularis : Si una universalis negativa , particularis inrmativa, conclusio negativa particularis sequetur.

II 8. Attentionem adhibentes ad ea , quae in quovis syllogismo ex natura ratiocinii , quod in applicatione Dicti de omni, vel nullo situm est, vel adesse, vel abesse debent, deprehendimus, qua .ruor praecise Modos syllogismis primae figurae convenire . Eos pridem Philosophi certis vocibus indigitarunt, in quibus literae vocales quantitati,

di qualitati propositionum, quippe a quibus diversitas modorum pendet, indicandae destinantur. Sunt autem sequentes:

BAGAM, eEOrEnt, GHI, 'rm . vis significandi literarum vocalium haec est rclserit A , negat E; sed universaliter ambs. Asserit I, negat O; sed partieulariter ambst. Iro. Figura syllogismorum dicitur Perfecta, in

qua omnis generis eonelusiones formari possunt e sunt autem quatuor genera , ad quae omnes conclusones revocantur. Primum complectitur conclusiones universales affirmativas; alterum universales negati pas; tertium particulares , vel singui res affirmativas ; quartum particulares, vel singulares negativas. I 2Ο. PRIMA FIGURA EsT PERFECTA. In ea namque Omnis generis conclusiones formari possunt

. III. : est igitur persecta u. praee. 3. SCH. Nemo proinde inficiari potest , figuram primam

69쪽

Pars Prior Neoretica. 71 ita suscere, aliis simpliciter earere possimus: a

que inde eomplures eo adducti sunt , ut figuram priamam saltem exposuisse contenti , ab expostione reliquarum penitus supersederent. Nos sane etiam permovemur, ut in illis exponendis quam brevismi simus. Sunt quatuor modi, qui respondent Bllogismis secunda figura , evrimunturque his vocibus: cEsΑrE ,

non enim omnis generis eonclinones in illis formari possunt. Secundo esse minus eonnaturales; quia in i

lis applieatio Dicti de omni, vel nullo non immediate , ac desinere apparet . Tertio in secunda Agura conclusionem semper debere esse negativam, in tertia semper particularem , in quarta nunquam posse esse universalem assirmantem. eta

ΣΣ Generales syllogismorum regulae , ut memoria facilius teneantur, his conclusae sunt versibus: Teriainus est triplex; medium conclusio vites . Hunc ex praemissis altera distribuat. Latius ct nullam sumat conclusio vocem , Quam praemissa aliquo sumpserit ante loco.

Si praemissa simul fuit utraque partrcularis scitat utrumque negans, nulla sequela venit. Particulare praeis, Iequitur conclusio salis ;Ponitur ante negans, clausula talis erit. Peculiares autem singulis tribus figuris regulae sic ex primi consueverunt: Pro I. fig. Sit minor assirmans, nec major sit speetalis. Pro 1. fig. Una negans praeeat, nee maior sit specialis.

Pro 3. si'. Sit minor affirmans, concluhio sit specialis. In praemissis versiculis non elegantiam , sed utilitatem Docti considerant.

70쪽

CAPUT II LDe S logismis Compositis , ac

1 et . U. Icitur syllogismus Compositus, in quo una, L Oel plures propositiones eo inta locum babent. Speciatim in syllogismis compositis censentur syllogismus 'potheticus, Disjunctιυus, & C

Iaa. Syllogismus hypotheticus est , in quo propositio major est pothetica. E. g. Si Cajus Sem ronium diligit, ex ejus prosperitate Dolu tatem evit: sed Castus Sempronium diligite proinde se.

- ΙΣ3. Propositio hypothetica , ut considerantipatet, duobus membris constat, in uno conditio exprimitur in altero ipsum praedicatum lilb1ecto tribuitur. Illud dicitur Antecedens; istud Consequens. Membrum antecedens in allato exemplo est: Si Cajus Sempronium diligit e consequens : ex prosperitate illius voluptatem capit 24. Membrumisive antecedens , sive consequens Poni dicitur , si cum affirmatione repetatur et contra Removeri , vel Tolli , si cum negatione repetatur ; dum e. g. dico : Si Caius Sempronium diligit, ex ejus prosperitate voluptatem ea-pit : sed Cajus voluptatem evit &c.; membrum consequens ponitur : dum vero dico : Si GJus Sempronium diligit , ex ejus prosperitate voluptatem c pit : sed Cajus voluptatem non eaρit ; membrum

consequens removetur, sive tollitur. 12 . SI IN sYLLOGIsuo HYPOTHETICO PONITUR

SEARCH

MENU NAVIGATION