장음표시 사용
641쪽
Internae sunt, quae sanguinem a cerebro in sinus ducunt durae matris, externae, quae sanguinem astitibus ita cor reuehunt. Internariam cerebri venarum origines maximo studio investigauit 1ll. vir, eo lubentius, quia anatomicorum scripta parum luminis hac in re dant. Vt autem hae venae exasse cognoscantur, praestat eas, priusquam arteriae in uesantur, fluido quodam peculiari colore insecto replere, posteaque alia materie arterias. Si arteriae primum iniiciuntur, materies facillime in venas transit nullo tunc modo distinguendas. Puncta rubra in cerebri medullari substantia cultro incisa apparentia veras sanguineas guttas referunt. Multa eaque feliciter instituta experimenta
Ill. virum docuere, has guttas tantum venosum sanguinem exhibere. - Venarum cerebri internarum
duo gener. sunt. Primum ex substantia medullari immediate oritur, humoremque suum in durae matris sinus continuo profundit. Alterum easdem perfecte, ut prius, origines habet, sed in progressu singularem componit illum plexum, quem choroideum adpellant, ex quo maiores venae nascuntur in durae matris sinus sanguinem ferentes. Uni Cus tantum communisque duobus ventriculis cho roideus plexus est. In dura matre diligentius exploranda operam p. 78 omnem Ill. vir posuit. Tres venarum species habet. Frequentissimae ex ossium cranii interna substantia proueniunt. Alteram speciem vena menyngea media constituit, tertiam venae durae matri propriae. Harum venarum omnium propagationes, ramos, distributiones tabula aenea adiecta prima et altera elegantisi1me exhibet. Magna sanguinis pars ex sinubus durae matris Per SAM1ORINI emissaria ad partes faciei externas
fertur. Eorum inconstantia tanta est, ut inuestigari
642쪽
disieillime possint. Optime in constantia et inconstantia, maiora et minora diuiduntur. Nunc ratio dolorum capitis, et quonam modo apoplexiam praecedant, facile intelligitur. Locus et sedes dolorum in venis derebri internis quaerenda est. Sinus enim in aequali statu semper manent, venae e contra tenerrimae sunt unicam tenerrimamque membranam habent. Cumulatim per medullam cerebri, quae commune sen sorium constituit, migrant, et nunc facile intelligitur doloris ab earum dilatatione origo, eo maior sortiorque pro dilatationis et compressionis ratione. - In externis caussis omnes capitis dolorem creant, quae sanguinem sortiter
Haec ad veram a poplexiae theoriam ducunt: Primus apoplexiste modus is est, ut durae matris venae diu extensae medullam tandem cerebralemnerUOI Umque OrigineS ita comprimant, ut fluidi neruet influxus intercipiatur. Secundus modus est, si venae cerebri extensae iam dudum scinduntur, cerebrique haemorrhagia nascitur. Talis scissura in choro ideo plexu plerumque, resertis sanguine ventriculiS, nascitur.
Hinc in tardam et subitaneum apoplexia diu denda. Tardae subiecti sunt senes , studiis dediti.
potatores, Obesi, omneS aquam in pericardio, aut vitium in corde habentes. - In tarda apoplexia denatorum cerebro sangui S semper extrauasatus repetitur. - Subitanea apoplexia moriuntur aqui S, x et alio modo suffocati, conuulsionibus epileptieis, furore demortui. In his venae cerebri usque ad crepaturam distentae reperiuntur. Ex venis cum
substantia medullari scissis sanguis profluit, in ipsis utem cerebri ventriculis nihil sanguinis extrauasati
643쪽
Domestica et cuiuis obuia apoplexiam aUertentia sunt stricta diaeta, hirudines et venaesessio. omnia, quae sanguinem ad caput violenter ducunt, vitanda. Omnia, quae sanguinem venas cerebri distendentem minuunt, contra apoplexiam muniunt, sed perinde non est, quaenam vena incidatur. Praeserenda venae iugularis incisio. Hirudines, si ad oculos applicentur, sanguinem breuissime certissimeque ex sinubus durae matris eliciunt. Hinc si in dici et chirurgi venarum capitis maiorem Cognitionem haberent, pluribus apoplexia averteretur, pluribusque eadem cognitione curaretur, inprimissi emetica, ceu summe in hoc casu noxia, vit
VI. IOSEPHI IACOBI PLENΚ, chirurgiae doctoris, ch miae atque bos unices professoris publici or inarii in academia chirurgica misitari, nec non dia rectoris pharmacopoearum militarium atque ch
rurgi statur misituris supremi, toxicologia, suo
doctrina de venenis et antidotis. Uiennae,
In ac demiae chirurgicae militaris usum, ut praelectionibus inseruias, liber conscriptus est, neGplurima continet a Cl. auctore cogitata Obseruatau sed excerpta potius plurima in aphorismos redacta et praelectionibus academicis aptata, quae toxicO-
Iogorum primarii HIERONYΜUS MERCURIALIS,
644쪽
T1NUS, de venenis obseruarunt literisque prodiderunt. Sola autem venena hominibus deleteria recensuit, omissis iis, quae animalibus lethi fera sunt. Venenum Cl. viro est, quod perexigua dosi compori humano ingestum, aut extus applicatum, ur quadam peculiari morbum grauem vel mortem adferti Distinguitur autem venenum in medicamentosum et serri per deleterium, quarum classi venena morbida vehementiora, hydrophobi cum, pestileritiale, Cael. azzensentur. -- Respectu indolis principiorum constitutivorum venena diuiduntur a Nostro, in acria, narcotica, et quidem in narcotico - acria, narcotico - halituosa, narcotico mechanica, respectu autem symptomatum venena habentur instaminatoria , drastica, conuulsiva, paralysin inducentia, narcotica, suffocatoria, exsecantia septicaque. P. I 3- Diagno sis autem veneni dati sumtiue de sumitur ex symptomatibus insolitis velociter incidentibus, saburra egesta alii animali ad deuorandum data, cadaueris inspe Chione, maxime autem ex notitia vemeni botanica, chemi caue analys. Primum ex animali regno venena pertractantur, venerast ex colubris, ex insectis, vermibus, amphi-biis, piscibus venenatis ex morbo animaliS Caete-xurn non venenati. Colubrorum venenatorum species XXVI. recensentur. - NOscuntur serpentes
venenati, quod in superiori mandibula, praeter dentes omnibus serpentibus communes, adhuc duobus Iongioribus pro lubitu serpentis exserendis vel retrahendis dentibus, exiguo foramine pertu sis, gaudeant. Venenum ipsum autem ess hum6r nulla acrimonia chemica praeditus, in odorus, pin'guedinis recentis sapore, quem sub ipsum morsum in vulnus per dontes demittunt. Effectus veneni serpentum omnes ad subitaneam inflammationem,
645쪽
putredinem et spasmos redeunt. Anticolubrina specialia ad serpentum morsus specifica sunt radix in Uug0s, quae in morsu Naiae et aliorum colubrorum Asiati eorum profuit, Senegae radix, quae in crotalophoris et colubris Americanis, nec non in chersea specifica est, forsan et polygalae vulgaris et amarae radix, in simili casu tentanda, serpentoriae Virginiano: e radix, quae ad morsum crotali Boiconinga valet, siri solachiae anguicidae radix, cuius succus serpentes adeo inebriat, ut impune tractari manibus queant, magna autum dosi datus eos sub conuulsionibus necat, lignum colubrinum, Ophi0vlum fer entinum, folia fraxini, quae in morsibus
colubri cherseae et Beri specifice laudantur, νο- micae niax, quae ad natae morsum laudatur, niensi volatiis, succinatum, quod ad morsum viperae gallicae , radix g'nti anne luteae et mercurius gummosus, qui ad morsum viperae Ita ficae laudatur, sat culi nare, oleum olivarum, bellasinnae f0sia, radices. Quum autem antidota certis serpentum speciebus accommodata tantum dentur, pateti auctorum circa ea dissensum hoc tantum componi posse modo, ut medicinae serpentum venenis contrariae secundum serpentum species distinguantur quam tamen opinionem, nullis certis experimentis Gmprobatarn , valde dubiam ceti semus). Colubri secundum terras, quas incolunt, divisi sunt. Americani primum pertractantur, id ra autem, quam incolunt, speciatim, quod iure taxandum est, non designatur, ita ut de crotalo horrido v. g. tantum dicatur, quod in Ameri ea, non autem n0tetur, utrum in meridionali, an septentrionali parte habitet. LOCum etiam in venenorum ex animalium classct habent aranea domestica, aranea tarantula, ubi tamen musicae vis ad eius morsum denegatur, pulex
Ponetrans, culex pipiens, apis mellifica. Vt a Ss a teri
646쪽
tem modum, quo Noster suas pertractat, lectores melius cognoscerd queant, Capitulum de aranea P. 46. domeffica transscribere placet. si Aranea domestica L. die muroinne. Habitat in senestris domuum non diligenter pu tatarum. Vis noxia Araneae punctura inflammationem caussare dicitur. Nondum vero experi mentis fide dignis euictum, araneas cum cibo Vel potu deglutitas venenata caussasse symptomata. Antidota. Inflammatio ab araneae punctura spiritu salis ammoniaci aut eisentia castorei illita
Virtus medicata. Plebs tela araneae sanguinem e vulnere sistere et fumo telae accensae haemorrhoides dolentes dissipare sibi soleti'
Ranae busonis urina et succus lactescens Verrincarum dorsalium i enenatus censetur. - Gymno to etiam electrico inter venena animalia locus est, quum tamen, praeter electricitatem ab eo aliis communicatam, nil periculi inserat, quod fere etiam de rata torpedine valet. Oua etiam putrida, rancida pinguedo, putridae animalium CarneS Venonis adscribuntur. carnes boum, si sub in signi solis
aestu corporis motum admodum vehementem experti sunt, post eumque statim mactantur, admodum venenatae imo, mortiferae sunt, de his vero nulla habet Noster) - Rabies canina non arcetur, dum vermiculus sublingualis catulis exscinditur. Mercurialibus medicinis ad hunc ex morsu morbum praecauendum sumnali, licet non certa sem-Per, Vis est. DanduS autem interne mercurius gummosus Nostri est, externe vero vulneris ambitus unguento mercuriali deligari debet. Dedit summo cum successu Cl. vir feminae a rabido cano demorsae per sex septimanas quinque e mereurio gummoso pitulas vulneraque unguento digestiuo Lum Neapolitano mixto deligauit. Optime sorsanessic
647쪽
essicacissimeque aquae metus auertitur, si methodo mercuriali diaphoretica, diuretica, antispasmodica, coniungitur. Hinc pitulae ex mercurio gummoso, cantharidum puluere, belladonnae foliis, camphora et moscho admodum proficuae sunt. Nos in XU. a rabidis canibus demorsis mercurialem curam unguenti ope summo cum successu timstituimus. Postea, quum ana gallidis herba admodum laudaretur, aegris anagallidem interne, mercurium externe, dedimus. Vsi sumus etiam subinde cantharidibus, non neglecto tamen mercuriali unguento, qu0d spem nostram nunquam hactenus fefellit et omnes admorsos a canina rabie es Sicacissime praeseruauit. Virus variolosum, morbillosum, febris scarlatinae, scabiei, venereae luis, plibcae Polonicae, caneri, leprae, pestilentiae, morborum putridorum pertractantur. Putredinis antidotum acetum perhibetur. Henena vegetabiliu in narcotica aeriaque distin pguuntur, fungi venenati medium inter haec locum
occupant. Peculiaris etiam venenorum vegetabilium glutinosorum classis statuitur. De hyoscyamo nigro notandum est, quod solia siccata, si si
mus eorum ex fistula, qua ad fabacum utimur, hauritur, temulentiam summam stuporemque inducant. Paris quadrifolia adeo venenata non est, ut
a quibusdam, ipsoque adeo auctore Nostro perlibbetur. Baccarum ad surunculos admodum dolem teS externuS usus eximius est. Vim sopientem et emollientem summam habent. - Laurocerasi la-liorum infusio in obstructione hepatis , et catapla sma e foliis et sarina in fumoribus scirrhosis egregios effectus praestitisse dicitur. Lac, in quo laurocerasi folia cocta sunt, pro gargarismate i. angina pituitoso - inflammatoria exhibitum prodin et mucum viscidum copiose educit.
648쪽
P. I rq Hippomaniis nancinetiae sola exhalatio innocua penitus est. Experimenti caussa sub umbra huius arboris tribus horis degens cum sociis Celeb. 1 Ac Qui Ν, nil mali inde sensit. - Coculi Indici venenis adnumerantur, quum tamen, ipso Cl. Auctoro adserente, nulla obseruatio pros et, quae hos fructus hominibus esse venenatos probaret. - EX- perimentorum , qtiae IUNGHANSiUS , U. Cl. circa vomicam nucem instituit, nulla mentio est. --Fungi suspecti generatim censentur omneS, qui
odorem tetrum, saporem acrem habent. Caeterum nee ex colore, nec ex stipitis habitu, nec ex su pe sese, nec ex induratione sub coctura, certum Vene
natae quali tutis eriterium. In quibuSdam adeo, ut in agarico integro et lacti fluo nec botanicus character ad veneni indolem detegendam valet, Coquia singulo agarico, quem praeparant, frustillum dentibus decerpunt, acrimoniaque in eo deprehensa, fungunx abiiciunt. - Succus agarici muscarii cimi-COS negat. - Mala symptomata, quae post radi cum pastinacae usum subinde obseruari solent, anno sa e et antiquae nimis radici tribuuntur. magis ea aliis radicibus pastinacae intermixtis tribuissemus, inprimis quum radices autumnali tempore, foliis a frigore iam corruptis, aut primo vere effodiantur. Titiae grana vim summe purgantem habent; maxime utique venenatam vidimur ex pitularum granis sex a Chirurgo, puero quatuor annorum propinatis, quae maxima ex parte ex his granis constiterunt, mortem intra sex horarum spatium, nullo remedio auertendam. Pater pueri grana duo earundem pitularum sumsit et a nimia purgatione sere iugulatus est. Rhois toxicodendri vires venenatae non adeo magnae ex Nostri mente sunt: sed tam magnae sunt, ut, dum quis anum solio ex haz
Rrbore casu decerpto detergeret, in partium harum
649쪽
rum gangraenam lethiseram incideret. Scilla maritima his, qui in scindenda, praeparanda ea, inprimis dum recens est, occupantur, digitos eXe-dis. Vidimus inflammationem satis intensam partium verendarum a manus, quae scillam tractauerat, Contactu oriundam) -- Euphorbiae ranunculique admodum copiose pertractantur. Cornuto secati caussam morbi spasmodico - conuulsivi Cl. auctor tribuit, nec non necroseos cerealis; nullis tamen propriis obseruationibus fretus. Lac antidotus maxime essicax habetur. Viscum aucuparium venenis etiam accensetur, licet venenata eiuS qu litas nondum constet. Non est tamen, ut dubitemus , quin, si quis hunc viscum maiori copia deglutiret, ponderis sensatio, cardialgia et alia symptomata exspectanda sint, praesertim quum canes certe necentur, si picis sub liquidas, qua sutores
Vtuntur, quantitatem haud valde magnam ingerant. -- Marina spongia ventriculo per frusta in- p. gesta turgescendo, putrescendo, et pylοMim Obstruendo nocet. Puella XIV annorum a sua matre seuerius tractata in eum melancholiae gradum inebdit, ut intra biduum integrum manipulum spongiae vulgaris in minuta frusta decorpium sensim deuoraret. Intumuit ventriculus, inanes vomendi conatuS experta est, omnium ciborum fastidio capta, anxia et subdelira fuit. Dato illico vomitorio gluten putridum cum integris frustis spongiosis euomuit et eonualuit. Mechanicum venenum Vege tabile est, in animalibus inprimis tenerioribus intestinatem tubum perfecte praecludens eoquo mod mortem inferens. Satis frequens oeconomorum in Saxonia mos est mures spongia cum lardo aut butyro frixa necandi. Eligunt in eundem finem etiam laneum impile in frusta discissum et cum butyro stixum.
650쪽
P. zz I. Transitus a vegetabilibus venenis ad mineralia est. Generalioribus paucis de iis praemissis, ve nena meChanica, terrea, acida, alcatina caustica, metallicaque pertractantur. Mechanicis venenis etiam fuligo camini Anglicana adscribitur, nec pra claram sane rerum chemicarum cognitionem probat,
partim quod Cl. Auctor hanc fuliginem mechanicis venenis adscribat, quum tamen peculiari aerimonia gaudeat, partim etiam quod plurima aperto falsa de hac fuligine tradiderit. Sed ut ipsi lectores videant , in quam ridi gulos errores probi cael rum doctique viri incidant, dum praecoci cura festinantique calamo libros scribunt, locum adponam: AFuligo comini Anglicana simuligo olendens camiuorum in ringlia. Engli , cher Ofenruy.
DUIS NONIA. UlcuS Cancrosum scrotale cami-finorum purgatoribus in Anglia familiare ex fuligi- e scroti plicis adhaerescente nascens, labem in anabilem in partes genitales inque ipsa ima ven-
tris viscera transmittens inducit. DANTIDOTUM. Excisio loci canorosi in scroto. Ex PoΥT, V. Cl. obseruationibus haec omnia
desumta sunt. Sed quis unquam suligini Anglic, nae hane vim tribuit, quae certe omni fuligini pro-Pria esset, saltem omni caminorum fuligini, in quibus Carbones sessiles cremantur Z Quis splendentifuligini unquam hunc morbum tribuit , a fuliginomagis Volatica, quae fuligini solidae, splendenti adhaeret et a camini purgatore deuerritur, sine dubio oriundum Z Cancrosi demum loci exstirpationem ne PDTT1 Us quidem tam generatim prae' cepit.
p. 234. Vitrioli albi solutio, egregium ad aphthas oris, rosaceo melle adiecto, medicamentum est.
