Scipion. Gentilis iuriscos. De bonis maternis, et de secundis nuptiis, libri duo. Cum indice duplici, vno capitum, altero rerum & verborum

발행: 1606년

분량: 497페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

lis Da Srcv N. NupΤIIs superstite uxore, & aliquot liberis, pone, tri bus. mulier ex pacto illo primo lucrabitur totam donationem. lucro sic adquisito, transit postea ad secundas nuptias, unde factum est ut ex domi na fieret usu fructuaria, dominio in filios a lege translato,ut supra docui. Igitur singuli filii habebunt dominii tertiam part cm in

illa donatione. Pone hanc donationem esse CCC. aureorum. filii igitur singuli habebunt

cen rum auro os dominio scilicet. His ista constitiitis; moritur unus cxistis liberis; quaeritur, quid mater ex eius successione consequi possit in illa parte donationis, quam hic defunctus filius habebati Hoc loco pactum illud secundum quod factum esse dixi in casum ά -δέας, id est . orbitatis vel non existetium liberorum, quodque paetiim exstinctum videbatur existentibus scilicet liberis, quodammodo in hac parte & morte filii reuiuiscit, v t pote ad filium

istum quod attinet mater c si c, vel matrimonium prius reuiuiicit non sua vi, sed vigore&imperi legis. quae sic disposuit aequitatem quandam secutae, ut mater quae per transitum ad secundas nuptias dominium huius donationis amisit, viceversa in aliare releuetur. argumento l. eum qui. in princ. D. detur rur. nimirum, ut quasi compensationis & solatii loco redeat ad ipsam aliquid ex lucro nuptiali huius filii defuncti; eoque magis, quod illa iniuria, qtilina huic filio fecerat ad secundas nuptias transeundo , morte iam filii extincta

iit. pactum igitur illud secundum adiuuat

332쪽

matrem , ut pactum adiuuat lex. atque ita quodammodo huius pacti subadiuua est , veolim militia Romana subadiuuar dicebatur, adiutores adiutorum. Redibit igitur ad matrem pars aliqua donationis huius. Sed quanta, inquies ξ tanta scilicet, quantam ab initio non existentibus liberis ex paeho nuptiali lucrari potuisset. ea vero fuit tertia donationis totius, ut supra posui. Ergbin hoc casusQcccssionis filii erit tertia prs illius partis tertiae, qu i filius iste habuit. Vnde sequitur, si omnes liberi fortὰ praemoriantur, matrem

donationis totius tertiam partem consecuturam esse , ut in pacto illo secundo in casu orbitatis facto continebatur. Illud notandum est, quod ind. Auth. sed et si quis. & in corpore Novell. unde sumitur veluti in hoc

Nou. a. adiectum est, si mater forte alienati erit donationem illam propter nuptIaS. nam haec alienatio non crit rata, nisi pro ea parte, quam alienare potuit, atque ita pro ea parte, quae ad ipsam rediit ex morte filii. pro reliquis autem partibus, quae ad fratres defuncti pertinent, nulla erit alienatio. atque ita partim rata erit , partim irrita. Quod si mater praemoriatur liberis superstitibus , tum tota alienatio crit irrita . sin omnes liberi praemoriantur , tota erit rata. Nec refert . cum ita ita est alienatio, vel tota , Vel pars eius ; virum mater alienaverit posteaquam iterum nupsit , quo casu dubitatio nulla esst ; an vero priusquam nupsit , quo

333쪽

Dg SE UN. NUPTIIS casu alienatio valuit, utpote facta a matre,quae tum domina erat. sed tamen etiam hoc casu transeunte ea ad secundas nuptias, alienatio infirmatur,ut bene Salicetus &Cynus docent. Nunc videndum est, vice versa mater pacta sit de lucranda tota donatione in casum non existentium liberorum, partem autem tertiam in existentium, & libori extent, materqua ad se eundas nuptias transeat, atque ita dominium tertiae partis,quam lucrata erat amiserit; quaeritur si unus ex tribus liberis decesserioan mater illius tertiam partem sibi integram adquirat, vel si omnes decesserint, an totam donationem adquiratὶ Adcursius utrumque adfirmat, Cynus contra negat, plus debere ad matrem redire,quam ei abstulerit poena secundis

nuptiis ipsi irrogata. id enim absurdum videri, oppugnari fauorem filiorum, propter quos

illa poena a legibus introducta est. l. quod ustre. elegib. Quod re Salicetus probat; de verissimum videtur. Ea quae hactenus de matre diximus.locum etiam habent in patre & in pacto de dote lucranda facto. Illud dissimile est.

quod in d. Nov. 22.9.quon am infirmaου. subindicatur illis verbis, quod maxime contingitis

matre. quorum sententia illa est,uiu ibi Iacobo Culacio; mater lucratur, ut dixi, ex morte filii tertiam partem illius tertiae , quae ad filium pertinebat ex lucro nuptiali, reliquum fratribus defuncti adquiritur,fratre scilicet mortuo ab intestato. Quod si testamentum fecerit, α extraneos heredes reliquit, tam his heredi-

334쪽

C A v v T XIII. bus adquiretur non fratribus. sed hoc, quod dicimus filium testamentum fecisse , maxime procedit matre superstite , non item patre superstite , si in eius potestate sit. nam filiusfamiti vivo patre testamentum facere nullo i do potest , ne de bonis quidem

aduentitiis, quamuis eorum dominium ad Glios pertineat, usu sfructus tantum ad patrem. I. vlt. g. Aliis. C. de bon. quae Bb. L Imperator. D. ad SC. Trebest. Igitur pleraque omnia eadem in patre obseruatur, qui ad secundas nuptias transiuit, quamuis enim pater non cogeretur liberis prioris matrimonii seruare, quod ex dote aliisque bonis uxoris suae cepis. sesi cum lex id tantum suaderet patri, non au-

autem imperarer.La. C.TH. desec. nupt. atque nain I. 3 C.hoctis. sermo est hac in re de matre tantum . non de patre; tamen suasio ista in necessitatem postea conuersa est; ita ut hodia pares pene,& communes sint patres,& matres. Lgeneraliter. C. eod. tit. Nou.de nupt. aa6 si vero

expectet. eade etiam quς de patre & matre diximus , locum habent &in auo. in auia. vel etiam remotioribus , si videlicet pater & mater non extent. nam si patri & matri talis poena iniungitur ob secundas nuptias i nnuore prioris matrimonii liberorum, multo magis iniungenda cst auo & auiae ob eandem causam , ut scilicet priuentur proprietate talium lucrorum , eaque nepotibus neptibus omnino conseruare tensatur. d.l generaliter ω d. ou.

aa. cs ibi l. Sed quod lucra nuptialia & alia

335쪽

rs DE s Ecv N. NuPTII sbona, quae ab uxore cepit, id ita se habet inpatre, sicut de matre dictum est, cogi scilicet proprietatem eorum liberis prioribus conseruare. sed in patre dubitatio est: de eo, quod ipse

ex succestione filii defuncti cepit eu id quoq;

teneatur reseruare aliis filiis suis, i Iest, fratrib. 3c sorori b. defuncti vel in nullo pater priuetur, etiamsi filius defunctus a marre communi id habuit, atque ita ex bonis maternis fuerit Ad cursius in d .l. hac edictali. 9.his illud. putat etiam hac in parte ide ius esse in patre, quod in matraestatutum est . quam sententiam Cynus &alii sequuntur. quamuis quod notandum est, nulla lex aut constitutio sit, quae id in patre sanciativi in matre. omnes leges enim & Nouellae costitutiones, quae pro hac sententia adferuntur, quaeque patrem ad ius matris redigunt, eae loquuntur de lucris nuptialibus, non autem de

successione filii siue de bonis filii defuncti, in

quae pater cum fratribus eius succedit, ut acute Salicetus ad d. , his illia. obseruauit, qui ramen eandem Ad cursiti sentcntiam adprobat, ea ratione, quod de patre id quod dixi, in siuccessione filii caueri non potuit, cum ante de her. ab intest. ven. II 8. pater nullo modo succcderet filio, sed excluderetur a fratribus & sororibus defuncti. Postremo notandum est in Feudis paternis pariter succedere frores ex diuersis inlitrimoniis natos, quamuis defuncto fratri, de cuius successione agitur , alii sintvrrinque coniuncti, alii a patre tantum, id est, continguinei. neque enim ab illis germanis

336쪽

CAPUT XIV. De hypotheca liberorum.

Liberi non solum dominium habent lucro

rum paternorum, quae mater percepit, ad secundas nuptias migrauit, visu p. expositum fuit, sed etiam eorum lucrorum nomine habent cum in iisdem paternis, tum in caeteris

bonis omnibus matris suae concessam legibus hypothecam. L hac edietati. 9. omnibus, via timo. C. de sec. nupt. quod idem postea ad patrem productum est. l. si quis prioris. g. vlt. spen. D eod. tit. de qua constitutione, quia multa bona &noua continet, ut Albertc. Ro- satus ait, diligenter nobis & breuiter explicandum est. Et primo sciendum est , legitimam esse hanc hypothecam id est, legibus costituta, no pacto vel couentione ulla. Ipsa enim lex tacite res matris pignori obligat,unde dc taci et hypothecς dicuntur, & tacito pignore res obligatς, quales etia hypothecet aliis in caussis

337쪽

ns sucu N. NuPTII sconstitutae sunt, veluti pupillo in rebus tutoris, uxori in rebus mariti, & ii milia, de quibus in D. es C. tit. qua res tacit. hyp. Dein do haec hypotheca datur liberis pro couersationa bonorum , quorum ad ipsos dominium siue proprietas spectat, ususfructus ad matrem; de datur ideo ut ea bona magis in tuto collocentur. Nam licet matri interdictum sit, ea bona alienare, vel diminuere; & si alienet, alienatio sit irrita, ideoq: liberi possint rei vindicatione ea

bona ad se reuocare a quocuq; possessore. Abis. 22. p. 24. aliau. v. s. g. sedquo incitum γpissum in legibus huius tit. C. de sic. nupt. tamen tutius, & consultius est liberis, haberct quoque hypothecam in omnia matris bona. Datur autem haec hypotheca non solum conistra matrem. d. g. his omnibuι. sed etiam contra patrem, ut nominatim constitutum est

in L si quis prioris. S. pen. cs vlt. C. eod. vi mirer doctissimum Corneum id negauisse in

L cum oportet. F. non , autem . C. de bon. quae

lib. Res autem illae, pro quarum conseruatione haec hypotheca legibus constituta est, non solum sunt lucra nuptialia omnia, quae inter vivos vel mortis caussa coniux cepit a coniuge, sed etiam alia bona aliaeque res quae ad filium ipsum a matre vel a materna linea peruenerunt,utpote in quibus similiter a lucris nuptialibus ususfructus a parete habeatur, idemque& de bonis patris dicendum cst. d. l. hac ἁititati. F. omnibuι. 2 d. l. 7 quis prioris. Tertio in quo praecipue versatur utilitas huius hy-

338쪽

pGIhecae, in eam veniunt primo ipse res, pro quibus haec hypotheca constituta est, &quarum domini sunt ipsi filii. Sed hic obiicitur regula Iuris: nemini res hia pignori obligari

potest. l. neque pignu . D. de re . iur. quRratione motus Adcursius, & Baldus dicunt, has res non contineri in ista hypotheca; quae sententia oppugnat fauorem liberorum, Scnimis restringit generalem dispositionem ius. his omnibus. Obiectioni autem sic cum Cyno & Saliceto respondendum est, has res, id est , lucra nuptialia non esse plene liberorum.

cum ususfructus ad matrem pertineat, nuda autem proprietas ad liberos. Dictae autem regulae locus est, ubi res plane mea est , non ubi usufructu tantum vel dominio tantum, vel ubi communis cum alio est, id est, pro parte mea,pro parte aliena. Quod si mater non transeat ad secundas nuptias,minus dubitationis relinquitur. Cum enim sit domina earum rerum, dicta obiectio plane cessat. Hodie tamen quia ex Auth. uxore. o Authoitamen. 6 desec. nupt. mater in viduitate etiam permanens proprietatem non habet nisi in parte virilem, ut sup.seo loco docuimus, in hac tantum parte cessat obiectio;in reliquis autem in quib. usufructuaria est, ita obiectioni respondenduest, ut antea dixi in matre ad se undas nuptias migrante. Deinde in hanc hypothecam veniunt bona matris,uel patris propria, eaq; Omnia, nec solum prauentia, sed etiam futura, ut in L9.his omnibus.quae habet habituraue ibi,& in l.siquid prioris. 9 .vit.qua habet habitur ue est. Qui

339쪽

s DE SE cv N. NupΤlis duo loci summe notandi sunt. cum alibi no ita exproine cautu reperiatur in legitimas & tacitas hypothecas, Venire etiam bona futura, ut de hypothecis conuentionalibus pol.m pign SLquaesitum. I. D. de Pign. glossin' l. vlt.qua res pigno blig.poss. Plaec quaestio maxima fuit in foedero Carthaginiensi, an eo futuri socii continerentur. de qua Polybius & alii. Huius rei utilitas non sol una in eo versatur, quod consultius est liberis in pluribus rebus hypothecam constitutam habere : sed etiam maxime in eo, quod praeferuntur caeteris creditoribus matris, vel patris, qui in ea. quae postea pater vel mater adquisiuit, hypothecam sibi conuentione pepererunt. Neque enim liberis obiicere ii possunt , quod eo tempore cum liberi nacti sunt hanc legitimam hypothecam, hae res. postea adquisitae, in bonis matris vel patris nondum crant. ut de conuentio

nati, sed sipeciali i hypotheca traditum est d. quasitum . nam hic spectamus dutaxat tempus quo hypotheca generalis constituta est , vel

lege, vel conuentione , non autem tempuS quo res aliquae coeperint osse in dominio debitoris. d. j. bis omnibM. Incipit igitii r hypotheca ista ex eo die, quo res illae , pro quarum conseruatione constituta est, ad matrem peruenerunt, siue habeat auiliis eas sibi traditas,

siue aliter ipsa anica posscderit, ut re ac docet A d curii u s , .his omnibu . quae vide da est glolla. Postremo, notandum est, quod de in ae L i quis

prioris. f. υθ. 2 ind. Nov. 22. g. sed quod Dncisum. diligenter cauetur, ne praetextu , Vel

340쪽

i ecasione huius hypothecae legitimae vel ullius imis, quod liberi habeant parentes suos in

administratione earum rerum impediant, aut quasi eorum correctores, ut loquitur d. Nouella esse aiideant dque adeo, quia & hoc re- iterentiae parenti b. debitae conuenies sit 8c potestati quam patres praesertim habent;&quia liberis, ut dixi fatis consultum sit, tum directa vindicatione, qua res illas, in quib. dominium habet vindicare a quocuq: possessore possunt, tum vindicatione hypothecaria, qua etiam in omnibus bonis parentum uti polliunt, & eastes eaque bona a quocunque possessore , in quem alienata sint, avocare. Est enim haec vis omnis actionis hypothecariae, ut & directae actionis in rem,id est, vindicationis Isi fundus.

Non tum res sed etiam ususfruetiis rerufrequentissime uxori a marito relinqpitur,vel donatutarelinqui diximus, o testameto vel alia ultima voluntate datur;donati quod inter vivos in aliquem confertur puta in uxorudonatione propter nuptias,vel alio genere. De priore,id est, usufructu relicto cauci haec costitutio ; de posteriore, id est, de inter vivos dato usufructu nihil dicit. Nam quod est in S. M. h. l. de usu fructu rerum ante nuptias

SEARCH

MENU NAVIGATION