Hieronymi Tartarotti Roboretani De episcopatu Sabionensi S. Cassiani martyris deque S. Inguenuini ejusdem urbis episcopi actis ad Antonium Roschmannum J.U.L. et Oenipontanae Bibliothecae custodem epistola

발행: 1750년

분량: 124페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

rum gloria ipsi quodammodo cessit. Teno autem Episcopus, & Vigilius tum Episcopus, tum etiam Maryr, ambo autem, licet non omnino primi Evangelii praecones, quia tamen hic Tridentinam, ille Uer nensem urbem universam ad Christianam religionem converterunt , eam nominis , & cultus celebritatem nacti sunt. Porro

quod quispiam primus in aliquam regionem Evangelii lumen inserat, Ecclesiam ibi constituat, Episcopali dignitate condecoretur, postremo etiam martyrii palmam adipiscatur, & tamen adeo raro atque eXili cultu a suis honoretur, mirum, ne diacam prodigiosum videri merito debet. Quae subdis Sanctorum celeberrimorum exempla, qui tamen ampliori cultu non gaudent, ut laudatorum Martyrum Anau-niensium, S. Prosdocimi, S. Lucii, S. Rω medii, S. Lucani Sabionensis, & B. Ηart- manni Brixinensis Episcopi ; minus apposita sunt, neque enim singuli adeo celebressuere, ut tu nimis asseveranter assirmas ,

quum illorum aliquis obscurissimus etiam sit: nullus autem iis praerogativis insignitur, quibus Cassianus, si quidem praeter martyrium, de quo nemo disputat, etiam

Episcopi, & primi Evangelii Praeconis munere gloriari posset. Neque vero sola cultus raritas est, quae Ca

62쪽

Cas ani Episcopatum δc praedicationem suppectam faciant, sed illud insuper animadversione dignum , cultum eidem praestitum non adeo antiquum esse, si quidem, ustu spag. 28. 76. in conjicis, ipsa Sabionensi Ecclesia, Theodone ΙΙ. Duce Boiis imperante, S. Cassiano fuerit dicata; Theodoquippe ille, ut Mam Hans o Tom. II.

Germaniae Sacrae pag. 39. Num. 32. ad nn-

Iatum, post annum demum DCCXVIII. diem obiit. Primo igitur Sabionensium Pastori, primo Episcopo, primo Ecclesiae conditori tam sero a suis publicus cultus exhibitus, tam sero sacra aedes erecta λ: Tanti igitur beneficii parum adeo Imemorem di-eemus Sabionensem Ecclesiam , ut insignem hunc suum Patronum, tot nominibus colendum, ingratissime tamdiu negle Xerit λQuod addis de S. Vigilii Tridentini Geostis, ea scilicet Summi Pontificis auctoritate roborata, atque inde insignem partam fuisse victoriam, ex quo nominis illius celebritatem reperendam esse contendis 'moneo totum id sublestae fidei es se, ut pbte erutum ex auctario, quod S. illius Epilcmpi Ahiis additum suit; cui panno temere ab interpolatoribus assuto, tam longe abes

ut Vigilii gloria accepta referri debeap ι quin potius veris &'genuiniς S. eiusdem

63쪽

Martyris Actis non parum eum officere exploratissimum sit . Audi V. Cl. quem merito maximi facis, Scipionem Mail umVeronae IIIustratae Part. L Lib. VIII. pag. 213. Negli Atti di S. mgilio, benche inuem pricctati di giunto, e pero di poca autor ia, s leue O c. Quod tamen ante ipsum monuerat Daniel Papebrachius, cujus in suo ad ea Acta Commentario Pruevio hoc de iis est judicium: Itaque his omissis,seso, la prima isamus, si non omnino primige nia, tamen sexcipiendo quaedam sub finem addita, vel mutata, o priores fortassi liineas) primigeniis proYima. Vide ejusdem

Papebrachii in ea Adnotationcs. XVII. Dixi superius Brixinensium i momnumenta, quibus Sabionensis Ecclesiae:hisoria continetur, non adeo sincera & antiquitati consona videri, quin, si ad eXamen revocentur, in contrariam potius sententiam, saltem quod ad partem ipsorum aliquam pertinet, pedibus manibusque eundum sit. Id ne gratis a me assertum suisse putes, simulque ne cuiquam mirum Videatur, Brixinenses Patriae suae decus uberius amplificare quam veritas fert ; juvat nunc Ingenuini, quod alterum est Ecclesiae Sabionensis lumen , Acta paullisper expendere, quo scilicet judicium ferre liceat , num & huic sorte plus tribuatur

quam

64쪽

duam veterum auctoritas, & ratio ipsa p, Prima , quae huius Episcopi occurrat mentio, est in supplici Libello a Schismaticis Aquilejse Episcopis Mauritio Imperatori oblato anno Arae Vulgaris DXCI. ubi

inter Episcoporum subscriptiones, oc 'uIdem primo loco, legere est: Ingenuinus Episcopus S. Ecclesia Secundae Raeos. Elusisdem viri meminit Paullus Diaconus Lib. III. Cap. XXVII. de Gestis Langobardorum recensens nominae Schismaticorum Praesulum , qui Marianensi Conciliabulo, intem fuerunt anno DXC. vel DLXXXVII. ut Bernardo de Rubeis visum est; quod repetit Diaconus in Appendice 'ad Eutropium Lib. XVIII. Postremo idem Auctor Lib. III. Cap. XXXII. De Gestis Langobardorum Ingenuini facinus reseri, quI una cum Agnello Tridentino Episcopo magnam pecuniae vim contulit, ut castri cujusdam cseves, quos Franci Mauritio imperante captivos abduxerant, in libertatem assereret, redimeretque . Nihil praeterea de hujus Episcopi gestis ad nos transmisit antiquitas. Num a Schismate tandem recesserit: ubi, quando, & quo mortis genere obierit , silent veteres scriptores ad unum omnes ; adeo ut si ex iis, quae memoriae prodita sunt . de eo judicium serendum

65쪽

sit, in schismate mortuum prout in schimmate vixerat, statuendum plane Videatur.

At obstat cultus , quem in Brixinensi Ecclesia jamdiu obtinuit, & mraFrologii

Romani auctoritas, in quo una cum Abbuino Brixinensi Episcopo Sanctorum fastis adscribitur. Ingerit igitur sese hic noebis U. Cl oannes Bollandus, qui ad Diem V. Februarii ejusdem res gestas expendit, aitque fieri omnino potuisse, ut veritati tandem manus dederit, maxime postquam Theodeliada Regina, primum in partes δε- sensiorum Trium Capitulorum perducta, δε- inde studio S. Gregorii ad communionem

Catholicorum eras revocata ' cum esset

teroqui vir bonus, s misericordiae operibus

deditus.

At quid commune Theodet indar Langobardorum Reginae cum Ingenuino fuit , cujus Dioecesis Langobardorum imperio minime parebat 8 Liceat id conjectare de Venetiae Episcopis, qui subjectas Theode-lindar Dioecesses regebant,fnon de iis, qui ab illius dominio dissociabantur . Immone Venetorum quidem Praesulum aliquem S. Gregorio vivente Apostolicae Sedi caput submisisse constat . Sed unanimes elegisse Candidianum Pr inciales Episcopos omnes ait Monumentorum Ecclesiae Aquilejensis doctissimus illustrator Bernardus Maria de

66쪽

Rubeis Cap. XXXIII. Num. a. in discite

dictu, cum illorum neminem, qui degebant in Langobardorum ditione, a Schismate hoc tempore sanno DCVI. altero post D. Gregorii mortem anno) revocatum sciamus. uatuor ut summum Episcopos Viriae, Schismate deposto, ad unitatem Ecclesue veni ffe, colligimus ex Epistolis Gregorii Magni,

Petrum, Providentium, Firminum, it-lum qui propria sede relicta, in Siciliae partibus degebat. Quod si Episcopi, qui Principi parebant ab errore jam revocato, &qui eos ad Ecclesiae unitatem compulisse, aut saltem adhortasse veros millimum est, errorem tamen non deposuerunt; quid quae. so sperandum de iis, qui Principe non re clamante, in sua sententia conlistere sine. bantur λVerum enimVero si cultus memorati nul. la alia, eaque longe verosimilior, afferri posset origo, integrum profecto cuique es- 1 et hujusmodi conjecturis, quamquam nullius pane roboris, aliquid tamen dare. Nunc quum aliud quoque in caussa esse potuerit , cur Ingenuinus tanquam Sanctus, licet nullo suo merito, & habitus olim sit, & habeatur etiamnum, Bollandi sententiae prorsus Valedicendum esse arbia tror. Id ut planum fiat, altiusialiquanto breviter tamen) res est repetenda.

67쪽

XVIII. scitum est apud Historiar Eccleas asticae studiosos, Vigilium Romanum Pontificem, qui anno DXL. electus fuit, emisso ab Imperatore Iustiniano contra Tria Capitula edicto vehementer restitisse, quod, illis damnatis, auctoritatem Concilii Calchedonensis labefactari judicaret. Exinde re melius discussa , quum cognovisset salva Concilii illius reverentia Tria Capitula damnari possis , damnavit illa , simulque ad Mennam Constantinopolitanum Praesulem iudicatum misit adjecta hac clausula:

Salva in omnibus r erentia Sinnodi Calchedonensis . Ea reS totum propemodum

Occidentem in eum, quasi Synodi illiu

Violatorem concitavit , adeo ut Africani Antistites a Catholica communione eum dem excluderent. Pontifex ut turbas haucompesceret, Iudicatum suum sibi restitui curavit, & quaestionem omnem de Tribus Capitulis usque ad Concilium sub anathematis poena interdixit. Interea Iustinianus, qui Ecclesiae negotiis libentissime sese immiscebat, novum contra Tria Capitula edictum emisit , R Constantinopoli anno DLIII. Synodum indixit Universalem, in qua Tria Capitula, id est Theodorus impius m volenus cum nefandis ejus cou- scriptis , ο quae impie Theodoretus conscri

68쪽

ω LXVI

re defensores eorum damnati sunt. Huic Synodo scujus celebrationi Vigilius ipse alioqui consenserat) non modo interesse noluit Pontifex, sed etiam edito Constitimio, negavit Tria Capitula damnari posse,

Conciliique, a quo damnata fuerant, decreta diu reprobavit; donec tandem studio Veritatis mutata sententia, Constitutum pro Tribus Capitulis abrogavit , & Synodum confirmavit auctoritate sua, quae Synodus Concilium tacumenicum U. Constantinopolitanum vero II. appellatur .

His peractis Catholici per orbem Episcopi quam plures, quibus Vigilii acta non

probabantur , & quae a prudentia maturoque consilio prosecta fuerant, inconstantiae & le-Vitati tribuebant, non modo summo Ecclesiae Magistro ac moderatori obedientiam praestare detrectarunt, sed caput etiam con- Ira eumdem attollere non sunt Veriti, &Tria Capitula acerrime defendere , eo Obtentu, quod citra Calchedonensis Synodi injuriam damnari illa haud possent. Horum omnium pervicacissit mi suere Aquile-jensis Ecclesiae Sustraganei, hoc est Raetiae, Norici, Istriae, & Venetiae Episcopi, qui schismate facto, diu multumque cum suo Ivletropolita a Romanae Ecclesiae comm Unione sejuncti, illud soverunt. Unitatem primus diliolvit Macedonius Aquile jensu

69쪽

LXVII

Episcopus, cui Paullinus, & Probinus schissmatici ordine successere. Probi num excepit Elias, non modo schismaticus ipse, verum etiam schismaticorum dux obfirmatissimus, quem Pelagius ΙΙ. Summus Ponti- sex, quum paterna lenitate nihil proficere animadverteret, vi compellere decrevit , ut una cum refractariis Episcopis ad ossicium rediret, Smaragdi Ravennae Exarchi Opera ad hoc usus, qui terrore ac minis

eos insequi non destitit. Elia defuncto , Aquilejensis Ecclesiae regimen suscepit Severus, qui decessorum vestigiis insistens, unitate & ipse discissa, Matri Ecclesiae obtemperare abnuebat . Smaragdus igitur ,

quum Istriae urbes inviseret, ad Gradum classem appulit, Severum in Ecclesia cepit, & injuriis affectum, Ravennam cum tribus aliis Episcopis perduxit, ubi coram Joanne Archiepiscopo Ravennate , eum Tria Capitula damnare coegit. At Severus paullo post ad suos reversus, non modo in pristinum schisma est relapsus, revocata in Marianensi Conventiculo a schismaticis coacto , quam cum Ravennate Episcopo

inierat, communione, Verum etiam tres ad Mauritium Imperatorem contra S. Gregorium Magnum Summum Pontificem Libellos misit, ac demum in schismate obiit; quod quidem schisma multos adhuc post

70쪽

M LX VIII

annos perduraVit, donec modo his, modo illis Suffraganeis Aquilejae Episcopis ad Romanam Ecclesiam accedentibuς, tandem

Sc ipse Metropolita agnito diuturno decessorum errore V. Fcumenicam Synodum recepit, & schismate ejurato ad Catholicae Ecclesiae unitatem rediit. XIX. Ex hactenus dictis liquet, antequam eadem V. Synodus Tria Capitula damnasset, & Vigilius Summus Pontifex calculo suo damnationem illa ratam fecisset, Tria Capitula defendere, idem omni no suisse ac cum Ecclesia Catholica Romanoque Pontifice sentire: verum post latam contra Tria Capitula cum ab ἄcumenica Synodo, tum a Summo Pontifice sententiam, eadem condemnare uolle, temerarium quidem fuit: at a condemnantibus communione divelli, etiam schisma

ticum.

Porro in historia V. Synodi, ac Schi malis Aquileiensis squae revera variis dissidiis & vicissitudinibus implicatur) penitius.

cognoscenda, mirum est quot illustres magnoque nomine viri caespitaverint. Andreas Dandulus doctissimus Venetorum Dux in Chronico Veneto, quod Rerum Italicarum Tom. XII. U. Cl. Ludovicus Antonius -- ratorius edidit, ita scribit : Hoc tempore Schisma maximum in Venetia, o Liguriai

SEARCH

MENU NAVIGATION