Vincentii Madii Brixiani et Bartholomaei Lombardi Veronensis In Aristotelis librum de poetica communes explanationes Madii vero in eundem librum propriae annotationes. Eiusdem De ridiculis et In Horatii librum de arte poetica interpretatio. In fronte

발행: 1550년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

64 MADII ET LOMB. IN ARIST. LIB. EXPLANATIO.

Qsae in fabularum constitutione uitanda sint, hactenus est dictu : nunc quae lectari oporteat Philosophus monet: eos nimirum homi/

nes,qui nequc uirtute, neque iustitia excellunt, in magna tamen existimatione fiant; quique nec malitia, nec prauitate in miseriam ct infelicitatem sunt lapsi. quod Oedipodis , ct Thyestis, ac caeterorum huiusmodi conditionis hominum illustrium exemplo declarat. Iam igitur apparet cuius coditionis homines Tragoediis materiem prae stent, uiri inquam illustres, ac felices, hoc est,qui copiis, ac imperio reliquos antecellunt,sed non uirtute; cum non animi prauitate, sed ignorantia patrando scelus in infelicitatem labuntur. quod hominum genus inter bonos ac prauos medium esse dicit: quoniam peccantes bonos non appellamus. qui uero peccant, neque ex proposi/

to id praestant, sed ob imprudentiam efficiunt, mali prorsus dici no

debent: iccirco inter bonos ac prauos medii erunt.

ANNOTATIONES.

Per haec.quae de persona Tragoediae apta hoc loco scribuntur,intelligere pocsumus id .quod in Tragoedia: dcfinitione dicitur ipsam actionis striae imitatio nem exiliere.cuius conditionis hominum actio illa seria. quam tragicus imitatur.esse debeat . hic enim habetur illustrium uirorum esse debere. Cur autem illustres uiri potius quam plebei, per imprudentiam peccantes Tragoediae cono ueniant.ideo fit. quoniam cum Tragoediae propositum sit.commiserationis.&timoris interuentu homines in me lius redigere. maior utique suscitatur como miseratio. ubi itidem maior est mutatio felicitatis in infelicitatem. Cum igitur principes uiri felices habeantur; si in infelicitatem transierint, maior apparet mutatio: unde maior exoritur commiseratio.& metus; quibus uehementibus in animo affectibus sibi ipsi homines tauent.uitiacp . quibus in miseriam alii lapsi sentieuitant. nam si qui selices sunt.ex erroribus in miseriam transierunt. multo facilius ii in miseriam labentur, qui miseriae magis uicini sunt ac pro pinqui.cuiusmodi est plebς. Ea autem ratione uult errores fieri ob ignorantia. de quibus certiores facti,ilatim eos commisisse poeniteat ut eorum nos magis misericordia capiat. quatenus uero per imprudentiam peccant, tragica nos imitatio prudentiores,ae magis circun ectos reddit. Errores quot modis fiui. ab Aristotele tertio de Rhetorica libro scribitur. Sciendum est. Aristotelem ideam personae tradere,quae Tragoediae numeris omnibus absolutae conuenit. quare Tragoediae.quae ab huiusmodi persona recedunt, ar perfectione quoque eas recedere oportet. Ε πιτα εις dicuntur.qui opibus ac dominationibus excellunt: quoniam clari atque in propatulo cum in conspectu hominum sunt. stare uidentur.

182쪽

cespes igitur pulchram Eam conriare magis ex uno hoc gen

re quam ex duplici, ut nonnulli putant: cuius suidem ex miseria ad felicitare mutatio non sit; sed contra ex felicitare ad mi am, errore Iane non levi,minime uero per dedecus,ex illo quidem virorum, de quo dictum eri ,genere: suo epotius ad meliores, quam ad deteriores nectet.

EXPLANATIO.

Quoniam iam ante diximus eam fabulae constitutionem, quae sce teratos homines ex infelicitate ad selicitatem transmutat, nihil eoru habere quae debeat; quoniam in ea neque φ --ω- , neque misericordia, neque ni eius reperiatur, proptereaque nos eam fabulae con

stitutionem optimam debere nos existimare, in qua tria haec inueniuntur; ct praeterea ostendit illustres homines ,inter prauos di bo, nos medium locum obtinetes, cum ob aliquod magnu scelus, quod inscii, atque imprudentes patrarunt,ex selicitate in miseria transeut, tragico negotio maxime conuenire: ex his nuc inseri,fabulam, quae

recte se habeat recteque si constituta, simplicem magis esse, hoc est exprimere, siue imitari unum hominum genus, quale iam dictum est, potius quam duplicem oportere: ouanqua aliqui aliter sentiant. Duplicem autem Aristoteles eam costitutionem uocat, in qua dum rum generum hominum imitatio fiat. Primum igitur illatum ex antea dictis tale est, ut scilicet fabulae constitutio simplex potius, quam duplex st. Secundum est, ut transtus sit non in bonam ex mala sor,tuna, sed uice uersa ex bona in malam, eorum hominum, qui no per malitiam, neque de industria,sed errore ducti graue facinus patrauerant, unde in eam mutationem sunt lapsi: ct id genus homines esse debeant medii inter bonos 2 malos: uel si recedant a medio,ad melius potius, quam ad deterius vergant.

ANNOTATIONES. ,

Mirabitur sorte quispia elim ab Aristotele paulo superius audiuerit, oportere Tragoediae pulcherrimae constitutionem no limplicem.sed perplexam esse, hic ab eodem gici .necessie esse pulchram fibulam simplicem potius, quim duplice

esse.Uerum nulla nos capiet admiratio, si ad uocis multiplicitatem respexeri mus . alio enim modo capitur si lex, cum opponitur perplexo . quim cum opponitur duplici. nam in altero significato igem ualet quod fabula, absque agnitione ac peripetia, in altero uero significat unius solius hominis casus ex pressionem . nam quanquam in Oedipode tyranno Iocasta etiam se ipsam porimit.id sane sequitur ad Oedi odis casum. t-μοκεκις .

I R i s. sensus est.quia non per malitiam.atq; ex proposito peccariti sed quod ob ignorantiam atque imprudentiam scelus aliquod magnum patrarit. quordsi non

183쪽

s s MADII ET LO ME. IN ARIST. LIB.

si non possis qualem diximus uirum effingere,essingito eum potius ad probitatem. quam ad improbitatem tendentem. malus cnim commiserationem. aut timorem sui antea dictum est non excitat.ad quae Tragoediam omino respicere oportere superius est ostensum. PARTI cvLA . LXX. Σηιῖον si xsu F γγνοειρον. μυγαρ s et imia τῆς τήνας μύλve MN e turinis A -ridi ολ ας οἰκίαο αἱ is κω πραγ-ylia musθυmia, o G Στα Αλκμέωνα, καὶ

Huius autem rei inicium μ σι s. etenim tam inde A intuo poetae quasi cunque nacti essent vias, admittebant nunc aurem pulcherrima' circa paucas omnino similias componuru visunt Alcmaeonis, Oedipodis, Orestis,

Melea 6 TMeriis, Telephi, interorumpgoneris huiusmodi: quibus vel scinora quidem gram perpetrasse,uel ipsos tubi e contigit.

EXPLANATIO.

A bonorum poetarum usu signum assert, personas Tragoediae cogruas, uel medias, uel propius ad meliores, quam ad deteriores accedere oportere. Primum igitur inquit poetae quascunque fabulas recipiebatit sed usu docente pulcherrimae circa paucas familias co

ponuntur. necessario autem erant paucae,quoniam actiones Tragoediae conuenientes raro fiunt. Quae uerb fuerint familiae, circa quas

pulcherrimae fiut Tragoediae,exeptis ostedit: ut Alcmaeonis,Oedipi, Orestis, Meleagri,Thyestis. ct Telephi. ct in summam colligens, in

quit: QAMBUS VEL FAc IN ORA QUI DEM GRAVIA PERPEM TRASSE, VEL IPSOS TULISSE CONTIGI T. hoc est, uel quod

ipsi ab aliis perpessi sunt, uel quod in se ipsos crudeliter effecere: ut in Oedipode tyranno.

ANNOTATIONES . Alcmaeon. Eriphyles & Amphiarai filius matre interemit: a qua ob monile ab Argia dono acceptum Amphiaraus, qui se abdidcrat in latebras, proditus et . unde ad expeditionem Thcbanam ire coactus est: ubi sui ab oraculo accepera terra absortus est. Narrat Athenaeus, Deorum ira Alcmaeonem. quod matrem occidisset . ad insaniam deductum. De Alcmaeone Euripidis Tra acedia libro Ethicorum tertio meminit Aristotcles ; ubi Euripigem repre nendit. De Oedipode extant Sophoclis Tragoediae duae. De Oreste legere est apud Euripidem in Oreste.& Sophoclem in Electra. De Meleaero haec in fabu iis habentur. Fuit Meleager Oenei filius.qui cum collectis seu bus Diis omni bus sacrificasset, Dianam solam sne honore reliquit. irata Dea terribilem apruinamisit.qui regionem omnem deuastaret.Meleager gloriae cupidus.& communis utilitatis causa commotus . fortissimos quosque ac praestantissimos e finitimis locis uiros conuocauit. Athalanta uirgo forma insignis. & corporis uiribus praestans etiam accesiit. Haec cum omnium prima immanem hanc serami sagitta

184쪽

sagitta uulnerasset.ob egregium facinus eam Meleager incredibili amore est prosecutus, praemia p uirgini. eius uirtutis testimὀni pala inest pollicitus. Confecta re aprol in partes diui .caput illius horridum,ac terga dono dedit Athalantae. Indignantur uiri queruntur foeminam sibi praeposita. cum Meleagri auunculi duo munus puellae per uim auferre uoluissent, at Meleagro interiiciuntur.Id cum Althaeae sorori ci Meleagri matri nutiatum fuisset, in furorem acta. ne diutius id inulta pateretur. stipitem . in quo fata Meleagri uitam seruari uolebant.igni admouit.atq; ita dum ille cobureretur. Meleagcr est consumptus. De Thyeste. Thyestes.& Atreus filii Pelopis extitere . Thyestes e regno depulsus fuit ab Atreo. at cum simulata reconciliatione reuocasset eum frater eius. illi filios epulandos apposuit. hac re turbatus admodum Thyestes cum eius filia Pelopeia ex oraculo concubuit ex qua genitus est Aegisthus, qui Atreum.& Agamemnona interemit. hic uero ab Oreste Agamemnonis filio ob adulterium. & patris mortem est intersectus. Thyellem Chaeremonis citat Athenaeus libro decimo tertio. De Telepho legitur apud Sophoclem.hunc natum fui sie ex Auge nympha: qui cum in sylva expositus fuisset . ar cerua la,ctatus fuit, grandiorm effectus Caeciis imperauit. hic cum in bello Troiano ab Achille uulneratus esset.rursus alio eius uulnere conualuit. Athenaeus libro decimo Agathonis tragici citat Telephum. Dubium uideri alicui posset.quomodo Arii toteles de s auibus facinoribus perpetratis,aut passis Traooedias fieri dicat; cum scelera patrata misericordiam non inducat eius qui sidus admisit, misericordiam autem ac terrorem excitare Tragoediae munus esic superiussit dictum. Huic respondemus.quod si saeuiamus in nos ipsos, ut Oedipus in se ipsum.id genus actionis miserationem, ac terrorem inducit. si ueror in alios. tunc est necesse.ut id omnino fiat ob uehementem scelus patratis perturbatio. nem.s ex proposito id committit;cuius perturbationis, ac malae assectionis homines mi sereantur: ut si Medea filios trucidet. si ueror ob ignorantiam scelue

patratur. longe miserabilius est quod ad patrantem pertinet ueluti si mater silium unicum unice dilectum imprudenter trucidet.

Erit igitur pulcheirima illa Tragoedia, quae ex tam odi compositione constiterit. Quamobrem illi quidem decipiuntur ob id ibuni, quo Euripi,dem damnant, ut qui in Tragoedus suis illud obfrvet, eam p plures in im

=licitarem terminetur.id quod omnino,ut dixi S, ex arte e l. Tum πω

to uero illud sit maximo, quod in senis, atque ad ' in certaminibus, Res recte recitentur, marime quidem tragicae apparent: Euripides F, tam eis aliqua parum recte dispenset, omnium tamen poetarum maxime παρὰ cus videri poteri.

EXPLANATIO.

Ex antedictis inseri pulcherrimam Tragoediam secundum artem

. o constare

185쪽

xsa M A DII ET L ΟΜ B. IN ARIST. LIB.

constare ex dicta constitutione, id est ex transitione selicitatis ad in, selicitatem una cum aliis supradictis coditionibus. & ex illato aliud infert,cos nimirum accusandos, qui Euripide Tragoedias ut plurimum in infelicitatem terminare facientem accusant, quoniam id ab Euripide recte fit. atque huius rei maximum affert fgnum. in scenis enim et in certaminibus,si recte illius agatur Tragoediae, maxime tragicas apparere. Subiungit postea inter poetas Euripide maxime tra. gicum esse; tametsi reliqua non recte gisponat. Tragicus enim poeta praecipue is dicetur,qui commiserationem, ac metum, quae Tra goediae praecipua sunt negotia, commouere potest. huiusmodi auteest,qui Tragoediis finem lugubrem imponit . nam si finis laetus est, quicquid commiserationis pnem laetum praecesserit, eius superuentu penitus aboletur.

A N NOTATIONE s. Longer plures Tragoedias Euripidem secisse qua in quae nunc extant, omnes fatentur: alii enim duas & nonaginta. alii septuaginta quinque eas assirmant. quare non est arguendus Aristoteles,etiam si illarum multae.quae nuc habentur. Euripidis fabulae felicem exitum habeant: quoniam ad has, quae passim leguntur. Aristoteles non respexit; sed ad omnes. quas Euripides scripsit. Animaduertendum est,ideo Aristotelem dixisse in scenis. & in certaminibus, quoniam interdum poetae in ludis Tragoediis certabant, interdum ueror Tragoedias abs que certamine.ut etiam nostra tempestate fit. actitabant. Mao Euerintit, Et Maj μκ ρικον in. Aristoteloe hoc loco cum Euripidis oeconomiam. hoc est dispositionem.quo ad fabularum exitum pertineta audet,quem magna ex paro te lugubrem faciebat deinde in aliis cum n5 recte uti oeconomia die at,ad parates alias.quae cum fine nectuntur, principium inquam ct medium. id esse refer dum existimarem, ut sese rectius in fabularum exitu gereret Euripides, quam in caeteris partibus.Forte etiam malam Euripidis oeconomiam ammat, quoniam quod loco.tempori, ac personae congruum esset .minime uideret. Eu quoque in tertio Ethicorum libro reprehendit. Ridicula cinquit) ea sunt,quae Euripidem Alcmaeonem ad matrem interfici cdam compulerunt. Item infra de choro loquens.admonet nos sequi debere Sophoclem.nequaquam autem Euripidem. uerum de hoc loco suo dicemus. Iulius itidem Pollux libro quarto in Danaae choro Euripidem damnat. Quod si recte nos Aristotelis praecepta attenda, mus.dum Euripidem legimus,quando is a recta deuiat.nullo negotio dcprehedemus. t ἡ ρει εαυ-άχνlis καΜι --. Paccius in sua uersione uerba illas EcνNDUM ARTEM.omisit: quae tamen non erant praetermittenda; cum multa sint ex arte pulchra quae tamen plebeis pulchra non uideantur; ut infra de tragoedia dicetur. Ari istoteles igitur inquit:T RAGOEDIA PULc HERRlMA SEcVNDUM ART E M : innuens apud uulgus alias alteriusmodi Tragoedias esse pulcherrimas.quae scilicet laetum exitum habent.

186쪽

Secundo loco sequitur, quae a nora ullis in primo collocatur, illa ex Emplici genere compositio. quo ex ordine Odystea e qui quae diuersa ratione,

partim ex prae tantioribus personis , partim ex humilioribus constet. Huic sane prinias tribuit theatralis imperitia. quippe uates hanc auram squun/tur, componentes quidem ad uot pectatorum. Caeterum voluptas illa nox

Tragoediae, sed Comoediae propria est. In hac missi qui, velut Oresses, Niribiis, secundum fabulam,inimici ferim,reconciliata tandem in rer se amicitia,neuteri ab altero obtruncatus disiecti.

EXPLA NATIO .

Dictum est hactenus quae fabulae constitutio sit in Tragoediis omnibus prima; nunc secundam costitutionem aggreditur, quam qui dem aliqui primum obtinere locum existimant: eamque duplicem habere constitutionem affirmat: quoniam non unius duntaxat hoὸ nunis ex felicitate in infelicitatem transeuntis, ut in prima,exprimi tur actio, sed duorum,qui scilicet ex aduersa in secundam fortunam sint mutati. Id uero declarat exemplo Tragoediae, Odysseae uocatae, quae sane de*deratur. ct subiungit hoc secudum constitutionis genus exitum melioribus constitutionibus contrarium obtinere. dixi mus enim meliores tragicas constitutiones lugubrem exitum habe. re. si igitur secundum constitutionis genus contrario modo se habet, finem laetunt habeat necesse est Additq; constitutionem huius. modi peioribus uatibus primam uideri ob iudicii spectantium ini. becillitatem: hoc est quia spectatores huiusmodi constitutio magis

oblectat,ipsis poetis prima uidetur. ratio autem est : quoniam dete/riores poetae ad uota,delectationemque spectantium poemata cona ponentes, spectatorcs sequuntur; ct huiusmodi constitutiones eiu ciunt,quae spectantibus iucundiores appareant. quos reprehendit Aristoteles dicens huiusmodi uoluptatem a Tragoedia minime ex

pectandam,cd in Comoediar potius propria sit. inepte igitur illi poetae faciunt, qui Comoediae uoluptatem L Tragoedia in gratiam imperitae multitudinis trahere conantur. Eam autem Tragoediam, quam

pro duplicis constitutionis exemplo posuit, exitum Comoediae congruentem habere probat. nam in Tragoedia duplicis constitutionis, qualis est quae Odyssea uocatur, si qui inimicissimi sint,ut Ore/sies ct A egi sinus, in postremis euadut amici, nec alter alterius causa occumbit. exemplo autem Orestis 2 Aegilthi usus est, ut sum/o i i num

187쪽

mam inimicitiam demonstraret. Deteriores igitur poetae, omittentes id, quod Tragoediis peculiare, ct maxime artificiosum erat, ut

tiorum expurgationem,uoluptatemque, nii sericordiae,ac terroris interuentu comparare, ad aures ac iudicium uulgi Tragoedias accommodabant.

Quanquam aliis hune locum sinu ς aliter interpretati, per Odysseain Homerici poematis constitutionem intelligentes; siquidem Homerum superi uxnon Comoediae solum in Margite.uerum etiam Tragoediae in Odysica norma dedisse Philosophus asseruit: nunc tamen sententiam mutamus. existimantes Odyssean .cuius hic Aristoteles meminit. Tragoediam extitisse: quoniam hoc loco uerba fiunt de tragicis constitutionibus; minime ueror de iis. unde tragi cae constitutiones desumi possint . Cuius rei argumento esse potest id, quod ab

Aristotele in hoc contextu ponitur,ctim inquit: H V l c SANE' PRIMAS TRIBvIT THEATRALIS I M P E R i TI A.& parum infra clarius adhuc: i N HAC ENIM inquit si QTI, UEL VT ORESTES ET AEGISTHvS, SE v N DUM FA BULA M. IN IIII cI F v E Rl N T. R E c Ο N cI LI A T A TANDEM INTER SE AMI cITIA. NEUTER UE AB ALTERO OBTRUNc

Tvs D IscEDET. Cum igitur Aristoteles locis duobus in uno de theatro,in altero de reconciliata Aegisthi &Orestis amicitia meminerit. neutrum aut ad Odysseam Homeri referri queat.neque negari positi spectaculum. N amicitiae reconciliationem ad actionem pertinere. satis apertum est.Odysseam hoc loco fabulae tragicae nomen existere. cuius auctor & si nobis ignotus sit. forte tamen Epicharmum eum fuisse quispiam suspicetur. ix enim tui auctor est Athenaeus in nono & decimo quarto a duaς edidit compositiones, quae nomen ab Ulysie sumpserunt. Quanquam uero Comoediarum inuentor, atque auctor extiterit Epicharmus. fieri tamen putest,ut tragicas etiam fabulas conscripserit; & eas praesertim. quae a Comica conlii tutione non admodu abhorreret; quales nimiarum Aristoteles hoc loco recenset. Aegisthus praeterea. & Orestes non sunt personae.quae Comoediae conueniant cum fuerint illustres uiri. dicta igitur de Oreste.& Aegistho ad Tragoediam referenda sunt . . Et cum dicat: ἐκει γ Hol

constitutionem duplicem Tragoediae. qualis est Odyssea uocata; quoniam uo cena εκώ, hoc est illic.ad superi ut dicta referri oportetini mirum ad Tragoediam Odysseam uocatam. ni uelimu dicere. uerbui L Lic. reserri ad Comoediam,&nominibus.Aegisthus & Orestes.quanquam non sint perso . quae Comicae a ctioni conueniant.tamen usum esse exempli loco. ut suminae duntaxat inimicitiae poneret exemplar; quae tandem in amicitiam nihilominus desinit. Ex hoc contextu potest elici,Tragoediae magis esse proprium ex selicitate in inseli citatem. Comoediae contra ex infelicitate in rerum quietem, ac tranquillitatem desinere: ideo* uoluptates quae ex Tragoedia, Comoediat proueniunt,diue sis. ac unicuique accommodatas esse oportere. duplicem item constitutionem in primis Comoediae conueni re. simplicem uero Tragoediae. t murrωσα εἱ εν- αστοῖς βελτοσ1 4 δεκώ a livia πρωτα G. via eps7' Mέ ων ο inisseti In haec uerba mendum irrepsisse putam ux. nam . aut illae duae uoces. η xsem sunte pungendae.aut quod magis probatur in locum uocis A, G, scribi debet,ut rocta lectio sit. --δεκῆ sigi Gnit a. illi autem uoci μ . correspondet uox si, infra posita, cum ait ut Aiiκ τηο τραγωδLo stra . Ratio. quae me uerba

castigare

188쪽

castigare suadet.cst quod uideo Aristotelem simplici fabulae costitutioni dupli

cem constitutionem opponere. simplex uero constitutio. quae ab Aristotele inprimis habetur.constat,ut antea Philosophus dixit ex conititutione actionis. unius duntaxat personae,quae exitum habet infelicem, cum prius huiusmodi persona felix haberetur. igitur constitutionem tragicam duplicem.quam sint

plici opponit.oppositam dispositionem habere necesse est ut scilicet no ex simplici persona. sed ex multiplici. ut non in infelicitatem.sed in selicitatem dcinat. Si igitur,ut uerba graeca passim excusa inueniuntur, fideliter latine uersa sclegantum So HABENT EXITUM H cONTRARIO MELIORI BusET DETERlORIBU S: ut sciasus sit quod meliorcs inducantur,qui primum

infelices.ut Vlysics in Odysica in fine felices evadant: peiores uero contra .primum felices.ut proci, deinde infelices in fine quia pcrimuntur, quomodo haec constitutio dicetur habere finem contrarium constitutioni simplici ρ nam in eiusmodi exitu duplici non ni agis selix, quam infelix exitus apparet: quoniautroque modo diuersorum gratia est appellandus;selix quidem quod ad Ulysese m. infelix ueror quod ad procos attinet. χὀd siquis mordicus contendat. fi nem illum posse felicem dici.quoniam meliores peioribus sunt pmferendi, uideat is Arutotelis uerba in hoc contextu.quae prorsus huic explanationi repugnare uidentur,cum inquit: i L Llc ENIM Q UANQUAM INIMI cIssi Mi Si NT IN FABULA, UT ORESTES ET AEGIS THUS, AMICI FA-cTI IN FINE EVADUNT, NEUTER Q UE AB ALTERO OBTRUN-c A T v R. quomodo igitur in hoc exemplo finis est bonis & malis contrarius od si uerba. ut nos fecimus, castigentur, omnia consentire uidentur. ponit enim eos, quibus constitutio duplex praeferenda uidetur. hil sunt poetae peiores: oui qua ratione moueantur,ostondit,ac eam infringit, ut in explanationi bus eii dictum. Alius praeter haec in eisdem uerbit error esse uidetur, etsi non tanti momenti. legitur Θεάτρων : fortasse θεατῶν scribi debuit. sed ob uocis simi litudinem ex uera in adulterinam mutatio facta est. cum enim in sequenti uer,su legatur τοiς Θεατας. quae uox priori respondet, uidetur quod & in priore i

gendum sit θεατων. non autem εεxτρων. tamen quomodocunque legatur,expli

candum est θελ ραν αλ δ Θεαγων : nam et O rρα pro spectatoribus i probatis auctoribus usurpatur. άBέ-- Paccius perite IMPERITIAM vertit. Ex hoc Ariistotelis loco mea quidem sententia locus alius in tertio de Rhetorica li bro sub principiu explanari potest,curm inquit: cino a. diu γα δ α , καθαπερ Hui G ακροατο ροχ ηρίαν. uerbum enim μοχειριπι in illo Rhetorices loco,idem quod hic in poetica et eoais,ualet. Caeterum quoniam hic contextust difficilis est,Pacciusφ uerba graeca recte) no expressit, iccirco clarioris intellige-tiae gratia eo modo graeca uerba.quo ipsa castigauimus.uertemus:quae sic se habent. t s E c v N DA uero prima dicta a quibusdam est constitutio quae & du.plicem constitutionem habet.quemadmodum Ody ilia. & quae desinit et cotta,rio melioribus & deterioribus. prima autem esse uidetur. ob theatrorum imbecillitatem sequuntur cnim poetae secundum uotum facientes spectatorum.

Est autem non stac Tragoediae uoluptas. sed minis Comoediae propria. illic enim. li inimicissimi fuerint in fabula ut Orestes & Aegistbus in fine amici di

189쪽

Terri icum vera illud, arque miserandum cum ab apparatu scenae prof-ctfitur, tum a rerum compostione : id quod multo prae tantius , melio, rispuatis erit. Sic enim flusam contexuisse oportet, ut etiam sublato spectaculo quis, quae geri contigerunt, percipiens plane exhorreat, mryer in tu ruci quibus apprime duobus, qui subulum Oedipodis cognouerit, cietur. Illud autem, quod ad spectaculum pertinet, minus sane operoseum est, impendio indiget. proinde, qui non terrificum illud , ed portentosum tantavit spe ctaculo exhibent, diem prorsus a Tragoedia habendisiunt. quippe det Iasio non omnis tam ὰ Tragoedia, sed quae tantum propria cis si quaerenda erit.

EXPLANATIO.

Postquam Philosophus eam Tragoediar constitutionem damna/uit,quae duplex est, ct finem laetum habet, reuertitur ad id quod Tragoediae munus est, terrore inquam,ct misericordiam excitare. quod

cum bifariam fieri possit, uel aspectu, patrando scilicet in scena ne/ces, uulnera, tormenta, & id genus alia, ut antea dictum est,uel ex ipsa rerum serie constitutioneque, hoc est ex uerbis solis ac solius auditus intcruentu misericordia, ac terrorem suscitare,admonet priori postremum modum esse praeserendum . & rationem reddit, in. quiens: Oportet enim citra aspectum sic fabulam texere,ut qui res factas audierit,eum horrere,ac misereri ex iis quae contigerunt,opor teat: quae animi perturbationes fabulam Oedipodis audienti contingent . Parare uerb misericordiam, ac terrorem,a ectus inter/uentu, caret arte, hoc est non est poetices artis : ct indiget sumptu,

hoc est indiget praeparatione,qua id effingere possimus. siquis enim in scenam inducatur, qui se iplum interficiat, opus est multa praepa/rare .ut id uerum appareat. Reprehendit praeterea poetas eos, qui non obiiciunt uisu terribilia,sea monstruosa , ueluti daemonas, aut immania animalia fingentes. huiusmodi enim actio nihil ad Tragoediam spectare uidetur. QMod si quis monstruosa haec oblectare dicat, respondet id quidem esse uerum, non tamen uoluptatem quam cunque ab ea, sed quae Tragoediae propria est,expetere debemus.

ANNOTATIONES. Cm μυελε νον τωσαψεως γενtin . Haec cum Paccius in latinusermonem recte non uerterit, ita nos illa exprimm . I G lT V R TERRIBI

190쪽

LE Q UIDEM. ET MISERABILE EX ASPECTU FIERI POTES THaeeutro uerba itidentur id respicere.quod dixit. cum perturbationem definiuit, ea sci licet esse actionem corrumpentem aut dolorem inserentem,ut neces. quae in aperto fiunt uulnera.cruciatus,& huiusmodi. πρατῆ Ixς hic monstruosum proprier significat.rnonstra enim quoniam praeter naturam sunt,admirationein imi iciunt, & uoluptatein hinc essiciunt. PARTI cULA . LXXIIII. ti si etia Me λους, μ*Mουαμ Pisauut ἰδον in παρασκ- χειν ων πωτιῶ , τα

Quoniam autem a timore, misericordi e talem desecta tionem pem imi talionem poeta parare debet Jatis quid apparet in ipsis rebus id ese infrendum. De rebus itaque contingentibus, quae terrifici, quaeve miserabilis neciem aliasurae sint, deinceps dicere aggrediamur. I seces autem erihuiusmodi actiones vel amicorum inuicem, ho lium sue etiam neutrorum esse. Itaque si bos lis hostem obtruncet, obtruncarinvs ve sit, nequaquam

miserabile illud, praeterquam necis ipse asserita, assequetur: trip sequetur,

sinter neutros id accidat. Perturbationes vero ipse, quando evenerint ino

ter necesserios, ueluti si frater fratrem inlius patrem, mater situm, filius

marrem uel necet,vel necaturussi, aut etiam tale quid sicinus patret lagroturusve sire,captandae sunt.

Ostenderat Philosophus Tragicum poetam imitando misericor. diae, ac terroris interuentu delectare: eadem nunc repetens, ex illis enim alterius praecepti tradendi occasonem arripit inquit: avo/NIAM AUTEM P TIMORE, Μ Is ERI ORDIA UE TALEM DELEcTATIONEM PER IMlTATIONEM POETA PARARE DEBET, SATIS QUI IDEM APPARET IN IPSIS REBUS ID ESs EI N s E RE N D v M. igitur hac in parte propos tum est docere nos ex quibusnam misericordiam, ac terrorem fabulis inserere possimus . id commodissime fiet,si ex iis,quae contingunt,quaenam atrocia lu/ctuosaque sint, cognoscamus. cie his igitur agendum . Auspicatur autem actiones graues, ac hostiles diuidendo, quae uel amicorum erunt,qui huiusmodi inuicem gesserint, uel inimicorum,uel eorum, qui nec amici, nec inimici erant. Proposita diuisone, primum de

struit, quod actiones hostiles aduersus hostes siue factae sint, sue snt

facienda,

SEARCH

MENU NAVIGATION