Vincentii Madii Brixiani et Bartholomaei Lombardi Veronensis In Aristotelis librum de poetica communes explanationes Madii vero in eundem librum propriae annotationes. Eiusdem De ridiculis et In Horatii librum de arte poetica interpretatio. In fronte

발행: 1550년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Virgilius, ac deinde Petrarcha noster, atque alii , quos praetermitato, ad eum in Poesi gradum peruenere, quid est cur non confida. mus alios pariter eodem peruenire posse : cum idem mundus hodie sit atque tum , cum illi florebant: neque sit postea mutatus, aut ordo tempestatum , aut solis circuitus : neque aliud aliquod sydus errantium . aut non errantium mutationem senserit Z Quinetiam cum ct hoc amplius habeamus , qudd post illos nati sumus, atque ab iis adeo prouectas artes accepimus, ct tam praeclarum Aristotelis libellum , quali ducem quendam nacti sinus ad Poe/sm, non uideo cur non speremus existere aliquando posse illis

etiam,vel ex academia nostra meliores. Quare nunc confirmati quae sequuntur cognoscite . Iis, quae paulo ante commemora.

bam , accedit Musica, eiusque harmonia, & rhythmus sue numerus, quae duo praecipue i unt non ignota poetis : si quidem Melici, Dithyrambici, Nomici poetae 1 unt;& Tragici, Comicique harmonia, ct rhythmo, tum eo qui in uocis prolatione, tum eo qui in motu corporis apparet , quaecunque imitantur: Epici

uero eo, qui in uocis prolatione ac metro fit: atque eo saepe non ignauiter, cum etiam citatas actiones numeris quam simillimis exprimant: ut in Virgilio, finibus omnes Haud mora prosiluere suis: ubi uero pacatas, ct graues sedatis.& srmis, Principio coelum, ac terras, camposque liquentes, Lucentemque globum Lunar, ct c. Quare si recte harmonia st numero imitatio facienda est, Musi. cam norit poeta necella est: ut cimi quid uoce reserendum uidea/tur , aptum harmoniae genus adhibere possit . hic en harmonicum, quod est artificiosum magis atque arduum per diesm : illic diatonicum , quod est naturae nostrae accommodatius ct facilius: sibi chromaticum , quod medium inter haec, ct ob id a chroma. te & colore nuncupatum est: ex constitutionibus hypatoidem , uel me idem, uel netoiden , hoc est supremam , mediam, infi/mam norit: ex tonis phrygium , dorium , lydium : ex modis no/micum, dithyrambicum, tragicum: inter species eam, quae ad mi serationem, ad iram, ad tranquillitatem moueat. Eadem ratio in rhythmo atque numero: quibus duobus, harmonia inquamst numero , poetae utuntur pariter , atque musci . quare fortasse Plato Muscam poetarum parentem appellauit. Porro autem cantores , musici , ct poetae communi nomine nuncupantur,

32쪽

DE po ET Ic A PRAEFATIO. . e s

Θ-- άαῖός ς & utrorumque opera cantus , ct carmina: ct cane re utrique dicuntur . ων --, Arma uirumq; cano . Adγdo etiam illud, qubd Musae ipsae uidentur magis praesides poetarum . Iam uero Astrologia tota in Poes locum quendam ha bet. scatet Homerus exemplis , Virgilius , ct alii quὶmplurimi. qui

loci notiores , quam ut nunc, me uobis recitentur: satis enim hic est indicalia'. Nec minus atque illa, quae ante dixi , Ceo/graphia, & moris gentium antiquitates : cum S Geographiae, multiplicis experientiae ducem Homerum legamus apud Sir bonem . Auguria, somnia, uaticinia suere quondam , ct nunc apud aliquos maxima sunt in existimatione: neque his caret Poe sis. Physio nomica etiam in Potai. tali enim pectore Agamem. non, tali capite Thersites talem animum, talemque naturam im dicant. Adde uitae mores, institutiones in Politica, Oeconomi/ca, publicarum priuatarumque rerum spectra quaedam in Poesi domi foris , bello ct armis, pace ct legibus, ducum , consiliario.

rum, uirorum, UXOrum, parcntum, filiorum, dominorum, seruorum , personarum omnium officia, ac munera, moralis apud poetas Philosophia. quod ipsum plane sic Horatius. Troiani belli scriptorem maxime Lolli

Dum tu declamas. Romae, Praeneste relegi

Qui quid si pulchrum , quid turpe, quid utile, quid non,

Plenius ac melius Chrysippo ct Crantore dicit. Tum uero artes apud poetas adumbratae : quae sunt postea auctae illae, atque persectae, ct ab earum primordiis aliae, tempore intro. ductae. exemplorum magna copia. ac ut aures uestras blandius de mulceam , recito de nente Catulli uersus muliere. Lama colum molli lana retinebat amictum; Dextera tum leuiter deducens fila supinis Formabat digitis, tum prono in pollice torquens Libratum tereti uersabat turbine fusum :Atque ita decerpens aequabat semper opus dens, Laneaque aridulis hinebant moria labellis , inae prius in leui fuerant extantia filo . An te pedes autem candentis mollia lanae Vellera uirgati custodibant calathisci. . Sic enim expressit, ut rem uidere uideamini ac si ars ignota eL set, hinc doceri posset. huic permulta similia legenti obuia. Aedi. scioru ratio apud poetas nonnulla,urbes, oppida, portus, nauigia, regum, priuatorum, urbana, rustica aedificia. In Pictura ex de.

i ii scriptione

33쪽

scriptione poetarum pictores quas lineas ducerent, quibus orna rent coloribus, quomodo mores assectusq; fingerent, accipere potuerunt. Quid de Medicina dicam p cuius etiam, & eius quae uictu, &eius quae medicamentis , ct eius quae manu utitur, quaedam in poematibus quas semina : quae qui Medicinam teneat, ct poetas non ignauiter legat, facile agnoscat. Vulnus mortiferum ad heγsar aut in iugulo Medicinae chirurgicam spectat. Moly,dictamnus, erbariam. Boum allatae carnes militibus ac laborios s idoneae, diae teticen . Ac scripsere poetico lepore res medicas multi: ct scripsit modo ciuis , ct municeps meus Hieronymus Fracastorius . His esto inflammati, quae ante dixi, satis arbitror ostendisse nostroruopera poetarum scientiis omnibus, atque artibus referta. neque id, quod initio admonebam, cum aliis etiam artibus pariter comune. Quanquam enim medico Galenus , Oratori Cicero, architecto Uictruuius , ac sere unusquisque, dum se suamq; commendat artem, alias omnes uni suae attribuere conatur: inter hos tamen ac poetas

permultum interest . Medico enim usui Logica, naturalisq; Philosophiae quaedam pars : caeterae uero non ita . idque sensit Galenusiple Megi cinae suae celebrator; atque adeo de coelo, de anima quae/stiones repudiat, quas poeta complectitur. Rhetor etiam Logicam,rubd ea si sere contemplationi artique communis, ct rebus agemis apta , ct Politicam, in qua maxime uersatur, attingit: natura lem autem Philosophiam, aliasque tam multas, de quibus ante dixi doctrinas, non sere. codemque modo architectus atque alii, non ignobiles illi quidem , led non poetae conserendi artifices. poeta unus in unius actionis imitatione omnes illas amplectitur,omnibus fruitur, ex omnibus quas quaedam apis cacumina peruolans, sua. uissima quaeque decerpit, suasque in cellas ct fauos distinguit. Id autem quasi quodam speculo , ut agnoscatis, accipite. Proposita

morum cum uoluptate correctione, actionis imitatio peragitur

huiusmodi. ut in Virgilii Aeneide. Vir quidam pietate ct sortitu/dine praeclarus,paretium beroe, Dea,diruta patria, matre Dea monstrante uiam, data fata secutus , in Italiam alienam terram aduer sis actus terra marique casbus, ibiq; bello uexatus, urbem tandem

condidit. haec summa fabulae : quae postea epi diis introductis ue/nit amplificanda. Hic primum grammatice loqui necesse est: ex Lolica distinguere S iugi care: ex sua Poetica scribenda disponere:ex

lusca suauitatem inducere. Rhetorica in usum uenit per senarum maxime colloquentium causa: naturalis diuinaque Philosophia incommunicatione Deorum atque hominum, eorumque actionum proprietate

34쪽

proprietate : Astrologia , Ceographia, fabulae, mores gentium , dum itinera ct nauigationes ponit: Ethica, dum uirum Donum regem, ducem facit: quod uis genus instituit, affectibus, uirtutibus,

ac uitiis cuiusque ante oculos positis : artes omnes, medicando, aedis cando , nauibus, armis faciendis, cibis parandis, agro colendo, utroruni studiis mulierumque agendis . Iam uidetis homi nem poetam,non, ut loquimur, ingeniosum, prudentem, sed egregie uirum singularem, hominem plane persectum : id quod ami/tror uidisse sapientes illos, qui ex lauro corona censuere poetis dandam: sic enim perfectum innuebant hominem , cui nihil deesset: uam nulli alii literaru causa dandam censuere: quanquam illi qui/em poeta magis laurum hoc facto, quam poeta lauro decorabant. Hactenus quod ad Poesim opusq; Poeticae pertinet. de ipsa d inceps Poetica. ac prius quoniam ct Poeticam dicimus, ct Poesim, ct Poema, aperiendum uidetur latius quid iis nominibus fgnificetur . Poema opus est, quod extat, ut aedes . Poesis huius motus atque effectio, ut aedificatio. A rs poetica modusque efficiendi, ut aedificatrix ars. ac Poesis duplex; ut & essectio sit,st uia atque in o. tus, dum pangitur initio': ct id extremum,esina opus iam perfectu

est & apparet: ut inde saepe pro opere ipso, atque uerbi gratia Ilia.de, quod est poema, Poesim dicamus; cum sit in poemate Poesis,

ut sunt in re mota motus. Poetica autem, S ut ita dicam effectrix, qua de nunc agimus, ut a definitione proficiscatur institutio, quanquam essectionum magistra ipsa uoce innuitur, inter effectiones tamen omnes excellenter ac proprie recta quaedam est pangendi ra. tio atque methodus. hoc communius: postea distinctius, qua scilicet arte qui careat non sit ille futurus poeta bonus : uel si teneatras ante dixi disciplinas omnes : cum iis recte ad poema conscienum uti non possit sine methodo atq; arte. cum enim recte uel an te, uel ingenio, uel imitatione componamus, ars magistra est atq; certa, ingenium saepe labitur, imitatio artis, ars quas ipsa est: ut per Poeticam unam recte certo ex illa tanta doctrinarum omnium materia opus ac poema confici possit: quod ex effictis omnibusessita poematisque nomen praecipuo iure tenuit. Laudabilia qui. dem artium permultarum facta: poema opus diuinum, ad bene beateque uiuendum comparatum, ac uel eius qui essiciendo, uel eius qui efficto dat operam, mentis persectio . Cum igitur ex hoc

ipso libello,qui de Poetica inscriptus est, persecta cognitio, ct de Poesi , ct de hac ipsa arte Poetica habeatur, hinc plane admirabilis utilitas. cum enim cognitionibus uel ad usum,uel ad uoluptatem

iuvemur,

35쪽

iuuemur . est Poeticae usus ille, quem antea dixi, humanae beatita. tis mentisque persectionis, qua nihil praestantius : R est incredibilis uoluptas, quam uos opinor in poematibus uel conficiendis uestris, uel agnoscendis alienis saepe sensistis . Quod autem Plato uir admirabilis nonnunquam Homerum carpsit, quasi damnosast illa lectio , id ne uos offendat: aut ne propterea Poeticam damnate . nam habet suam Homerus defensionem : quod uel non illa pueris, etsi a grammaticis explicantur , scripta sunt ab Homero , a quibus Plato reiicit: uel quae ponit, non proponit omnia quas recta, sed

uirtutes ut amplexemur, uitia ut auersemur. Itaque uel ne Home/ri quidem uitiu ullum , vel Poeticae certe nullum. Redeo ad pera sectam, neque ulla ex parte uitiosam Poeticam nostram: quam ego nunc, ne quod a me praestari possit, quicquam omnino Gesyderetis, in artium scientiarumque diuisone inter topicas rationalesq; Auero e uiro philosopho auctore colloco . cum enim logicas quinq; dixerit, Demonstrativam , Dialecticam, Sophisticam, Rhetoricam , Poeticam indicasse puto : quod non opinor Gramma tracam in eo numero collocandam : aut si Grammaticam in quinque uolumus . Sophisticam in Dialectica numeremus: quod eiusdem

est Dialectices, ct quod probabile est, & quod non est, uidere posse . De illis utcunque . Nunc Poeticam, quam ille nominatim in/dicat, de qua non dubitatur, logicam pono. ct hoc cum reliquis illis aliis Demonstrativa scilicet, Dialectica, Sophistica, Rhetorisca habere commune dico, quod neque materiae loco res habeant:

uerba tantum N Orationem. neque in certo uno genere uersentur:

sed in omnia insinuant sese. haec communia o illa propria atque distincta; quod Demonstrativa, ct eius duae comites Dialectica RSophistica logicae ipsae appellantur: quod harum maior quidam usus ct communior in dissertationibus, ct quibusdam quas punctis concisa breuiter admodum atque strictim quod proposuerunt, efficiunt, ct ut ita loquar, syllogisticae prorsus existunt: atq; adeo qualogicae lunt, ct in rationibus illis uersantur, ex se nullum relin quunt opus, nec magis hanc, qu mi illam sibi limitant materiam . Rhetorica, Poeticaque contra: quod non adeo uere ac proprii Logicae appellantur, neque syllogismo fere, sed exemplo atque en thymemate , rationibus quas popularibus utuntur : atque harum qua huiusmodi sunt, eXtant opera . orationes atque poemata , plurimumque in politicis occupatur argumentis. Nunc tres illas re linquo , quod S multo atque Poetica sunt notiores, in usu quoti/diano magistrorum disputantiumque uersatae, ct nostro in praesen/

36쪽

tia sermoni iam nullum asserunt intelligentiae lumen . Sed inter Poeticam atque Rhetoricam hoc interest, quod Rhetorica plus habet Dialecticae, ex qua partim , partim etiam ex Politica prose/cta est, ut apud Aristotelim in primo de Rhetorica conflare ui

deo : ut 2 Rhetorica ct Dialectica non magis assirment,quam neogent: cum in re uaria mutabilique uersentur: ob eamque causam iacultates uocentur in primis , quod utrunq; possint. ac Rhetorica quidem uni magis addicta generi, ciuilibus scilicet rebus: tam, etsi non est usque adeo propria cuiusquam : quae cum ' exemplum usurpet& enthymema syllogistica Rhetorica magis . habetque . ut dixi, Rhetorica opera oratione 1 oluta; cuius scopus atque proopositum est id docere, quo , quid persuadeat, in quacunque reprompte inueniamus . Quapropter ab Aristotele definitur esse Rhetorica, facultas uidendi in quavis re quod si ad persuaden/dum accommodatum . Poetica uerb discrepat ab hac, qu bd non habet ortum a Dialectica: ac qu bd illius instrumentis utatur, id facit ut dillincta est atque superior . res ciuiles praecipue quidem am/plectitur, non eas tamen solas : usurpat enim Muscae plurimum:&, quod ante dicebamus, in omnibus uersatur disciplinis paulo minus

ac suae ipsarum artes . neque usurpat enthymema fere, sed exem.

plum : idque ut effctum a poeta postum in rei similitudinem ue,

ni re possit, unde debeat auditor argumentum sumere . huiusque sunt opera uersu scripta delectationis augendae causa: ac nonnul/la horum cum harmonia, suisque ratione quadam inter se dimen.ss corporis motibus: ut est in Tragoediis, earumq; maxime actio.

nibus; in quibus ipsis, ut amplior etiam si ornatus, magisque de. lectent, magnifici instituuntur apparatus . inare cum multo distinctius atque subtilius de Poetica locuti simus, alio quasi initio , pau/lb in re ipsa prouecti magis; dicimus scopum esse, &,ut ita dicam, consilium Poeticae ipsius, id uidere, quod appositum si ad facien

dam uniuscuiusque actionis, assectionis, moris, suaui sermone imi. tationem, ad uitam corrigendam, S ad bene beateque uiuendum: ut si haec aliquanto concisor, atque illa superior Poeticae desiit. tio . Poetica est facultas uidendi quodcunque accommodatum est ad imitationem cuiusq; actionis ,assectionis, moris, suaui sermone, ad uitam corrigendam, & ad bene beateq; uiuendum comparata. Neque uero quod logica sit Poetica facultas . eo minus nobilis;

cum,ut ante GiXi, tam praeclarum Opus ipsum poema, non ut Dia

lectica, quasi quaedam sterilis sine suo fructu, sed S opus facit: ct

in faciendo cum Philosophiam,aut historiam attingit, non migrat

in alienum:

37쪽

in alienum : sed ut ipsa cst atque Poetica modo suo , suisque legi/bus; nec in illis ipsa conuersa, sed illas in se conuertens, utitur ut propriis, ad suum usum, suumque finem . Quare cum sit eo unaquaeque honoratior, quo id est, in quo uersatur illa, praestantius: cumque in omnibus disciplinis ita Poetica uertetur, ut dominari uideatur mortalibus ,immortalibus, humanis, diuinisq; operibus: arbitror uidere uos iani nullam artem huic conserendam, nullum literaria in studium Poeticam adaequare posse. Atque ut seriem locumque Poeticae capellandae uideatis, & huius de Poetica Aristotelis egregii uoluminis: cognitis logicis rationibus, ct Dialecti γca in primis, & Rhetorica, Poeticae locus . Qui ex ea uelit etiam pangere , disciplinis cognitis quantum potest, ac praesertim Ethi,

ca, ct ex Musica metricis certe numeris: cum rhythmus, qui in uerbis est, una cum harmonia non si hodie frequens, ac multo magis aboleta eslictio corporis , eiusque rhythmus. Adelle etiam opor/tebit, ut ante dicebam , ex aliis nonnihil disciplinis; ut qui carum plus habuerit, si ille poeta futurus persectior. Qua in re & or nium iudicio , ct Platonis sententia, uir admirabilis Homerus , ct omni laude atque honore dignissimus; qui in poematibus, ut poetam decebat, scientias, artesque omnes admiscuerit suis. Sed de his satis. Nunc librum hunc ipsum , ut res adhibita distinctione sat illustrior, primo in prooemium , ct ut ita dicam , narrationem diuidendum puto . Deinde prooemium in duas item partes : qua. rum in una quae deinceps dicenda, proponi uidetur, in altera orγdo in dicendis . In ea autem , quam dixi quasi narrationem , illa quae sunt initio proposita, sic explicantur: ut initio de Poetica ipsa latius atque communius , deinde exquisitius S apposite magis; qui est Aristoteli usitatus progressius, ct rationi nostrae ad discendum accommodatus; quo in loco usui futurum iis , quae postea de par. tibus dicentur, nonnihil attingit. Tum de parte Tragica, eiusque membris. De fabula, quod caput est : quonam modo recte constituatur: de partibus item qualibus, ct quantis . De Epopoeia . De increpationibus, desensionibusque poetarum . Extremo loco duae illae praecipuae partes Poeticae, Tragica atque Epopoeia, in con γ arationem ueniunt, deque earum dignitate decernitur. Atque aec omnia tum diuisione, tum copositione, tum definitione, nonnunquam etiam syllogismo absoluuntur . Sed quod magnum est in hac ipsa Poetica: ut eam ex hac spem concipiatis, quae maxima concipi potest: est Aristo telis Poetica; eius, de quo tantum abest

ut honeste,ac cum laude satis dici possit, ut ne admirari quidem illius

38쪽

DE POETIc A PRAEFATIO. a

illius diuinitatem possimus satis : qui ut ante se uicit omnes, ita cum nemo hactenus adaequauit; atque, ut opinor, nemo posthac. Atque esse Aristotelis testatur antiquom fides, arguit ipse stylus, ac scribendi ratio, quod ita locutus esset nemo praeter illum : perfecta methodo , cui nihil desit, quod adesse debeat; propostis initio ueluti capitibus quibus dana artisque principiis, ex quibus ante postis, quae consequuntur plene persequitum neque ullam omnino particulam relinquit intactam, ut inde periecti Poeticae magistri es te possimus : a qua laude qui de Poetica postea scripserunt, ita ab. erunt, ut 2 superuacanca dixerint, ct necessaria tacuerint; ine pie utrunque . Quare illud etiam auguror quod a Cicerone stri,ptum est cie Rhetorica Aristotelis, illius introductae splendore neglectas sitisse,atque adeo deletas omnes, quae ante illam illustres extiterunt fore ut ad uitam reuocata Aristotelis Poetica, ct in cla, rissima luce posta quae gratia uobis debetur b Inflammati) de me, dio tollantur aliorum omnes Poeticae . idem scilicet meritum, idemque euentus; Aristotele utriusque auctore. Vniuersae autem ipsus Poeticae, quae tanta tamque praeclara est, quae origo , qui S auctor, hic si forte quaeritis, illud dico esse repertum antiquissimum, ut retulerint in Deo, quidam . Digna Poetica diuinitate; sed illa fabulosa sortasse magis. Nos autem ducem sequentes nostrum, ita sentimus : duas protulisse Poeticam naturales causas, alteram imi, lationis studium, alteram harmoniam ct numerum : ut qui scilicet ad haec magis apti fuerant, rudi quodam incomptoque principio Poeticam inchoarint: quae postea ab iis prosecta primordiis, imitantibus aliis alia, pro sua cuiusq; natura, illis auctoribus 2 aucta, ct multiplex facta est. Quare neque natalis , ut ita dicam , Poeticae dies, neque certus parens afferri potest: illud certe affirmari potest, cum esset naturae nostrae aptissima, neque initio genus huma/num Poetica diu carere potuisse, neque unquam postea sne illaeisse posse: utpote quae ct ad perfectam beatamque uitam, ct ad ui γtam ipsam non idonea modo st, sed plane etiam necessaria. Huiusmodi Poetica est, qualem diximus, Inflammati ; nobilissi. ma , ct antiquissima; iucundissima, ct nobis accommodatissima ;sapientissima in poematibus , egregia in rebus omnibus, magistrauitae, R dux ad humanam,diuinamque felicitatem . Itaque nunc, proposita nobis Aristotelis Poetica, contendamus omnes quam tum possumus, ut cognoscamus Aristotelis sententiam de Poe, lica, eiusque partibus.

40쪽

VINCENTO MADII BRIX IANI

IN ARISTOTELIS LIBRUM DE POETICA

E a probatis Aristotelis interpretibus discedanaus. ea nobis con syderanda sunt, quae ad totius res intelligentiam plurimum auditorem adiuuare solent: nimirum scriptionis Propositum, Utilitas, Inscriptio , Quo omdine auctor leci debeat. Diuisio. Doctrinae uia, Quam haec sub iacultatem cadat. Aristotelis igitur in hoc libello propositum est agere de Poesi; eius enim uim .

atque naturam. g nera. paries, quot modo ea conflituatur: postremo etiam appendiculas eius pertractat.Itaque cum operis huius omnia in Poesim referantur. cam ipsam hic primum propositum esse constat : Finis autem ipsius Poelix est, actiones humanas imitando, suaui ser mone animum incultu reddere. Plutarchus enim in eo opusculo . Quatenus.& quo fructii iuueni liceat audire poemata. poetarum scripta ad uitae utilitate accommodare docet. Plato quoque in Phaedro inquit, Poeta infinita antiquo- legenda. ediscendaqi proponunt; quibus monumenta qua in plurima inse/δε runtur, priscorumqi uirorum uirtute praestantium gesta laudantur; ut puer aemulatione accensus, praeclara maiorum facinora imitetur. Nec me praetorii Platonem in Protagora dicere tragoedoru Poesm ad uoluptate. Erat iam spectantium potiuς declinare. Uerum id non Poesis. sed poetarum est uitium. nam illud idem Aristoteles assere de oratoribus . infra praeterea Tragoediam definiens ait. illa nox ab animi perturbationibus expurgari. Qui igitur ue

nerea poetice scribunt. ac turpibus . lasciuisi sermonibus iuuentutem cor rumpunt; perinde faciunt, ac mali medici, qui uenena propinant, cum asserre salubria medicamenta deberent. Ut hos ergo carnifices . non medicos uoocare par est, illos ita non poetas. sed ciuitatum pestes congruo admodum nomine nuncupabimus. Fine Poesis declarato, quae nam eius strata mat ries se . quam sibi exornandam proponit. satis apparet: animus scilicet hu/manus : quem sic, uti diximus. optimis moribus sibi expoliendum proponit. Materia ueror strata, qua de agit. nullo determinato genere, ueluti nec Rhetorices. clauditur. Et cum ad situm obeundum munus suaui utatur scromone. etiam qua ratione sermonem maxime suavem. ac gratum efficiat conis templatur. Plato enim in Gorgia inquit. Siquis auserat ex tota Poes concen- ., tum . & rhythmum, atque mensuram, aliud ne quicquam praeter sermonex,, quosdam stipererit 3 Quae cum ita sint. poetarum munus erit suavi sermone scribere . apte imitando. ut bonos mores inducant. Tragici enim perturba. tiones ex animis auferendo, heroici praeclara illustrium uirorum gesta uersi bus exornando. comici uitia irridendo. id apertissime exequuntur. Hactenus de libri proposito, cuius gratia ipsius etiam Poetices finem. atque materiam eXposuimus. Utilitas autem multiplex sequitur ex huius libri intelligentia. Nouerit enim qui hanc habebit. Poesis uim atque naturam. caeteraq . quae

in exordio Philosophus dicenda proponit. Praeterea non pauca ad solutam

B orationcm

SEARCH

MENU NAVIGATION