Vincentii Madii Brixiani et Bartholomaei Lombardi Veronensis In Aristotelis librum de poetica communes explanationes Madii vero in eundem librum propriae annotationes. Eiusdem De ridiculis et In Horatii librum de arte poetica interpretatio. In fronte

발행: 1550년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

Dei optimi maximi munere tributus animus uideatur:ab eo autem quod sibi conuenit recedere, nihil aliud sit . quam in turpitudinem tibi: ipsa nimirum ignoratio , cum nihil aliud sit, quam a cognitio. ne recellas, erit animi turpitudo: squidem homines uniuersi, auictore Aristotele in primo diuinae Philosophiae, natura cognitione iplam dejderant. At ignoratio duplex est altera nefationis, altera prauae dispositionis scenim Logici loquuntur de quibus Aribstoteles primo Posteriorum resol. pertractat. Negationis ignoratio est,cum de re, quam ignoramus, nihil omnino icimus. Haec rursus distinguitur . nam aut de rebus est abditis in natura: ct huius igno, rationis causa nullum ridiculu suscitatur,nis apud eos sortasse, qui haec se scire profitentur: aut de iis, quae communiter ab aliis scium tur, di quae natura sua sunt euidentes. Exemptu primi ut si quis, cur

calx ex aquae, minime uero ex olei admotione accendatur, causam

ignoraret, hoc risum non pareret . quod si ineptam aliquam huius quaestionis causam asserret, risum utique uiris sapientibus cieret. Exemplum uero secundi: ut si quis senex turpis ac diues se qui

dem , non autem suam crumenam ab aliqua meretrice adamari crederet, is risum omnibus moueret. Prauae autem dispostionis ignoratio est, quae ex deprauata nascitur ratiocinatione. Haec 1 ne multas species habet: ut affectu nimio quaestam diligentiam. iactantiam. pusillanimitatem, mendacia, caeteraque ultiorum gen ra,quae ex deprauata ratiocinatione pendere certum est. vitia quip. pe ctara ex sui natura mala sint, a ratione recta prouenire minime possunt: uerum cum homini non cognitio sol im,versim etiam ap.

petitus insit, eidem quoque praui ct peruersi appetitus ratione tur pitudo cotingere potest. Cum igitur animi turpitudo sit uel ignorantia uel deprauatus appetitus, eiusmodi turpitudo trifaria quoq;, perinde ac ea quae corporis est, contingere potest: vera inquam, aut ficta, aut casu. Exemplum animi turpituilinis ex ignorantia uerast Ciceronis illud: cum a quodam, qui serebat arcam, esset percucius Cato, postquam percussit, inquit, caue . quid enim ineptius di. ci potest aὸ monitione illa, quando iam illum percussisset i Exem, plum ignorantiae fictae est catonis in illum responso, cum rogauit, nunquid aliud ferret praeter arcam . simulat enim Cato se ne scire, an aliud serat praeter arcam, ut m illa ignorantia ficta uiram eius, qui serebat arcam, ignorantiam morderet: qui tunc Catonem mouuerat, ut sibi caueret, quando iam cauere.non poterat; nec

opus erat,ia enim illu percusserat. Ob ignorantia uero siquis laba. tur,risum ciere posse ex Platone. m. de Legibus satis aperte elicitur.

332쪽

cum ait: Sed haec huius gratia cognoscenda sunt: ne propter ignorantiam ridiculum aliquod agatur, aut dicatur. Ignorantia au/tem a casu est, clim quis ob imprudentiam dicto,aut facto errorem animi demonstrat. neminem autem adeo perspicacem, atque prudentem existimamus. cui non interdum laaec ob imprudeliam ignoratia, quam a casu esse diximus, contingat. nam ut nullus ita sortis, atque agilis est equus,qui nu quam offendati nec homo uiribus tam robustis,qui non aliquando ceciderit: ita sane nullus adeo sapiens est uir, qui non interdum mente labatur. nihil enim sub Lunae globo adeo perfectum est, ut omni careat uitio . Tertium erat turpitudinis genus in iis, quae exterius adueniunt: quod nihil aliud est, quam reccisus quidam ab iis, quae extrinlecus homines exornant.

quod ct ipsum trifariam, sicut di alia duo superius dicta, diduci,

tur, in turpitudinem sin quam ueram , fictam , ct casu contingen/tem. Hactenus primo habuimus ridicula omnia i turpitudine ci, tra dolorem proficisci: deinde omnem turpitudinem necessario aut

corpori S,aut animi, aut rerum eXtrinsecus contingentium existere: postremo turpitudines omnes, aut ueras,aut fictas, aut casu esse:

nunc reliquum est,ut ex iis tantum locis ridicula omnia, sue in re, siue in uerbo sint,duci ostendamus: quod postmodum innotescet, cum Ciceronis ridicula ad haec capita reducemus. Quaquam uero ridicula omnia a superius enumeratis ridiculorum locis deduci certu sit ea tamen ,si non accedat admiratio, sola nequeunt seu mu/nus praestare. quod hac maxime ratione persuaderi potest. Nullum enim ridiculum adeo salsum ac facetu est. quod si pluries audiatur, non fastidiu potius,quam delectationem pariat. nam etiam si perse. ueret turpitudo; tamen quoniam cessat admiratio,quam risus consequebatur,cum amplius nouu non sit, haudquaquam delectat. quain re in ridiculis ipsis admiratio nequit a risu seiungi. Sententiam nostram coufirmat Horatius in arte Poetica, cum inquit:

fit Cherilus ille,

uena bis, terque bonum cum risu miror. ecce Horatium admirationem risui iunctam dixisse. item admiraγtionis causam esse nouitatem,chm ait:

sem bis , terque bonum: hoc est raro bonum . nam quae rara sunt, noua itidem esse di tur. Unde mirari satis non possum,cur Cicero, qui de ridiculis plenius

tractauit,de admiratione, quae est una risus causa, ne uerbum quidem secerit cuius tamen omnino meminisse tu oportebat, cum ri/sus nunquam sine admiratione cieri possit. quod utiq; planum fiet,

333쪽

si postquam risimus,causam, cur a risu cellamus, diligentius inqui

ramus. Illud certum est,quod si turpitudo tantum csset risus cau se, ea perseuerante, risum quoque perseuerare necesse esset . at nul lacessante turpitudinis causa, cessamus tamen a risu: ea enim tura pia,quae nobis iamiliaria sunt, risum non mouent. igitur satis constat, turpitudinem ipsam tantum, risus causam non existere, sed ad, miratione quoque opus esse . amobrem si risus ii turpitudine, atque admiratione, perinde ac a duabus causis proficiscitur, quiderit mirum,si altera celsante,admiratione inquam, risus itidem cel/set Z opus igitur est,ut admiratio quoq; praeter turpitudinem acce/dat . Parcant mihi Ciceronis manes. praetermisit enim ni me mea

fallit opinio admiratione in hoc genere; quae ridiculo cuilibet ne cessaria est. inod si quis obiiciat, nec Aristotele ipsum quicquaprorsus de admiratione dixisse. fatemur quidem in libro de Poetica, quem habemus,id uerum esse: uerum in tractatione, quam de ri

diculis edidit, cum uir ille diuinus suerit oculatissimus, de admira/tione,quae cum turpitudine ridiculorum est causa, eum meminisse

dubio procul existimamus. Quod si quis iterum obiiciat, Cicerone quoque in tractatione de ridiculis admirationis meminisse, cu agit cle ambiguo; sciat is, uerum quidem esse eius illum meminisse , non tamen ut ridiculi causa est: sed quod magis mirere) de ea, ut de re,, quasi ridiculis opposta,eum mentionem fecisse, ni ait: Ambiguui, per se ipsum, probatur id quide, ut ante di Ii, uel maxime : ingeniosi

is enim uidetur uim uerbi in aliud,atque caeteri accipiant, posse duceis re: sed admirationem magis, quam risum mouet: nisi si quando in is cidit in aliud genus ridiculi. Sciendum autem est,admirationem aliquam esse rerum abditam, in quibus nulla turpitudo est: quae sane sine risu semper reperitur . intcrdum autem admiratio est rerum, quibus subest turpitudo sine dolore: haec uero cum risu semper est. quod Platonis testimonio comprobatur : cuius auctoritate Cicero omnibus praeserendam existiniat. is enim in Theaeteto haec ad uera

,, M p. quae latine ita sonant. Nam in praesentia amice mira quae ,, dam,& ricienda facile dicere cogimur. Quonam igitur consilio ad, mirationem Cicero a ridiculo pene distinxerit; si risus, de quo nunciloquimur na inuenitur ct alius risus,qui fit ex tractatione quarunda corporis partium, uerbi gratia axillarum, de quo nunc sermo non estὶ nunquam sine admiratione est, no plane video: cdm praesertim, ct ipse fateatur solere dici a seueris uiris maiorem excitari risum. quod sane non alia magis ratione euenire putadum est,quam qu bd

ridiculum

334쪽

ridiculum illud maiorem habet admirationem, ob nouitatem uidelicet: raro enim contingit, ut uiri seueri ridiculis utantur: quod noita nouum apparet in urbanis atque facetis . noua autem nobis esse iucunda, tum communi omnium hominum sensu, tum etiam testimonio Aristotelis in Rhetorica capite de Iucundis, quoniam addiscere iucundum est,declaratur. Quoi, iam igitur ritus a turpitudine citra dolorem cum admiratione dependet, dissicultas illa maxima a Cicerone recitata, num hoc, quod ad excitandum risum attinet, ab ulla arte proueniat, an ab ipsa potius natura , satis aperte solui potest : uidelicet in univcrsum quidem ac generatim illorum artem tradi posse,priuatim autem ac speciatim nequaquam. non enim ut in arte medica hunc morbum hoc remedio depelli, ita sane hoc di, istum hoc ridiculo labefactari doceri possumus. quoniam in ridiculo spectari nouitate oportet, quae pariat admirationem. quid enim admirationis in eo esse potest,quod arte ita inuentum,ac partum fuerit,ut aliis etiam ullii esse possit 3 Hinc etiam dignosci potest,qua obscure perplexm ue Cicero fuerit in hac quaestione locutus: quo. niam id,unde quaestionis pendebat solutio, praetermisit. quid enim

obstat, quo minus aliquid in uniuersum arte demostretur,quod priuatim non doctrinae, sed naturae munus st: cuiusmodi ridiculorum natura aluueramus p Ridicula igitur partim ab arte, hoc est, in uniuersum .partim a natura, hoc est,priuatim semper dependent: quoniam de eis ars nulla tradi potest. ct hoc est, quod Aristoteles tertio is de Rhetorica libro de urbanis loquens dixit: ποι AUOTi ta rusi re ais πηγμα Ῥέmasilia δἰ τῆς μ λ -on quorum uerborum sensus est: edere sales ingeniosi,aut exercitati est uiri, eos autem docere Rhetoricae facultatis est: hoc est, speciatim quidem a natura pendent, generatim autem arte demonstrantur. & quatenus P natura sunt, noua existunt: unde admirationem etiam habent. Neq; uero tantu,qubdadmirationem Cicero de ridiculis agens omiserit,aut quod dubitatio, num de ridiculis ars tradi possit,perplexe atq; ambigue satis ab eodem suerit explicata, praeter rationem esse factum mihi uidetur: uerum etiam cum ridiculi locu 2 regionem explanat,tria sunt, quae difficultatem merito facere possunt. ait enim. Locus autem,ct regio

' quas ridiculi nam id proxime quaeritur turpitudine di deformitate

V quadam continetur. haec enim ridetur uel sola, uel maxime,quae no

tant,st designant turpitudinem aliquam non turpiter. In quibus Ciceronis uerbis illa primum uerba animaduertenda sunt, scilicet uel sola uel maxime: quasi sanὰ ridicula sint,quae turpitudinem aliquam non habeant, cum tamen Aristoteles in Poetica ridiculum turpis

ipsius

335쪽

ipsius parte quandam ella dicat. qui igitur fieri potest, ut ullum un, quam ridiculum si absque turpitudine Z Secundum in dictis Cice, ronis con syderandum cli,quod dixit, no turpiter,id est ut opinor non infacete, sed lepide,& cum uenustate aliqua. id ita intelligenduper ea,quae inferius a Cicerone dictitur, deprehedi potest. ait enim: is Genus lioc leuius,ct ut dixi mimicum : sed habet nonnunquam aliγM quid etiam apud nos loci ut uel non stultus, quasi stulte esim sale diis cat aliquid. quae uerba tantundem, ac illa priora, turpitudinem non turpiter ualere uidetur. quod quo pacto uerum si,uiderit ipse, cum ridicula multa dentur, de quibus minime veru est dicere, quod tura pia snt non turpiter: ut in iis pene omnibus, quorum est uuis in Comoediis. mimi praeterea,ac rustici turpibus turpiter prolatis risum commouent. Tertium prater ea perpendendum, quod de ridi, culis uerba faciens Aristoteles, uoluit turpitudinem, a qua desumiridicula debent, necessario citra dolorem esse Oportere. Cicero tamen hac de re ne uerbum quidem iecit, cum nullo pacto praetercunda fuisset. quoniam turpitudo,quaecunque ea sit, cum dolore no ri sum, sed commiserationem gignit : alioqui inhumani prorsus esse.

mus. Haec nos . non ut Ciceronem taxaremus, in mediu adduximus,

sed ut omnes intelligerent ridiculorum doctrinam non ridiculam, sed seriam,ac perdifficilem elieaeum uiri alioqui grauissimi, qui de eis pertractarunt, non leues habeant contra se difficultates. Pro Ci,cerone tamen,'uantum ad primum attinci .dicerem capi fusus risum, quam ab Aristotele capiatur. quoniam enim in amicorum di filiorum, neque non etiam aliarum rerum nobis iucundarum occursu speciem aliquam risus prae nos ferimus , qui sand non a turpitu. dine dependet, ideo dixit Cicero, uel sola uel maxime. risiam enim, ut communiter sumitur, accepit. At Aristoteles per risum, no sub/ritum, sed id genus risus, qui non nisi a re turpi citra dolorem prouenire potest, intelligit. quamobrem Aristoteli Cicero non contra dicit: quoniam non eodem modo risum accepit uterque. Ad secundum autem dici potest, Ciceronem eo loco ridicula perpendere, noquatenus a quocunque ducuntur, sed quatenus ab oratore. istaec autem a turpi non turpiter desumpta dicentur. quoniam Orator apte,

atque ingeniose risum ciere debet. Ad postremum respondemus, uerum quidem esse turpitudini dolorem, s risus ciendus si, mini me iunctum esse oportere. uerum de eo nihil Cicero dixit quoniam de risu. qui ad oratorem spectat, uerba facit, cum scilicet aduersa rium deridet. aduersarius autem, si uehementi quopiam dolore pre. meretur, haud quaquam rationi consentaneum est in foro tunc uersari.

336쪽

sari. Huc accedit, quod si orator alicuius turpitudinem , quae esset cum dolore derideret, id tale ridiculum non esset desumptum a turpi non turpiter, sed a turpi turpiter; quoniam inhumanitatem se peret. Uerum cum dictum sit, turpitudinem, si dolor apparens ei. dem iungatur, minime risum mouere, ab instituto nostro nequa quam alienum uidetur explicare, tria esse hominum genera, mini. me digna ut derideantur: pauperes , scelestos, ct probos. pauperes enim misericordia is non se iactent, atque insolentes sint) non au/tem irrisione digni sunt . scelesti non contemptum, sed odium me. rentur. eos uero ui probi sunt θ habentur. deridere, a bonis ino, ribus alienum elli uidetur. Redeuntes itaque, unde nostra diuer tit oratio, dicimus admirationem, si risum excitare debet, necessa rio turpitudini iunctam esse oportere . Admiratio autem duobus modis contingit. uel enim turpitudo per noua est,uel ratione modi exprimendae turpitudinis noua censetur. Exemptu primi sit Cicero. nis illud: Crassus inquit) per tuam nobilitare,per uestram familia δε quid aliud fuit,in quo concio rideret, nisi illa uultus, ct uocis imiori tatio per tuas statuas uero cum dixit : ct extento brachio paulumis etiam de gestu addidit: uehementius risimus. Turpitudo igitur illa noua Crassi, ex deprauata imitatione, risus causa fuit. non enim

deprauati illi gestus erant Crasso proprii ac familiarea , sed ficti aenoui. unde orta est admiratio: admirabatur enim concio fictam illam ex deprauata imitatione turpitudinem in Crasso. Est quoque nouitas penes modum, quo exprimitur turpitudo: cuius exemplumis sit Ciceronis illud, cum ait: Ridiculum est illud Naeuianum uetusis in furace sermo: solum et se,cui domi nihil sit,nec obsignatum, necis occlusum. in quo exemplo no ratione turpitudinis serui, risus mo. uetur . nam si dixisset seruum habeo voracem ac gulosum hoc

enim significatur per illa uerba solum esse, cui domi nihil sit, nec obsignatum, nec occlusum in serui quidem turpitudinem dixisset,

risum tamen non excitasset. sed quoniam est quidam taxandae voracitatis per amphibologiam modus, iccirco turpitudo est cum nouitate quadam expressa, ex qua nascitur admiratio, quae necessario risum mouet In hoc autem exemplo illud unum animaduer tendum est,quod si Naeuianum id in seruo uere furace dictum esset, qui monilia, uestes, nummosque iuraretur, huiusmodi sane tur

itudo non risu,ted odio digna dubio procul extitisset . qu bd si ci.

i ac potus suracem ipsum intellexerimus, recte sane turpitudo haec risu potius, qu, malia maiori poena digna uidebitur. Cum autem turpitudo uerbis interdum propriis exprimatur, ut cum aliquem

337쪽

gulosum, timidum, mendacem, ct huiusmodi nominibus nuncupamus: interdum uero uelut in aenigmate,atque pictura eam exprimamus: eiusmodi turpitudinem, quae uerbis, sed non propriis exprimitur , commodioris doctrinae gratia pictam appcitabimus: quae etiam in uerbo appellari potest . Ex hoc autem duplici exprimen. dae turpitudinis modo, uidelicet uel nominibus propriis , uel quasi per picturam , ut supra ostendimus, ridiculum , dummodo cum eo

nouitas coniuncta sit. excitari poterit: quae nouitas,si in re ipsa non reperiatur , ex dicendi modo accersenda est ut ex eo ridiculo, quod est in furace seruo, patet . nam cum gulositas , ac voracitas in seruores noua non ellit, Naevius quodammodo furacem seruum expressit,unde statim ritum commouit . ex quo etiam uideri potest aper te, ad risum ciendum necessario adiutiam admirationem esse oportere. Patet igitur ex dictis, rissum ex turpitudine sine dolore propci.

sci. quae ut diximus aut corporis .aut animi, aut rerum extrinlecus

contingentium est: atque horum turpitudo,aut uera , aut simulata, aut casu est . cui turpitudini, si ab ea risus excitari debet, admiratio necessario comes elle debet: quae necessario a uouitate pendet. no uitas autem aut in re,aut in exprimendi modo cosstat, Oportet. hoc autem tantundem ualet,ac si diceremus turpitudinem risum mou re aptam, nouam esse debere. aut per rem ipsam turpem nouam,aut si haec noua non sit,per nouum exprimenὸi,atque depingendi mo. dum . utro uis autem modo sit, riseni excitare poterit. t

VT autem,qua diximus, uera esse ostendamus, ct ea quae in ini. tio scriptionis huius polliciti sumus, praestemus, ridicula Cice/ronis percurramus, atque ea in iam enumerata genera, tanquam in locos ac sedes communes,extra quas nullum ridiculum est, reduca.

mus : simulque ollendamus, quomodo in omnibus turpitudo sit cum admiratione. Ac primum illud sit, quod olim a Crasso in Me. mium dictum fuisse apud ipsum Ciceronem legimus : nimirum ut

audientes lepida narratione recrearet, comedisse eum lacertu Larsit,ctim esset cum eo Tarracinae de amicula rixatus,atque ob id in scriptas suisse literas omnibus in parietibus. tria. L. duo. NM ; quae,

ut oppidanus illi dixit, hoc significabant . lacerat lacertum Largii mordax Memius: quod facetum admodum atq; salsum fuisse dicit. Primum igitur inquirenda est in hoc ridiculo turpitudo, unde risus prouenit. certum autem est, quod Memii turpitudo, quod scilicet Largii brachia mordicus lacerauit,risum non mouet. quonia Crat. sus

338쪽

sus,ct non Memius fuit, qui risum concitauit. erit ergo Crassi tuta pitudo: quae, ut antea dictum est, triplicitor dicitur,aut corporis,aut animi, aut rerum extrinsecus contingentium . in hoc Crassi dicto

nulla nec corporis, nec rerum extrinsecus contingentium apparet

turpitudo : relinquitur igitur, qudd animi fuerit. sed animi tur,

pitudo trifariam contingit, aut re vera, aut ficta, aut casu . clarum

autem est, quod casu non fuit; quoniam ex proposito Crassus id dixit: nec uera est turpitudo;quoniam Crassus non laudaretur; ex turpibus enim rebus laus non prouenit: relinquitur igitur, ut sit animi ficta turpitudo, mendacium scilicet: quoniam dixit in parietibus in scriptas esse literas illas, quae tamen scriptae non erant. HOC autem, quod nos diximus, ex Ciceronis uerbis eodem loco facile conuin/is citur, cum inquit: Perspicitis hoc genus quam sit facetum, quam si elegans,quam oratoriu: siue habeas uerE,quod narrare possis, quod is tamen est mendaciunculis aspergendunt siue fingas. Vnde hic iure quaerimus, quomodo huiusmodi dictum elegans, atque oratorium

elle possit,cum turpitudo, nec elegans, nec oratoria uideatur. aut igitur erit risus citra turpitudinem, aut nec erit clegans, nec orato. rium. Diximus praeterea animi turpitudinem ignorantiam esse . at

Crassus a Cicerone hac in re tanquam prudens, sapiensque celebratur. His ut faciamus satis,illud in primis animaduersone dignum est, fictam animi turpitudinem superficietenus turpitudinem praeseserre, re tamen atque intrinsecus animi pulchritudinem significare. nam scientis est apte scire ignorantiam fingere, siue ea negationis, s/ue ex deprauata ratiocinatione sit. quo ita posto,dicimus Cicerone Crasti dictum recte laudare, perinde ut elegans, ac oratorium, hoc est tanquam acutum,atque ingeniosum . mendacium enim quanquaanimi turpitudo sit, quatenus tamen quiddam apte fictum est ingenii acumen ostendit . quare ficta animi turpitudo cum cognitione, atque uera animi praestantia non pugnat. hinc si,ut eos, qui in hae excellunt,elegantes, urbanosque merito nuncupemus. Quod si, tur in hoc ridiculo,quod ofiertur E Cicerone,turpitudo st, ct cu iusmodi satis dictum est. reliquum est,ut unde si comparata admi, ratio demonstremus. Dicimus itaque admirationem ea ratione contingere in antea dicto ridiculo : quoniam Crassus nouo atque

insolito modo Memii turpitudinem expressit,fingens in parietibus esse literas inscriptas, de quibus superius dictum est. est igitur in Crasso animi ficta turpitudo mendacii, quo novo quodam modo Memii turpitudine expressit. nam illis literis, ueluti pictura quadaeam expressit: unde risus est necessario consecutus. diximus enima turpi/

339쪽

st x

a turpitudine sne dolore, cum ci comes est admiratio. rili, ira pro uenire. Quod si quis dicat, hoc elli ridiculum non posti; quoniam

cuni dolore Largu est, cuius fuerat laceratum brachium: responde mus lacerationem iam prae Disse, neque tunc cum agebatur iudiciu , Largium dolore amplius affici. iccirco nihil uetuit, quin risus excitari potuerit. Illud autem in aperto est, simulatam turpitudinem, magis quam non sinu latam ridendi occasonem praebere, ea,ut arbi. tror, ratione, qua de Philosophus. X I X. pari. in libro Poetices me, minit:quoniam icilicet addiscere iucundum est . ficta autem turpi,

ludo eu uerae turpitudinis ueluti pictura quaedam. id igitur, quod loco supra citato Aristoteles de pictura dicit. id nos ὀ e turpitudi ne ficta,quae picturix proportione respondere uidetur, dicere pota, mus. Est ct aliud apud Ciceronem ridiculi exemplum in re, quod, ex quadam deprauata sumitur imitatione .ut illud Crassi: per tuam, nobilitatem, per uestram familia m. quid aliud fuit, in quo cocto ri , deret. nisi illa uultus, ct uocis imitatio e per tuas statuas uero cum, dixit:& extento brachio paulum etiam cie gestu addidit: uehemen γ, tius risimus. In hoc ridiculo risus caula est licta Crassi corporis turpitudo. penes figuram, atque actione,quae prauam aduersarii actionem referebat. Admiratio uerb erat in nouitate : quonia quatenus ficta, noua erat. Erat igitur ficta cum nouitate turpitudo,quam seλ uitur admiratio, perinde ac umbra corpus : unde risus prouenire ebet. Uerum huiusinodi ficta corporis turpitudo paruam animi pulchritudinem ostendit. iccirco Cicero eiusmodi imitatione cau tissime tractandam prudenter monet. nam sic in hoc genere imitari oportet, ut qui audit, plura cogitet, quam uideat: noc est, ut id parce fiat. Qua ex re id elicere polIumus, ritum,quem sapientes aliis mouent, a statulata potistimum eorum animi duci turpitudine. atq;

ob id dixit Aristoteles in tertio de Rhetorica libro, duo esse ridicu lorum generae alterum,quod libero homini couenit: alterum, quod seruorum ci scurrarum est. quod sane dictum ita intelligi debet: ridicula nonnulla ingenii acumen prae se ferre, ct huiusmodi ad ii,

beros homines spectare: alia uero nequaquam. θ haec aut ab ani. mi turpitudine uera, vel 1 simulata corporis turpitudine, aut e rebus extrinsecis deducuntur: quae ridiculorum genera seruorum,ac scurrarum propria sunt. Quoniam autem Cicero facetias ac sales in duo genera diduci ci quorum alterum re,dicto alterum tractatur : ct iam duobus illis exemplis facetias in re turpitudinem admirationi adnexam habere deesarauimus: in ridiculo quoque.quod in uerbo est,turpitudinem cum admiratione risus causam esse osten dere

340쪽

i de re debemus . hoc enim declarato, satis apertum erit, ridiculum

a turpi, admirationi X mi ruentu, necelsario proficisci. uerum cum in dicto ridiculum bifariam contingat, aut uerba, aut lententi aegra

tia , in utrisque propositum nostrum ostendemus. Exemplum igi tur primum , quod a Cicerone in uerbo assertur, lauiusmodi est. D Pu ullus testis processit: licet inquit rogare Philippus . tum qua, is sitor properans , modo breuiter . hic ille, non accusabis, perpi,, sillum rogabo . Ridicule: sed sedebat iudex L. Aurifex, breuioris etiam , quam ipse testis . omnis est risus in iudicem conuersus. ut is sum est totum scurrile iudicium . Ergo haec, quae cadere possuntis in quos nolis, quamuis sint bella, sunt tamen ipso genere scurrilia. Haec Cicero . Si hoc a Cicerone relatum exemplum ridiculi exa.cte perpendere uelimus, ex pluribus ridiculis ipsum esse compo. situm uidebimus . quod ut facilius intelligatur , id in suas partes dissecabimus . Est igitur prima risus causa , quod Philippus tur. pitudinem corporis ipsius testis , nimiam scilicet breuitatem , uoce amphibologica laxat. risus igitur causa est, corporis ipsius testis turpitudo cum admiratione modi eam exprimendi: quoniam an D phibologica uoce suit expressa . Uerum Cicero subiungit , sed se, ν, debat L . Aurifex, breuior etiam, quam ipse testis. omnis est risus is in iudicem conuersus. ex quibus Ciceronis uerbis aperte habetur duabus de causis ex illo Philippi dicto risum contigisse: tum gratia testis, tum uero iudicis. Verum hic animaduersione opus est , om/nem iccirco risum in iudicem conuersum esse : non quod iudicis turpitudo, quamuis testis corpore breuior esset, sit causa proxima risum mouens : hoc est turpitudo corporis iudicis non est causa ri suis proxima, sed turpitudo animi Philippi, imprudentia inquam: quoniam illud eius dictum imprudenter cadit, in quem non uult. Et elim animi turpitudo corporis turpitudinem exuperet, quemadmodum quoque opposito modo animi pulchritudo corporis pubchritudinem longe superat: nil mirum erit,si maior est risus conci latus gratia Philippi, quam gratia testis: quoniam primum ridiaculum fuit desumptum ex corporis testis turpitudine : secundumis ex turpitudine animi dicentis. Verba autem illa Ciceronis : om, is nis est risus in iudicem conuersus, ita intelligenda sunt: non qu bd

iudex si derisus, sed Philippus ratione iud cis : quoniam eius di/ctum cecidit in quem nolebat. In hoc quoq; ridiculo est turpitudo cum admiratione,animi scilicet turpitudo,noc est imprudentia Philippi cu nouitate: quoniam cadit in que nolebat. Philippi uero tu Dpitudo est sub genere turpitudinis animi Ι casu contingentis. fuit

D d enim

SEARCH

MENU NAVIGATION