Praecepta artis rhetoricae lectissimis veterum scriptorum latinae atque italicae linguae exemplis illustrata in usum tyronum ven. seminarii auximani cura et studio Josephi Ignatii Montanari 2

발행: 1853년

분량: 357페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Orestis causa, qui matrem Gilemnestram interfecit, sed ut patrem Agamemnonem ab illa interseelum ulcisceretur. Ouid sunt eausae humiles ΤB. Causae humiles dicuntur illae, quas sunt de re exigua, vel etiam de re vili abiectaque; ut si quis ad senatum reserat de eloacis purgandis, auι litem intendat alteri de tribus capellis. In his igitur aliisque id genus humilibus causis, itemque in illis quae minus gratae sunt auditoribus opus est insinuatione, seu exquisitiore quadam arie. qua orator dissimulate et talenter in auditorum an, mos irrepat.

De paranda attentione.

Undenam eo illatur attentio 7 R. conciliatur partim promissione, partim petili0ne ; promissione quidem si polliceamur nos esse di- eiuros de rebus vel novis, vel magnis, vel utilibus, vel jucundis. Ita Cicero pro Rabirio.

Nie enim exuti mare debetis, Quirites, post hominum me moriam, rem nullam magis periculosam, magis omnibus vobis providendam, nec a Trihuno plebis SuscePtam 3 a Consule defensam, neque ad Populum Romanum es se delatam.

Et ut sacra profanis aspergamus identidem, ipse Ioan nes Apostolus asstatus divino Spiritu, quam magui flea, tam vera pollieitatione, suam epistolam Sic ex

orditur. Quod suit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculi. nostris, quod perspeximus, et manus no3trae Cori

112쪽

trectaveriant de vecto Vitae. et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam aeteris nam, quae erat aPud Patrem et apparuit nobis.

Νolim tamen m0ules, ut aiunt, aureos in ipso dicendi initio polliceatur orator, ut auditorum attentionem sibi paret: nam orationem minime initiis respondens, facile auditor fastidit et spernit. Quod si satis appareat rem de qua agitur esse abiectam et exilem plus essiciet orator, si rotunde Statim, et ingenuo profiteatur se in re omnino tenui laborare, quam si grandia nequidquam polliceatur: sed causae tenuitatem aequitate, vel necessitate, vel aliunde compensare conabitur, ut Cicero Philippica T.

Parvis de rebus, Sed fortasse necessariis consulimur,

P. C. de Appia Via, et de Moneta.

Hoc eodem artificio apud Quintilianum pauper utitur divitem accusans , qui Veneno per siores pauperis

sparso apes ejus interemerat.

Unum , inquit, oro ne cui minor dignitate vestra videatur causa litis meae. Ante omnia enim non debetis expectare uti pauper magna perdiderim: Sed quan

tulum sit, quod abstulerit mihi dives, minus est quod reliquit.

Quaesiam est ratio eoneiliandae attentionis rn. Conciliandae alientionis ratio est petitio; eum scilicet auditores rogamus, ut studioso ac diligontervelint attendere, uti Cicero pro Sexto Roscio:

Quapropter vos oro, atque obsecro, iudices, attente bonaque cum venia verba mea audiatis.

Et pro Milone:

Quamobrem adeste animis, judices, et timorem, si quem habetis, deponite. Nam si unquam de bonis ac fortibus uiris, si unquam de hane meritia civibus polostas

vobis judicandi fuit ete.

113쪽

76 Quamvis autem sub ipsum Exordium postulari soleat attentio, satius tamen erit interdum illam in ipso orationis decursu postulare: cum scilicet auditoris animus, initio arrectus et alacer, languescere incipit, et defatigatae illius aures incipiunt peregrinari, ut solet. Hoc egregie praestitit Tullius pro Cluentio, dum sic ait:

Vos quaeso, ut adhuc me attente audistis, item quae reliqua sunt audiatis. Profecto nihil a me dicetur, quod non dignum hoc conventu et silentio, dignum vestris studiis atque auribus esse videatur.

S. s. De eomparanda Doeilitate. Quaenam est, et quomodo eomparatur doeilitas ΤR. Ea est per quam Deillimo auditor discit, et quid agatur intelligit, atquo attentissime audire pa- Tatur, remotis omnibus quas nostrae causae obstare Videantur. Tribus maxime rebus comparatur doeilitas. l. Si brevem te lare promittas, stesque promissis. Ut enim eleganter et ingenioso monet Tullius, multo satius est ut orator desinat, quam si deficiat; et ut auditor cum desiderio, quam si cum sastidio ac satietato recedat.

2. Comparabitur docilitas, si breviter, dilucide, simpliciterquo proponas qua de re dicturus sis. Ita cicero pro Lege Manilia.

Dicendum est enim de Cnei Pompeii singulari, eximia

que virtute.

Nec video da st Fabius) quod hujus rei possit apud

Oratores reperiri melius exemplum, quam cieeronis pro cluentio: L

114쪽

Animadverti, judices, omnem accusatoris orationem in duas divisam esse partes: quarum altera mihi niti et magnopere confidere videbatur invidia jam inveterata judicii Juniani: altera tantummodo cousuetudinis causa timide et dissidenter attingere rationem veneficii criminum, qua de re lege est haec quaestio constituta.

3. Fiet docilis auditor si tuam orationem in duo, vel tria summum capita perspicue partiaris, ut cum

ait Tullius Philippica 7.

Cur pacem nolo' quia turpis est, quia Periculosa, quia esse non potest: quae tria dum explico, peto a vohis P. C. ut eadem henignitate, qua Soletis, verba mea audiatis.

Sed quoniam permagni interest ad eloquentiam quemadmodum proponat, et orationem Suam partiatur orator, et quia hic locus est in tota Rhetorica Ionge clifficillimus lyronibus praesertim, de utroque illo ea- Dite accuratius nobis infra esse disputandum arbitramur.

g. 4. De virtutibus ae vitiis Mordii. Ouaa sunt Eaeordii dotes ae virtutes R. Quatuor vulgo reeensentur l. proprietas, 2. cur3, 3. Verecundia, ε. brevitas. In quo posita eri proprietas R. In eo posita est proprietas 1. ut exordium eum reIiqua oratione sit conjunctum, et omnia cohereant tamquam caput cum corpore: 2. ut sit ex re de qua agitur quasi natum, et ex ipsis causae visceribus ita depromptum, ut ex illius natura quodammodo

115쪽

videatur emorescere. Facile ergo proprietatem assequemur si rem totam meditati ex iis rebus quae erunt uberrimae vel in argumentis, Vel in iis partibus , ad quas digredi saepe oportet exordium sumamus. Ita et m0menti aliquid asseret, et erit ex quaestione ipsa depromptum non Vulgare, non commu-no exordium, sed ita pr0prium ut in aliam causam transferri non possii, ut quasi, ait Tullius ex eadem re do qua tum agitur effloruisse videatur. α Omm-Mιs rebus consideratis, Tullius idem inquit, tum demum id quod primum est dicendum, postremum 30les cogitare, quo utar ea dio. Nam si quando id primum invenira volui, nullum Oecurrit, nisi aut exile,' aut nugatorium, aut vulgare.

In quo posita est Exordii eura B. In eo posita est, ut Exordium sit plenum dignitatis, sit accuratum, sit aculum , et 3Plum Ver- his , et instructum sententiis, et qu0d perili sesentarchitecti vestibula, aditusquo ad causam faelut il-ἰu3tres. Prima quippe oratoris commendatio proficiscitur ab exordio, quod si negligentius tractatum fuerit, reliqua omnia fastidiet et nauseabit auditor. Ut enim monet optime Fabius, pessimus Sane Videtur gubernator ille, qui e portu solvens Statim ad

Scopulos navem appellit. Sit ergo sollicitudo rerUm, et Verborum cura: namque auditor, nullis Occupatus argumentis et pene vacuus, totam mentis aciem in

robus et in verbis intendit, facilis pronusque ad car- pondum si quid inepto vel ineleganter dixeris. Ita

tamen de verbis Oratorem occupatum velim ut Viri deatur accurato non callide dicere.

In quo eonsistit Mordii vereeundia 2 R. In eo consistit quod orator dicere incipiens praeseserat ingenuum illum pudorem quem in orn-

116쪽

tore summo Lucio CraSSO tantopere laudabat eicero. . Fuit enim, inquit, in L. Craὀso pudor quidam, qui non modo non obesset ejus orationi, sed etiam probitatis commendatione prodesset. . Et ipse etiam de se si e confitetur libro 1. de Oratore. . In priseipiis disendi

tota mente atque Omnibus artubus contremisco. x Sciebat enim summus ille dicendi artifex et doctor, osse di solere auditorum animos, si orator velut exultans sibique praesidens ad dicendum accedat . a Frequentissime, ait Quintilianus, prooemium decebit et gententiarum et eompositionis , et vocis, et vultus modestia: adeo ut in genere eausae etiam indubitabili, siducia se nimium eaeerere non debeat. Odit enim judeae fere litigantis securitatem: eumque jus suum intelligat, tacitus rererentiam postulat. v Ipsa lamen verecundia modum habero debet nec quamdam animi imbecillitatem ac demissionem ostendere, quod obesse

facile poterit. Is enim animo desicit, qui suae dissidit causae.

In quo sita est brevitas Gordii 'R. In eo sita est, ut Exordium reliquae orationis magnitudini sit accommodatum, et ut inani veri, rum circuitione non producatur longius quam parsit. Νeque enim profecto cubitalis pygmaei corpori 6-ganteum caput, aut humili tugurio valvae praegram des, ingensque vestibulum affingi debent. Quod sinat bellissimo sano quadrabit in enormia id genus prooemia sacetum illud Diogenis dictum ad urndios qui suo oppidulo grandes et magnificas fores amxerant. . Υσι Myndii, portas elaudite, ne urbs eaeat. . Oportet, inquit Tullius, ut aedibus, ae templis urati-θuta et aditus, aio eausis principia proportions re rum Pra poners s quod est ea uti brevitate quam res ipsa postulat.

117쪽

i as vitia sunι in Ezordio litanda R. Vitiosum erit Exordium quod proprie cum

reliqua oratione non cohaereat, sed sit vulgare ausommune, ita ut in plures causas possit aecommodari, et eodem adversarius uti possit vel laviter eommutato. Hujusmodi exordia topide comparantur ephi inpio quod equis bene multis accommodetur, vel gladio delphico, qui ad hunc nivium laetus erat, ut eodem et sacras mactarent victimas et supplicio nocentes allicerent. Vitiosum etiam erit si procul accersitum, Iongiusque petitum: si nimium apparatis verbis composithun, ita ut arie concinnatum videatur, et Ue

luti insidiis paratis ad judicem fraude petendum. uidquid onim callido die tum est facile dicenti obest, et causae. Nec minus diligenter docet Fabius, nosuspecti simus in ulla parte, vitandum est: propter quod minime ostentari debet in principiis cura, quia videtur ars omnis dicentis contra judicem adhiberi. Vitiosum erit si nimio verecundiae studio vile Seat, et animis cadat, ita ut oratorem do sua causa dissidentem ostendat. Omnis enim ab octio judicem et auditores offendit; nam facile spernimus qui Soipsum Spernit. Vitiosum deniquo erit, si vel nimis breve ossi-eium partes suas non expleat, vel nimis longum in caput excrevisse videatur, et quo praeparare debet, Iatiget. Nolim ergo orationi caeteroqui longulae bre-Vissimum assigatur exordium; neque brevi longum. ut enim ingentem Basilicam dedecent exiguae so

res, ita giganteo corpori pygmaei caput, vel ingenti

118쪽

Num in omni oratis laeum habere debet mominum R. Minimo in omni: nam aliquando, ut Fabius do 'cuit, supervacaneum est, ut 3i sit praeparatus salis. etiam sine hoc judex: aui si res praeparatione non egeat. Aliquando etiam, ut m0uuimus supra, impetu quodam abrepti in res medias auditorem rapimus,

omni posthabito Exordio, quod illud orationis genus ossicit quod abrupium diximus. In eausis judicialibus saepe etiam pro exordio narrati0ue utimur , eaque lacti, vel quasi lacti expositione animum judicis ad audiendum attente, et quadam docilitate ei benevolentia paramus. Sed de his satis dictum est: nune

ad alia veniamus.

Dd variis Mordiorum fontibus.

Undenam hauriri sorsunt Mordia' R. Varii sunt sontes undo derivari solet Exordium justum ac legitimum. Nos hic praecipuos indicabimus. ii. Exordium recte ducitur ab adjunciis personae, rei, loei, ac temporis; atque hic erat lans notus ac familiaris Tullio, qui hinc serme solebat exordiri. In oratione pro . M. Caelio exorditur a temporis insolentia; quipps dio sesto, contra quam fieri soleret, causam dicere creebatur. Exordium Milonianao ducitur l. a persona adversariorum qui armati forum obsidebant: 2. a persona Pomprii judicis: 3. ab in

scitia judicii forma. Pro rege Deiotaro ducit exordium ab angustiis loci in quo habita fuit haec Oratio: ε

119쪽

vorsata est, dico intra domesticos Parietes, dico extra

conventum, et eam freque utiam, in qua Oratorum studia niti solent, in tuis oculis, in tuo ore vuliuquu aequieScO . . . . . Hanc enim, C. Caesar, causam si in foro dicerem, eodem audiente, et disceptante te, quantam mihi alacritatem Populi Romani concursus asser- reti Quis enim civis ei regi non laveret, cujus omnem aetatem in Populi R. bellis consumptam esse memini Seir Spectarem curiam, intuerer sorum, coelum denique teuarer ipsum . . . Quae quoniam auguStiora faciunt Parietes, actioque causae maxime debilitiatur Io-

eo, tuum est, Caesar, qui Pro multis saepe dixisti, quid nunc mihi animi sit, ad te ipsum referre; quo faciliustum aequitas tua, tum audiendi diligentia minuat hane

perturhationem meam.

Atque hoc exordii genus praesertim Miloniani sane suit pulcherrimum; quia non meditatum erat, domo quo allatum, ut caetera: sed subito factum a Tullio, qui tamquam gladiator bonus, in arena consilium coepit ex temporct.2. Ducitur Exordium rotunda simplicique rei expositione, sine suco et calamistris, et sine ullo in speciem artisicio. Ita cicero pro Ligario.

Novum crimen, C. Caesar, et ante hunc diem inauditum Propinquus meus ad te Q. Tubero detulit, Q. Li- , sarium in Africa suisse.

3. Ducitur Exordium a contrario, cum prima fronto ea videmur dicere quae causae nostrae Sint omnino contraria, et adversariis faveant, ut scilicet eos sensim in nostram sententiam nihil minus cogitantes , pertrahamus; in quo sane est artis et industriae plurimum. Ita Alexanderi apud Curtium milites suos i hortaturus ut secum audacter pergant ad exiremas Indiae partes, primo videtur probare illorum studia qui reditum in patriam erat labant,

120쪽

Magnitudinem remm, inpMt, quas gessistis, milites, intuentibus vobis, minime mirum est et desiderium qui tis et satietatem gloriae occurrere etc.

Deinde mutata sensim velincati uae in contrariam sententiam callidissime descendit. 4. Ducitur Exordium ab insigni quopiam emto et dieto , vel ab illustri exempta ua Catilina suoseoniuratostad impium bellum adhortatur apud Sallustium hoc emto. 3 Compertum habeo, milites, verba viriutem non addere, neque ex ignavo strenuum, neque sortem ex timisi exemeitumi imperatoris origione fieri.

Ita etiam Caesar dum in Senatu pro caulina. loquitur apud eumdem Sallustium, ab insigni essato sis

exordituri tomnes homines, P. C. qui de re rus dubiis consultanli ab odio, amicitia, ira, atque misericordia vacuos essedemti

5. Duci potest Exordium ab insigni aliqua quaestione; ua Tullius sulun de Inventione Rethoetea librum

auspicatur. Saepe et multum hoc mecum cogitavi, honi ne an mali plus attulerit hominibus et civitatibus copia dicendi, aesummum eloquentiae studium.

6. Praeclare admodum trahitur Exordium a s spensione quae mirifice praeparat auditorum animos, magnae alicuius rei expectatione, et illos acuit vehementi cupiditate sciendi quid demum sit illud quod polliceatur orator. Ita cicero Verrina t.

Quod erat optandum maxime, judices, et quod unum ad invidiam vestri ordinis, infamiamque judiciorum sedandam maxime pertinebat; id non humano consilio, sed pmpe divinitus datum, atque oblatum vobis sum mo Reipublicae tempore videmus. Inveteravit enim jam

SEARCH

MENU NAVIGATION