Praecepta artis rhetoricae lectissimis veterum scriptorum latinae atque italicae linguae exemplis illustrata in usum tyronum ven. seminarii auximani cura et studio Josephi Ignatii Montanari 2

발행: 1853년

분량: 357페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

opiuio perniciosa Reipublicae vobisque periculosa, quae

noti modo Romae sed apud exteras nationes, omnium sermone percrebuit, his judiciis quae nunc sint, Pecuniosum hominem, quamvis Sit nocens, nullum Posse

damnari.

. 7. Denique exordium ab ipsis causae visceribus, hoc est ab intimis causae principiis trahendum est, et in illo solerter jacienda sunt argumentorum et asse-ctuum omnia semina, quae deinde retractata lusius explicentur. Id vero non dissiculter essicies, si ex Fabii Quintiliani praeeepta diligenter intuearis, apud qu0s, pro quibus, contra quos, quo loco, quo tem pore, quo rerum statu dicendum sit tibi; quid auditores ac judicos sentire credibile sit; quis sit or itonis tuao scopus, quid petas, quid consequi velis. Haee omnia ubi perspecta maturo fuerint tibi, ipsa te magistra natura facito docebit, unde sit tibi capiendum orati mis exordium.

CAPUT VII. - . DE PROPOSITIONE

Quid esι Propositio ' B. Propositio est id quod orator statuit , sibiquo

audientibus probandum assumit. Haec totam complecti orationem necessario debet; in hac enim tamquam in cardine tota versatur oratio, ita ut omnia totius orationis argumenta, partesque omnes in illam, veluti Jn scopum metamque colliment. Haec altentionem parat, cum summatim aperiamus quid conveniat, quid in controversia sit, et quibus de rebus dicturi simus. In hac itaque .statuenda multum

122쪽

curae eqse debet, cum ab illa facile tota pendeat oratio. In judiciis etiam saepe animadvertendum est, no ita statuamus, ut nobis obesse POSSit. Quare, inquit Tullius, inclinet ad id quod convenit in eau

sae nostrae commodum.

Ouaenam sunt Propositionis virtutes ae dotes R. Quatuor Vulgo assignantur Propositionis doles . ut simplex unaque sit; 2 ut desinita; 3. ut Iuci da; 4. ut brevis. Sunt qui addunt quintam, ut gravis vel nova sit, sed hoc non Propositionis dotem, sed orationis officium dicere velim. Quid est porro una simpleaeque Propositio ΤR. Una simplexque dicitur illa Propositio quae constat una simplicique sententia: v. g. Paae est eo ἰ- eienda Injuriae sunt condonandae. Erit ergo una, si vel partes non habeat, vel habeat naturali arctoque vinculo connexas. Ex Propositionis unitate, unitatem orationis omnino pendere perspicuum eSt: quare Semper meminisse debebit orator eximii illius et nunquam satis inculcati praecepti Horatiani. Denique sit quodvis simpleae dumtaaeat et unum. Sunt qui docent simplicem Propositionem felicius plerumque composita tractari: sed nec semper causa Propositionis optionem Oratori permittit, et arcta rerum conjunctione etiamsi composita sit, non minus orit simplex et una. Quomodo definita erit Propositio R. Desinita erit si certis sinibus circumscripta minime vaget, neque late palentem nimiamque materiam indicet, quam nec lucide et copi0So tractare, nec ornare lacile possit orator. Quare recte monet Horatius. eui laeta potenter eriι res,

123쪽

cum vero definitam esse volumus, generalem non repudiamus. Saepe enim extra judicia quaestiones generales occurrunt: allamen hoc assirmamus singulares virtute praestare. Posset orator Sibi proponeret Studia omnia obieetationis utilitatisque plena essetat potius erit proponere α- Literarum studia aetates omnes obieerare. In peculiari enim propositione melius certiusque auditores mentis aciem iniendunt, valdiusque oblectantur. Quomodo erit lueida et brevis Propositio R. Lucida erit si verbis propriis et non superv eue coacervatis expressa, recto ordine, nullis lenoeiniis nec nimio artis studio in longum dilata, neque nihil desit, nequo superstuat, sed propriis coloribus sit distincla, ut non modo nullo labore intelligatur, sed etiam ut non possit omnino non intelligi. Brevis denique erit si nihil dicat nisi quod necesse, et paucis perspicui ite verbis contineatur. Nam cum ut diximus, in hac veluti in cardino tota versetur oratio, et Semper ante oculos auditoris sit oportet; eriique quum facile memoriae mandari possit, et rem totam paucis exhibeat. Quare optime docet Horatius. .

Est brevitate opus, ut eurrat pententia, neu MImpediat verbis lassas onerantibus aureri

uomodo novitatem habebiι Propositio TR. Si argumentum ita proponatur, ut ex trito Vtil-garique fiat inusitatum, et auditorum animos Statim arrigat seriatque; v. g. trita est vulgarisque haec propositio: Homo multorum sibi malorum auctor est 3 nihilque admodum dignum habet attentione. Fiet vero nova et admirabilis, si dicas cum Chrysostomo: Nemo laeditur, nisi a se ipso: vel: Nemo miser, nisi qui

velit. Item vulgaris est haec propositio: Mati vii

124쪽

quando sunι utiles virtuti; itemque ista: Mors minus dura accidit miseris quam felleibus. Fiet autem illico utraque nova, mirificaque, si dicas: Virtutem plus interdum improbis debere quam probis: et Felicitatis genus esse infelicem mori. Quid est in Propos tiono observandum B. In primis videndum illud quod probandum pro-Ponimus, ne ineptum ac vile sit: cum enim ejusmodi est, tum hominum aures vel minime attendunt, vel alio peregrinantur, nulla orationis voluptate arrectae:

aut simul dicentem et dicta contemptui habent, sa- Slidiuntque. Neque quidquam abstrusum vel nimis alte petitum in medium proferre decet; quippo quod Buditorum captum et intelligentiam effugere facile

P0test, vanaque Subtilitate mentes onerare. Caveant eliam irrones, no dum in propositi0ne no- itatem aucupantur, et illam, quam commendamus

admirabilitatem captant, in frigidas, ut sit, ineptias,

futiliaque paradoxa degenerent. Caveant ne dum no a proponere assectant, absurda, et quae mentes audientium offendunt in medium proserant; ut ex. gr.

Segnero nostro ni fallor ) accidit in propositi0uo

concionis vigesimae, in qua sibi probandum 3SSumpsit - Christum aut hominem perditissimum, aut Deum esse In hac, ita vivam, aliquid videtur inesse quod mentibus vulgi offensionem assurre potest , et scandalum essundere. Quis enim unquam Christum fuisse hominem perditissimum assirmavit Mullos impie negasse scio, nemo adhuc mortalium scelestissimum dicere ausus eSt. Nullone ornatu perpolienda est Propositio ΤR. Cum totam artem omnemque Propositionis virtutem in hoc sila sit, ut orationis totius sumtu ut cla

125쪽

83rius breviusque quam fieri possit, exponat, nil ornamenti postularo sacile intelligi potest. Ait enim

Horatius - Ornari res ipsa negat eontenta doeeri. Non tamen negaverim ex ipsa brevitate et perspicuitate concinnitatem quamdam Oriri, Verborumque Proprietatem nullo artis studio cultum ornatumque praeseserre. Velim proferas Propositionis eaeempla latina. B. 1. Videas Tullianam illam in oratione pro Archia.

Perficiam profecto iit hunc A. Licinium non modo nota Segregandum, cuin sit civis a numero civium, Verum etiam, si non esset, putetis adsciscendum fuisse.

2. In oratione post reditum ad Quirites. Quorsum igitur haec disputo' quorsum y ut intelligere

Possitis, neminem umquam tanta eloquentia suime, neque tam divino atque incredibili dicendi genere, qui Vastrorum magnitudiuem, inultitudinemque heneficiorum, quae in me, fratremque meum, liberosque nostros contulistis, non modo augere, aut ornare Oratione, Fed enumerare, et consequi possit.

3. In oratione pro Lege Manilia. Atque illud in primis mihi laetandum jure video, quod

in hac insolita mihi ex hoc loco ratione dicendi, causa talis oblata est, ita qua oratio nemini deesse potest. Dicendum est enim ste Cn. Pomptii singulari, eximiaqueoirtute: hujus autem orationis dissicilius est exitum, quam principium invenire.

4. Et denique in oratione pro Milone ornatiorem et ampliorem videas licet.

Quamquam tu hac causa, judices, T. Aniiii tribunatu, et rebus omnibus pro salute Reipublicae gestis, ad hujus criminis defensionem non abutemur, nisi oculis videritis insidias Miloni a Clodio saetas: nec sumuS de Precaturi, ut crimen hoc nobis multa propter PraeclarR

126쪽

in Reinpublicana merita condonetis: noc Postulaturi, ut, si mors Publii Clodii salus vestra fuerit. idcirco ea in virtuti Milonis potius, quam Populi Romani felicitati assignetis: sed si illius insidiae clariores hac luce fuerint, tum denique obsecrabo, obtestaborque vos, judices , si cetera amisimus , hoc Saltem nobis ut relinquatur, ab inimicorum audacia telisque, vitam ut imputio liceat defendere.

Alperas quaeso nonnulla eae Seriptoribus italio is Propositionis eaempla. B. 1. Habeas in oratione Ioannis Casae ad Carolum quintum de restituenda Placentia.

E quantunque P aver Vostra Macsta non dico tolla,ma acceitata PlacenZa si debba sorse in se appi Ovare: Dondiiseno, Percioccho questo satio verso di Voi, e conte alti e vostre chiarissime opere comparato, per riSPetton quelle molio meu riluce, e molio men rispleiade; eSSO Don e da servitori di Vostra Maesta, com io dissi, vo-Ientieri ricevulo, ne Iietamente collocato nel patrimonio delle vostro divine Iaudi. E Deramente pare ea temerforte, che ζιιest' atto possa recare at nome di I ostra Maesta, se non tenebre, almeno alctιna Onibra, per molierastioni: te quali io prego Vostra Maesta, clie te Piac-cia di udire da me diligentemente, non mirando qualeio sono, ma cio che dico.

2. Et in oratione Alberli Lollii de liboratione Christianissimi Regis Francisci primi ad eumdem Carolum V.

Comiticiando adunque, Sacra Maesta, ii mio ragioiaamento da quella Parte, che e como it suolo, ed ii sondamento di tuita questa materia; dico, che non eSsendo Ia infinita honta di Dio, ne per altra via meglio, nuPiu espressa mente che per la grandeaza e frequenZade henen , dagli uomitii conosci uta: que' Principi tanto piu degit altri alla divinita Saran creduli appressarSi, quanto piu gli nitri di unaan illi, e di clemeneta, o di cortesia si sis r Zeran d' avangare. Laonde avendo Vol

127쪽

gia molis veste satio conoscere altrui, che siete ornatodi tutis quelle belle virili, ine alia sublimita dei grado vostro si convengono .' credesi fermametite da tuitii huoni, tanta douer essere Ι' umanita e Ia clemen vostra verso il magnanimo e virtuoso Re Franceseo,

che P onore e Ia laude e la gloria che net libera rio siete per acquistare, non pure fra gli uomini Oi Dradi perpetua fama degnis Wmo divenire, ma yer castisne delia modestia, e liberalita in un certo modo anco virendera simile a Dio.

3. Et in concione Segneri de condonandis iniuriis.

Se si avesse a mirare a quel che meritano essi i n mici io Messo, io stesso vorrei esset it primo ad imia tare ii vostro odio contro di loro. Ma it bene vostro e quel che a me preme tanto, o Signori miei, e percio mi riscaldo, e Percio peroro, Perche io veggo clii aroche vii per issogare ure impeto di passione inconsi rata, penite ri tirarsei addosso un cumulo di selagure in maginabili.

4. Et in concione ejusdem - Qua debeant homines reverentia colere templum Dei

Onde per riparare piu at male possibile, che per ri- mediare it presente, vogi' io mostra rvi in questa ma tina, uditem i, quanto sis stra oe l ingiuria che Disnoa Dio quei, che diversamente usando da νoi, yros nano colla loro venuta te chiese in cambis di rispel

Num semper necesse est uti Propositione ΤR. Non Semper: in causis enim forensibus aliquando etiam sine Propositione salis manifestum est quid in quaestione versetur: utique si narratio ibi finem habet ubi quaestio. Oratio quam diximus abrupta necessario Propositione caret: est enim per totum Orationis corpus disrusa, ut vis affectus, et impetus stulant. Si enim rapti ad dicendum sumus, in sum-

128쪽

ma perluctatione animi, ndi potest mens ipsa in unum summatim exponere quae dicenda sunt. Propositio enim studium, et meditationem praesesert, quae inperturbatione esse non possunt. Exemplum Iuculentissimum in prima Ciceronis oratione in Catilinam habemus. Sed ubi res defendi non potest, et de sino quaeritur, Propositio valde utilis est. Item in causis obscuris ac multiplicibus.

CAPUT VIII. DE DIVISIONE SEU PARTITIO

Quid est partitio

n. Partitio, de qua loquimur, ea est quae rerum, distributam continet expositionem. In hac enim rerum earum de quibus sumus dicturi breviter expositio ponitur distribula, et quae conficitur, ut eertas res animo teneat auditor, quibus dictis intelligat soroperoratum Cic. de Inventione l. i. g. 22 ). Haec

quid conveniat, aut quid non conveniat ostendit. Cur adhiberi solet in oratione dioisio seu partitio ΤΗ. Tribus potissimum de causis. 1. Quia lumen assert orationi. 2. Quia juvat memoriam oratoris, et auditorum. 3. Quia Ievat audiendi fastidium; reere tur enim animus admonitione singularum partium orationis: quemadmodum viatores resiiciunt spatia certis. lapidibus, et intervallis distincta. ut ait Rutilius in Itinerario. Interualla vias fessis praestare videtur, . a Qui notat inseriptus millia multa lapis. Quaenam aunt leges dioisionis

R. Quinque. 1. Ut membra in quibus Propositionem distribuimus sint distincta et opposita, nequo

129쪽

unum in altero contineatur. Nam dum de virtutis laudibus dixeris, male subjunges temperantiae laudes;

haec enim maxima inter virtutes recensetur, et cum omnes commendaveris, illam quoque suis laudibus es prosequutus, quae in virtutum omnium numero

eminet.

2. Ut divisio sit plena: hoc est partes illius sivo membra totam omnino complectantur et adaequent propositionem quae dividitur. Nam si imperfecta et non absoluta erit, numquam audientium mentes implebit. Non enim Demosthenos cum ad bellum Philippo inserendum Athenienses impellere vellet, fidem sibi secisset si de justitia et utilitate belli dumtaxat dicero instituisset. Cum enim de bello strenuo suscipiendo Orationem haberet, sibi quoquo declarandum erat Vires necessarias ad hoc Athenienses habere, et commode geri posse. Inutilo enim est dicere quod conveniat, nisi quomodo fieri commodo possit ostendas. Quare cum orator aliquid auditoribus faciendum suadere velit, non satis est ut justitiam et utilitatem rei in partitione exponat, nam imperfecta, et inutilis erit, nisi et saeuitales et vires quibus fieri possit ostendat. 3. custodiendum erit ut in divisionu propositionis partes ita disponamus ut quodam naturali ordine P cedant, neque majori subjungatur minus, sed sem-por inerescat et augeatur oratio. Cum enim justum osse dixeris quod proposueris, flatim et utile et decorum esse subjicies. Male certe composueris si primum do rei utilitato postea do justitia dicas. In justitia enim, quae est veluti rerum omnium landa . mentum, aliae divisionis partes innitantur oportet. 4. custodiendum etiam erit ut sit brevis memoriae gratia: si enim longior, lacile memoria concidet: et

130쪽

- saut cum Fabio loquar, nimium articulosa divisio omn- det orationi tenebras, parietque obscuritatem illam,

contra quam fuit inducta. 5. Denique simplex et quasi obvia sit, non ad artis ingeniique ostentationem longius accersita, sed veluti natura ipsius rei ex0rta, verbisque propriis non tran Ialis expressa, neque orationis floribus exornata et amplificata, ut facile memoriae mandari, et in m moriam lacile revocari possit. Quid aliud erit in partitione observandum R. In omni dictione, ait Tullius, meminisse opo tebit, ut et prima quaequo pars, ut exposita est in Partitione, sic ordine transigatur, et omnibus explicatis peroratum sit, ut nequid poste rius praeter conclusionem inseratur. Orator igitur ad primam quam- quo partem primum accedat, et omnibus absolutis, finem faciat. Turpissimum enim est, subdit Fabius, non eo ordine exequi, quo quidque prop0sueris. Estne semper in oratione neeessaria divisio B. Non semper necessaria est, inquit Quintilianus; aliquando etiam supervacua, cum res ipsa partiri neget, cum argumentorum ordinem turbet, cum denique vim et pondus orationi auferre possit. Itaque si opportuno adhibita plurimum orationi lucis et gratiae confert, reficit audientes certo singularium partium sine, taediumque levat; si inopportuno novitatis gratiam adimet, rerum ordinem permiscebit, molestiamque inseret. Cedo erempta partitionum eae Tullio.

R. Cum Tullius in orationo pro Lego Manilia sibi Proposuisset do singulari virtute Cn. Pomprii dicere, et Mitridatici belli opportunitatem exp0suisset, ita Propositionem dividit.

SEARCH

MENU NAVIGATION