장음표시 사용
131쪽
1. Primurn mihi videtur de genere hellit a. deinde de magnitudine: 3. tum de imperatore deligendo esse di
Et in oratione pro Quinctio postquam quaestionem causae proposuisset his verbis; .
Negamus te bona P. Quinctii, Sex. Nevi, possedisse ex edicto Praetoris.
4. Nego fuisse causam, cur postularet: 2. nego ex edicto possidere potuisse . 3. nego possedisse - Haec tria cum docuero, Perorabo.
Da in Philippica VII primum simplicem praemittit Propositionem hoc pacto;
Ego ille, dicam saepius, pacis semper laudator, SeinPer auctor, Pacem cum Marco Antonio esse nolo.
Cur igitur pacem nolor i. quia turpis est: 2. quia Periculosa: 3. quia esse non poteSt.
In his Tullianis partitionibus licet agnoscas et Virtutes omnes quas recensuimus, illamque praesertim postremam, qua docuimus nullum in divisionibus ornatum esse quaerendum. Aser nonnulla partitionis eaeempla italisa. R. Nonnulla asseram, non ex segnem nostro qui unicam simplicemque propositionem in deliciis habere visus est: et optime quidem; sed ab aliis profanis Scriptoribus deprompta. Ioannes Casa in prima oratione habita apud Venetos pro Foedere ita Propositi nem suam partitur.
Accioeche te mie parole con alcun ordine procedario l. io diro prima dei grave e mortal peri colo che So- Prasta, anai, che to a e Pereuote la misera Italia, e vol
132쪽
per la foverestia poteneta deli'Imperatore: 2. e appresso dictitarero che a Schilare e suggire Si satio Pericolo, noli
e col ne Cristianissimo di Francia: 3. e dopo questo Provero clie se voi accellate la lega, e la compagnia dei sopraddetti Principi, uoi prenderete buono ed opportuno compenso alla voStra Salute ', ii quat compenso o egit hastera a sei mare ii corso e 1 impeto det comuneavversario, ed avrem O OZio e Sicura Pace come Speroe desidero; o Se cio non potra essere, egit sta sicuramente atto a sconfiggerio ed abbaltei Io, ed avremo gloriosa vittoria, certa e salila liberta.
Benedictus Varchius orationem in obitu Petri Bembi Itoc pacto trifariam dividit.
Divideremo tulto quesio nostro ragionamento in treparti principali. 1. Nella prima delle quali c' in gegue-
rei no di mostrare di quanto gran danno sia stato at mori do e universat mente e in particolare la perdita di un co- tanto e cotale uomo, e quanto dehba clascuno plangeria,e auristaraene, cosὶ per casion pubblica, eonae per inte Neme Privato. 2. Nella seconda Parte dichiareremo, come quanto a S. E. Reverendissima non solainente non han tuto punio la morte, ma infinita mente giovato, trO- vandosi Ella ora pili che mal viva lassuso in Cicio collo Spirito e qua ggiuso in terra per la fama. 3. Nella terga ed ultima parte racconteremo alcuni particolari Brevissimamente, mediante i quali clascuno poti a conoscere che quanto da una parte si disdiceva a me, tantodali altis ini conveniva cotale ollicio. .
Hae duas partitiones, dicere ausim, nimia prolixitate. et quadam veluti verborum luxurie laborant; caeterum nulla ex parte sunt improbandae: ni pars tertia in Varchiana ab aliis disjunctior esse videatur. Certe haec melior ei aptior quae nobis. praebet J0an
133쪽
nes Guidiectonius in oratione de neputiiea ordinanda ad Lueenses: ait ille.
q. Riprendera Primierainente 1 orazione mi a te forme introdotis e adulterate in questa repubblica: 2 dopo rap- presentera i immagine des tempi e pericoli passau: 3 finalmente coli' Gemplo de' nostri avoli vi porra avaritim occhi la sicura e onesta amministragione deIIa --pubblica.
Dieas tandem velim num partitio habenda sit pars orationis a propositione 30uncta, num pars propositionis ejusdem 'R. Sunt qui propositionis partem, sunt qui dirisionem a propositione sejunctam esse contendant. Nos hoc tantum affirmabimus partem orationis alteram a propositione esse, sed tamen hoc pacto, ut sine pro-Positione, sive expressa sive subaudita locum ha re in oratione non possit. Partitionis id muneris est,
ut docuimus, propositioni Iucem asserre, ac veluti illam per partium enumerationem declarare. Haec igitur propositionem sequatur oportet. Νon inficiabor tamen in orationibus quae ad genus deliberativum pertinent, exordio jam absoluto, vel ante vel post argumenti expositionem locum habere posse , et in causis sorensibus etiam post narrationem sive facti expositionem: sed hoc non semper in more positum apud Veteres, nee semper commodum esse dixerim. Hactenus do partitione: nunc do narratione nobis loquendum est.
134쪽
B. Narratio, de qua nunc nobis dicendum, est rerum explicatio, et quaedam quasi sedes, ac landamentum constituendae fidei. In hac et ipsa causa et omnis ratio controversiae continetur. Alio loco de Narratione generatim disseruimus, quae historiae gratia vel delectationis, remota a civilibus causis describitur. Sed nunc de ea quae est rei lactae vel quasi lactae utilis ad persuadendum expositio nobis sermo est. Hujus finis auditorem docere quid in controversia sit, et veluti semina quaedam probationum Spargere. Haec distinguenda est ab illa quae non ad expositionem ipsius causae, sed ad expositionem rerum ad causam pertinentium spectat. Illa enim improprie narratio dieitur, cum nil aliud sit, quam rerum ad
causam pertinentium declaratio. Quaenam sunt Narrationis virtutes ae dotes 7B. Hujusce Narrationis virtutes partim sunt cum aliis Narrationum generibus communes, partim pro priae. Nam artis doctores eam volunt esse lucidam,
brevem, et probabilem sive verisimilami addunt etiam Suavem. Lucidaris es'se oportet ut facile intelligatur, tire em ut facile memoria retineatur, verisimilem ut facile credatur, suavem denique ut cum quadam delectatione audiatur. Νisi enim judex, vel auditor intelligat, nisi memoriter teneat per totum orationis
cursum, nisi credat, et voluptate quadam mente retineat, non solum non prodesse sed obesse potest Narratio, cum non animos causae reconciliare, Sed
135쪽
R. Aperia erit Narratio atque lucida, ait Fabius, si suerit primum exp0sila Verbis pr0priis, et significantibus, et non s0rdidiS quidem , D0n tamen exquisitis, et ab usu remotis: tum distincta rebus, personis, temp0ribus, l0eis, causis; ipsa etiam pro'unciali0ne in hoc. accommodata, ut judex quae dicuntur quam facillime accipiat. . Hic igitur, ut cum Tullio sequar, considerandum erit nequid perturbate,
nequid eonforte dieatur, ne quam in aliam rem transeatur, ne ab ultii o repetatur, ne ad eatremum prodeatur, nequid, quod ad rem pertineat, Praetere tur. ο Atque ut lucida sit Narratio custodiendum maximo erit ; si enim acciderit ut aut judex aut auditor non intelligat, frustra in reliquis orationis paselibus laborabimus.
Quomodo . brevis erit Narratio R. Brevis erit Narratio, ut idem Quintilianus docet, Si inde ceperimus rem exponere unde ad Iudicem pertinet; deinde si nihil extra causam dixerimus; tum etiam si reciderimus omnia, quibus Sublatis, nec cognitioni quidquam, nec utilitati detrahatur. Solet enim quaedam esse partium brevitas, quae
longam tamen essicit summam : v. g. In portum veni, navim proveaei,. quanti veheret interrOctavi, de pre iis conveni, con3cendi, sublatae sunt anchorae, δουvimus oram, provecti sumus. s Nihil horum celerius
dici potest, sed sussicit dicere, e portu navigavi. Et quoties exitus. rei satis ostendit priora, debemus h0o esse contenti, quo reliqua intelliguntur. Cavenda tamen erit obscuritas, quae nimium corripietilem omnia sequitur ; satiusque est aliquid Narrationi superesse quam deesse. Neque mihi unquam latita fuerit cura
136쪽
hreunatis, ut ea quae credibilem faciunt expositionem inseri nolim. Vitandum etiam est aridi talis vilium, quo omnis iucunditas tollitur , omnisque persuadendi gratia. Quomodo probabilis, vel verisimilis erit Narratiopn. . Probabilis erit narratio, inquit Tullius, si
in ea videbuntur inesse ea quae solent apparere in veritate ; si peraonarum dignitates gervabuntur, si eausae faetorum eaetabunt, si fuisse facultates faciendi uidebuntur, si tempus idoneum; si spatii satis, si locus opportunus ad eam rem qua de re nam rabitur, fuisse ostendeιur; at res ad eorum qui agent naturam et ad vulgi morem, et ad eorum qui audiunt opinionem aeeommodabitur. Ac veri quidem similis eae his rationibus esse poterit. s Hoc erit itaque in omnibus observandum ante omnia, no quid dicamus naturae adversum; quod enim naturae adversatur auditores respuunt.
Quomodo erit juounda Narratio IR. Si quamdam concinnitatem ac festivitatem habebit, ita ut non historicorum pondere et verbis magnificis niteat, sed quasi quotidiani sermonis speciem praeseserat, familiarique, ita dicam, ornatu gaudeat. Suavis etiam et jucunda erit si distincta personis, et cum res poscit, interpuncta sermonibus sit: si itarem subiiciat, ut mores eorum do quibus loquimur, Sermo, vultus exprimatur, ut ii qui audiunt non auribus excipere, sed oculis intueri illa quae in narrationem cadunt, videantur. . Debet esse ait Fabius quam purissimus sermo, et qui varietate taedium essu-giat, et mutationibus animum levet: ne in eumdem casum, similem positionem, pares elocutionum tractus incidamus. caret enim caeteris lenociniis expositio,
137쪽
et nisi cornmendetur hac venustato, iaceat necesse est Nec in ulla parte intentior est judex: eoque nihil recte dictum perit. Praeterea nescio quomodo otiam credit facilius, quae audienti jucunda sunt; et voluptate ad fidem ducitur . . Quare jucunda Sit Narratio. Iucunda equidem erit si habeat admirationes, expectationes, exitus inopinatos, interposita colloquia Personarum, motus animorum, dolores, iracundias, metus, laetitias, cupiditates. Ita Tullius cujus verba usurpare saepissime gaudeo. Quid animadvertendum erit in Narratione B. Hoc erit animadvertendum, ut Narratio ad probationes, et animorum motus accommodetur. Est enim, uti diximus, quasi sedes ac Iundamentum constituendae fidei. Qua rations ad probationes aptatur Narratio 'R. Si ea quae causae prosint enodate ac lucidissime ostendamus; si nec illa quae contra n0S erunt aeriter persequamur, et quidquio poterit detrahamusne causae nostrae noceamus: si denique ita argument0rum quaedam semina spargamus, quae in re
liqua oratione emorescant et vigeant, ac veluti lineaΘcirculi quae in centrum eonfluunt, in Νarratione coeant.. Mea ratio, inquit Tullius in libro de Oratore , in dicendo haec esse solet, ut boni quod habeam id amplector, eae0rnem, eaeaggerem: ibi eommorer, ibi habitem , ibi haeream: a malo aurem vitioque causadita recedam, non ut id me fugere appareati sed totum bono illo ornando et augendo dissimulatum Obruatur. . Sed effugienda erit in hac praecipua parte omnis calliditatis suspicio, ut opportune Fabius ob servat , nil videatur fictum, nil sollicitum, nil astu praetermissum, ita ut omnia potius a causa et spontis
138쪽
prosecta, quam ab oratore credantur. Nec illud praeteribo quantam asserat fidem expositioni, narrantis auctoritas, quam mereri debemus ante omnia quidem vita, sed et ipso genere orationis ; quod quo fuerit gravius, et sanctius, hoc plus habeat necesso est in
amrmando quoque ponderis. Quintilianus
Qua ratione ad animorum motus aeeommodatur
Narratio 7 R. Ad motus animorum accommodatur, si ubi major res erit, et atrocia invidiose, et tristia miserabiliter dicemus, non ut consumentur asseclus, sed ut tamen veluti primis lineis designentur: ut plane qualis sutura sit imago rei, flatim appareat. Ita Mareus Tullius in tertia Oratione in Verrem, Philodami casum exponens per totam narrationem invidiam accen- .
dii, et in supplicio lacrymis implet. Et in 'septima
cum Verberatum civem Romanum ostendat omnes brevissime movet assectus. Cavendum erit tamen ne hisce molibus nimium indulgeamus; non enim asse-etus proprium locum in narratione obtinent, Sed quasi mutuantur alienum. Quandonam Narratione utendum est, aut non'II. Quando utendum sit, aut non sit Narratione, id est consilii. Neque enim si nota res est, nec dubium quid gestum sit, narrari oportet. Nihil prodest Νarratio tum cum ab adversariis re exposita, nostra nihil interest iterum, aut alio modo narrare et aut quum ab iis qui audiunt ita tenetur negotium, ut nostra nihil intersit eos alio pacto docere. Quod quum acciderit omnino Narratione supersedendum est. Multo minus Νarratione utendum est cum causis sit. . Obest vero tum quum ipsius rei gestae ex po3itio magnam eaeeipit olliensionem, quam argumon
139쪽
tando, et ea a m agendo tentri oportebit. Quod quum eiderit, membratim oportebit partes rei gestae dispergere in causam, et ad unamquamque eo estim ratione accomma re, ut vulneri praesto medicamentum sit, et odium statim defensio mitiset. Nam ad summam totius caussae pertinet eaute an eontra demonstrata res sit, quod omnis Orationis reliquae fomest narratis. Utemur ergo narratione, cum judicem vel audientes doeere , vel quae nesciunt oportebit, vel quae evenisse εeiunt , sed non ita evenisse. N que enim hoc simpliciter aeeipiendum, quod est antea dictum, supereaeuam esse narrationem rei quum
judeae norerit. Quod sis intelligi eolo, si modo faetum quo sit solet; sed ita faetum etiam ut nobis . expedit, opinabitur. Neque enim narratio in hoc reperta 'est, ut tantum cognoseat judeae, sed aliquando massis ut eomentiat. . Quintilianus. Do singulis steneribus velim dieas in quibus narrandum sit, aut non.
R. In genere judiciali praesertim uti Narratione
praestat, ut exemplis Ciceronis, et ratione ipsa do-eemur. Nam quum sere ex lacti natura vel accuSatio, vel tota defensio pendeat, unicuique patebit a gumenta Omnia et probationes, quibus vel reum dinsendimus vel accusamus in lacti expositione ς tam quam in propria basi consistere. Non lamen in hoc genere, uti ostendimus, Narratio perpetuo usuVenit: neque eodem modo. In deliberativo genere tum locum habet Narratio, quum de re deliberandum maximi momenti est, vel ejusmodi ut deliberatio magna ex parte habitura sit firmamentum et pondus alterutram in partem ex Narratione, qua facile in
notescat quo in flatu, et quo in loeo res sit. Fr
140쪽
quenlius tamen exposlilone rerum utendum est. Demonstrativum denique genus multum in Narrationibus esse solet, non tamen in ea re de qua nunc
sermo nobis est, sed tantum in iis de quibus inpariis primae Capito XV. prolixius egimus. Quoniam de eaepositioris attigisti, dicas velim,
R. Expositio, quae improprie etiam narratio vocatur, eo quod narrationis locum lenet, ea est qua statum causae explicamus, vel declaranda rerum conditione, vel verbi sensu, aut rei desinienda notione. Ut status causae plane intelligatur, aperiendum est quid nobis cum adversario conveniat, quid non, itaui res in quam controversia cadit quam magis circumscribatur. Haec autem eadem sere ratione qua narratio ad probationes motusque animorum accommodanda est. Sunt qui doctrinam ostentandi gratia inutiles desinitiones miserasque cavillationes ad pompam ingerunt, quibus nil molestius, nil putidius accidoro audientibus potest. Quum enim plurimum reserat totiorationi lucidam rerum cognitionem inesse, hiseo nugis impediunt et ingratam essiciunt. Cedo erempla perfectae Narrationis. R. Bina Narrationis exempla, retuli in capite XV primas partis, quae in hunc locum revocanda censeo. Altera enim est Narratio orationis pro Milone, qua nil persectius inveniri potest: altera orationis pro Discipulis Palavinis ad normam illius Tullianae a Commenduno expressa. His addam et narrationem orationis pro Ligario in genero judiciali, et in deliberativo alteram orationis Alberii Lollii ad Paulum III. Pontificem Maximum, ut Carolo V. Imperatori adesset, qui bellum in prasimos catholici nominis hostes Parabati