Praecepta artis rhetoricae lectissimis veterum scriptorum latinae atque italicae linguae exemplis illustrata in usum tyronum ven. seminarii auximani cura et studio Josephi Ignatii Montanari 2

발행: 1853년

분량: 357페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

branti, salse respondit. u Meum genus a me iseipit: tuum in te desinit morum primus ego Um, tu

tuorum ultimus.

Quomodo dueitur laus a patria ZR. Si ea illustris fuerit, virisque insignibus nobilitata, hoc ipsum in laudo poni solet: si patria sit

ignobilis et obscura, usurpabis memorabile illuit Anapharsis verbum, qui cum natus esset in Sc Ithia, et a Graeco nescio quo Barbarus ae Scy1ha contemptim appellaretur, perquam ingeniose reSPOndit: . Mihi quidem patria probro est, tu vero pa

triae. .

Dices cum Iuvenali; tametsi adeo pervulgata esse Abderitarum stupiditas, ut etiam in communi proVerbio versaretur, tamen Abderitam suisse Democritum Phisicum illum subtilissimum, naturaeque Venatorem

acerrimum: eujus prudentia monstrat Summos posse viros et magna eaeempla daturos, Verveeum in patria, erassoque sub aere nasci.

Quomodo laudari poterit ab institutione 'B. Si bonam sortitus est, laudabis eo quod optims respondit, expectationemque suorum explevit: si non bonam, quod institutionis vilium ingenio et studio emendavit : si nullam. quod se ipsum bonis moribus artibusque, nemine auxiliante, peculiari quodam naturae munere, dissicultatibus omnibus animi ingeniique visuperatis, instituit. Quaenam laudari poterunt in eorpore 2 B. Laudantur in corpore, ut diximus, pulchritudo, robur et sa nitas; et his similia. Qui haec habuerit, laudabitur, quod bene sit illis usus; qui non habuerit, quod sapienter caruerit; qui amiserit, quod tulerit

moderate.

192쪽

. . Est aulem pulchritudo, apta eo ositio, et figura

membrorum, cum omnes corporis partes, inter secum quodam lepore et coloris suavitate eonsentiunt.. Sunt autem pulchritudinis genera duo, inquit Tul- lius, unum uirile quam dignitatem dicimus, alterum muliebre quam venustatem appellamus. Cur eaduea haec, et plerumque etiam maia, eo

poris bona laudantur in hominer . R. l. Laudantur quia licet in se veram Iaudem non habeant, quae debetur uni virtuti; tamen virtus

in eorum usu atquo moderatione Vel maxime cernitur. 2. Quia formae dignitas est optimae mentis indicium: et simulacrum quoddam, ac nos quodammodo virtutis. Unde non inscito dictum est ab Eumenio in panegyrico Constantini Magni. . Naturam ipsam magnis mentibus domicilia magna metari: et eae vultu hominis decoreque membrorum, colligi posse quantus eoelestis spiritus intrarit habitator. s 3. Quia corporis decor est muta quaedam commendatio, et, ut eleganter aiebat Carneades, regnum absque satellisis. Gratior, et pulchro veniens in corpore virtus

adjuvat , inquit Maro. Hinc est quod populi bene multi, et in primis Aethiopes, Indique in dandis im-

Periis, proceritatem ac pulchritudinem spectare sol bant, ut narrat Aristoteles; graviterquo mulctatus sui tolim a Lacedaemoniis Archidamus rex, quod exiguam duxisset uxorem. Querebantur enim non reges, 3ed regulos ex hoc conjugio procreatum iri.

Quia pulchritudo est virtutis non solum indicium sed etiam alumentum. Deniquo cum vel in ipsis sacris literis praedicetur David, ut pulcher aspectu, eι facis Geora; quid sane mirum, si a cornelio Nepote laudetur Alcibiades ut aetatis suas formo3iδ-

193쪽

simus 2 Si ex hoc eodem capite commendetur a Plutarcho Scipio Asricanus: et si do Theodosio Magno dixerit Pacatus. Virtus tua meruit imperium, sed virtuti addixit formas uvagium. Illa praestitit ut oporteret te Principem fieri:

haec ut deceret.

Quod si subturpiculus sorte suerit vel deformis is qui laudatur, tunc sane corporis vitium egregiis animi dotibus solerter compensabis. Confugies ad illud

Ovidianum. Si mihi dissicilis formam natura nega Vit,

Ingenio, sormae damua rependo meae.

Dicos deformem suisse Socratem, caecum Homerum, coelitem, seu altero oculo captum, Philippum Λl xandri magni patrem; itemque Hannibalem. Fluxam et caducam formae fragilitatem, quae Pr0pediem deflorescit, verbis exaggerabis; unde Socrates ingenioso riebat illam esse brevem tyrannidem. Neque fragilem modo dices, sed etiam rem esse plerumque perniciosam, praecipitem, lubricam, et perbculosae aleae plenam docebis. Unde sestivo Petrarca vocat illam velum oculis, pedibus laqueum, vis malis. Postremo addere poteris cum Petronio.

Raram facit mixturam cum sapientia larma.

Iam Vero de sanitate corporis sat esto, ne longi simus, aureum illud Iuvenalis dictum Sat. lo. Orandum est ut sit mens sana in eorpore gano. Ouomodo commendari quia poterit ab honoribus 7 R. Bisariam: l. si nempe illos promeriius fuerit, beneque illis fuerit usus. Hinc acuto omnino Suum Traianum laudat Plinius, quod meruerit hon0res, antequam fuisset illos adeptus.

194쪽

Soli, inquit, contigit tibi, ut Pater patriae esses , antequam fiereS.

2. Si et meruerit simul et spreverit, quemadmodum magnanimus ille Frontinus, quem cum Ruso ita comparat Plinius in epistolisi

Uterque, inquit, ad gloriam pari cupiditate diverso itinere contendit. Alter Rufus9 cum expetit debitos titu. Ios: alter Frontinus9 cum mavult videri contempsisse.

Quomodo commendari quis poterit a divitiis' B. 1. Si possideat, non possideatur. 2. Si sint honestis laboribus partae. 5. Si iis utatur non ad perfruendas voluptates, sed ad usus Vitae honestos, vel ad juvandos amicos, vel ad egenorum inopiam sublevandam: ut Traianus, de quo ita Plinius. Nihil magis tuum credis, quam quod Per amicos habes. Non vero quemadmodum aut luxuriosi perditiquo nepotes aut avari. Aut qui divitiis soli ineubuere repertis Nec partem posuere suis: quae maXima turba est.

Quod si fortunao bonis caruerit is quem laudas, cono fugies ad tritos illos communesque locos, blandientis fortunae munera potius esse in malis, quam in bonis numeranda; caduca semper haec esse, non virtutis et ingenii, sed incertae sortis et temporum munera; infelicitatis genus esse, Semper eSSe felicem. Quid in ipsa morte considerare potissimum debeι Orator pn. Duo: genus nimirum, et causam mortis. Genus, si quis pie ac sortiter obierit, ut sapientem ae probum decet. Causa vero laudabitur, si nempe et Pro patria pugnans occubuerit ;Dulco ac docorum est Pro Patria mori

195쪽

inquit Horatius: vel si pro tuenda religione mortem occubuerit, ut Christi martyres sanetissimi: vel denique si honestis animi corporisve laboribus, et curis sibi ipso murtem acceleraverit. Ouaenam post mortem eonsideranda sunt ZR. Tria haec spectari solent. 1. Pompa funebris, et honores habiti mortuo; ut quod Aristoteli statua suerit creeta cum inscriptione hujusmodi:- Aristoteles Philosophorum optimus

vel quod uni Demrtrio Phalereo treceniae statuas et sexaginta fuerint Athenis positae vel quod Gorgias Leontino, non aurata, ut caeteris , sed aurea statua fuerit orecta. 2. Spectatur bonorum maeror et Iuclus. 3. Deniquo spectantur silii superstites relicti, unde levari mortis maeror, damnumque aliquo paelo sarciri possit. Ita D. Ambrosius in funere Theodosii Magni.

Ergo, inquit, tantus imperator recessit a nobis: sed nou totus recessit. Reliquit enim liberos, in quibus eum debemus agnoscere, et tu quihus eum cernimus, et i

nemus.

Intelligit autem Honorium, et Arcadium, qui patri

in imperio succeSsere. g. m. Inimaduersiones quaedam eirea per3onarum laudationem. Quaenam observanda sunt in personarum laudatione py. Tria haec. i. Νo ad ementitas, siclitiasque laudes recurramus, quae scilicet non splendorem asse-

196쪽

runt orationi, sed in veris etiam fidem omnino derogare solent; ut olim contigit imprudentibus hisce poetis, qui versibus celebrare Veriti non sunt bracinthinas Stratonices comas, quam non deformem modo, sed calvam prorbus eSSe nemo nesciebat. Quod

etiam illustrare poteris exemplo Lysippi, qui Alexandrum sapienter estinxit hastam manu tenentem; Apellem reprehendens quod eumdem fulminantem depinxisset, et ita spoliasset Veris, ac propriis insignibus, et ornaret salsis, quae nullam apud posteros fidem

essent habitura. 2. Cavendum est ne in meliorum copia, res consectemur viles, et sacta leviora, ut enim scite aiebat Favorinus, turpius est exiguo frigideque laudari, quam graviter vituperari. In magnis tamen viris aliquando etiam res minusculas commendare operae praelium est.

3. Denique erit hoc observandum diligenter, ut

non communes ac pervagatas, sed proprias cujusque, Vel Saltem cum paucis communes laudes praeci Pue z0DSeciemur. Quapropter plane ac perseolo

perspecta tibi esse do bent quae propria sunt illius de quo agitur. Ut enim optime monet Aristoteles: . Quomodo laudabimus Ithenienses, si lateat nos navate proelium apud Salaminam, vel pugna in Marathone, aliave id genus 3 n Idemque Aristoteles praeclare docet propria semper esse praeserenda commu nibus, eoque Achillem non tam laudari debere quod sit ex Semideis ortus, aut quod ad Ilium militaverit, quae illi cum Diomede, pluribusque aliis erant communia , quam' quod Hectorem Trojanorum sortissi mum, et CFgnum Neptuni filium, nulli leto licet pcnetrabilem, interemerit.

197쪽

De pers0narum laudatione satis superque dictum a nobis hactenus. Undo intelligi sacile potest, qu0- modo debeat institui vituperatio, quippe ubi omnia Prorsus debent inverti. g.

De rerum rationis eaepertium laudatione.

Quomodo laudari possunt res ratione eaepertes' R. Ex iis quae de personarum laudatione dicta sunt, haud dissicilis erit conjectura de iis quas quasi

personae sunt, uti muta animantia , quae pers0nae instar tractari posse 1. monstrat Virgilius cum equ0s Aeneae celebrat a natalibus.

Geminosque jugales Semine ab aetherio, spirantes narthus ignem, Illorum de gente, patri quos Daedala Circe Supposita de matre nothos furata creavit.

2. A corporis dotibus equum Ascanii laudat idem Virgilius.

Quem Thracius albis Portat equus hicolor maculis, vestigia primi

Alba pedis, frontemque ostentans arduus albam.

3t A colore, et celeritate, Τurni equos extollit.

Qui candore nives anteirent, cursibuS auras.

. Fortitudinem, et selicitatem tribuit equo Me

zentii, cui nomen erat Rhoebus. Hoc decus illi,

198쪽

5. Denique fidem et amorem agnoscit in Pallantis equo, quem in d0mini lanere lacrTmantem inducit.

Post hellator equus, positis insignibus, Aethon It Iacrymans, guttisque liumectat grandibus Ora.

Quamquam hac in re parum consentit cum Phi-Iosophis, qui ex animalibus, solum hominem lacry- mari concordissime docent. Sed sacile serendus error Virgilii, cum ante illum dixerit Homerus Achillis equos in domini lanere suisse lacrrmatos; et post Homerum eodem errore abreptum fuisse Suetonium et Plinium ipsum videamus. Ex his liquet qu0m0do etiam laudaro possis apes cum Virgilio , passerem cum Catullo, hortos cum Homero, sontem cum ΗΟ- ratio, cum ait; o fons Blandusiae splendidior vitro. Quia vero urbes et regi0nes aliquando publice ab oratoribus laudari s0lent, de hoc orationum genero speciatim tractandum csso judicamus. g. V. De laude urbium ac regionum. Quomodo laudantur urbes eι regiones ZR. Ex quinque capitibus. 1. A conditoribus urbis, et a primis regionis cultoribus. Hinc Carthaginem laudat Virg. Aeneid. 1.

Urbs antiqua suit Tyrii tenuere coloni Carthago.

2. Ab antiquitate. Oic olim Athenienses sese aborigenes, hoc est sine origine, et ab ipsa terra genitos gloriabantur. Ita etiam Arcades se Luna ipsa anti' quiores sabulabantur.

199쪽

162, 1 , tu, imbenitale, ab aeris clementia, ei β' v

britate, a natura coeli, et solis. Quo reser fertilitatem, flumina, sontes, maria, montes, metalla etc. Ex hoc tertio capite Campaniam breviter sed eleganter laudat Florus libr. l. cap. 16.

Omnium non modo Italia, sed toto orhe terrarum pulcherrima Campaniae plaga est. Nihil mollius coelo: de nique his noribus vernat. Nihil uberius solo: ideo Li- heri, Cererisque certamen dicitur. Nihil hospitalius mari. Hie illi nobiles portus, Caieta, Misenus, et tepentes lantibus Isaiae: Lucrinus, et Avernus, quaedam maris Otia. Hic amicti vitibus montes, Gaurus, Falernus, Massicus, et pulcherrimus omnium Vesuvius Aetnaei ignἰs imitator: urbes ad maro, Formiae, Cumae, Puteoli, Neapolis, Herculanum, Pompeii, et ipsa caput urbium Capua, quondam inter tres maximas, Romam, Carthaginemque

numerata.

4. Laudabis a structura, quo pertinent templa, arces, aedificia, moenia, P0rticus, pontes , theatra, gymnasia. aqua eductus, thermae, Statuae, plateae. 5. Laudabis ab incolis, qui civitatis veluti anima sunt, et unde verus illius decor emo rescit. Laudabis ab incolarum frequentia, rob0re, praestantia, pietate, a studiis, moribus, rebus gestis.

Ex variis hisce quos indicavi sontibus syracusas mirum in modum laudat Tullius Verrina 9. Habes etiam Tarenti laudatiunculam in primo Flori libro quae sic habet.

Tarentum Lacedaemoniorum opus, Calabriae quondam, et Apuliae, totiusque Lucaniae caput, cum magnitudine, et muris, portuque nobilis, tum mirabilis situ.

Plinius denique ex his sontibus hoc pacto laudat

Italiam.

200쪽

163 Nee ignoro ingrati ac segnis animi existimari posse

merito, si breviter atque in transcursa ad hune modum dicatur terra omnium terrarum alumna, eadem et parens numine Deum electa, quae coelum ipsum clarius faceret, Sparsa congregaret imperia, ritusque in Olli retret tot populorum discordes ferasque linguas sermonis commercio contraheret ad colloquia, et humanitatem homini daret, breviterque una cunctarum gentium in

toto orbe patria fieret. Sed quid agami Tanta nobilitas omnium locorum, quos quis attigeriti tanta rerum Singularum populorumque claritas teneti Urbs Roma, vel sola in ea, et digna tam sesta cervice facies, quo tandem narrari debet operet Qualiter Campaniae ora Per se, felixque illa ac beata amoenitast Ut palam sit

uno in loco gaudentis opus esse n liturae. Jam vero tota ea vitalis, ac perennis salubritatis coeli temperies est, tam sertiles campi, tam aprici colles, tam innoxii saltus, tam opaca nemora, tam munifica Silvarum genera, tot montium a natus, tanta frugum et vitium, Olearumque fertilitas, tam nobilia pecori vellera, tot opima

tauris colla, tot lacus, tot amnium sontiumque ubertas, totam eam persundens, tot maria, Portus, gremiumque terrarum commercio Patens undique, et tamquam adjuvandos mortales ipsa avide in maria procurrens. Ne que inge uia ritusque ac viros, et lingua manuque Su Peratas commemoro gentes. Ipsi de ea judicavere Graeci, gelaus in gloriam suam offusissimum, quotam partem eX ea appellando Graeciam magnam.

De argumentis ad vituperandum idoneis. Quomodo vituperari poterunt homines, res, eι urbes 'R. Primo si dicemus caruisse et carere iis quae aliorum laudi inserviunt: seeundo si cum non ea

SEARCH

MENU NAVIGATION