장음표시 사용
201쪽
ruerint, ostendemus in peius vertisse: tortio si vitia virtutibus laudatis opposita habuisse et habero amrmabimus. Hoc paelo oratori vituperatio in promptu orit, ut videro licet in Actionibus in Verrem, in Orationibus in Catilinam et M. Antonium, in quibus Marcus Tullius omnem vituperandi artem, peno dixerim explevit. Hujusmodi orationes, vulgo invectivae appellantur. Sed de his satis superque dictum est. Praestat enim in laudatione quam in vituperatione versari: neque major ulla vituperatio esse videtur quam nequitiam et vitia silentio praeterire. Stylum abiectis et sordibus non inquinaro sapientis et morati esse duco.
Bo inventione argumentorum quae speciatim ad genus deliberaιivum perιinent. Quaenam sunι argumenta propria generis deliba-ratini pR. Genus deliberalivum in suasiono vel dissuasione Versari monuimus, quibus positis, par est ut suasio a justitia primum, postea ab utilitato et decoro, aliisque similibus, do quibus dictum est supra, prosiciscatur. Si haec omnia orator animadvertet et mentec0gitet, magnam argumentorum copiam in promptu habebit. Observandum ergo orit in primis rei de qua agitur justitia, et honestas, et, ut haec confirmemus, Ius publicum Gentiumque humanas divinasque leges, mores, consuetudines excutiemus, a quibus argumenta elicere possemus. Postea ut rei utilitatem ac com-
202쪽
modum in propatulo sit omni opo conemur: haeconina saepius et melius animos hominum alliciunt, et ad taciendum aliquid, vel non faciendum suadent. Ostendemus ergo commoda quae nobis evenient si rem suscipiemus, incommoda quae sequentur, si ab illa abhorrebimus. Ex illa et bonum publicum, et publicam privatamque civium salutem pendere dicemus, quibus exaggeratis arte quam docuimus, facile ad sa-ciendum impellemus, vel a faciendo deterrebimus. Et eum saepe decus et gloria stimulos addant, quantum honoris gloriaeque nobis parituri simus, si rem
Suscipiamus. Vel contra quantum dedet:oris et pudoris si praetermittamus, oculis auditorum subjiciemus, ut non solum mente concipiant, verum etiam
veluti manibus attingant. Bei facilitatem detegemus, dissicultatos leniendo vel explicando; pronam Stratamque viam ostendemus ut animos addamus. Si vero addita Iacilitati voluptas erit, et rem exequi non solum facile, sed et voluptarium esse demonstremus quod fieri potest, rem enucleate disserentes, punctum omne 'adepti erimus. In dissuadendo autem, et rei iniustitiam et incommoda et dedecus, et dissicultates insuperabiles, et d0Iores qui illam comitantur, eodem pacto, quo supra dictum est, in medio ponemus. At si non in rebus negotiisque agendis oratio versatur, sed quae ad sapientiae, virtutis, pietatisque cultum pertinent, tunc aliunde argumenta sumamus oportet. Ostendemus id quod proponimus non solum rationi consentaneum, Sed etiam aequum, et humanis divinisque legibus nobis praeceptum, quae proemia observantes, quae supplicia renuentes violantesque mancant. Quod nisi praecepta, sed tantum haec sint proposita, utilitatem
203쪽
et uberes fructus, quos ex illis colligere lacilo possumus exp0nemus, patrum consilia et exempla et doctrinas piose remus, ut animus paratior, et ad ea exequenda sit pr0mplior. Ouid speetandum est in iis qui deliberant 'R. Penitus agnoscere debet orator animos eorum qui deliberant, ut possit ambitiosis splendida, avaris utilia, voluptuosis jucunda prop0nere.
De variis variarum aetatum moribus. Quinam sunt juvenum, virorum, ac senum more3pn. Aetatis cujusque mores graphice admodum ita pingit Horatius in arte Poetica.
Imherbis iuvetiis tandem, custode remoto, Gaudet equis canibusque et aprici gramine campi, Cereus in vitium necti, monitoribus asper, Utilium tardus provisor, prodigus aeris, Sublimis cupidusque, et amata relinquere pernix. Conversis studiis aetas animusque virilis, Quaerit opes et amicitias, inservit honori; Commisisse ea vel quod mox mutare laboret. Multa senem circumveniunt incommoda; vel quod Quaerit, et inventis miser abstinet, ac timet uti; Vel quod res omnes timide gelideque ministrat; Dilator, spe longus, iners, avidusque futuriri Dissicilis, querulus, laudator temporis acti Se puero: censor castigatorque minorum.
Juvenes igitur stagrant cupiditatibus, facile ei vehementer excandescunt, undo adolescentia quidam quasi rationis aestus appellatur: honestum utili Prao serunt, aperti sunt, candidi, et miserieordes: sua
204쪽
enim innocentia caeteros metiuntur. Prodigi sum, et in sumptus effusi: nondum enim egestatem sunt experti: ad risum et dicacitatem sunt propensi. Audi Tullium.
Non loquor de sapientia quae non cadit in hanc aetatem: de impetu animi loquor, de cupiditate vincetidi, de ardore mentis ad gloriam, quae studia in his jam aetatrhus nostris contractiora eSse debent in adolescentia vero, tamquam in herbis significant, quae virtutis maturitas, et quanta fruges industriae sit sutura.
At dispar omnino est senum ratio. Facile suc-eensent illi quidem; sed non aeque parent irae, quia ut scite Η0ratius.
Lenit albescens animos capillus, Litium et rixae cupidus Protervae.
Parum sperant, quia diu vixerunt; pauca moliuntur, praeteritis gaudent, facetos ac ridiculos odere, sollieiti sunt ossiciorum exactores, ad rem attenti, lenti, dissiciles, suspiciosi, saepe enim aut se aut alios delusos meminerunt. Praeterea queruli sunt morosique, ut ait Tullius, in fragili corpore odiosa est omnis ofensio. Denique verbosi sunt et loquaces, quia docere amant. Sed facilius hoc illorum aetati condonandum ob egregias virtutes, quibus hoc vitium abunde compen Sant. Virilis aetas senectutem inter et adolescentiam inieriecta, ac in quodam quasi confinio posita, utriusque Virtutum vitiorumque particeps est, et utriusque indolem, veluti ex vicinia trahit. Iuventus sortis est sed intemperans; senectus. est temperans, sed timida; virilis aetas sortis est sobriaque. Iuventus nimis credula est; senectus nimis suspiciosa; virilis
205쪽
BctaS pro rerum natura, vel considit vel dissidii. Iuventus quaerit honestum potius quam utile; Senectus utile magis quam honestum; virilis aetas et honestum simul et utile. Puerilis denique aetas, effervescit facile; mutatur in horas; magnam habet indolem ad virtutem, gloriae, honorique mirum in modum velificatur. Audi Τullium libr. 5. de finibus:
Quanta Sunt puerorum decertantium studia i ut illi esseruntur laetitia cum vicerintl ut pudet victost ut se accusari noluntl quam cupiunt laudarit quos illi labores non Perserunt, ut aequalium principes sint lEx variis hisco variarum aetatum moribus Iacile liquet, in omni deliberatione, juvenum animos illecebris gloriae, cujus studio maxime trahuntur, esse titillandos: connivendum aliquando esse in illorum levioribus vitiis; expectandum tantisper, dum aestus iracundiae deservescat, nequo contra torrentem esse luelandum. Apud senes maxime spectandam esse utilitatem, pecuniae, praediorum, opulentiae, et omnium Vitae commodorum accessionem. Apud viros denique orationem honestate simul, et utilitate temperan
g. IX. De moribus Nobilium, Dinitum, et Plebejorum.
Quinam sunt Nobilium mores pn. Νobiles sunt honoris ac gloriae vel maximo Studiosi, et si h puleiana voco uti fas est, sunt in primis honoripetae. Solent autem non Solum ignobiles aspernari, sed etiam homines novos, qui primi
206쪽
ex sua genio sunt honores conseeuti. Ita uetellus contemnebat C. Marium, illique consulatum invidebat. Undo sic de eo Sallustius.
In erat contemptor animus, et Superbia commune nobilitatis malum.
Quinam sunt divitum mores ZB. Divites, si praesertim divitias nuperrime sunt consequuti, contumelioSi serme sunt, ac superbi. Nempe lacile sibi persuadent praestare se caeteris. Praeterea solent mollitia luxuque dimuere, ut notat
JuV. Sat. 6. Prima peregrinos obscoena Pecunia mores Intulit, et turpi fregerunt saecula luxu Divitiae molleS.
Hanc quam memoravimus novorum divitum arrogantiam, scito tangit Cicero cum de Τ. Roscio ait:
Qui in sua re fuisset egentissimus, erat, ut si, insolens ira aliena; et Μaro cum ait de Numanor Vociferans, tumidusque novo Praecordia regno.
Ouid sunt denique plebejorum mores ZR. Germanos plebis mores, suis coloribus scite pingunt Sallustius, Horatius, Tacitus, et Seneca, dum unt.
Plebcm esse helluam multorum capitum . . . . Pluma et Vento mobiliorem esse . . . . Opinione duci magis quum veritate .... ire quo itur non quo eundum eSt. . . . Privatis commodis servire potius quam putilicae vel honestati vel cupiditati . . . . cupidam esse rerum Novarum Denique Pessimi argumentum turbam eSSE.
207쪽
Num eι de uariis Reipublieae formis ratio habenda est 'R. Itat neque vero in deliberalione satis est aetatis et conditionis cujusque indolem ac studia diligenter Spectare. Spectandi praeterea sunt Reipublicae mores, qui scilicet pro varia politicae larma, solent maximopere Variare.
Quaenam alia in deliberatione sunt obsertanda 'B. Praeterea haeo diligenter observabit orator. l. Vitanda est omnis ingenii, assentalionis et artificii suspicio, ne auditori videamur insidiarii omnis enim nimius ornatus habetur pro dolo. 2. In omni deliberatione nulla argumenta majus terme pondus habent quam divina. Νam omnes religione moventur, et nulla res multitudinem vehemenitus serit. 3. Maxima est ad persuadendum vis exemplorum aut recentium, quo notiora sint; aut Veterum, quo plus ponderis habeant, et auctoritatis. Plerumque enim videntur respondere sutura praeteritis, habeturque experimonium veluti quoddam rationis testimonium. . Suadet v. g. Fabius Maximus in Senasu,
no Scipio, Hannibale in Italia relicto, trajiciat in
Dies me deficiet, inquit, si reges imperatoresque temere
hoStium terras transgressos, cum maximis cladibus Suis exercituumque Suorum, enumerare velim.
Deinde vetus assert Atheniensium exemplum, qui classo in Siciliam transmissa, rempublicam suam in Perpetuum amixerunt, et novum M. Attilii, qui in ea ipsa Asriea, ante annos quadraginta Iiclus et ea
208쪽
g. X. De inventiono argumentorum quao speciatim ad genua Iudietate pertinent. Ouaenam aunt argumenta propria generis Iudi -
eialis 'R. Omnis probatio signis, indiciis, et coniecturis constare videtur in quaestionibus Iudicialibus, si doerimine agas. Signa facinoris maximi sunt momentirsi enim do homine intersecto quaestio sit, accusatori argumenta Suppeditabunt, cruenta vestis, et arma et livor, et talia quae instrumenta facinoris sunt, et nos delicti signa Vocamus. Si haec desint testium indicia, rumores, rei consessio, quod maximum indicium est, si non torme
lis extorta, neque dolo aut vi, et si reus ipso veritatis indicia praebeat. Quae si etiam desint, tunc coniecturae valebunt; nam hae quamvis per se debiles et imbecillae sint,
tamen mutuo auxilio sustinentur. Ut si quis, ait Fabius, haereditatis gratia hominem occidisse dicatur, nec firmissima argumenta ad probandum crimen adsint, infirmiora ex conjecturis hac ratione congreganda sunt. - Τα haereditatem Sperabas, et magnam haereditatem: tu pauper eras, et tum maxime a credistoribus appellabaris: tu offenderas eum cujus haeres eras, et mutaturum tabulas sciebas. - SinguIa levia sunt, et communia, universa vero nocent, etiamsi non ut fulmine, tamen ut grandine. Si de surto dicas, quae ad
Quae sint actoris, quae defensoris partes supra docuimus. Nunc unum addendum, cum non de crimine, sed de iure agatur, oratorem argumenta et
209쪽
probationes ducere p0sse ex legibus, statutis, conis suetudinibus, praescriptionibus, pactis conventis, sivo scripto, sive coram testibus, testamentis, privilegiis: quae omnia, vel ad rem confirmandam si legitima, vel negandam si illegitima sint, apprime valent. Sed cum de his omnibus orator tractabit, non in verbo
tantum sed in sententia animum intendat: nam scire leges non est verba, Sed earum vim ac potestatem
Ouibus modis argumenta disponi possunt 'B. Geminam methodum Dialectici adhibere solent. quarum altera analytiea, altera synthetiea, ab iis appellatur. Hac praecipue ad docendum, illa ad inveniendum ulimVr. Quaenam est methodus analytieas B. Ea est qua veritales deteguntur a composilis ad simplicia: et ut oratorum, non Dialecticorum verba hic usurpem, ea est in qua Orator consilium suum in re probanda dissimulat, ut auditorem quasi per gradus, ad designatam conclusionem perducat. Hunc enim a veritato cognita ad incognitam longiore ambitu trahit, donec ex ante edentibus, veluti Sponte, nulla vi . adhibita, conclusio erumpere Videatur. Ita Cicero lib. 3. Tusculanarum Quaestionum ut ostenderet quod bonum est, id et honestum esse, ita analytica methodo argumentatur. Omne bonum laetabilo est; quod autem laetabile, i I
Praedicandum, et Pi ne se fercndum: quod tale autem, i
210쪽
etia in gloriosum Si vero gloriosum, ceris laudabile; quod autem laudahile, Prosecto etiam honestum. Quod honum igitur, id honeStum.
Litoris proditum est Socratem hanc adhibuisse methodum, ut brevibus, acutisque interrogationibus Sophistas impelleret urgeretque, ut sibi aliquid assentirent, quo facto statim ad conclusionem necessario trahebantur. Verum haee in deliberando ves demonstrando parum oratoribus in deliciis est, raroque usurpant. Accusator et defensor hac commodius uti possunt, ut ii quorum finis est convincere. In docendo vero saepissimo et salis commode utimur. Quaenam est methodus synthetiear B. Ea est quae ab universalibus ad singularia progreditur. Haec est oratoribus usitatior, vulgique auribus accommodatior: hac enim rem notam universe propositam argumentis sulcimus et confirmamus, quoad auditorem omnino convicimus. Ita Tullius synthetica methodo copiose ornateque Deum esse confirmat.
Quid potest esse tam apertum, tamque PerSPicuum, Cum coelum SusPeximus, coelestiaque contemplati sumus, quam esse aliquod numen praestantissi inae mentis, quo haec regantur' Quis entin hunc hominem dixerit, qui cuin tam certos coeli motus, tam ratos astrorum ordines, tamque inter se connexa et apta viderit, neget in his ullam inesse rationem, eaque casu fieri dicat, quae quanto consilio gerantur, nullo consilio assequi possumus y An cum machinatione quadam moveri aliquid videmus, ut SPhaeram, ut horas, ut alia permulta, non dubitamus quin illa opera sint rationis: cum autem impetum coeli admirabili cum celeritate moveri vertique videamus constantissime conficientem vicissitudines anniversarias, cum Summa Salute et conservatione rerum omnium, dubitamus quin ea non solum rationo sant, sed etiam excel-