Praecepta artis rhetoricae lectissimis veterum scriptorum latinae atque italicae linguae exemplis illustrata in usum tyronum ven. seminarii auximani cura et studio Josephi Ignatii Montanari 2

발행: 1853년

분량: 357페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

viribus curet. Quid enim prodest dictionis concinnitas, rerum Sublimitas, argumentorum subtilitas, si

quod loquimur non intelligunt illi, propter quos ut intelligant loquimur 2 Aug. 3 Satius ergo est ad auditorum captum usitati simplicisque sermonis consuetudinem usurpare, quam sublimitatem rerum ac veris

horum aucupari, quum simpliciter loquentem et docti probent, et indocii intelligant. Nonne aliquando praestabit oratorem pram 86 feres aliquid rustieitatis ΤR. In ore sacri oratoris neque rusticitatem, ne- qus studiosius accersitam sermonis elegantiam velim.

Quaedam est diligens negligentia, quae hominem magis do re quam de verbis laborantem indicat, neque insuavis, neque audientibus ingrata. Hanc saepius usui esse contendo et assirmo. Quod si in reprehensionem aliquam incidere debeat concionator, melius est, Augustino teste, ut reprehendant docti, quam non intelligant populi. Quodnam erit secundum concionatoris propositumΤΗ. Sacri oratoris secundum propositum erit, veluti supra attigimus, ut libenter audiatur: quod asinsequi facile potest, si blando laciliquo sermone discurrat oratio. Quomodo enim descendit imber aut nix, ita verbum Dei in animos audientium descendat oportet. Velim igitur ut suaviter loquatur, idest proprie perspicueque, addam etiam non inconcinne. Sunt enim haud pauet qui ad concionem veniunt, non discendi cupiditato adducti, sed oblectationis, terendi- quo temporis causa, quos si imparatos honesta quadam insidia eapiat, et sermonis suavitato Orator alneiat, in animis simul cum oblectatione quam appetunt, res etiam quas negligunt sentiunt. At eum n0n

292쪽

ineoncinne oratori dicendum esso addidi, haud sorio addidi. Quadam enim concinnitate uti necesse est, - studio et arie comparatae sed tamen ita, ut artis studiique cura dissimuletur. Non enim dedeeet sacriimoratorem aliquando artificioso loqui, dummodo ars ad finem, non finis ad artem reseratur. Varietas etiam in dicendo valde ad obluctandos auditoreg prodesse potest; hoc enim paelo, et mentes recreare, et honesta possumus voluptate perfundere. Quid eavendum esι in suapuer disendo γB. Cavendum est no nimio voluptatis excitandao studio elati, aut verbis elegantioribus, aui deseriptiunculis et schematum illecebris ita auditoribus blandia, mur, ut non do illorum utilitate, sed de via Diale sollieiti videamur. Studeamus itaque ut suavitale sermonis, sententiarumque varietate ita delectemur, ut excitata voluptas ad animorum emendationem aditum patefaciat, ac viam, pene dixerim, sternat, ct ad ampliores uberesque colligendos fructus, non ad inaniis

gloriae pompam assequendam delectasis videamur. Ueetne saero oratori alleujus condionandi rationem, a Pu trum Mosesiaeve mors abhorrentem, dele-etandi auditores eausa imisuri ΤR. Minime liceti certeque ii sunt improbandi, qui ut ad scitorum hominum comptiorem titum se essingant, a veterum Sanctorum Pallum consuetudine abhorrent, et quamdam asseetant orationem minus ab Ecclesia probatam; aut pictoris ritu ad voluptatem omnia mhnitatim describentes, aut profanis philosophiae quaestiunculis, aut eruditionibus lascivientes, et sumum ex fulgore pene dixerim dueentes. Genus hominum imprudens incautumque, qui sutili Meetilaris gloriolae vanitate abrepit, sancillatem munetis,

utilitatemque sidelium despexisse videntur.

293쪽

Ouodnam est denique sacri oratoria tertium propositum ΤΗ. Tertio id sibi proponat contionator, ut o dienter audiatur. Audietur vero, si animos compellere et nectere valeat, quod equidem eloquentiae triumphum duxerim. Si enim, ut diximus, docero necessitatis est, delectaro suavitatis, nectere, ita vivam, victoriae est. Auditor autem nectitur, si quod polli-eeris amet, quod minaris timeat, quod arguis oderit, quod commendas amplectatur , quod denique dolendum exaggeras, ex animo doleat. Si vivas V ces ab imo pectore edat orator, tunc auditores verba tangent, et flere jubebunt. Rerum pondere mentes capiuntur, dicentis charitale animi urgentur: gratia adjuvante, verba ad imas usque medullas pervadunt.

IIaec unctio dicitur, haec esticit ut sermo efficax et penetrabilior sit gladio ancipiti.

Quid eurandum esι in astpeetuum commotione 'R. Curandum est ut sint sines certi, et modus, ne dicere irate, aut violenter, aut muliebri more nebiliter videamur. Sunt qui religionis studium assectantes in ipsos invehunt auditores, omnia omnibus m nitantur, ac veluti in ethnicos agerent, nulla christi nae charitatis ratione servata, fratres peccantes, quasi inimicos, hostilibus armis infringere, ac prope delero contendunt. Quod non facile probarim: quamvis, enim Apostolus Timotheo scripserit . praedica verbum: insta opportune, importune, .gue, ObSecra, increpa in omni patientia et doctrina . revocaro tamen debent saeri oratores illud davidicum . irascimini et nolite meeare. . Nam cum Apostolus inquit in omni patientia et doetrina, satis rem explanavit,omuia ad charitatis studium esse dicenda. Ira clari

294쪽

stiani hominis digna zelus appellanda est, quo etiam. sancti viri c0mmoveri consueverunt: et in hoc etiam caule agendum csSe monet Cardinalis Valerius, ut qui . audit semper intelligat pro iis orandum esse quibus irascitur, nihilque esse mansuetudine amabilius, nihil Deo bonisque viris acceptius. Sunt etiam nonnulli qui nefaria quadam audacia spiritualibus impotenter tem p0ralia commiscent, factionesque ibi exagitant ubi pax hominibus danda est. Hi, aperto latear, non legit se videntur ea Sacrarum Scripturarum verba,ubi Deus ipse declarat regnum suum de hoc mundo non eSSe, et se pacem hominibus omni tempore dare. Auctor enim pacis et bonorum omnium Deus plebem suam diligit, nec oves morbo laborantes mactari jubet, sed b0nus piusque medendas suscipit. Quare Apostolus Paulus Timotheo dixit : a Noli verbis contendere, ad ni-

hilum enim utile est,nisi ad subversionem audientium. s.

Et idem Valerius cardinalis docet a peceata eae odio habenda, non peccator em, quem justum ellicere potest Dominus. Mus potius eausa dolendum, et pro eo, τHuti pro fratre periclitante, Orandum. ηNumguamne orator succensere et irasei potest PR. Potest; nec quemquam cogitare Velim me sacrum oratorem ita estingere, ut malis non medicinam, sed lamentum asserat, nec aegrum sublevet amaris potionibus, sed illecebris obruat. Absit hoc. Cum enim animorum aegritudines remedia postulant, omnia in medium proferre malim, quamvis aspera et sortia, ut aegritudo tollatur. Imperitum esse assirmarim cum Cypriano, medicum, qui tumentes Vulnerum sinus parcente manu contrectat, et in altis recessibus viscerum virus inclusum servat. Aperiendum vulnus

est, et secaudum, et putredinibus amputatis, medela

295쪽

sortiore curandum. Vocilaretur, clamitet et conquas-ratur aeger impatiens per dolorem, cum senserit sanitatem, gratias postmodum aget. Sed charitas in ipso secandi opere non desit; quid enim nisi charitas e scit, ut ferrum in manu medici non pertimescamus, in manu furiosi atque irati fugiamus 2 In medentis ore pietas enitet, serumque opus pietate duce conficit; quare illi membra secanda volentes libenter osserimustat in suriosi irative vultu, cum odium inustum appareat, non solum serri, sed oculorum aciem pertimescimus, et odio repellimus. Nullos saepe audivi cum propheta minitari. a quadraginta adhue dies, et Nin

ves evertetur vΜultos e in peeeato vestro moriemini set sancta salutaria similia: Optimo quidem et Ap stolieo dicta: haec enim in Scripturis Sanctis legimus. et verba Dei sunt, quae decies repetita juvabunt. Sed eum hominis verbum in homines audiri cum regni

aeterni causam mundanarum rerum causis cumulatam esse video, animus horret, et audivisse nolim. Nam

hoc non est vulnus terro mederit sed ungue fricare et inferre. Quare inquit Vas electionis . Profani rivaniloquia desita, multum enim profleiunt ad impietatem, eι 3ermo eorum ut eaneer serpit. οNum praestat ad Aeetendos animos flebili sermo

B. Lacr7mas ciere optimum est, in Iacrimis onimiriumphat orator: sed cum nil facilius quam Iae mas arescat, non semper quasi perpetuo fletu dicendum est. In vitium enim lacrymae ducunt, si longius perducantur, quam res et natura ipsa postulat. Nolim ita que oratorem saerum molliter et nimium nobili sor-mone agere, ita ut non apud viros, sed apud mulierculas puerosque nugari, et magis cor tetigisse

296쪽

quaerela, quam devicisse videatur. Fleelat igitur animos, haec summa est: inflammei, exagitet ac vincat, et victoria ejus sit semper in cruce Domini, intimore, et charitate.

Undenam 3aeri oratoris verba vim, ac robur acci

R. A Deo ipso primum, ut antea dictum est; secundo a vita moribusque dicentis. Vis itaque magna erit in verbis, si vita dicentis respondeat: nam summopere exemplo trahimur, et si moribus dicentis nonorunt absona dicta, animos impellent facile, et sectent. Quid ponderis alterι eloquentiae Oratoris eaeem-

R. Maximi momenti est ad eloquentiam dicentis exemplum. Quare Apostolus ad Timotheum scripsit. . Forma esto Adelium in sermone, in conversatione, incliιeeιiona, in side, in easιituta. s Veritatem libentius omnes compleutimur quum ab illo qui veritatem suadet diligi videamus, et hunc quasi veritatis testem

adhibemus. Quare non tantum in sapientia verbi victoria eloquentis continetur, quam in exempli virtute: si ut ait Divus Bernardus. s Si semper magia movenι exempla quam verba, id εans potissimum in hoo negotio eontigit; tuas nimirum voei prope in0ictum robur tum demum addideris, eum eam vitae rationem inieris, quae te tuosque auditores plens cumulatequo convineαι, id tibi ,rope persuasum esse, quod aitis persuadere niteris. Tuia ipsius verbis tua quoque fueιa respondeant. Id ipse fae, quod vis facere vis, eι ad meliorem me formam rediges, ad justitiae semitas me revocabis Persuadet faelis quod dicit, qui virtutum, quas e suggestu docet, et verit tum, quae admirationem pariunι pereelluntque, perspicuum eo tum in reipso suis auditoribur eaehibet. .

297쪽

Quid obest eloquentiao saeras non probata con-eio natoris vita pn. Eslieli, ait Augustinus, ut homines obedienter non audiant qui se ipsum non audit. v Est enim naturas

consonum, inquit Magnus Gregorius in homil. 12

in Evang. 3 ut ejus contemnatur sermo, cujus vita contemnitur . . Addam etiam el0quentem esse non posse nisi virum probum; nam recta vitae ratio eloquentiam parit. 'Praestasne in sacro oratore doctrina, an vitae probata ratior

B Sunt qui dispulant num vis ingenii et doctrina

praestet, an exemplar vitae sanctissimum: nam sine

ingenii vi, et doctrina nullam eloquentiae copiam esse arbitrantur: sine vitae exemplo nullam verbis et stententiis vim. Ego, ut verum latear, haec omnia et pari mensura in sacro oratore postularim; Verum

si quid desiderandum esset, si me interrogas, ingenii et doctrinae copiam desiderari optarem. Nam ingenium et doctrina Saepius admirationem, non fructum pariunt, vitae integritas habet aliquid majus quod animos in sui imitationem rapit, etiam nulla voce adhortante. Equidem sermo rudis in ore hominis Ranctissimi eloquentior, ita vivam, est, et ad porSuasionem aptior doctrinis artibusquo omnibus. Quod si etiam vitae sanctitate haud mediocris doctrina, bonumque adjungatur ingenium, orator is demum do voluntatibus auditorum triumphum ducet, eosque ad bonam frugem rediget. Praedicatio enim christiana exemplis praecipuo alitur: et si exemplis careat infirma ei inanis, si valeat abunde potens et utilis

298쪽

Quinam sunt Ioel saerae eloquenιiae proprii R. Hi sunt: Sacra Scriptura, Sancti Patres Ecclesiaeque Doctores, Theologia, Historia Ecclesiastica. Bis addas de vita et doctrina christiana probatos

Scriptores. Dieas quaeso nonnulla de Scriptura Mera. , R. Oratorem Sacrum peiae omnia quae dixerit ex sacris litteris depromat oportet, nihil. enim ad docendum aptius, ad delectandum promptius, ad movendum utilius est. Quare jure bono Scriptura Sacra praecipuus eloquentiae hujus locus habendus est. Qui enim a Sacra Scriptura dessectit, quid muneris sui ratio postulet, ignorare videtur. Hanc legat igitur assidue ac diligenter, et devole meditetur, Variosque

SonSuS perpendat, sententias, exempla consideret, cumque ad dicendum aggrediatur ita rem perficiat,' ut ex optima Scripturarum tractatione oratio emore- Scero videatur. Multum auctori latis habent etiam sententiae et exempla ; quae si orationi intexere valcat, maximum pondus accedet. Caveat tamen ne nimius sit: est enim hic. etiam modus habendus. Eligenda sunt quae in rem nostram optime conveniant,ot hoc pacto exponenda, ut non Vi coacervata, Sed

sponte exorta esSe videantur.

Quid de Sanetis Patribus dicendum est n. Dicendum est Sanctos Patres, qui verbum Dei

scriptum et traditum copiosius explicaruni, nobisque, Deo adjuvante, transmiserunt, non solum Post Sanctam Scripturam utiliores, sed oratori sacro ita necessarios, ut eorum vestigiis insistero omnino debeat. Ii enim non solum doctrinam asserunt, sed artem: nam quidquid ab iisdem docetur, quonam pacto pro concione doctrina christiana pertractanda sit apprime declarat,

299쪽

quod omnibus artis praeceptis anteponi velim. Ut igitur sapientiam, et eloquentiam sibi paret orator, ldgat

ante alios omnes chrysostoluum illum, qui Tullianam ubertatem exaequavit, et copia ac gravitate dicendi caeteros omnes christbanos oratores antecelluit. Neque enim scriptorem alium unquam legi, qui vel ingenii acumine, vel sententiarum robore, vel grandiloquenlia quadam, praepotentique sermonis vi huic sit comparandus. Logat et Gregorios NazianZenum, et Nyssenum qui ex artis praeceptis orationes Suas Saepe metiuntur: legat et Basilium illum, quem Demostheni aliquando comparare non renuerim. CSprianum quoque, Ambrosium, Augustinum, Leonem et Greg rium cognomento Magnos, Hieronymum et Bernarduin prae manibus quam saepissime habeat ac meditetur. Ex his enim omnibus veram eloquentiam, christi namque concionandi artem facile arripiet. Nonne et studium Ethnicorum aliquid habet utilitatis

R. Non inficiabor etiam Ethnicorum studium no nihil concionatoribus prodesse posse: sed hoc contendam nec esse in omnibus imitandos, nec nimio conatu assequendos, ita ut, sacrarum Scripturarum Sanctorumque Patrum verbis et sententiis posthabilis, saeculari quadam pompa nimis gaudere ac se efferre christianus orator videatur. Non enim artificiis et lenociniis verbum Dei indiget: aliud enim est hominis, aliud Dei verbum loquii nec iisdem sontibus manat sacra et saecularis eloquentia, nee paribus viget χροmulis ac legibus. Multos ni fallor concionatores

italicos a sincera eloquentia christiana, rectoque om-cio deductos arbitror nimio et vano Tullianae imitationis studio. itaque hoe loco veIim concionatoribus

300쪽

in memoriam revocare, Hieronymum diris pla*s vapulasse quod Ciceronianus esset, non christianus. v ouamvis autem ait Ludovicus Granaiensis, Eoel siasticae Rhetoricae praeceptor optimus, quo magistro magnus illo noster Segnerus se usum esse fatetur in idem divus Hieronymus ad Rufinum seribens hoe fuisu somnium dieali merito tamen illum molasse conqfitemur, non quod Ciseronianus esset, sed quod itqεε Ciceronio studio addiaeisset, ut aeterarum Liιterarum studium prorsus negligeret. . Ad hunc ergo m

dum siquis M. T. Ciceronis lectioni incumbat, ut Sa erarum Litterarum studia posthabeat, nonne iuro me ritoquo non obiurgabitur 70uid disendum nobis de Theolo apR. Theologiae nomino hoc loco contineri volumus conciliorum, Summorum Ne Romanorum Pontificum

s sunt enim ii perennes magistri fidei 3 canones et

decreta, nec non gravis timorum Theologorum disputationes. Primum ad haec orator confugiat; ut quae dicit, vel Ecclesiae auctoritate sulciat, haec enim summa est, vel Doctorum Ecclesiae Sanctae; quae, ubi omnes UDO Ore consentiunt, maximum habet et ipsa pondus; deinde ut rationes inveniat quibus doctrinam accurate et sancte declaret. In usu autem tria Ser- Vanda potissimum praecipimus. 1. Ecclesiae desinitiones a scholasticis quaestionibus distinguat. 2. scholasticis quaestionibus illas tantum attingat, quae orationi plus utilitatis quam subtilitatis asserre possunt. 3. A voeabulis obseuris, et jejuna scholarum argumentatione caveat. catechismum Saeri concilii Tridentini jussu editum si orator siti proponat, prae clarissimum exemplum imitandum habebit. ,

SEARCH

MENU NAVIGATION