Praecepta artis rhetoricae lectissimis veterum scriptorum latinae atque italicae linguae exemplis illustrata in usum tyronum ven. seminarii auximani cura et studio Josephi Ignatii Montanari 2

발행: 1853년

분량: 357페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

Quid olpert oratori eeelesiastieo historis .eeeis. siastica p

R. Non solum annales Ecclesiae Sanciae univer-Sae, verum etiam sanctorum hominum vitas, ordinum religiosorum historias ab Ecclesia probatas sub historiae ecclesiasticae nomino complectimur. Hae

omnes magnam argumentorum exempl0rumque copiam oratori suppeditabunt. Duo tamen in usu ob servanda sunt. 1. Nequid asseratur quod dedeceat, aut sinistrae aditum interpretationi patefaciat. 2. Omnia quae narrantur fide probalorum Scriptorum sulciantur, quas veluti testes adhibebimus, ipsorum noniinibus et verbis plerumque usurpatis. Quid de doetrina aseetica dicemus p R. Asceticorum doctrinam magno oratoribus Sacris adiumento esse latebimur; est enim tradita vel a gravissimis theologis, qui non solum de fide et moribus disputarunt, sed de vitae christianae ratione Samcle sapienterque praecepta dedere: vel a piis viris, qui quod in hoc pene omnem operam inSumpserunt, proprio Asceticor um nomine sunt appellati. Ex isi rum libris rerum sententiarumque copiam orator haurire potest. Caveat lamen ne in tractatione eamdem

servet quam ii dicendo rationem. Aliud enim est pias meditationes legendas piis Iectoribus praebere, aliud dicere ad docendum, ad delectandum, ad movendum. Potestne orator a philosophia aliisque profanis diseiplinis aliquid depromere B. Potest, dummodo caute. Argumenta ex philowphia deprompta vim magnam interdum asser 'Suni, dummodo ad populi captum accommodata Sint, et iis raro utamur. Nam si popularem hominum intellectum excedent, oratio frigebit, et obscuritate iPSa

302쪽

Ianguescet, nulla audientium utili later si crebrius usurpentur, oratio disputationis profanae speciem prao se seret, et dignitatem pondusque proprium amittet. Ex caeleris quoque disciplinis parco aliquid attingere licebit. Historiarum parcissimus usus e nullus ex fabulis poetarumque fictionibus. Recordetur Orator sancta sancto tractanda esse, nec audientium eruditioni, sed Fidei serviendum esse. Ouibus praeceptoribus, ut quidquid est artis ad dicendum teneat, saeer orator uti potest R. Legat anto omnes Augustini aureum sane librum de Doctrina Christiana, in quo praecepta selectiora rhetorices et christianae eloquentiae tradit, stylo an Iucidiore, an potentiore incertum est. Poterit etiam legere Ludovici Grana tensis Rhetorices ecclesiasticae libros,

et Augustini Valerii Cardinalis, qui prolit pudor aut

in omnium oblivionem jacent, aut contemptu laborant optimos, ita vivam, concionatorum duces, Omniquo studi' dignissimos. Saepe in manibus sumat etiam do ra Eloquentia librum quem P. Blasius Gistortus 'Me. Iesu superioro saeculo edidit, non despiciendum sano ab enue alis' hominibus, et Francisci Fenelonii dialogos tres do Eloquentia generatim, deque sacra polissimum; Andreae denique Faventini Franciscalis Capillati epistolam didascalicam ad concionatorem novensilem. Multos praeteream, ne longius progrediar, et solum inter recentiores proponam Guillelmi Audisti do Sacra Eloquentia libros, optimos Sane atque perutiles. Hoc tantum in illis notare ausim, scriptorem illum clarissimum, disertissimumque Fran-cigenis concionatoribus, plus quam velim, favere; si

enim itali homines illorum vestigiis insistant, opus

303쪽

periculosae plenum aleae aggredientur, nativamquo eloquentiam peregrinis coloribus saetis vitiabunt. Quot sunt genera Merae orationis 'R. Omnes orationes sacrae ad duo genera referri possunt, aliae enim ad docendum, aliae ad hortandum et nectendum pertinent. Primi ergo generis didascalicas appellabimus, alterius exh0rtativas dicemus.

De Genere Didascalico. Quaenam sunι Orationes quae ad genus didaseuli- cum spectam PR. Illae quae doctrinam christianam sibi explicandam, et confirmandam proponunt. Hujus generis Religio universa materies est: non solum enim Fidei Christianae praecepta, sed morum et vitae tractanda

suscipimus. Vae orationes sub catechesis, nomine veniunt. In his Iacilis et popularis sit sermo; nihilque

theologicae disputationis retineat: Vario exemplorum et illustrationum genero exornetur, amet motus animorum lenes et ubique disrugos, perspicuitate Summa niteat, verbθrumque proprietate, et pene dixerim comitato sit contenta. Eius enim sinis est docere, Sed eo pacto, ut Veritas paleat, placeat, moveat, veluti docuit Augustinus. In hanc sententiam Salesium dixisse reor. cum inquit . da animas, caetera tolle. nouid disendum de oratione morali pn. In orationibus quae ad morum disciplinam pertinent, custodiendum in primis ost, ut quidquid p posueris, ita argumentis munias, ut cuivis facito pateat. Sunt nonnulli qui mullis auctori latibus proposita

304쪽

sepire, ut ita dicam, gaudent: probo: sed nolim sacras misceri profanis. Orator sacer in Christo et a Christo

im . omnem . asserat orationi, neque philosophorum auctoritatem interponat, sed Patrum et Ecclesiae Sanctae Doctorum. Quidquid extra Evangelium est, obstat non adjuvat. Caveat etiam ne sit in argumentis nimius: copia saepius intelligentiae plebis officit, quae

paucis adquiescere solet. Velim etiam cum dogmate ita moralis doctrina cohaereat, ut non vi, Sed sponte Venisse, non arto parata, sed veluti ex eadem reemoruisse, ut semper id quod propositum. suit c0mprobare Videatur. Quid didendum est de sontroveratis

R. Cum aliquid in controversiam sive disceptationem venit, in rebus ad religionem pertinentibus, caule Segerere debet orator. Si enim pravi homines dogmata impugnant, d0gmata quae impugnantur prae caeteris tueri debet Orator, eo pacto, ut veritas eluceat nulla

ira et odio: errores enim propugnare oratoris ossicium

est, non odia in errantes exercere. Verum praesta

hit doctrinas Ecclesiae Sanctae exponere et declarare lucido ordine et luculenter, quam salsas aggredi, et prope gladiatorio more cum adversariis in arenam deseendere. Lux Veritalis, Gratia influente, facilius oculos et animos serit si dulcibus verbis et charitatis vinneat, quam si pugnacibus scaleat. Quare etiam cum oratori sacro aliquid resulandum sit, ita orationem suam componat et ordinet, ut veluti sponte et necessario argumenta contraria diluantur; non acie directa, sed pondere proprio; et si rem aliquam resulari separatim oporteat, ita rem conficiat, ut amico secisse, non irate aut pugnaciter videatur. Sunt lamen temHira quaedam quibus aut dolos detegere,

305쪽

aut periculum imminens opus sit, in quibus orator libertate ovangelica uli pol est. Utatur ergo, dummodo parce, et charitale magistra. g. II. De Genere eaehortativo. Quid est genus eaehortat itum TR. Id est in quo ad aliquid Fideles hortamur. Ad

hoc conciones reseruntur, quae in id omnes spectant, ut homines per doctrinae Christianae documenta rectam vivendi rationem ineant. Hae ad genus deliberativum pertinere facile omnes norunt, iisque praecepta quae generatim dedimus c0nvenire nemo insiciabitur. Hoc unum observare hoc loco velim ut orator numquam animos aggredi audeat, nisi mens antea salis expugnata suerit. Argumentis ergo ad animorum motus et ad voluntates flectendas facilem viam sibi sternat oportet e probet, confirmet quae sibi declaranda proposuit primum, tum sacilis ad cor audientium aditus erit. Potestne genus eaehortativum eum didastalieo eon-

R. Potest; et bene est, dummodo inter doctrinam et hortationem vera conjunctio in torcodat, ita ut non solum id quod docemus cum hortatione et suasione cohaereat, sed etiam iisdem argumentis et ad doeendum et ad suadendum utamur. Sacros contionatores hoc genus saepissime , et admodum fructuoso pertractare poSSe confirmo.

306쪽

De e lanatione Evangelicae Lectionis mel Saerarum Soripturarum. Quomodo orator in e lanandis ieetionibus Evangelii ne ι Scripturarum se gerere debet 2 R. Ita so gerere debet, lit oratio nec brevilate, nee perspicuitate, nec quadam serm0nis munditie careat. Primum evangelicam lectionem, sive Scripturarum, quam explanandam aggreditur, breviter exponat, non

tamen jejuno et inornate; breve praemittat, si placet,

exordium, quo audientium animos captet et sibi conciliet, sed nullo artis indicio; et Sacrae Lectionis expositionem explanatio sequatur. Deinde in auditores transferat, ita ut illa explanatione doceantur, ct saluberrimum fructum verbi Dei captent. Simplex oratio Sil,sacilis, et perspicua: et expositores, ut ait Augustinus, u in omnibus sermonibus suis primitus elaborent ut maxima intelligantur, ea quantum possunt per spicuitate dieendi, ut aut multum tardus sit qui non intel istat, aut in rerum quas e licare atque Ostendere volumus dissicultate ac subtilitate, non in nostra locutione sit causa, quo minus, tardiusve, quod dicimus, possit intellisti. . Quae sibi declaranda proposuerint, certis Scripturarum et SS. Patrum testimoniis studeant confirmare: ita tamen ut res satis per Soa porta et probata, non necessariis haud oneretur testimoniis. Neque vim Scripturis faciant in explanatione, et sensum violenter extorqueant vel adulterent, sed ita assumant, ut Scriptura ipsa sponto sua asseri studiosis

lectoribus, ut magis utilitati quam curiositati, et inani subtilitati serviant. Denique illa praecipue deligant

307쪽

quae ad componendos mores, 'itia obiurganda, Dio- talem promovendam opprime Valent.

De mmilia. Ouid est homilia, et quotupleae'

B. Homilia dieitur saera oratio in qua locum Seripturae Sanctae ad populi utilitatem Episcopus, sive quis pastorale aliquid munus sumitur, exponit. Graece eonsuetudinem, interdum germonem familiarem docentium indicat. Hoc dicendi genere Sancti Patres usi sunt cum ad populos suos loquerentur sive de Seripturis, sive de pietate colenda, et de doctrina

Christiana. Duo genera numerantur, alterum simplex, alterum oratorium.

Ouid esι homilia simplex B. Ea est, quae nulla praestituta propositione sa- miliari sermone discurrit, quo illustral, explicat, amplificat aliquem Scripturae locum. Habet breve ego dium, quod vel ab ipso quem exposituri sumus loco sumitur, vel a re ipsa quam per locum illum declarare volumus. Habet narrationem, et, ut aptius loquar, explanati0nem quae et figuris et assectibus et mulla gaudet amplificatione. Denique conclusionem habet, qua tota oratio in auditores transfertur, prout corum p0stulat necessitas, et uberior utilitas. Quaenam est homilia oratoria pn. Ea est, quae hoc tantum a iusta oratione dinseri, quod omnia ab uno Scripturarum loco argumenta eruit. Simplex et materia et propositio eSt: nee tamen oratio vi et arte justae orationis caret. Non

308쪽

omnes loci ad hanc idonei apiiqito sunt. Illi eligendi sunt praecipue in quibus sustus aliquod doctrinae

sacrae caput exponitur, Vel in quo parabolae, saeta, res gestae denique exponuntur, quae documenta pietatis graviora prae se serunt. Narrationes etiam, quibus dogmata et nostrae religionis mysteria continentur, maximam utilitatem parere fidelibus possunt. Graecos Patres apprimo excelluisse in hoc genere satis patet. l. V. De Panegyriea Oratione.

Ouid sibi fuit panegyriea oratio 'R. Panegyris apud Graecos erat eonventus publicus. At quoniam in his conventibus oratores vel Deorum vel heroum laudes celebrare consue erunt, Panegyrica oratio pro laudatione habita est. Nunc apud nos dicam Panegyricam orationem esse laudationem

alicujus Sancti hominis, cujus cullum Ecclesia fidelibus proponit ad majorem Dei gloriam, ad pietatem

promovendam, denique ad audientium imitalionemoxcitandam. Quae sit laudationis materia antea sustus dictum est, nunc aliquid de forma attingendum esse videtur. Quaenam est orationis panegyrieae forma' B. Panegyrica oratio tola in propositione recumbit, et ab illa pendet. Partes easdem postulat quas justa oratio, sed semper ad finem spectat qui est in laudatione positus, ad quem propositio ipsa perducat oportet. Et ut haeo propria ac definita sit, oratoriolaborandum est; si enim communis, languescit et M

309쪽

ght. Statuat ergo virtutes quibus proprie n0n solum se ornavit sed excelluit Beatus i te vir q icin laudaD-

dum suscepimus: neque de omnibus dicero necesso

est, sed de iis praesertim quibus ab aliis disseri, et

quae sui tantum similem elliciunt. Facta et dicta reso-renda sunt audientibus melius profutura: ex his cuimet luculentior laus, et uberior utilitas manat. Argumenta omnia aulem quibus prop0bitio confirmari potest ex Beati vita sumenda sunt, vel si n0n in vita universa, at in aliquo ilae spatio versetur oratio, ab illo argumenta Sumatur oportet. Laudabo si temporis ordine servato in orationem prodeant: ita ut prima sit laus pueritiae; postea de adolescentia, caeterisque vitae aetatibus sermo habeatur. Nihil enim tam ingratum auditoribus, quam nullo temporum Ordine servato adamussim de omnibus dicere. Propositionem confirmatam peroratio exeipiat, quae anim0s

audientium excitet ad eas quas proposuimus 1 irtutes assequendas. Praestat interdum post argumentationem aliquid sive lactum sive prodigium exp0nere, quo mentes erigantur, ac calorem quemdam concipiant: facilis cnim post haec transitus ad movendum. In omnibus orationis partibus Venustatem quamdam, et copiam et elegantiam postulos hoc enim orationis genus sino delectatione esse nullo pacto potest. Cavendum est nihilominus no delectationis causa vel nimium ornatum, vel nova et indicta quaeramus: haec enim laudationem infirmant, et quidquid esso potest utilitatis adimunt. Quot εunt panegyrieae orationis genera n. Duo: alterum totum in exornando est, alterum ad doctrinam audientium et hortationem maxime SPectat. In altero laudatio et virlulum admiratio: in al-

310쪽

tero audientium utilitas et prosectus. Primum genus splendore et Ornalibus et copia sententiarum verborumque se esseri: Secundum ad vitae emendationem, religionis augmentum praecipue petilitet. Nihil illo speciosius, nihil hoc fructuosius esse assirmat im. Virtutis admiratio virtutem parii, si primum genus Se quamur ; doctrina ex narratione virtutum meliores reddit auditores, si alterum capiamus. An hoc an illud sequamur denique ex prudentia pendet: videndum est enim quos habeamus auditores: si enim omnes rem christianam edocli, urbanique Sint, primum genus optimum erit; si minus culti et forenses, secundum. Sed do his hactenus. g. VI. Ouod sine aurilio Dei de Deo nemo potest recte dicere. Undenam Saero Oratori prineipium elocutionis

et totius eloquentiae sumendum est 'B. Principium elocutionis et totius eloquentiae ecclesiasticae, ut Valerius Cardinalis docot, a quo Verba mutuari gaudeo, sumendum est a divini auxilii imploratione. a Quis enim audeat de Deo .Sine Deo dicere Τ Quis de robus divinis sine ope divina tractabit Quamobrem sine meditatione, nisi precibus ad Deum adhibitis, ecclesiasticus Orator non audeat ad dicendum assurgere, ne interdum divino auxilio destitulus, praeclarissimum munus dedecoret. Hortarer etiam, ut nisi sumpto sanctissimo Sacramento Eucharistiae et pane caelesti recreatus angelicum hoc munus non Susciperet; atque Deum oraret, ut aperiat ei ostium sermonis ad loquendum nars teria Christi, quod. 12

SEARCH

MENU NAVIGATION