Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 철학

481쪽

Ita pariter, licet velit aliquos essicaciter ex.cludere a gloria, ut est beneficium indebitum

naturae Angelicar, & humanae, ut ostendat se

esse supremum gloriae dominum , nullique hominum, . vel Angelorum gloriam deberi ;desiderio tamen inessicaci, & simplici complacentia , cadente super illorum salutem, scicundum se consideratam, & ut praecisam a circumstantiis defectibilitatis si beri arbitrii, manifestationis suorum attributorum,pulchritudinis universi supra explicatis, vere, & siniscere omnibus salutem exoptat.

Dices: saltem crudelitatem sapit, aliquem excludere a regno coelesti sine aliqua culpa praesupposita, cum talis exclusio sit maximum malum, quod homini inferri potest: Ergo hoc non debet Deo attribui, cum scriptura pratacipiat sentire de Deo in bonitate. - Rispostdeo primo, hoc argumentum faciole siavi, juxta dicenda sequenti, ubi ostendemus reprobationem negati rem seu volun ratem excludendi reprobos a gloria suppone. Te cvipam originalem praevisana, & ab illa ut a causa motiva pendere cRespondeo secundo, abstrahendo pro nunc ab hac sententia, negando absolute Antecedens s non enim dedecet divinam bonitatem, nec prie se fore aliquam et udelitatis notam ali

ut non velle conferre beneficium indebitum, ut patet in Rege denegante alicui Episse Patum, vel aliam dignitatem ei non debigam, & in Deo denegante primam gratiam

congruam, vel efficacem, quae nulli debetur. Gloria autem est beneficium indebitum na. tum humanae, & Angelicae, etiam ad ordinem supta naturalem elevatae, ut supra ostem

Objicies secundo: In praedestinandis , κ

482쪽

De Irovidentia; o praedest. ssiepiobandis hominibus, & Anselis debemus

Deo concedere connaturali orent modum operandi, nisi oppostum nobis ex revelatione constet: Sed modus connaturalior operandi in reprobandis hominibus, & Angelis, est, ut. Deus neminem velit a gloria excludere ante praevisionem demeritorum, & aliunde oppositum ex scriptura revelatum non est: Ergo dicendum , Deum neminem velle a gloria excludere es ante praevisionem demeis

Respondeo , concessa maiori, negando minorem; nam ut capite praecedenti, agendo de gratuita electionei praedestinatorum , arguebam:Sicut in consequendo fine connatu.ralius incipit agens ab intentione illius, quam ab electione mediorum et ita in deficiendo a fine, connaturalius incipitur a voluntate defectus ab illo, quam a voluntate defectus

Objicies tertio contra secundam parieni ;Corona, ut corona , non minus dependet ii, executione a meritis, quam pinnas ut ena ademeritis: At non obstante illa dependenalia, corona potest prius in tendi ue quam mearita praevideantur, ut . constat ex dictis, ca pite praecedenti: Ergo pariter exclusio homilnum a gloria, ut habet . rationcm scenae, potierit a Deo intendi, priusquam peccata, Eseu

demerita praevideantur e Loitu n Respondeo , coneesty Anteeedent: meugando consequentiand di paritatem et Ratio discriminis est primo, quia quod electio ad gloriam, etiam ut coronam, fiat ante prae visa merita, nulli ex hoc infertur injuriae et berine tamen , si decretum infligendii poenam antecederet praescientiam peccati. Secundo, quia corona insordine intentionis mon de

483쪽

pendet arieritis, sed causatilla' cum enim it bonum, per se, &non occasionatum , potest intendi independenter qb alterius praevisione: Poena autem, quia bonum occasiona. tum est , nec exequi, nec intendi: potest, ob si occasione culpae praevita. Unde Damala Ius lib. a. fidei cap. 16. Deus ex Isipso momaei rad miserendum , ad puniendum non nisi ex nostra, praesupposita eulpa. Et Tertullianus lib. a i contra Marcionem et De F ex fetuo bonus

est, ex nobis justus, justitia nempe vindicae,

meeatum 'driginalet, infectio naturae, vir, .aaura motiva)reprobationigi hominum , non tri vero ut est infectia perstrae .

PRO intelligentia, & probatione huius as

, , seniocis diligenter observandum est, distinguendum esse peccatumi originale , ut est mucti' naturae, a culpa originali , ut est infectio personae. Peccatum originale , ut est infectio naturae, est peccatum, quo omnes in Adam peccavimus, quod totam naturam humanam infecit, & reddidit Deo exosam. Peccatum vero originale, ut est infectio pe Mnae, in peccὰtum, quo nascendo inficimur,& quod contrahitur per seminalem propagationem .paci letur per caeci amentum baptismi. Datun igitur in peccato originali& infinctio naturae,&iinlaetio personae,& potest remanere infectio naturae, sublata infectione peditanaes .ut patet in concupiscentia, quae remamnet in nobis post baptismum s quia illa est eis chus peccati originalis, ut est insectio naturae, quae pen oaptismum non. tollitur. Et nei quis

484쪽

De provid. , O praedem existimet hane distinctionem gratis esse e

cogitatam , referendum est expressum D. Thomae testimonium 3. p. qu. 8. arti s. ad

I. ubi illam expresse tradit, his verbis; Di.cendum , quod peccatum originale in .Adam , quod est peccat&m naturae , derivatum est a peccato actuali ipsius , quod es peccatum Person Ie r quia in eo persona corrv t naturam , qua corruptione mediante Peccatum Primi hominit derivatur ad posteros , fecundum quod natura corrupta corrumpit personam . Hoc piaemisso, .

Prima pars assertionis probatur primo ex Augustino, qui variis in locis aperte hanc

veritatem tradit . Nam tota epita ios . de reprobatione Esau, qui fuit typus, & figura oomnium reproborum, sic loquitur . cuid enim diligebat in Iacob, antequam natus fecisset ais liquid boni ,, nisi gratuitum misericordia suae donum p Et qu d oderat in Esau, antequam fiscisset aliquid mali , nisi originale peccatum pNam neque in tuo diligeret iustitiam , Damnullam ille fecerat, neq; in isto odisset naturam, quam bonam ipse perfecerat. Quibus verbis clarissime docet, peccatum originale fuisse ca

lam reprobationis Esau: At hoc intelliginiquit de peccato originali, ut est infectio perasonae, seu de peccato originali, quo nascendo inficimur, quia extra dubium est, Esau, sicut & Jacob applicatum fuisse circumcisionis remedium,subindeque in utroque deletam,ac dimissam fuisse culpam originalem: Ergo necessario hoc intelligendum est de peccato originali , ut est infectio naturae , orta ex pecca to , quo Esau , & nos omnes in Adam peccavimus. Vnde idem S. ctor variis in locis docet, Deum reprobare homines , quia sunt ex massa corrupta , & vitiata, sive ex massa

485쪽

3 Tractatus V perditionis. Nam epistola citata sic ait: Si

sunt irae , quae perfecta sunt ad perditAnem ,-ilur debita redditur , Fb i hoe immient, quia ex ea massa facta sunt, quam propter unius peccatum, in qMo omner peccaverunt smerito Deus,susteque damnavit. Et de bono persever. cap. g. cui liberantur c a massa peraditionis gratiam diligant 3 qui vero non ubmaeant Mae , debitum agnoscant . Idem lib. r. ad Bonifacium cap.=.ini dicitur, eujus vult, misere tur, re , quem vult, obdurat; qui faeit aliud vaa iis honorem , aliud ta contumeliam et bonum quidem. immerito , ct gratis datur , quia ex emdem massa est , cui datur et malum vero merito , o debitam redditur , quia in massa perditionis magum malo non male redditur . Et rurissus: Redditur malum, quia omnes sunt rei ex o, quod per unum hominem peccatum intravit in mundum: Demum de corrept. & grat . cap. . sui Evangelium non audierunt , O qui eo audito in melius commutati perseverantiam non acceperunt f in qui Evangelio audito v mire ad Christum , hoe est in eum credere no- erunx; ct qui Per tatem parvulam nec credere potuerunt, sed ab originali noxa suo possent Iavacro regenerationis absorei, quo famen non accepra morant Perierunt, non sunt ab illa conspersone disreri , quam constat esse dammatam , euntibus omnibus ex uno ta conde.mnationem . Ubi omnibus reprobis , tam patavulis, quam adultis, unam communem Causam reprobationis assig oat videlicet damnationem massae, a qua non fuerunt discreti,

euntibus omnibus ex lino in condemnationem , id

est propter unius deliinim , in quo omnes

peccaverunt,

Addo, quod idem S. Doctor lib. . Contra Iulian. cap.8.& lib. s. cap. q. & lib. 6. Cap. i

486쪽

la alibi passim asserit, voluntatem re probam di homines fuisse judicium Dei & actum justitiae vindicativae , subindeque censet illam fuisse in poenam alicujus peccati, quod non potuit esse aliud, Muam orignatis fit enim reprobatio eodem modo, di in eodem instanti uero omnibus et in nullo autem conveniunt omnes homines, nisi in originali peccauto et Ergo causa reprobationis hominum , T cundum Augustinum , est originale peccatum, quo omnes in Adam peccavimus . Probatur secundo eadem pars ex D. Tho

ba , fidelissimo Augustini Discipulo , qui ejus vestigiis ubique inhaerens, eandem variis in lociset radit doctrinam . Tria solum hic ejus

Testimonia proferam . . Primum sumit ex qu. 5. de verit. art. r. ad p. ubi sic ait: Electio Dei, qua unum eligit, re alium reprobat , vationalis es s nec tamen oportet, quod rat o electionis fit meritum , sed in ipsa electime est divina bonitas: R tIo autem reprobationis est in umnibux Peccatum originale . Quae verba adeo clara ,& expressa sunt , ut mirari subeat , quod plures ex nostris Thomistis sententiae nostrae subscribere nolint ,& negare, vel in dubim revocare audeant, an illa utriusque S Do

ris Augustini, & Thomae menti, &doctrinae consona siti Nec dici potest, illos Ss. Doctor. solum vente peccatum originale esse causam sussiciente

reprobationis hominum,non Tamen motivum,

quod Deum de facto impulerit ad homines reprobandos. Nam D. Augustinus locis citatis . expresse docet Deum odio habuiste in Esau peccatum originale , di Deum reprobarehomines quia sunt ex massa corrupta , & vitiata per peccatum primi parentis: Ergo censet tale peccatumfuisse eeipsa causam, di motivum , v a TUT

487쪽

go Tractatus et a cur Deus voluerit illos a gloria excludere. Similiter D. Thomas eodem prorsus modo asserit, peccatum originale esse causam X probationis , quo negat meritum esse camsam praedestinationis et ait enim: In Ipsa electione ratio est divina bonitas, ratio autem reprobationis et in hominibus peccatum ori

gimale: sed manifestum est eum negare memritum esse causam actualem, & influentem in hominum praedestinationem et Ergo & ipsum affirmare , peccatum originale esse causam actualiter influentem in eorum reprobati

nem .

Non obest etiamquod idem S. Doctor, post verba relata,subjungat: Vel hoc ipsum, quod est

non habere debitum ad hoe, quod eis gratia cora-

feratur. Quibus significat Deum velle etiam cxclusionem reproborum a regno, titulo gratiae,seu beneficii indebiti. Non obest, inquam, quia illi duo tituli, nempe indebitae gratiae, Mjustitias debitae,nullatenus inter se pugnat, sed inter se compossibiles sunt.Sicut enim,quod Iiquid non debeatur alteri ,mon tollit, quominus possit ipsum demereri;ita quod aliquid de. Negetur per modii beneficii indebiti, non impedit,quio fimul denegari possit alio titulo ,

nempe poenae debitae, & propter culpam pedisonale,vel originalem, ut constat in Rege, qui Episcopatum, vel aliam dignitatem alicui de- Megare potest: tum quia est beneficium illi in debitum, tum etiam, quia illa indignus est ob

culpam propriam, vel parentum, a quibus traxit originem. unde juxta doctrinam D. Thomae datur duplex motivum reprobationis, seu intentionis efficacis excludendi reprobos a gloria , nempe titulus indebitae gratiae, d quo egimus s. praecedenti , is titulus devices ustitiae propter originale peccatum, d

488쪽

De provid. , praedest. quo in praesenti . Primus tantum habet I tum in reprobatione malorum Angel um , aterque vero reperitur in reprobatione hominum

Secundum testimonium habetur hic qu. x quiri. s. ad 3. ubi S. Thomas considerat totum penus humanum, damnat ioni communis pectati obnoxium, sicut totam rerum universit em, quantum ad hoc, quod sicut Deus v ens multipliciter repraesentare suam bonita- em, constituit diversos gradus rerum, qual um quaedam altum , & quaedam infimum lorum teneant in universo; ita volens in genere remano damnationi obnoxio multipliciter repraesentare fuam bonitate elegit ex massa iamnata aliquos, quibus parcendo repra senaret suam bonitatem per modum miserico sietes alios vero designavit, ut eos propter pec-:atum massae puniendo, repraesentaret suam 3onitatem per modum justitiae. Verba ejus

unt: ne igitur eonfideramus totum genus humnanum , sicut totam rerum universitatem . mistat igitur Deus in hominibus, quantum ad alia 'vos, quoi praedestinat se suam repraesentare is- uiatem per modum mi ericordia, Parcendo, 'puantum ad aliquos, quos reprobat per modum ratia , puniendo . Ei hac est ratio, quare netia

luasdam eligitio quosdam reprobat . unde icarguo: Juxta D. Thomam reprobatio est ictus justitiae vindicati vae, & consequenter ita eprobis Deus punit, de vindicat aliquod pe ratum; non actu e , quia hoc non gst causa eprobationis ,, ut est in ordine intentionis.

n aperta sententia S. Thomae, ut constat ex lictis s. a. Ergo originale . Fit ergo juxta Trhomam reprobatio hominum propter origi Iale peccatum, quo omnes in Adam pecca

489쪽

qu insectio naturx,

490쪽

De provid. , di praedest. 363

lamnae ionis ex parte nostra non solum sum, pera mala hujus , vel illius , sed etiam natu-

infectio . Et paulo post subdit, quod reprobatio habet pro causa mn de necessitate pra- Neientiam operationum , sed ad hoc fuscit prinsientia infectionis naturae: Quo nihil clarius

dici potest, ad ostendendum, quod ipsa inf*ctio naturae, non considerata infectione perissonae , si punibilis, & causa sussiciens reprobationis hominum. Item in cap. s. eputiau man. leet. q. m analigi ea i inquit Misitatem habet ex sua materia , quia ut dieitu Cones x. fecit Deus hominem de Iimor. Sed maiorem vilitatem habet ex corruptione Pereari , qMae per unum hominem in hunc mundum. intrata sit , in idem homo luto merito comparatur ....

Similiter o Deus liberam habet Potestatem eae eadem corrupta massa generis humani, sicut ex quodam luto , nulli faciendo injuriam , quosdam homines facere praeparatos in3loriam , quo amautem in miseria derelictos, id est in debita ex peccato primi parentis damnatione perma-

Potest etiam prima pars nostrae assertionis suaderi hoc discursu: Non repugnat, imo conveniens est, quod reprobatio hominum, seu voluntas eos excludendi a g Ioria fiat propter peccatum originale: Ergo cum haec senistentia sit menti, &doctrinae utriusque S. Domctoris Augustini, ðomae omnino cons na, ut jam ostensum est, alteri,quae hoc negat, praeferenda est. Copsequentia patet ; doctrina enim D. Augustini in materia se gratia, de de praedestinatione,ac reprobatione,tantae est auctoritatis in Ecclesia, ut non possit sine i meritate negari. unde Baronius capite prae cedenti relatus prudenter admonet aliquos ex Recentioribus, quapto periculo se expo- V nant,

SEARCH

MENU NAVIGATION