De potestate papae an & quatenus in reges & principes seculares ius & imperium habeat Guil. Barclaii I. C. liber posthumus. ..

발행: 1609년

분량: 367페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

iga epotestate Pu

temporalem potestas disponendi de rebus spiritualibus,ti deponendi Principem Ecclesiasticum quia alioqui possitiat mali Primcipes Ecclesiastici turbare statum N quietem Reipublicae temporalis,N impedire finem ciuilis gubernationis, ut de facto no nulli summi Pontifices aliquando pertu barunt: igitur hanc potestatem habet ReL pub.temporalis Consequens plane falsum est S absurdum Nam Princeps ternporaliS, quatenus talis est,nullam habet potestatem spiritualetis proinde illudquoque falsinnest,cui hoc est consequens. Sed,ut dici solet, dure absurdum, non es fluere argumentum' ad priorem partem huius secund wrationis.

Noli esse hieet la duas Respublicas,ut illerethis sesilam tantum in qua sunt duae poetestates, sit 'duo Magistratus, Ecclefiastu His es si telis quotu uterq, habet ea quibus necessario indiget adstitim finem obib

i . se ues nempe spiri tiralem alter ten

Io le n έm tistione 6 5 meque hancin risdictionein illi potestati,neque illam huic prorisesse necessariam Alioqui fatendum es viraim e potestatem medijs necessarijs fuisse sestit iram unccinas separat e,

162쪽

in principes Irisianos.

Em, suerunt quod plane falsum esse iam ostendi,tam ex fine temporalis siue politicae gubernationis, quatenus talis est, quam excistat Ecclesia sub Ethnicis infidelibus Principibus constitutae . Ad hunc modum Ἀ-Iue in una eademq; iuilipolitia, in una inquat11 'Ciuitate aut Regno, plures Magistratus dustinctis officijs,potestate, atq; imperio,praediti inueniuntur, qui Rempub.in partibus sibi mandatam gubernant; quorum quilibet

potestatem necessariam ad muneris sui finem consequendum, Rege vel Repub.accipit ita ut nemo eorum possit vel audeat alterius iurisdictionei atque imperium in uadere tibique arrogare. Non si Consulibus aliquid Tribunitia potestatis deest, vel contra Tribunis abest imperium Consillare, idcirco dici potost trique alterius potestatem necessariam esse ad suum finem consequem dum Nam uterque magistratus iecundunt suae institutionis rationem , persectus, atque omni potestate necessaria ad muneris sui

executionem munitus est.

Vel ut notiora exempla proseramus. Quemadmodum in eodem regno , iubino Rege,duo amplissimi magistratus sunt, quorum alterum Cancellarius alierum Conestabius

163쪽

Conestaesus Rege mandante gerit Illi

pua incumbit huic armorum administratio ac totius disciplinae militaris praesectura commiuitur ει utprque pro ratiouevi qualitate sei officij persebus est, atque omnem potestatem necessaria ha ad muneris sui exeacutionem, finisque eius consequutionem a Rege obtinet Necfaber sorte alterius Mercirihi es incuria vel iniuria impςdiat, m-test impeditus propria authorix re alteri magistratum abrogare, aut eius ii risdictio nemusurpare,aut eum denique ad peccati

sui emedationem, nisi modis legitium a Re ἡge si eum ossicio concessis adigeieci sed viruit hie de alterius commisso 'Regem, a quo ipsi distinctam orices pus ustathul ceperuiu Fserre oportet; hipis laetiim xl, cis Rinro quid de caula statuendum sit,im perio ini ioq; κ, Jγjuxini landiu au tem hi magistratus in regno conrared sidue; alter alies lxisluas trietur,&quod ἄdςest, de suo supplere consepUt Ut si pδganus, ut iudici belli in ra ad excrcitu proficiscatur, his ri

164쪽

, in Principes Chrissianos i s

in urbem se proripit imagistratus urbanus a militari rogatus, eum mox in castra puniendum releget Ast ubi dissentiunt eas a timReipublice vulnera imponunt,quibus potest solus Princeps occurrere ac mederi quod ipsis inter se ius fasque non sit alieno imp 'rio uti,& huic solum arma tractare,illi nidiacia tantiim exercere liceat. Simili planeis do summi illi magistratus Reipub Christia nae Me DPontifex,potestatem aliam atque aliam,vtramque in suo genere perfectam, a communi omnium Rege Domino,Deo Opt.MaX accipiunt,& distinctis impcrijs at, que officij populo praeficiuntur. Atque hi quidem donec consentiunt,ad utriusque potestatis tutelam , sibi inuicem das:o commodant vi&potestas ccclesiastica seditio-1bs4 rebelles in Principem secularem sub ditos caelestis spiritat ali mucrone feriat: NVicillim potestas temporalis DPolitica H reticos,Schismaticos S alios a fide deficii tes,aut alioqui piae matri Ecclesiae non pa

poralibus supplicijs,poenisq; ciuilibus acriter

coerceat . Ast ubi scinduntur in contraria studia sibique inuicem aduersantur, tota respublica Christiana vel protinus concidit, vel

165쪽

1 6 epotestate

vel saltem grauissime sauciatur: quod nemo sit, nisi solus Deus,qui cauis illius cognitor, iniuriaeque ultor legitimus esse possit.

CVpienti mihi ad aha transire. orulam iniecit,dubitatio quaedam de sensu, sterioris argumenti secundae rationis, his

T ' verbis ab author concis . Item potes quesibet resublica, quidperfecta se is m

eiens esse debet, imperare alteri reipublica non isubiecta, eam cogere ad mutandam adis ministrationem mὰ etiam deponere ritu Primeipem cibum innituere, quando nonpotes alite e defendere abrim iniuris Nam, ut ingenue fatear,cum haec primum apud eum legissem, substiti aliquandiu, ut quis verborum istorum sensus , quantiq; ponderis, momenti esset argumentum, penitus intelligerem videbatur enim non plane Menplicate illud proponere,quod modos nullos cogendae vicins Reipub.& eius Principis deponendi, nobis patefaceret.Et clim diu omnia mente versassem, aut hoc etenim essest tui,aut hunc verba eius sensiim inter' tationemque admittere. Quaelibet Respub.

contra

166쪽

contra aliam rempublicam, armis animisque sibi infestam,cum aliter se ab eius iniuria tueri nequeat, bellum iustum indicere atque inferre potest, eamque praelijs N armis victricibus ad pacis conditiones cogereri vel si non satis sibi adhuc prospectit ea cautionoretur quia sorte cum populo natura Cedis ago, rebelli negotium est)totam gentem in suam ditionem ac potestatem redigere, eiq; egess iura dare, Principem abdicare, imperium auferre, totam denique reipublicae administrationem suo arbitrio in aliam formam comi nutare. Quod si hic verus sit, ut Nesse arbitror, horum verborum intelle ctus,argumentum illud nequicquam sane a

Bellarmino adductum est Nec enim iudecolligitur quod ipse concludit,nempe mult)magis posse piritualem rempublicam imperare temporali reipublicas ibi subieritae, se cogere ad

mutandam administrationem , deponere Principes atque alios instituere oec tum quia non sunt hoc casu duae respublica ut ille falso assumit,sed una tantum Christiana, duabus potest Atibus nixa, quarum neutra alteri subijcitur,ut est iam abunde in superioribus demonstratum: tui etiam quia si ei concedamus,esse duas respublicas inter se distin- et as,

167쪽

I 8 Depotesate papa

ctas,Ecclesiasticam siue spiritualems temporaleminecesse quidem est fateatur in illa tantii contineri Pontifices MClericos,in hac vero Principes seculares, Laicos omnes; λue ista ex solis Ecclesiasticis,hanc ex solis labcis componi licet enimLaicis Clerici simiama Ecclesiam,& una Rempublicam Christiana constituant, non tamen faciunt simul unam Rempublicam Ecclesiasticam, spirucularem sed secundum diuisionem & sep rationem supradictam Laici temporalem δε Ecclesiastici spiritualem in c*s quo temporalis a spirituali hoc modo distinguitur. Iam vero cum Respub Ecclesiastica solos

Clericos contineat, quorum arma non alia

esse debent,nisi preces Μ lachrymae,qui fieri potest,ut illa inermiss imbecilla, amatam

Rempublicam temporalem mutarenistrationem nisi forte per miraculum c galpNihil ergo hac comparationein cons :cutione Bellarmini ineptius,quandoquidem a Rebus publicis simili armorum,susapparatu instructis, ad Respublicas quarum est

168쪽

Quoties enim una Reseub alterius iniurias aut inserendas propulsat,aut acceptas ulciscitur,ijs armis contendit quae sibi concessastini, quibus iure belli uti potest corporeis nimirum visibilibus, quorum impetu corpora hostium sternit, praesidia invadit, Ciuitates expugnat,ac totum Reipubliciaὐ uersantis statum euertit. At Respublica spiritualis,quam vocat,toto hoc armorum g nere deficitur,4 quoniam ex Clericis tantum composita est,solis armis spiritualibus, precibus scilicetvi lachrymis, pugnare illi fas est. Talia enimsant munismenta sacerdo eam aliter nec debent nec posnt resistere'. eis, is, Nam& materialem gladiiim omnes inper-- ο sena Petri iubentur recondere. Quo igitur ποῦ 'modo *iritualis Respublica,Rempublicam temporalem, fulminum spiritualium contemptricem,ut administrationis suae modum&Annam commute cogere ut rim Prine pem deponere alium instituo passu 'Quod si quis sorte proponat,Rempub Ecclesiasticam in rei tantae executione profanis sec larium hominum armis adiutum iri Principes enim, & reliqui omnes Christiani, ni

miijs defensores Ecclesia esse debenthei statim respondebitur Renipublicam Eces siasticam

169쪽

is Depotestate papae

fiasticam eo casi non cogere Rempub.temporalem,sed esse tantum causam , cur alia Respublica temporalis,cuius auxilio spirit alis illa defensa esis protecta,iniuriam Ecclesiae factam vindicet. Non secus ac si iniuris vel cladis acceptae in unius ciuis pertana, tota Respub.se vindicem praebeat quomodo in omnes Beniamitas, ob stupratam Vnius Levitae uxorem, a caeteris tribubus IL ,δωρ. rael acerbissime tauitum esse constat'. sic rein i Graeci olim Menelai iniuriam Troiano excudio viti sunt: &Romani necem a Teucaqulyriorum Regina L.Coruncano allatam,d tissimo bello vindicarunt, Reginam Illyrico excedere,ac tributum quotannis pendere coegerunt M Nunquis hic Beniamitas, Troianos,Illyrios, a Levita, Menelao, aut C runcano iam mortuo domitosti compretas

esse dixerit, ac non potius ab ij qui istorum ergo bella susteperunt, hostesque domuerunt)Nunquis similiterEcclesiasticam Rempublicam esse dixerit,quae temporalem imiuriam & lasciuientem , in ordinem cogat; ac no potius aliam Rempublicam tempor ' lem, quae Ecclesiasticae Reipublicae causa bellum suscipit;&sine cuius auxilio Eccle-sa ipsa,atque Oilies eius ordines protritivi conculcati

170쪽

is principes Chrisianos. Ici

conculcatii c*xntis Quid si nulla temporalis Rς λ. si qua velit, claudeat armis cum tapublica Ecclςsiasticae imica contenderes quibus tunc se modis vindicet Quid multis dicet suam illis comparationem conclusionemque concedamus, nihil inde effici potest, nisi Papam habere talem potestatem disponendi de rebus temporali-Dus Christianorum,& eorum Principes deponendi, qualem vel Re Francia in Amψ Mispanos , aliosve populos vicinos sibi iniurios, vel horum singuli in res Regesque Francorum ipsis infestos habere dignoscumtur: quae qualis quantam sit, ferro tantum cerni potest.

. . . . .

A p. XIX.

HAEc quanquam secundae rationi restru

tandae siufficiunt, tamen ne quid in his e doctissimi viri scriptis praeteream, quod intactum, aut negligentius tractatum, lo. ori errorem creare, scrupulumve inijcere pessit, operaepretium est, id etiam quale sit excutere, quod ad rationis ae firmamentum ex S bernardo in libris de consideratione ad Eugenium ' assere Monet quident a Ma.

SEARCH

MENU NAVIGATION