장음표시 사용
101쪽
iamiam morituro Catone declamare solent tragici oratores. Quam cuperem de rebu8 Io- qui Rei publicae huic salutaribus, pacis bellique momentis ; Qualem sermonem nuper exorsi sunt Brabanti, aliis pro pace induciisve placide , aliis pro bello turbulenta oratione dece tantibus. Quam optarem muneris mei esse aut opis, expendere hac tempestate, VicInorum Principum molimina, machinationes, occulta apertaque bella: quorum studiis erigi, quorum affligi possint res nostrae: qui arma suadeant, ne armis petantur ipsi; qui dissuadeant, ut de oci sis ac semibus aliquando triumphent. Verum cum nefas sit, sutorem de aliis rebus verba facere , praeterquam de crepida , & periculosum
sit, uti de Diis, etiam de Principibus vera dicere . stabo intra Philosephiae cancellos, & quia
superiore anno , cum adversus Florentinum scriptorem dissererem , praeter meusn morem,
fui gravis, libet jam ineptire, & nugari dc joc
ri adeoque dum Bacchanal1a Sapientiam omnem exesse jubent, lepide dc festive philos phari. Homericus Iupiter, pater Ille hominum ac Deorum, non semper de bellis Troianorum ac Graecorurn deliberat. interdum cum Iuno he ludit, aut ad AEthiopas commessatum abit, interdum cum loripedem suum adspectat, ridet effusissime. Terribilis ille terrarum quassator Neptunus , modo urbes agrosque fluetibus territat , modo placidum sternit mare & dbsitam spuma algaque barbam pectit. Magnae Themidis sacerdotes , qui hominum sortunas ac fata Digestis suis circumserunt, non semper cruces, laqueos,crurifragia decernunt,Verum non in tiles subinde casus egregia facilitate amicis indu ent. Medicorum filii inter aegrorum queo relas,
102쪽
relas, olidas crises, & melancholicorum somnia risus materiam inveniunt, & hilaritatem imperant,quibus labor est respirare. Miles detestata matribus bella, cantu, alea, Thaide s latur. Navita, postquam quassam procellis na-Vem mari subduxit, cantat Amacum Germani sanguinis Principem, aut nostratis Velsit audax facinus, aut puellae propter rivum sedentis imConcinnos amores. Quare alienum minime
fuerit, philosophum, qui inter tristes Categoriarum vultus, inter Praedicabilium macilentam quincuncem, & Syllogismorum formid hiles ordines aetatem desit, amoeniora loqui, re, mutato nonnihil philosophandi genere, sp
cium exposcere dilutiori sapientiae. Dicam de argumento, quale nunquam ausus fuit tractare Demosthenes , nutiquam Cicero. cujus sommulam necTheo, nec Aphtonius Sophistae tradidere. Altum de eo silentium in Senecae Suasoriis & Controversiis , altum in Fabii declamationibus. Et tamen illud , de quo dicam, oculis omnes usurpatis , omnes inanibus tan- sitis , Omnes pedibus calcatis, imo vos estis Ipsi. nullum alliud natura parit, nullum aliud ars sormat. volat in aere, in aquis uatat, in terris repit, in aulis superbit, in castris militat, in Scholis disputat. grave est, leve est, neutrum est. imperat, paret . ociatur, laborat ; Vendit, emit; fallit, mentitur; equitat, navigat; sedet, stat; iacet, currit. mas est , semina est , virgo est. Breviter, ejus compendio coelum terra; dupera insera, totumque hoc Vniversum absolvitur. Eo sublato , periit Senator & civis; orator & auditor, mercator & institor, Curiare Schola, aula & princeps, cum rege grez, recum utroque lea. Nondum scitis, opinor, de Dα qua
103쪽
qua Redicturus stin. At jam dixi. quique alias Ens rationis in scenam produxi, habitu ridiculo , jam Rem sue Ens reale vobis dabo eodem amictu. Quod dum facio & per Metaphysic rum spineta molliori pede incedo,cupio abesse Scotistas, Occanistas, Albertistas, Thomistas, dc quotquot barbara subtilitate Theologiae pariter dc Philosophiae majestatem conspurcarunt. Solent sapientes a definitione auspicari. Factitatum hoc a Platone, Aristotele, Euclide. at Res tantae est di nitatis lainque immensae amplitudinis, ut definitionis terminis coerceri nequeat. Ineffabile est Iudaeorum
μαῆν, quia quatuor illae literae, quibus signatur, Iod, He,Vau,Ηe, conjunctae nihil sonant. Res ineffabilis quoque est , non si vocem spectes , sed rem, quia nec genus supra se habet; cum ipsa sit summum . nec differentiam, cum haec ipsa sit res. Tametsi qui in ejus descriptione desudant, Rem dicent esse, quod realem habet essentiam: manifesta nugatione. quasi apoplexiam dicas esse , qua laborat apoplecticus , Abbatiam cui praeest Abbas , Flandriam, quam inhabitat Flander. Martem a Neptuno dignoscas gladio de fulcina. Dianam ab Aetae ne cornibus : Castorem dc studiosos hujus aevi
agnoscas calcaribus. Pollucem & nostrates a Iicos unguento. At rem non cognoscas, nisi
per rem, hoc est per seipsam. Illud quantivis est pretii, Rem pluribus titulis nominibusque
superbire,veterum Romanorum exemplo. Sunt
enim SInonymae har Meellationes, ReS, Ens, Aliquid. quae non magis dissident, quam lena,
meretrix, lupa. Habet ergo nomen, cognomeure agnomen. planh ac si Marcum, Tullium , Ciceronem nomines, aut Titum,Pomponium, Atticum.
104쪽
Atticum. Sed illud mirandum magis,cmn Omnia alia in aliquo conveniant, aliquo differant, sola res in nullo convenit, a nulla re differt; cum statim esse desinat, quicquid res non est,
re sine re nihil sit, quicquid per rem fuit aliquid. Duo tamen sunt, si modo sunt, a quibus res immane distat : Nihil, sive non res, re ea
omnia, quae a mente ficta rationis Entia barbare vocantur. Inter haec media incedit Res, uti inter Athenienses, non homines , & umbratri fuam medius ambulavit Diogenes. Si ad Nihilum accedat, periit: si ad rationis Entia confugiat, actum est de ejus salute. Hannibalis fato. cui exuli nec apud Romanos hostes, nec apud Bithyniae regem tuto esse licuit. Et quamquam spuria haec rei proles Veras res imitetcr , natu tamen praestantia , Operdiu magnitudine & natalium splendore discrepant. Rerum siquidein aliae aeternae sunt, aliae plus minus durabiles. Atentia rationis quotquot sunt, Vix nata pereunt.
nec tam facile est igni naphtam , Soli spiritum Alchymisticum absumere , quam menti illa ipsa. Rerum plurimae honore, plures laude dignae sunt. At entia rationis aut prorsus inutilia sunt & despectissima, qualia sunt Ha cceitates, personalitates, ubicationes , formalitates, suppositalitates , quibus destitutae scholae nihilo fuerint insipientiores : aut si utilitate aliqua
prosunt, Aristoteli nec τόμια sunt; nec ετ b. Praeterquam quod omnis agendi vis rebus sit,
entia vero rationis non magis agant, quam Lemures territant, aut pugnant umbrae. Laudatur
in unoquoque genere illud , quod siinplicissimum est. quamobrem praestant coelestia sublunaribus , spiritus corpori, circulus quadrato , Monarchia Aristocratiae. Et in vocibus eae,quae
105쪽
nulli originem debent, praestant aliunde natis. Ex quibus apparet,Rem Vocis quoq; simplicit ite dc brevitate commendari. Nec enim qui vocum etymologias expedivere,Isidorus, Nonius, Festus aliiq. hujus originem dederint. Schola
stici Theologi quantis polysyllabis superbiunt,
beatitudinum, reverentiarum, sanctitatum, benedictionum,maledictionum,anathematizati num,excommunicationum. quam operosis vocibus loquitur Astraea , quoties emphyleuses , usucapiones, contestationes, litis suspensiones, excumones, portiones Τrebellianicas, Senatu consulta Velleisna ingeminat. Poetae quam cothurnati sbi videntur, cum ambubeias crepant , pharmacopolas, balatrones, ciniflones ,1 quipedalia verba. Turget Hippocrates,cum a poplexias, epilepsias , raucedines, impetigianes , cardialgias per Aphorismos suos rotat. Quarum vocum aliae Graxita, aliae Latio, oriaginem debent. At omnibus hisce simplicior est Res, quae ternario literarum, qui inter numeros sacer est, definita, sine origine,sine natalibus est,ut merito inter Aborigines, recenseri mereatur. Nec minus tamen terribilis est, cum fronte eam literam obtendat, qua iras colligit Cerberus,cauda Vero eam,quae anguem aut Libycum serpentem refert. Graeci modo et, ον Vocant, modo , quod est agere, quia cum mortua nulla agendi facultatoe polleant, sola res iis viribus est praedita, ut gladium nacta urbes evertat ac regna; flammam, obvia quaeq; devoret; aquam, perruptis cataractis aggeribusq; agros inundet:Ventos, turribus mont1busque infesta sit; classes, Indiam utramque Hispano extortum eat. Proverbiis locum
fecere Apollines, Mercurii, Coroebi, Tiresiae, Glauci,
106쪽
Glauci, Thersitae, Codri, Sardanapali. quanta nomina. At in hoc Deorum, regum principumque ordine suas quoque stationes tuetur Res. sive rem libeat acu tangere sive res in cuspide ferri sita sit, aut in cardine versetur, sive Omnis res duas ansas habeat, teste Epicteto, si-Ve rebus turbatis , pessimus sit in honore : sive res in nostro foro vertitur: sive res sit palaestrae M olei: sive alia res sit sceptrum alia plectrum.
Nec illud infitias ibitis, eximium semper &excellens habitum , a poetis laudari. quo nomine Achillem felicem praedicabat Alexander, quod Homerum nactus fuisset praeconem. Et Scipio Africanus Eunium belli socium esse voluit dc tumuli, non ob hoc solum, quod victuin Hannibalem cecinit, sed ob hunc opinor versiculum : Vnus homo nobis cunctando restituit Rem. Virgilius vatum princeps, cum Priami fastum, opes, regna collapsa innuere vult satis habet dixisse: Postquam res AD, &c. dc ubi Marcello
adulatur Hic rem Romanam, &c. Horatius ci-Vilis prudentiae optimus magister adeo hujus Vocis amore captus suit, ut eodem spiritu teream repetat:
Une tibi meliussuadet, qui ut rem facias, rem si possis recte: si non, quo que modo rem. Nusquam Lydiae suae, nusquam Chloes , nus
quam Pirrhae toties vacavit illi meminisse,quoties rei. Et iam ante me observatum ab homine non ocioso, vocem Rei centies sexagies in Horatio reperiri. Livius grande illud opus ex-Drsurus, Opera pretium sefacturum, ait, si de robus P.R.dicat. Et Trogi abbreviator a P, incipio rerum arcessit historiam. Aristophanes Graecae Comoediae facile princeps, Plutum suum auspicaturus,ad Iovem & Deos omnea exclamat,
107쪽
ficitu es res. Latini non soluin imperia ac regna, sed di opes, quas tantopere sectamur & amamus , Rein vocant. Hinc illa passim reperire est , rem facere, quadruplare rem, in re lauta este, rem frangere, virtutem & genus sine reviliorem esse alga: tecum mihi res est, Rosci: frater ejus ad rem est avidior. Et quoties suavissimam viri seminaeque σαωουστα- exprimere Voliunt,ajunt, Martem rem habuisse cum Rhea.
quam ob causam doctissimus Ausonius, cum Magna industria mouosyllaba colligit, Rem addit, cum hac quaestione:
imperium, litem, Venerem cur una notat Res Sed omissa voce, Rem ipsam aggrediamur. Sine re, omnes artes, scientiae, di Iciplinae lamguent ac frigent. Tolle aes ac lignum, nec Phidias erit, nec Polycletus. tolle tabulam, tollis
Apellem. Nec aliter sublata Re tollis Philosophum. Equidem toti Philosophiae substerniturres, & ab artibus organicis Grammatica, Rhetorica, Logica hac nota distinguitur, quod illae
circa voces & notiones secundas consenescant, haec circa res versetur. Romanorum Ducum
alius a victa Africa Africanus, Dacia Dacicus, Asia Asiaticus, Numantia Numanticus dictus fuit. Philosophi a re Reales dici voluere, de per reindi Nominalibus distingui, uti Graecos a Romanis pallio & toga distinguimus. Et quis quaeso colores in Apparentes dividit & Reales Physicus. Quis omne Ens in reale & rationis Metaphysicus. Quis primae Philσsophiae solam Rem substerniis Metaphysicus. Quis cum Omnia distinxit, ipsam distinctionem distinguit in
realem ac rationis' idem. Quis rerum alias dicit esse universales, alias liugulares ' Logicus.
108쪽
Quis res ubique asseverat esse easdem: divisionem aliam esse nominis, aliam rei: scientiam non nisi rerum esse ' Logicus. Ab Optico audias , res saepenumero aliter apparere , quam sunt: ab Astrologo res alias praedici posse, alias non. Totum insuper Ius annon inpersonas,
actiones dc res dispescitur ' Quin imo nili rem
ponas, tollitur inio in rem, quam utiliorem arbitramur ea, quae in personam est. Et licet vocem rei in angustias cogant Iurisperiti, tamen ea ubique non uti amant; cum rem Comperendinatam & Iudicatam vocant, cum rem creditam dicunt, cum res mobiles & immobiles distinguunt, cum teste Cicerone pro Murena, dubitant, utrum litem , an rem dicere debeant. Medicina vero quid aliud est, quam rerum naturalium, non naturalium dc contra n
turam scientia ' orator cum in genere demonstrativo occupatur, non personas solum sed reres laudat. Ethicus sine re nec virtutis medi critatem , nec Iustitiae di stributivae de commmtativae discrimen expediat,quarum illa medium personae, haec rei servat. Et quae Vegetii foret
laus, nisi de re militari scripsisset i quae Modesti, nisi de vocabulis rei militaris disseruisset equae Varronis, nisi rem rusticam posteris dedisset ' Theologis si rem eripias, quomodo vel personarum inter se , vel ab essentia distincti
nem expedienti Comoediae ac poematis nullum est momentum, nisi spiritus acer ac vis r bus simul insit ac verbis. Vt si omnium ore laudari , celebrari, ab omnibus coli non infima
laus est, res omne punctum ferat. .
Quod si, qui late imperant Principes, augmstiores habentur , inter Augustissimos Res erit, quae ne illis quidem , quibus Solis cursus , ter-
109쪽
minis terminatur. Romanorum imperium D nubio & Euphrate claudebatur. Alexander uutra Indum ivit,ulterius Liber. Nos Batavi Io pius in ipsos Aurorae thalamos penetravimus,
di occiduo stridentem gurgite solem secuti .
cum Ipso occasu Orimur. At res terras omnes, maria omnia complectitur, Aut ecos, Perio
cos, Antipodas, Heteroscios, Peristios, Amphiscios. Nihil tam vile & exile adspicit Sol, quod res non sit, nihil tam grande & praeceuiens ,cui pudor sit rebus accenseri. Iovis filium cum se appellari voluit Macedo, intra res si tit.Qui se Asiae Africaeque dominatorem iactistat, non nisi rebus imperat. Cum Dictaturam, Consulatum, Praeturam ambit Romanus, s
Ilus rei causa tribus ambit. Qui a nullo se in ordinem redigi patiuntur Imperatores , intra
rerum ordinem se cogi non inviti serunt. Subre sceptra aequantur ligonibus, consul civi, intiles Duci, Davus hero. Nec enim qua res sunt, alterum alteri postponas,aut praeseras.Angelos tanta locorum intercapedine sejunctos sociat nobiscum communis Res. Immensam substantiarum & accidentium congeriem sub sua signa vocata quibus si recesserint vel latum umguem . corruptioni proxima fuerint, & e. m λοως άμ. Miramur Principum genealogias, de Ion a serie descendentes nepotum ordines. Est
qui ab AEnea, est qui ab Antenore arcessit gentis suae primordia. Verum hi ipsi populorum
autores a re fluunt. Hinc AEacita, Atridae, H raclidae, Pelopidae, Assaraci, Cecropes,Promethei, Iapeti,mortalium antiquissimi,inde flux re. Ipse Iupiter, quanquam res hominum ac Deorum temperet, supra se rem agnoscit, quia nobiscuin res est. Vt stupeam audaciam ven
110쪽
sini vatis, qui spreta hac imperatrice, ausus fuit
Canere, Et mihi res, non me rebus, submittere conor. Nec illud leve, rem, quam in Scholis Ens vocant, longissime a sensibus & singularium ii tuitu abesse. Cum non nisi solo intellectu percipi possit , ut quemadmodum huius operatio divinior est & desecatior ea, quae sensuum est, dignior quoque sit Rei abstracta contemplatio,
eorum omnium quae terrenis crassisque corporum organis percipiuntur. Et sicuti vulgo bel- Iaria ab Afris aut Indis petita aestimamus, &quae longius dissita sunt, suspicimus aut ven ramur; ita nescio qua religione, in Rei admira-- tionem rapior, quae tanto Intervallo 1 Petro ac
Paulo distat, ut non nisi scala praedicamentali, qua ξer hominem, animal, ViVens, corpus, subinstantiam itur, ad edita Divae rei templa comscendere detur. Nec est quod quis objiciat, Rem ob hoc miserrimam esti, quod omni forma denudata a naturae speciebus longissime a sit , quasi in Pathmon relegata aut ultimam
Thulen . Equidem hoc ipso felicior est res,quod ad spiritualem & simplicem intelligentiarnm naturam accedat, nec iis egeat, quibus fullo aut vespillo dapibus. Etenim Res a formis specierum per intellectum vindicata, nec caeditur, ut lapis, nec tunditur ut ferrum , nec uritur ut lignum, nec coquitur, ut cyprinus, nec sordet - in volutabro, ut sus, nec ingemit aratro, ut bos.
Res, universim si spectes, nec pudescit , quia Virgo non est; non vexatur ambitu, quia nullare, praeterquam seipsa, eget; non inVidet, quia figulus non est . non dolet, quia sine sensu est: non plorat, quia Niobe non est. Denique cum legem nesciat, non peccat. Hinc jam expendite, quot malis, quot sollicitudinibus obnoxia,