Casparis Barlaei Orationum liber. Accesserunt alia nonnulla varii & amoenioris argumenti

발행: 1661년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

maritimaTyriorum,Graecorum,Carthagine sium exemplo,imperium late differre.Germ nos Principes eo rerum statu esse, ut inter Caesarem, Gallum &Suecum positi lupum videam tur auribus tenere : Succos amissis Germaniae rebus feliciter consuluisse: saris res in pejus lapsas,ex quo Principum aeraria sollicitare coepit,& Petri patrimonium reposcere:Archiepiscopos jam credere,non ommum rerum vicistatuesnem esse iucundisiuinam : Sabaudum cum de Brabantia litem movet, sorte istius prove bii meminisse : Suam quisique homo rem meminis r Pontificem Romanum Regum Principumque suae sedis res ea cautela moderari, ne de invadenda Roma cogitent: Venetos res m jorum laboribus ac fide partas circumspecte modesteque tueri. Polonos & Russos de Sin Ienslio nimis diu contendere, quia res Polio ceticas ignorant. Sed in1ssos faciamus homines, qui ideas rerum & umbras sectari malunt, quam res Veras. Redeo ad Rem , cui triplicem vultum inducit prima Philosophia. modo enim Vnam Vocat, modo Verain nodo Bonam. Sileni Alcibiadis duas habebant facies inter se dissimiles. At Enstres habet.Quicquid enim res est,hoc ipso non est aliud ideoque indivisibile &unum. Homo ut esset homo, omneS partes ejus omnisque natura in unum solidata est. Eodem modo arbor, Iapis, equus. Si unitatis patiantur divortium , cessabunt esse. Apud Lucianum gloriaturGallus illePythagoricus,quod unus omnia fuisset,ph, Iosophus, Vir, mulier,rex,privatus,piscis,rana. Nec aliter res, si demigret in species suas, fiet aper, modo avis, modo saxum, & cum volet arbor. Eadem res vera est. at quid veritate lam

122쪽

datiust In scena fucum amat actor, in aula admiator. alius tingit canos. alius emptis dentibus mandit. alius frontem capillitio abscondit, ut effrons habeatur: alius verticem radit,& sericotessit, ut naturae exprobret. Res quaelibet talis es, qualem eam aut Deus fecit aut ars. Vt n gem verum esse illud Alcibiadis, vino pueritia

que tribuendam veritatem. Omne ens Verum omne Verum ens. nec ullius favore vel odio

falsi speciem induit, nec Principibus, Pontificiabus , non divitibus, potentibusque placere si det. Denique omnis res bona est, & omne bonum res. Nihil condere visum magno opifici, quod non conveniens alicui sit & amabile: -- tum est Epiphonema creationis. Vidit Deus omnia ese bona. Quainobrem nec malum,qua

rate, res est, sed rei privatio. & si quid illi adsit

boni, id omne a re qst. Hanc vero bonitatem tam diffundit late , ut nullam orbis particulam sui muneris expertem esse sinat. Non omnis telistus fert omnia. alibi arborei fetus, alibi injussa gramina nascuntur. Pontus Castorea dat,Tmolus odores Tyrios, India ebur, Sabasi thus. At res nusquam non viget & viret, cum singulis necessum sit rem esse. Ac ut suprema loquar,ea est Rei beatitudo, ut mortis metu Vacet, quatenus in Iove Intelligentiisque residet. Vacat comscientiae carnificina, cum omnia alia transce dat, non territatur a lamiis,cum illis sit desecarius quid. non metuit, non sperat, cum a loco& tempore, ut Philosophi loquuntur, absolvatur. Tempus est, Auditores humanissimi, ut desinam de re loqui. Nihil enim de re, praeter rem, aut supra rem dicendum. Qui vestrum lauta sunt re, malint audire tinnitum rei in loculis,

quam in scholis. Qui inium lauta, ab hoc rei

123쪽

ys DE ANIMIE HUMANAE

encomio non redibunt unctiores. Bacchanalia sunt, quo tempore de bello Moscovitico per rare nihil ἄ- δονυιm. Superest ut ronem, hanc uti de Re dissertationem nullius insectationi,sed exercitii causa scriptam boni constat tis. Iniqui prosecto sunt, & tristes Dii, quo quot patienter aspectant latrunculorum lusus, studiis vero nullum lusum , nullam intermissi nem concedunt. Verum hi ex praeseripto Martialis lactucis utantur & mollibus malvis demitescent propediem.

Reeitata fuit, eum libros Meta' si rum au. spicaratur. 237 Febr. I 63q.

ORATIO

DE ANIMAE HUMANAE

ADMIRANDI S.

On valde miror, A. O. Vos solliato frequentiores ad me audiendum convenisse. Invitavi vos magno promita. nempe , de rebus Admirandis me dicturuim quae sicuti sine Numine confici nequeunt; ita incredibilem vim habent, rapiem di animos hominum in admirationem. Curi sum nobis natura dedit ingenium , avidumque cognoscendi, quicquid abditum insolitumque. Et quia obvia fastidimus, solum id amamus, quod Vel novitate, vel pretio, vel raritate commendabile est. Quoties in foro ludio aliquis aut agyrta, rem miram, nec Visam populo, iacceptat, brachia ferro trajicit, venenum secu

124쪽

ADMIRANDI S. 97

rus haurit, lumbricos tricipites h novacula su spendit: alius fumos ignesque ore eructat:alius mira manuum agilitate praestigias oculis facit. stamus attoniti,& dubitamus, an Dii ita terrasmigraverint, an homines Dii facti sint. Cum

Dodona loquitur,cum anus parturit,statuae plorant sanguine rubet Sol,arbores ambulanx equa Ieporem gignit, cum armatae acies in nubibus concurrunt; ad tantarum rerum conspectum

accurrimus omnes. nec displicet seph ficta &mendax fabula , modo miraculo vel prodigio assinis sit. Norunt callidi de versuti mortales, incredibilium rerum vel relatu,vel ostentatiOne,commendationem parari, & auditores, alio abituros,si per quotidiana ducantur, miraculis esse excitandos. Nunquam majoremQuiritium frequentiam vidit Tyberis , quam cum 2Esculapium sub sorma Epidaurii serpentis E Graecia advectas ent Romanorum Legati. Nunquam

magis strepuerunt Tarentinorum compita , quam cum columbam ligneam in aere volita tem exhibuisset Archytas nunquam magis cursitatum apud Indos, quam cum tripodes ambulantes, & pincernas aureos convivas ministrantes exhiberet Apollonius Thyanaeus. nunquam magis stupuerunt Byzantini, quam cum pediculum aurea catena Vinctum circumduceret circumforaneus mercator. Ideo ad spectacula& ludos properamus , praeclusa naturae rimamur , secretiora indagamus, antiquitatis reliquias anxiis conquirimus, mores habitusque barbararum gentium avidi audimus, & pronas

aures commodamus miracula narrantibus, rerum vulgarium , quasque iudies aspectamus, contemptores superbi. Hoc consilio , ut apud

Plures quoque jam loquerer, nolui communia E sectari,

125쪽

98 DE ANIMAE HUMANAE

sectari, aut ea via ire , qua itur indies. Manna, rara,ambitiosa loqui institui. ut necessum non sit,benevolentiam vestram & attentionem soIlicita praefatione emendicare. quam facith ab argumenti novitate, dignitate & excellentia impetrabo. Philosophabor utique de Animae humanae Admirandis, quidque in ejus contemplatione maximE suspiciendum sit, quia ine tricabile & rationi humanae impervium id omne selectum dabo. Novi, quam sitis plerique Apitii, quam delicatioris palati. Multos vultis, & apros & sumen & ostrea. Diaria fastiditis & quicquid quotidiani ac publici est saporis. Cupedia quaerenda sunt, & conchylia Eois intonata fluctibus, ut oscitantes vestros stomachos pelliciam.lad hoc meum Convivium,sive MiraculorumDiatrabam Quare ut idonei convivae , hoc est, auditores sitis, exuite paulisper ab animis vestris earum rerum admirationem, quae nec bonae sunt, nec laudabiles, nec qui quam eximium , excellens, dignumque huma. na admiratione in se habent.. Nec enim res magnas dignoscit admittitque animus, vilibus, miniinisque intentus. nec capit aliquid majus se , qui quicquid minus se est, amat dc vener tur impensius. Duas Respublicas vos velim animo com meti. Vnam magnam , coelestem dc uerli publicam: Alteram minorem, subcoelestein, cui nos mortalitas adscripsit. In illa miraculorum unicum autorem Deum, Angelosque : in hac alterum summi opificis miraculum , Hominem contemplamur. Vnde duae Philosophiae partes natae sunt, ex mente Stoicorum: Una altior, quae ad Deum & res a materia secretas spectat:

altera depressior, quae Hominem , & quod in homine

126쪽

ADMIRANDI S. sis

homine divinissimum est, Animam intuetur. Non ita pridem divinioris sapientiae secreta investigavimus, quaesivimusque de universi ametore dc conditore, de mundi materia, quid sidinus, totus sibi vacet ex Epicuri mente, an etiam ad nos respiciat, faciatne quotidie aliquid , an semel secise contentus sit, an pars sit

mundi, an mundus, an neutrum ; postane pro imperio mutare, quae secit; an fatorum lege

faAorum ordini adstrictus subjectusque sit. quaeque alia Metaphysici sunt fori. Iam vero ad alteram Philosophiae partem , quae de Homine agit , provectus, substiti attonitus ad Animae

Humanae contemplationem. Et quanquam in

corporis humani fabrica totius Vniversi compendium artificiose exhiberi deprehenderim. suos illam habere orbes, sua astra, sua elementa , sua metalla, plantas, flumina , nubes, fulmina , totique naturae analogas partes: tamen detinuit me, & detinet etiamnum Animulae nostrae, quam hoc corpusculo circumgestamus, attenta consideratio. sive ejus naturam, origianem ac propagandi modum, sive operationes,

functionesque diversissimas, sive suinmam imperii in mente ac voluntate vim majestatemque propius advertam. Homerus, quoties I

vem Deosque introducit, nubibus re caligine eos, involvit, ut impervestigabilem humanae menti divinitatis gloriam demonstraret. Idem de Anima verum . ideoque Apulejus , quoties Psychen suam apparere facit, fumis nebulisque cinctam describit, ut videri nequeat. Rerum, quotquot sunt, aliae sciunt, aliae sciuntur. Sola anima in terris omnia scit, praeterquam seipsain. Lux est, quae alia omnia illustrat, sibi caligo est.

ilus est, qui intendi in quaevis potest, in se

Ea nequit.

127쪽

1ω DE ANIMAE HUMANAE

nequit. Manus instar est, quae apprehendit o Via, se excepta. Docet quidlibet, capit quidlibet, profitetur quidlibet, seipsam ignorat. M sistra est omnium, non sui. Tot retro seculis investigatum fuit, quid anima sit. Quaesivit Chaldaeus,nec invenit. quaeiivit AEgyptius,nec repperit. quaesivit Graecus,& nescivit semper. Alius substantiam esse vult, alius accidens. Hic corpus, hic spiritum. Critias sanguinem esse

contendit. negat Zeno de ignem esse vult. Hippo aquam esse clamat, Diogenes aerem , . Heraclitus vaporem, Pythagoras numerum esse dicit. Democritus etiam atomos in anima imvenit. Aristoteles entelechiam esse contendit. Aliis cor ipsum animus esse videtur. unde e Cordes,Vaecordes, concordesque dicuntur. Dicaearchus , omnibus deterior, animam nihil esse dicit, praeter inane nomen. Harum semientiarum , Praeter postremam falsam , quae sit Vera, Deus aliquis viderit.quae sit verisimillima magna est quaestio. Singuli dum aliud dicunt, probabile est nescire neminem. Vt in tanta opinionum diversitate Deus crucem fixisse videatur excellentissimis ingeniis, ut eo esset res admirabilior anima,quo ejus minus explorata est cognitio. Qui vero omnium rectissime de ea judicarunt, tam stupendis eam & superbis vocibus prosequuntur, ut dicentes illud, quod pene est verum, falsum tameu dicant. Hi animam Deum esse perhibent, aut dIvinar aurae particulam. Vti enim ille in Universo, ita an mus in corpore vivit, praesidet,imperat. uti ille perituram mundi machinam agitat, ipse aeternus & immortalis; ita animus mortis ignarus fragile ac luteum corpus. Nihil in terra viriguum, praeter hominem,dixitPhavorinus,uirit

128쪽

, in homine praeter mentem. nec ob aliam cau- sam Trita istus hominem miraculum vocas vit, quam ob animae excellentiam divinitatemque. quae, quia spiritualis est, Angelos sibi cognatione junxit..& quia corpori uniri potest,

mediam inter illos ipsos, corporaque naturam obtinet. ut plus sit,quam id,quod corpus est,&minus aliquid, quam quod Intellinentiam vocat Peripateticus.

Illud quoque admiratione dignum suspexerit quisquam , eundem animuin in corpore habitare , & tamen nescire ipsam animam, qua corporis parte resideat potissimum,& num una sit in uno corpore , an multiplex. Etenim disi sentiunt etiam hic doctissimae animae. & cum sciant se alicubi esse ; nec esse, nisi in corpore: nesciunt tamen, ubi in corpore regiam sedeim que fixerint. Democriti anima dicit se habitare in toto capite; Medicorum in cerebro. Stras tonis in superciliorum interstitiis. Erasistrati In membranis cerebri. Si Herophili animam roges, ubi habitet, dicet se in ventriculo cerebri habitare. si Parmenidis, in pectore. si Zenonis , in corde. si Empedoclis, in sanguine. Nec defuere , qui animam in certa corporis parte latitare dicerent, ε qua araneae instar pro

rerum opportunitate per totum corpus distu reret, dc in quam, quoties vellet, ilicet recurreret. Quis non stupeat esse in regno suo Regem, jussa dare subditis,& ipsum nescire Regem, an Persepoli habitet, an in Ecbatanis: an Hagae ,

t an Delphis: an Pragae, an Viennae. Praeterea eundem nescire, an unus sit in aula imperator, i an plures. In tanta miseri rerum ignorationei versamur , ut nesciamus ipsi , ubi domicilium

fixerit pars nostri melior, qua sumus, quicquid E 3 sumus,

129쪽

Ior. DE ANIMAE HUMANAE

sumus, qua scimus, quicquid scimus. Imo de

hoc nescimus, an una nobis sit anima, an tria

plex, discrepantibus etiam super hac re clarisita

morum virorum sententiis.

Familiare est Physicis nostris, maximos naturae effectus, quorum causae minus in aperto sunt, ad Planetarum occultos influxus referre. quales sunt traelio inagnetica, maris reciprocatio, metallorum & animalium E putri mat ria generatio. Verum cum singulis singuli inserviant Planetae, & metallorum aliud Saturni, aliud Iovis, aliud Martis, aliud Solis, aliud Veneris , aliud Mercurii, aliud Lunae arbitrio regatur ; tanti momenti res credita fuit Anima, ut ei omnes Planetas famulari divina sapientia jusserit. Saturno jussum , ut ad intelligendum ratiocinanduinque illam disponeret; Iovi, ut vim agendi sortiter illi conferret; Marti, ut animositatis ardorem acueret . Soli sentiendi opinandique naturam Veneri desiderii motus; Mercurio pronunciandi, & quae sentiat, inte precandi vim; Lunae nutriendi,augendi, gen randique facultatem. Tot Deos, aut potius astra, sibi famulantia habet. nec simplicis astri

contenta est obsequio, quae, quoties Vult, cogurationum iublimium motu astris omnibus 1 perior est. Procedentibus vero Sapientum de ea altercationibus , eo deventum est, ut in labyrinthos inexplicabiles devoluti, eam rem, quam antimam vulgo vocamus, dixerint este totam in toto corpore, & totam in qualibet parte. Ita

visum Angelico Doctori, ita Cajetano Cardinali ta regidio, Marsilio,& ante hos Averroi. Invaluitque olim haec opinio eousque,ut etiam Hipponensem Episcopum in suas partes P

130쪽

ADMIRANDI S. rostraxerit. Quorum opinio si vera est, sequetur reandem animam totam moveri in una parte ;totam quiestere in altera : totam esse in capite sursum , totam in pedibus deorsum : totam l co a se distare : totam esse in pluribus locis, nec tamen multiplicari: esse instar puncti indivisibilis, & tamen in quavis parte. Quae quidem singula miraculorum omnium fidenae excedere mani sestissimum est, utpote i contradictioni proxima. Auget admiraticn jm,hinc , ipsam animam per universum corpuripargi, singulis membris adesse, nec tamen divisis ii embris secari aut dividi polla. Cum facinorosis reciditur cervix, anima celerrimum ictum celeriore motu evadit, 3c intermedia tela & acinaces iI- laesam se, velut in arctum, contrahit, ut vulnus corpori inflictum ocrus eludat. Cum Priamo caput humeris avelleret Pyrrhus, de corpore triumphabat victor, invicta anima. Cum lac raretur toto corpore miser Deiphobus , distr heretur Hippolytus, radiaretur Hector, corporis continuitas soluta fuit, non animae. Domicilium suum destrui patitur, at se incolumi. &cum in frusta secamur, manet illa una, nec numerum facit. Aristoteles,dum in Animae scrutinium altius

admittitur, negat animam moto corpore in veri. Nempe , Vult vos credere, currente Atalanta , non currere primo animam : volante 3 Daedalo , non volare animam. Et tamen in illo

ipso corpore est, quod movetur. quin dc illud ipsum est, quod movet corpus, & sine quo iners illud est dc immobile. Quod si sciret apud inferos Sisyphus, posset indefessos corporis sui labores hac animae immobilitate solari. Prodigiosa loquimur, Auditores. Itur in Orien-E tem,

SEARCH

MENU NAVIGATION