Casparis Barlaei Orationum liber. Accesserunt alia nonnulla varii & amoenioris argumenti

발행: 1661년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

ruit,audacula unum facit. Tenebras quae mens concipiat' cum omnis cognitio intellectualis a sensu originem ducat, hae vero in sensum non incurrant, ne quidem aquilae, aut Epidaurii serpentis, nisi forte eas in Luna sedens Menippus oculis assequatur, quoties terrae umbram illa excipit, aut animae, quae in specu Platonico rerum umbras pro rebus admirantur. Mens tamen nostra ut eas concipiat, nescio quam illis formam spissam , caliginosam de nigricantem inducit, ut sub hac saltem imagine apprehendat, quas sub propria concipi tinpossibile erat. Iam vero Genus Jc Species quid sunt Non sunt. et vult tamen ea esse inens, & dum in animalis natura meditabunda haeret,eam leoni,equo, pia sci communem esse observat, imo ut commmnis sit ipsa facit. At neque ex hoc altero mentis conceptu quicquam rebus solidi aut persectio- nis accedit. Nec enim rectius valet animal si genus esse fingas,nec pejus,si non fingas. Pros clo lamiarum artes exerceri putes, & magicos Vultus pro veris reponi. Vti enim illae spectris solummodo & praestigiis nos ludunt, quoties AEneam, Hectorem, Andromacham oculis spectatoruin sistunt ita & mens nostra Vere pro sti latrix est, de dum circa horum Entium non entium productionem ingeniose somniat,MON phei domum adornat, & novam rerumcudit Metamorphosin. Scilicet post creatum a Deo hoc universum illa quoque potentiam suam e plicare voluit, & creatoris sui aemula novum quasi orbem uneditari, in quo aliud creatur rum genus non invidendam prioribus essentiam , hoc est , fictam & exanguem, prorsus sortiretur. x Quan-

presse sic ista.

92쪽

Quanquam autem aut nulla , aut ficta solum huic Enti sit essentia , tanta tainen hoc ipsum foecunditate nascitur, ut cum aliis omnibus rebus definitus sit in natura quoad speciem numerus, huic sine fine ac moaonasci datum sit. Caulam hanc esse autumo,quod ea omnia, quae in natura generantur, primaeva creatione

legem hanc acceperint non multiplicandi ultra species, quae vero rationis sunt Entia, in infinitum augeri & multiplicari possint,utpote nullis Creatoris sui legibus adstricta, uti numero seri lier unitatem addi posse tradidit Aristoteles, odineam in infinitas partes resolvi. Ea enim vis soli inter omnes creaturas menti concessa est, .ut supra se ipsam reflectatur, di de cogitatione cogitationem formet, plane uti a Sole par lius, ab hoc ipso alius refulget paretius, ab iride iris ab hac tertia tris: aut uti projecto in aquam lapillo circulos posteriores ex prioribus nasci videmus. Nomen cum finxit mens, subjecturi esse concipit , subjectum speciem esse dicit,

hanc terminum facit, terminum extremum V cat, hoc inatus vel minus extremum, hoc causam cognostendi. Enunciationem ubi secit ratio, finitam esse concipiis, sinitam categorieam judicat, supra hanc universalitatis conceptu refectitur, ex hoc puram Enunciationem elicit, haec porro meditanti Propositio fit, haec definiatio, haec ipsa principium 'el conclusio demcnstrationis; atque ita meditando finem suae in ditationis non habet; sed uti araneae ex tinui ac gracili corpusculo telas indelinenter trahunt,

ita daedala architectrix ratio in temetipsgines alias supra alias Brmat fingitque.

Luanta horum Ent iuridi sit fremiditas, qua ejiis

93쪽

Sed tempus est, ut de horum Entium digniatate, antiquitate & commodis nonnihil dicam. Sed confuse haec omnia, ne aciem instruere via dear, aut ulmos in quincuncem digerere. Pr fecto dignum & excellens aliquid sit oportet, in quo occupari superis, inseris,coelestibus,te restribus , & inter hos sapientissimis , doctimmis, sanctissimis non indigna res visa fuit. Ab ipso Iove , quia auspicatum hoc, ordiar. Et nim ii,qui de rebus divinis disputant, & Deum, quem universitas non capit, tribus solent explicare chartis, quoties objecta scientiae divinae definiunt, inter alia Entia scitu possibilia, quaeque unico intuitu novit Deus, etiam haec ipsa entia rationis locant. Tota Angelorum

cohors, quoties peccatorum nostrorum recordatione afficitur, toties Entia privationis in ditatur. Ipsi Daemones quot peccandi formas, quot nocendi artes instillant, tot οἰ-ίας fabricant. Verum ut ad Homeri exemplar relictis superis ac inseris in terras demigrem) quotusquilque mortalium est, qui non in his entibus versari amat, sive dormIens aureos montes

seiuniat,sive vigil optat nec invenit. qualis fuit Micyllus ille Lucianicus , cui nisi galli cantus dives illud & aureum somnium abrupisset, non

erat cur aliam optaret felicitatem. Plaustra mendaciorum quoties congeri auditis, toties plaustra horum entium vectari credite,quorum

agaso est fama. Qui stupendis ac prodigiosis

gaudent eventibus vel audiendis vel narrandis, cui quaeso arti, quam huic nostrae operam I cant, cujus tanta est suavitas, ut quot vero absunt longius, eo & credantur lubentius & j cundiore pruritu titillent aures.Pontificii quam suaviter

' talium ration is dignitM.

94쪽

RATIONIS. 67

suaviter . sibi blandiuntur , dum poenarum in purgatorio tempora Velut clepsydra inetiuntur. Alcvirustae, qui novis & arcanis artibus rerum species vertere moliuntur, Ens illud ratio- nis sibi fingunt, cujus rem invenire etiamnum desiderant. Adde his quadraturae circuli investigatores anxios, eosque omnes, qui esurire malunt, quam non fingendis Entibus operam dare. Plato quam altum sibi sapere videtur, dum Ideas cogitat, &equinitates, bovinitates, ec asineitates suas contemplatur. Et Aristoteles dum motores orbium facit intelligentias. Poe- tar si in hac arena se non exerceant,minus poe- . tae, hoc est, nimis serii videbunturi Tota Ilias de Odyssea quid habent, quam eruditam h rum entium farraginem, a quibus tamen ita iu- .claruit iste nugarum pater, ut de patria ejus

Contenderint

urna, Rhodos, Colophon, Salamis, Ios, Argos,

Athena.

Virgilius, qui aeneidem suam filis Homericis

texuit , quam feliciter saepe mentitur, quiana neam per Elysium nemus ad superos redicit, sed ea porta, Quasal a ad caelum mittunt in omnia manes. Transmutationes scripsit ingeniosissimus Naso. Sed hae sere omnes entia negationis sunt. dico fere, nam cum caecitatem Tiresiae,& detractam Marsyae cutem, & sine veste Dianam canit, Emtia privationis facit. Sine his qu'que Entibus Vix quicquam jucundi ac faceti habent Varum monumenta. Quis ille γελωῆχυίας Vulcanus, qui sola recti incessus privatione querulae Iunoni risum movit quis Silenus,PU, Priapus,Saty- iri, Najades & Hamadryades, tantum ad iocos di facetias comparata nomina ' Hujus certe ordinis

95쪽

68 DE EN ΤΕ

ordinis sunt & ociosae mentis erudita figmenta. quae quantum aestimaverint prisci, vel ex hoc uno patet, quod vastam coeli machinam, cujus periculosissimus foret lapsus, ficto Atlante, hoc est, Rationis ente, libraverint. Quod si ea intueri libeat Entia, quae vocabulis technicis e primi solent, jam Palaemonem, Didymum, D natum , ac vetustissimos sapientiae magistros , Socratem,Platonem, Aristotelem,Themistium, Theophrastum, totamque Philosophorum turbam in medium producam , qui ex his Entibus

aeternam nominis memoriam consecuti sunt.

Et si sacri magis placent, Augustinus, Damasi cenus, Hieronymus, & Chrysostomus de his ipsis praecepta dedere. Ex quibus de horum

Entium antiquitate judicium, quoque ferre li-set. neque enim nata sunt, sed

cum antiquissimis Philosophis nativitatis suae supputant primordia. Promethei laculum nostis. At huic Plato in Philebo laudem tribuit

inventorum praeceptorum Logicorum. Et verbiimile omnino est horum Entium ope disputas. se acutissimum Salomonem. ' Quanquam V ro Pythagoraei, teste Aristotele, nulla vi Dialectica instructi philosopharentur, tamen ex horum secta suit Empedocles, qui Rhetorum artem his notionibus instruxisse perhibetur. ut

nihil jam de Chrysippo dicam , qui plures de

rebus Logicis conscripsit libros, quam Sol anni spacio conficit parallelos. Cum autem Deus, Natura, Ratio, nihil frustra faciant, sed suos singulae sibi proponant fines, etiam operae pretium erit videre, quid ad haec rerum imitamina Rationem impulerit. Ac primo

96쪽

RATIONI S. 69

primo quidem innatae nobis cupiditati, qua in cujuslibet scibilis scientiam sertur intellectus,

satisfactum oportuit. Parum enim menti visum fuit, si rerum solum cognitionem adipisceretur ; in ipsas, quoque negationes ac privationes aciem curiosa intendit quas cum per se nosse non posset, rebus ipsis assimilavit. Deinde Cum res in natura omnes pro innata sibi virtute suos edant effectus, Intellectus quoque noster, ne degener habeatur mundi accola, suae quoque potentiae documenta dare voluit. Accedit, quod subinde ea fingere necesse habeat mens, ut res minime distinctas distincte concipiat, Cum aliter earum sibi parare notitiam ne possit

quidem. Quid ' quod per omnes scientias

ac artes diffundat horum Entium utilitas. usque adeo, ut sine his tenebrae illae sint, ingeniorum tortura, atque inordinata rerum conge

riesia His serino noster a barbarie & vocum stri-bligine tanquam. ferrugine ferrum vindicatur. Iamque dudum misere occidisset Prisci nus, nisi irruentes in ipsum barbarorum insultus sustinuisset Grammatica. Ab his eam capievim Rhetorum dictio, ut vel coelo possint deducere Lunam , dc regum flectere supercilia. Hujus ordinis sunt Exordium. PropositIo,Na ratio, Confirmatio, Confutatio, Peroratio,quae amplissimum dicendorum exercitum disponunt. Duces Alexandri Magni mihi enumerare

videor, aut eos, qui Agamemnoniam classem δεκος μεον ἔνθα, ε ἔν . Rursus Graecisare incipio , quia de Graecis forte loquebar. Quid toties Romanorum rostra detinuit, flexit, terruit 'hyperbolo fuit , . exclamatio fuit, συμπλο fuit,

tum respectu mentiarum in genere , tum in Pacia re spe fu immu congrua ornata.

97쪽

fuit, apostrophe suit. At haec Rhetoricorum pulpam sapiunt. Ii qui coelum, quam terram Intueri malunt Astronomi, ut Vere α, ο πιι sint, hoc est ανω- τί--, saepe in quibus coeli regionibus versentur ignorabunt, nisi orius ejus spatia per imaginarios circulos diruinxerint. Hi ipsi, ne sorte praescriptos sibi lia mites excedat Sol, fascia, quam Zodiacum V icant, qua eundum illi sit, designant, & ne quatuor anni tempora praepostere currendo co fundat, quo ordine currendum illi sit, monstrant, primo per Arietem , mox per Taurum,

inde per Geminos, &ita deinceps. quae tamen omnia ipse, de quo modo dicebam in Luna s , dens Menippus, tantoque primo mobili vicianior,nunquam sibi visa esse constanter affrin bit , vel per ipsum, ' Geometrae ε νιοι

Verius quam ἄνhωχαι, suam materiae quantiis ratem sola ratione suffurantur, quam cum m teria auferre malunt fures nostri, vixque ullam demonstrationem expedire audent nisi alphabeto angulos omnes , aut circulorum diam uos , ac linearum terminos tanquam praesidiariis militibus munierint. Nec tamen haec commenta quisquam in fundis agrorumque dimensionibus unquam reperit , sive longitudinem , sive latitudinem, sive profunditatem eorum spectes. His nostris Entibus instructus circulos suos in arena conscripsit Archimedes,& Geometriae elementa expedivit Euclides , apud quem hypothesis, apodixis, figura, συμπέ- ροσμα, definitio, artis instrumenta sunt, quae in Logicam suam transtulit Aristoteles 3 Arithmetici his destitutisipem petant

oportet,

meticorum

98쪽

oportet, apud quos numerorum distinctio, variaeque horum affectiones utramque paginam, saciunt. Etenim quae extra mentem sunt,multa sunt, & dum multa sunt, nec binario magis quam ternario, aut quaternario definiuntur.

Quae itaque hic paris, imparis,divissiris & divia

si numeri sunt notiones, li mente solum depe dent. i Metaphysica utcunque aliatum sciemtiarum sit princeps, tamen secundarum quoque notionum adminicula non aversatur, praecipue

cum de rerum unitate distinctionibusque phialosophatur. Theologi vero, cum quibus altiqua mihi intercedit cognatio, quam sine horum Entium cognitione talpae sunt, quam in Scholasticarum disputationum lectione hospites. Quoties his ducibus destituti in principimimpingunt, quoties sub Veritatis supparo tal- sum sibi obtrudi sinunt, quoties perperam destiniunt, dividunt,discurrunt,resolvunt, ordinant, ab horum scientia imparati. 3 Idem de Iure- consultis,Medicis,totoque Philosophorum o dine dictum putate.Nunquam Plato hominem implume animal ac bipes definivisset, aut ans. mam numerum dixisset, si definitionis modum probe novisset. Nec Iureconsulti quod ipsorum pace dictum volo) Iuris praecepta partiti fuissent in tria haec: Honeste viVere, alterum non laedere, suum cuique tribuere, si ad legitumae divisionis, quae membra coincidere non, patitur, leges attendissent. Et cur se ridiculum praebuit suis argumentationibus Chrysippus, cur veteres Physicos toties incusat Aristoteles,

nisi quia A in Aramis hallucinati sunt Qn

99쪽

71 DE ENTE RATIONIS.

re unum hoc ad horum Entium commendatio .

nem de laudem addam , quod meo judicio stli cissima sint omnium , quas Sol adspectat creeturarum. Nam cum. aliis rebus sua sit miseria, suus labor & calamitas, haec nec agunt quicquam nec patiuntur. Coelum utcunque corr ptionis expers sit, tamen perpetuo motu moveri necesse habet. Elementa mutuis pugnis Occitaui. Mixtorum alia putrescunt, alia uti metalla igni & flammis torrentur , alia senio - consecta tabescimi, uti plantae, alia mactantur; jugulantur, secantur, aut ad stivam ac rhedam ablegantur. Hominum vero alii corporis ino

bis languent, alii ira, invidia, metu, spe, desiderio lancinantur,aut fament aut sitiunt. At nostra disc Entia aetatein agunt laetissimam & ab omnibus malis immune domicilium inhabi- 'etant. Etenim cum in mente sola , cui in natura contrarium hostem non dedit Deus , velut umbrae Volitent, nec extra eam reperiantur, nullis

contrariis qualitatibus infestari queunt, & cum corpora non sint, s γου στον I. - ου -καm οινον. Quod si tamen sub imagine Martis belligerari, Invidiae dolere, Fortunae mutari,&claudicantis Vulcani misera quaedam Videam tur, omne hoc rationis quoque esse credite de imaginarium prorsus. Et licet pereundum ali, quando ipsis sit, nulli tamen hosti succumbunt, sed menti, cui essentiae suae principium ac ori ginem , eidem quoque mortis ac interitus sui caussam debent, denuo ubi illa volet vel in ii stanti ac nullo negocio renascitura. Atque t c quidem de Ente rationis dicenda habui, quod essentiam non nisi precario habet, re tu toto hoc Vniverso nusquam apparet. Dixi,.sateor, non eo sermonis ornatu, quo de rebus splen-

100쪽

DE ENTE REALI. 73

splendidis ac praeclaris dicere solent oratores :neque enim hoc argumenti patiebatur morosia taS: aut ea gravitate, qua de regni rebus or tum veniunt Principum legati : sed adhibito aliquo voluptatis & festivae dictiodis auctor mento. Vt enim nihil nugacius,quam res serias nugatorie tractare , ita nihil festivius quam ita tractare res humiles , imo pene nugas, ut nihil minus, quam nugatus suisse videare. Si tamen ea quae dixi displicent, uti catapotia nauseantes solent pueri, e Uite.

festiva

DE RE sive ENTE REALI.

Emini me A. o. aliquando de Ente Rationis in Illustri Batav rum Academia diseruisse , sed

oratione isti usimodi,quae severam sapientiam comitate, dc Peripateticum sermonem Lucianico miscuit. Subibant tum temporis animum meum clarissimorum virorum exempla. qui in graciliac exangui argumento ingeniosae commentationis laudem quaesiverunt. quos dum imitari studeo, & mecum contendo,accidit mihi, quod Ascanio, AEneae filio, qui profugum Troia patrem sequebatur , non passibus aequis. Quam jam vellem magis seria apud vos loqui, aut prandia verba fari; qualia de Sabinarum raptu, Oedipodarum odiis, Polyxenae tumulo, aut

SEARCH

MENU NAVIGATION