장음표시 사용
111쪽
sit haec vita , quantis periculis degatur hoc quicquid est aevi, & cognoicetis, quot quantisque malis subducta sit suprema & universalissi-
Et quanquain remotissima sit a sensibus, nuhil lainen Re notius,'inihil evidentius, nihil quod prius se hominum animis cognoscendum ingerat. Da infantem bimulum & vix aere I vatum. nesciet, quid fit homo, pomum , cera' sum. at entis & non entis ,rei , non rei discrimen observabit Ocyus. Eminus specta, de oculoruin aciem in distantia differ, citius hominem esie cognosces, quam Socratemς citius animal, quam hominem, citius vivens & corpus &substantiam , quam animal, citius vero Rem - vel Ens. Quamobrem communi fere Philos phorum suffragio primum intelligibile , primumque cognitum Res est. Et arbitror ideo rem in Proverbium abiisse Platoni, Aristophani, Luciano. Quoties enim de rei evidentia dubitatur, Res, inquiunt, indicabit, res clamat, res docet, res ipsa loquitur. Inter virtutes non infimo loco censetur veracitas , candor, simplicitas, integritas,cum nihil rectae rationi mastis sit adversum , quam alius esse δc aliud videri. Homerus certe hypocritam , qui aliud lingua Ioquitur, aliud in corde agitat, magis odit, quam ipsum Orci limen. At res sucum detra hit simulationi, hypocrisin odit, candoris omnis de veracitatis studiosissima. Si colenda est
amicitia, re oportet amicum esse . non Verbis.
Si viro forti pro aris focisque decertandum, non in ventosa lingua Mavors erit, sed in re. Tantali epulas, & ossiciosas aulicorum, sine re, Voces execratur. Quod si adversus ignorantiam
112쪽
α errorem muniendum pectus, ipsa res opini nis levitatem discutit, & non contenta persuasione, rem sectatur, non umbram. Canes Isis pici sunt, qui imagines rerum captant, neglectare. A Socrate & chylo didicimus. virum bonum non videri, sed esse talem. quia i pse mo-
dus , quem ultra citraque nequit consistere rectum , est in rebus. ut stolidam Scepticoruin-sententiam explodam , qui res tales esse volunt, quales apparent, dc Opinionem non minus Va-Iere arbitrantur, quam rem ipsam. Falsum ergo est illud Terentii in Adelphis : Si tibi istis rei a non dolet, at simulare certe es hominis. Rectius in Tusculatris Cicero : Rem opinor θ
Hari debere, non verba. Habet enim nuda dc. simplex rei veritas aculeos suos, quibus multo plus assicimur, quam tumultu verborum. Cum
Polyxenus Dialecticae prosector Dionysio juniori dixisset, ex more Dialecticorum: Ego te . redarguam verbis, verbis quidem, respondit ille, at ego te rebuου ipsis refellam. Quin tanta est rei in omni negotio excellentia dc autoritas, ut quicquid ad rem non faciat, aspernari soleamus. Flaccus in carmine seculari, in quo vota pro imperio Romano facit, rogat, uti Dii Romulae genti dent Rem , prolemoc decus omne. ut jam inter Deorum munera censeri possit res. Tanta ejusdem est constantia, ut si quis rem unam tentet prodigialiter variare, Delphinum appingat silvis, licet interpretes nonnulli tentaverint, num dignh rem vertere possint. Hinc fit, ut male rem gerere , insani
sit; contra, bene, sani. at prudentis, nec majorem facere rem mala ratione , nec vitio nostro aut culpa minorem. Ea insuper est rei castitas, ut meus non audeat rem tentaIepu-
113쪽
. dor,quam vires ferre recusant. Amicitiae usque adeo studet, ut alterius rei opem poscat res, re conjuret amice. Et ubi anceps est eventus rei, quo res cunque cadent, unum & commune periclum, Una salus ambobus erit. Ideo ab antiquis dictum , amicum certum in re incerta cerni. dc res tua tunc agitur, paries cum proXLmus ardet. Sane inter summa philosophorum decora res est, cum Aristippum non solum omnis color & status, sed & res decuerit. Quodu comitatus famulaeque ad splendorem faciunt , non caret pedissequis res. Equidem voces & verba, praevisam rem non invita sequuntur. quin se ad rei nutum prorsus componunt. S1 enim de re tenui dicendum, sermo tenuis
est . si de gravi gravis, si de mediocri mediocris. Verum illud lepidum, ut res salva sit, satitare in ejus gratiam senem , ex Veteri prOVe bio : salvi res est, saltat senex. Sed pene omis ram de Rei potentia viribusque diserere. Audivistis, Auditores,magnam vim fuisse Romani exercitus in prima acie hastatorum, qui ex florentissima juvenum pubescentium turba
constabant : majus vero in acie principum ac robustiore aetate scutato ruin . Sed his profligatis , ubi ad triarios Res venit , tum demum pugna incrudescere , extrema tentari, Victis animus redire. Ergo ubi Res bellica est, victorem Ducem ostendit Capitolio : ubi comica, R mavis equitibus & peditibus cachinnum e torquet : ubi tragica, irarum plena est, & pe uncta secibus os tumultuatur. Illud certissimum potentiae non levis argumentum, quod
rebus parvis magnae juvari possint: quod manni R humiles simus , prout res dant sese ;'ut QR apud Comicum. Etiam tantum confert ad
114쪽
esoquentiam momentum, ut cui potenter erit Iecta res, nec facundia hunc unquam deserat, nec lucidus ordo. Proinde Epaminondas Thebanorum dux capitis postulatus apud judices paucis verbis causam absolvit,negans se habere verba rebus meliora. Et Graecis ita visum est, Demosthenem quidem summum esse orat rem,Ph Ionem autem ad dicendum efficacistainum, non ob aliud,nisi quod Phocion vera &ad rem pertinentia loqueretur,cum Demosth nes multa simularet aa gratiam populi. Vnde factum, ut unum Phocionem metuerit Dem sthenes, reliquos contemneret. Et semper ita a sapientibus, judicatum,majorem esse rei ipsius ad persuadendum vim, quam orationis. Her clitus a civibus rogatus, ut concordiam pro concione suaderet,suggestum ascendit, calicem implevit frigida ac intusam farinam miscuit ac bibit, & mox discessit.videlicet reipsa loquens, di docens, seditiones ex luxu & superfluarum rerum appetentia nasci. Scylarus Schytarum rex filios ad concordiam hortaturus, colligatum primo, mox dissolutum fasciculum ostendit re ostendens essicacius, quam Verbis, potentiam .illorum invictam sore , si concordes manserint, dissidiis singulos superari posse. Et cur Sertorius adductis in medium equis Lusitanis persuasit, quod facundia non poterat 'Cur Lycurgus canes duos aliquando produxit ad populum, venaticum & domesticum' Cur Tarquinius filio , per nuncium rogatus , quid de Gabiis faceret, nihil respondit, sed altissima papaverum capita decuisit s. nempe ut e emplis commonstrarent, rebus ipsis debiliorem esse eloquentiam. PLaeterea, quia alios aliis rebus assici certum est, libet Rem per om
115쪽
nes vitae humanae gradus circumducere. Ueruiri
duplici lege. Prima est, ne quempiam a me tangi putetis, nisi cui ulcus est. Altera , ne quic- quain a me in rem aut pro ire dici putetis, nisi
praeeunte suis verbis Horatio. Equidem omni . fortunae negotium est cum rebus , sive illae a versiae sint, sive secundae, sive dubiae ac trepidae. Rebus angustis sortes nos & animosos esse' portet,adeoque pectora adversis rebus oppon re. Secundis contrahenda sitnt vela, & ab insolenti laetitia temperanda mens. Trepidis autem ac dubiis, satius est neutros esse, quam cum Antonio ac Catone stare a partibus. Imperatores, IReges, Principes novae ac auctioris semper potentiae cupidi, rem saepe perdere malunt, & luni fortunae ictui fata sua & populi exponere, quam illum, quo allevantur, spiritum compes.cere. Populus , quem Divum Vocet ruentis imperii rebus, nescit. Tum se turbulenta mi Dcent ingenia, quibus perdita republica opus, renovis rebus infidelis Allobrox. Legati magnis
de rebus peroraturi ad exteros mittuntur, an l ad mentiendum Reip. causa, non ausim dic re. Miles rei sacrae contemptor improbus, nec Deorum aris templisque, nec Virilinum aut . matronarum pudori parcit. Sacerdotes & dbvinae mentis interpretes, si religiose distingus
rent, inter res ac modos rei, nec de his tam pertinaciter contenderent, melius se haberent Christianorum res. Iudex , cum muneribus res agitur , sordet & e vilescit. Actores causarum rem litigiosain amant trahere , tanquam finiendam nunquam. & cum causa exciderunt , cliens vero rebus suis, mercedem nihil
minus postulant, vel ob hoc, quod erubuerint. Qui aegris opem serunt , ubi aegroto corpore
116쪽
pore sebres deduxerint, rem bene gestam Soli aperiunt, ubi vero hypercatharsin secuta est in-VIta animula, rem male gestam tota tellure desuperingestis saxis tegunt. Paracelsistae, cum tineturas, extracta,salia magisteria, Vitra,reg Ios miseris propinant, viam compendiariam quaerunt,sibi rem faciendi,aliis moriendi. Me catoribus quibusdam res crescit multo sub fenore, versuris intricant ron , & ubi nominibus detinentur , cogitant, quibus artibus amissas
res queant reparare. Mercatorum pararii ali nas res Curant . quia propriis non raro excussi sunt. Ruris cultor suas quoque callet artes rem faciendi. ambulat vafer Menalcas tardius, pluente Iove , ut crescat lactis copia ex imbre. forte, ne minus noceat civibus dilutus humor. Invidus alterius opimis rebus macrescit. Igna-Vus clamat, optimam ese rem, non partam Iabore, sed relictam. Amantium autem res quam
sunt stolidae 8c ridiculae. Hic libertatem dote modica vendit. Ille vetulam ducit, ut citius discat tussire. alter zelotypus semper metuit, ne Iupiter denuo fiat olor. ille agros dc jugera crepat, quae oculatissima natura nusquam videt. Sunt qui rem piam putant, si mortua noverca
lugubri pallio tegant gaudium. Sunt qui videri
volunt reapse divites, cum domi arescant. Sole& frigore dc esuritione, ut dentes vel silicem comesse possint. Prodigus rem patris oblimat, dc decoctis rebus Moluccas adit, ut quam a parentibus domi noluit , a pipere de cariophyllis discat virtutem. Avarus in triviis discurrit ob vilein assem. dc dum semper in augenda re festinat, obruitur re. At rectius parcus ex magno acervo sumit, quantum res poscit,& comporta- γ.tis rebus bene cogitat uti Qui alienas coenas
117쪽
ac prandia captat, frigente domi culina, bonis
rebus agit laetum convivam. At inter insanos est iste dapiser, qui in una re curam consumit, α dum vini vitia corrigit, securus est, quo olivo persundat pisces. Senes, quo sunt animi ac co poris languore, res omnes gelide timideque ministrant, juvenes calide & audacter. Meretricum ac lenonum rebus favent non infideles arbitrae, Nox & Diana. Fur, latro, perduellis, aeris recisor, & quotquot rebus male partis viavunt , in quanta sunt rerum desperatione, cum res ad restim rediit. At ambitiosi, postquam
amissa Noachi diluvio nobilitatis inqgnia , in
Hyrcaniae aut Armeniae montibus reperere , t nui alias re, pennas extendunt nido majores. Historici sapientes res gestas componere In Iunt , & Nassoviorum bella exequi, quam repentes per humum sermones ducere. Ain nuenses publici de re communi magna & nova scribenda habent. ideo rogant Horatium,ut velit cras reverti, quo grande secretum aperiant.
Verum ille, qui lectione fastorum hebdom dalium ac Volusi annalibus pascitur, iisque pin-
uescit, sicut aere chamoeleon, garrit aniles fabulas ex re, & esurire mavult aut ad secundam prandere, quam nescire mendacia. Litterarum
studiosi quam frustra sunt, dum sterile vocum
studium lectari malunt, quam res ipsas, rectius facturi, si vocum elegantiam rebus, & rerum lpondus vocibus adderent. Quam tragici actores ineptiunt, & tragoediae res decusque infamant , quoties pueros coram populo trucidant, α postquam ingenti clamore Ajacem furentem despumarunt, eosdem actores ad molle tripudium producunt. Satyrici quia non audent Caesaris invicti res dicere, humanis rebus amantillu-
118쪽
illudere , & opus suum aut ultra legem eXten
clunt,aut corpus sine nervis componunt. At nemo utiliorem rem praestat orbi terrarum, quam Criticus, quoties observat, esse unum in toto Homero versiculum, in quo Omnes partes Or
tionis deprehendas: primaLivianae historis verba hemistichio constare: Tacitum annales suosli carmine hexametro ordiri: Valerium Fla cum peccasse, quod in primo Argonauticorum versiculo ampniboliam commiserit. Et his commentis aveo sibi placet, ac si Americana Perdinando monstrasset. Nec minus Dialectici
cornua sumunt, cum Sophismate uno aut altero instructi quavis de re cum quovis audent dece tare. Inter hos vir bonus & sapiens contemptae
rei splendidior est dominus, & ubi pecus, retia,
lectos, argentum sublata videt, animum bonum servat in re mala,& hoc se solatur dicto: mors ultima linea rerum est.Quod si poetas tangere Iibeat, audite quo rem deducam. De rebus dissona valde loquuntur Persius ibc Virgilius. quorum ille clamat: quantum est in rebus in ne i hic, Iovis omnia esse plena. Qualem rem, Auditores, canit Maro, cum 2Eneain dc Did nem in eandem spei uncam devenisse ait: quantam rem , cum Italas res Trojani Ducis scuto
insculptas perhibet. suam idem ubique rebus apta loquitur, sive Tityrum, sive pastorem ab Amphryso, sive Turnum loquentem inducit.
Naso quam est petulans,cum res Veneris canit. Catullus quam suavis, cum mille & centum basia Lesb1ae confundit, ne tantae rei malus itivor invidere possit. quam non nova res est, a
Sulpitia Tibulli Cherinthum amari. quam sunt rotatiles Elegae Propertii, ubi Cupido, Graec rum more, elegias polysyllabis claudit. Flac-
119쪽
cus, quam est severus, cum robustum acri militia puerum jubet sub dio agere & trepidis in rebus. Martialis quam est salsius cum moecham uxorem dicit esse rem, quae ad Ollum pertinet. Claudianus quam est verax, cum injustos negat ad culmina rerum crevisse, sed in altum tolli, ut lapsu graviore ruant. quam idem ubique sibi esset similis , nisi a rebus & argumento destitueretur. Illud in Claudiano peculiare , quod nullibi excellat magis , quam cum de non rebus pilit, hoc est, Proserpinae raptu. In Statio
ma or est tumor verborum;quam rerum. In Silio in1jor rerum, quam verborum. At Seneca tragicus verba rebus aequat. Lucretius naturalium rerum scabritiem Latini sermonis puris. simo nitore expoliit. Persius , de quo modo loquebar, dum res bonas loquitur, saxa spuit de lapides.Iuvenalis,cum res Quiritium perfricat, illud inter reliqua eximium habet, paucos co- 'gnoscere , quae sint vera bona. Lucanus & nimis historicus est & re propria amat digredi. De Comicis si res sit, Plautus Comicorum ingeniosissimus servorum rcs tractat disertius, quam militum. Vnde colligo illum in pistrino vixisse, non in castris. Terentius fatetur se res accepisse a Menandro, sed Romanum istum te porem & scenae decorum dejudicii exacti vim Laelio ac Scipioni deberi,dissimulat. Homerus, qui nil molitur inepte , omnium rerum peritissimus, primum Sapientiae rerumque omnium utes monstravit posteris. Callimachus res divinas , Theocritus pastorales , Hesiodus agrarias , Aristophanes lustrionicas Graecis pedibus adstrinxerunt. Inter Historicos Livius rerum copia & gravitate excellit, Polybius antiquitate, Tacitus utilitate, Suetonius Veritate, Caesar
120쪽
perspicuitate, Salustius compendio, Florus pomtica subtilitate . Curtius orationibus directis, Iustinus rerum Iudaicarum ignorantia, Plinius mentiendi dicam felicitate an in selicitate .s Imter Philosophos res sapientissimas oraculo Apollinis locutus fuit Socrates , Plato divinissimas gravissimas Zeno, verissimas Aristoteles , laetimmas Democritus, tristissimas Heraclitus, facetissimas Diogenes, sanctissimas Epictetus. Et proximis seculis de rebus scripsit universa- Iisiime Thomas, obscurissime Scotus, sanceriLsime Durandus , copiosissime Cardanus, subtilissime Scaliger. Hippocrates Medicorum princeps, si plura scripsisset, feliciores essent res m dicorum. Galenus si de quarta si ura tacuisset, nihil medicae rei decessistet. Dioscorides, si hoc
viveret seculo, rem Bolanicam miris modIS a ctam stuperet, praecipue.tot versicolorum T
luparum & nucis Maldivienss horribili admiratione. De Aetio, Tralliano, Avicenna, Rhase, nihil dicam, quia fateor, me non legisse. At uid quaeso Mathematici rerum agunt cumisputant, an puncta & lineae sint res. quam pr. digiosam rem moliuntur, quando scrutantur,
quot hordei granis primum mobile a terra distet, interea ignari, quota morte absint passibus. quam periculose philosophantur , cum
terram rotari, Solem stare contendunt, quod jam inter haereses Transalpinas est. Et ne puteris rem populis gentibusque Europaeis non esse cordi, ita statue : Gallos indirectis bellis directum a se prudentes amoliri , & sic res suas stabilire : Anglos invidenda pace beatos rerum
exterarum non valde satagere : Hispanos hic res, quondam suas, pertinaciter repetere , de