장음표시 사용
141쪽
immortalitatis vertit medicamentum. Cont sus suit in mortario Anaxarchus. non, inquam, Anaxarchus, sed sollis Anaxarchi. Antina C tonis inter ruinas publicas recta stetit, ει licet Iegionibus custodirentur terrae, classibus maria , invenit tamen, qua exiret. Cum lectulo assi xus esset aeger Vespasianus; erexit se anima,& Imperatorem voluit stantem mori. Cum Thrasea in Partum destitueret Vigor corporis, de natura sua,& spiritus corporisq; dissociati ne, inquirebat Animus. Cum fugiente sanguine deficeret Seneca, anima de se, de republica,
de justitia, patientia, ad stuporem disseruit, &constantibus exemplis se aliosque munivit. I ruente in Ciceronem Popilio, valedixit corpori disertissima anima, & de se secura seriri jussit cervicem. Cuin piorum corpora exucca sunt
re putrida, animus ultra coelos sibi rapi videtur , dc inter beatos vivere. Destruunt ignem aquae, aquas ignis. Viventium alia his, alia aliis modis intereunt. Anima sola in terris hostem .
non habet. Cum corpore conspirat, nec tamen
illi incolumitatem suain debet. Spiritum non metuit, quia ipsa spiritus est. Si qua inter anuinos hostilis decertatio est ; non in animae, sed
corporis destructionem noxamque dirigitur. aut, cum doctorum animae disceptant,emergit ex hoc conflictu clarior veritas. Modum qu que corruptionis nescit. non illum , qui corporum est, nec enim corpus est. non illum , qui
accidentium est, cum sit substantia. non illum, qui est rerum a materia dependentium , quia in materia operatur δc tamen sine illa. non illum , qui est rerum a generante perpetuo em nantium, quia a solo Deo creatore dependet. Septem orbis miracula tot retro seculis suspe- l
142쪽
xit orbis. At eadem vel solo aequata sunt ἰ vel aequantur indies. Nihil immortale manus mortales secere. Animus licet esse incipit, esse non desinit. Mundo interitum ipse mundus minatur.inveterascet coelum,colliquescent elementa, in confusionem sorte primasque tenebras omnia redibunx. Anima satis exempta,quia aeterna cogitat, aeterna appetit, mortalitatis & immortalitatis discrimina novit, quia in futurum longe videt, vivit aeternum: Si fauces nodus constitn-gat, si lapsus comminuit caput, si jugulum serit
mucro, inter ipsas latronum ac sicariorum m nus, anima elabitur. In IEmain cum Empedocle incidit, nec uritur. in voragines se mergit, nec mergitur. & toto licet Oceano obruatur, evolat sospes, nec suffocatur. Loquitur anima
Martyrum in mediis ignibus & Deum innocentiae testem invocat. praescisso linguae plectro, hymnos modulatur mens. quin terris defossa, cum hostes suos increpare nequit, pro hostibus suis orat. Dicebat olim Zeno , malle se videre Indum conscendentem rogum ; quam quosvis philosophos audire de animae immo talitate disputantes. Quid vos sentiatis nescio. Ego , ut immortalitatis animae sententiam sirmius imbibam , malo videre Paulum decolla.
tum, Petrum inverso corpore pendentem, Bartholomaeum excoriatum , Laurentium in cratere jacentem spe immortalitatis , quam ea legere , quae a Platone in Phaedone , vel a Cice-ione in Tusculanis , vel a Thoma , Scoto totaque Scholasticorum turba de animae Immort
litate eruditE disputantur. Quod si quando seducta mens fiduciam immortalitatis excusserit, tamen ubi suprema hora adventaverit, h veterno expergesit, iisque se cogitationibus occupat,
143쪽
pat, quae immortalem eam esse evincunt. sive metuat Deum, quem offendit: sive conversa in melius, speret sibi lenem. Ita aliam vitam jam tum praesentiunt, quam suturam ingenii tem ritate negaverant. At grande illud est naturae
portentum. in eadem animae parte languere nutritionem,languere sensium,motumque; vim
vero rationalem Integram manere. quae tamen,
ex mente Aristotelis , in quavis est animae parte, etiam illic, ubi male videt oculus , & diss- culter respirat pulmo. Si in Mentis rationisque penetralia admitti vultis , rerum mirabilium adspectu vos obruam. Si in voluntatis sacraria, abyssos videbitis. Si utriusque nexum mutuaque obsequia , ignorantiae mecum eritis & si- leutii professores. In plantis arboribusque observamus occultum aliquid , quo crescunt, florent, fructuin ferunt. At nihil tale, quo sciunt se crescere , florere, fructum ferre. In brutis , praeter illa, observamus principium sensus mo- tusque, nec non aliud, quo cognoscunt se sentire & moveri. At nihil tale quod supra sensus
se, ac singularia , materiaeque conditiones elevet. In Homine veneranda Dei filia Ratio elucescit, quae non solum scit se scire , adeoque
supra seipsam reflecti potest, & cauta causam
longa serie investigare, Verum etiam res rebus abstrahit, hominem Petro, equum Bucephalo, nec tamen eas divellit aut multas facit. Eadem, per ea, quae Videt, penetrat in ea, quae non videt. per ea, quae non sunt, intelligit ea , quae sunt. per ea,quae crassa sunt & seculenta, perciapit spiritualia per composita, indagat simplicissima, & per rerum finitarum conceptus, a, sorbet infinitum, & ab eo absorbetur. Corpora certis dimensionibus constant. nec
144쪽
capiunt quicquam, quam quod quantitate ipsis
respondeat. Cumque operantur , potentiam termino finiunt. Mens nostra majus aliquid Corpore est, nec tamen extra corpus est. & licet essentiae terminis in corpore circumscrib tur, virtute in immensum abit. omnia capit, praeter Deum & seipsam. coelos & terram complectitur, nec de angustia queritur. Quamvis maximae sint res; stant cum parvis in mente. quamvis multae sint res, alias admittit. Quo plura habet, eo plura appetit. quo impletur magis, eo se expandit magis. quo plura scit, eo plura se ignorare discit. Tot artibus , tot. disciplinis locum dat, nec deest novus. Mat ria formam recipit unam. intellectus noster innumeras. Idem dum in corpore est, etiam alibi est. & licet loca climatibus distent, m mento est in pluribus. Vix jusseris eum ire uutra Saurornatas,& jam consectum est iter. Vix domum revocaveris, & iam domi est. montes scandit & ambulat in vallibus. montibus descendit, statque in cacumine, Versat se & v patur quaquaversum , immobili licet corpore. Tanta vero ejus in agendo Velocitas, ut in cerutro posita per coelorum ambitus & horribilia Dacia stratur. tanta ejus perspicacia, ut clausis oculis videat acutius, & oppletis auribus audiat se loquentem melius. tanta intelligendi vis , ut quo feratur, unde venerit, in quem
exitum tandem tantus mundi apparatus properet , prospicere probabiliter possit. Reliqua , quotquot in natura sunt corpora, distinctis bonis gaudent. animus omnibus. ει cum nullare alatur, vivit omnium contemplatione.Totus
hic mundus illi pro alimento est. nec tamen satiatur unius cognitione, quaerit insinitos in. Luna ,
145쪽
Luna, Sole, stellisque reliquis, aut plures inurnit: aut, quod puto probabilius , invenisse se
somniat. Mirata est superior aetas Saporem regem Persarum, qui Sphaeram construxerat, tantae magnitudinis, ut ipse in centro sedens, ta cumquaque picta stellarum lumina adspiceret. Quanto majus illud est: animas nostras sedere in totius Vniversi puncto, dc circum se oculis
animoque Planetarum orbes ac late patentis Firmamenti convexa tueri. Amplius. pertinax inter res contrarias est pugna. aeterna in antimantium dc plantarum genere odia deprehenduntur de inimicitiae. Haec omnia In mente coalescunt, & coeunt placide. Intellectus, i,
quit Aristoteles, sit id, quod intelligitur. Ergo,
illuc cum calore frigus, cum recto curvum, Cum pari impar numerus amice oberrat. illic
Iupus ovi, capra leaenae, lepori canis it comes. Marium 3c Syllam cogitat, exutis odiis. Pompeium & Carlarem sine aemulatione. Achillem dc Agar iemnonem , sine maledictis. Quaeque extra nos se invicem destruunt, specierum re imaginum ope, in nobis veluti sororiant. Illud in sensibus experimur, eos vel vehementiore luce, vel sono, vel calore laedi. Visum nec videre nimis propinqua , nec de remotis recte judicare. Menti nihil tam lucidum, quod non eam perficiat magis. nihil tam acre, quod non cernat lubentius. nihil tam propinquum, quod non videat facillime . nihil tam remotum, quod non apprehendat distincte. Vnum est, quod sine stupore referre non possum : Mentem humanam adeo rebus sublimibus intentam esse posse, ut sensuum omnium VItaeque functiones deferat. jacet mortuo similis contemplator, de dum in ecstasin rapitur
146쪽
anima,riget consistitque corpus, tanquam cata- lepsi correptum. Hoc Platoni,Socrati, Tritae- pisto accidisse serunt. De Socrate refert Alcibiades in Conviviosum aliquando uno gradu, Cno loco, diem & noctem . stetisse cogitabui dum, cibi, potus , somni dc Xantippes suae immemorem. Meminit Augustinus Presbyteri cujusdam, nomine Restituti, qui, quoties vellet, adeo se auserebat a sensibus, ut non solum vellicantes dc pungentes minimh sentiret, sed aliquando ignibus admotis ureretur, sine des ris sensu.
Sed quis Oedipus illud assequetur in eadem
anima , ut docet Stagirita , mentem esse duplicem. Vnam Patientem , quae species recipiat, intelligatquemnam vero Agentem,quae faciat, ut illa intel ligat. Illam se habere admodum coloris illustrandi. Hanc esse instar lucis illustrantis. illam corruptibilem esse , & a corpore inseparabilem: hanc incorruptibilem & separabilem : illam cum semine traduci: hanc forinsecus ingredi. Caecutio ad haec Peripateticorum fulgetra, tanquam noctua & talpa ad Solis facem. Altera Animae humanae facultas Voluntas est. In ea admiratione digna sunt, agendi modus, libertas, imperium. Agendi modus istiusmodi
est,ut nec corpore utatur pro instrumento,cum honestum appetat: nec appetendo satietur nisi cum Deo fruitur: nec in praesentia solum seratur,more sensuum,cum etiam illa,quae in terris
stla spe possidentur, desideret. Reliquas innatura causas Deus mera agendi necessitate asstrinxit. Sola voluntas adtionis suae, quanquam sub Dei moderamine, arbitra est. Non coeli aspectibus terretur,non elementorum conflictus
147쪽
horret, non vi, non suasionibus invita a proposito demoveri potest. Inter flagra,unc S,Cruci tus exquisitissimos, pergit velle, quod vult,notile, quoia non vult. Ab uno Deo se flecti patitur, quem unum creatorem agnoscit. Est & hic alia Uaid , quod acutissimos Philosophos torquet. quomodo voluntas Intellectum ducem sequotur,quomodo inter honestu dc inhonestum eligat,& tamen quid honestum, quid inhonestum ἶt, ipsa ignoret. scire quippe intellectus ossicium est,non voluntatis. Nec minus illud vexat magnas mentes: quomodo Voluntas,quae instar hilancis in utramque partem Vergere nata est;
se faciat ultimo velle,ipsa se determinet,& determinetur.Quae enim hic intellectus sunt pa res, suadentis sunt, non determinantis. Imperium videte. tale illud est , ut nullum sit aliud, quam rationis & voluntatis,sive imperium exerceat in nobis, sive extra nos, in alios. Cum
intellectu imperium dividit, dispari licet jure. Nam illi cum imperat intelligendi locum,
tempus, argumentum , paret ratio, servorum exemplo,nec refragari audet.Vicissim,cum intellectus iussa audit, paret civium exemplo,qui refragari subinde sustinent. Quod si insur at
contra rationem non una cupiditas, etiam hic fasces suos ostentat regina Voluntas,& ea fugit, quae male expetimus: aut ea expetit, quae male fugimus. Sed vim,qua loco movemur,servilius habet . nec respuere sinit imperium partes ad servitium natas. Imperium,quod in alios exe mi , non aliis terminis, quam quibus unive sum,terminatur. Non aliam dominam agnovit Assur,Persa, Graecus,Romanus.Quaecumque de imperiis veterum dc recentiorum legimus, V
148쪽
luntatis imperia fuere. Haec illa est Asiae & Africae dominatrix in Philippis, haec Galliarum imperatrix in Borboniis, haec Gothorum Vandalorumque princeps in Gustavis. Haec iura dia
sit Cimbro in Christianis, Adriam sibi subdit
in Veneto, utrumque orbem nuper cum Hispano partiri voluit in Batavo./Nullam aliam1mperatores potestatis suae agnoscunt formulam, quam potentissimum istud, Sac Vo L Hus. Et quae est illa rest vis animarest. de quantula illa est res anima si in toto hominesst, sex non raro, aut minus, pedum res est. Si
in capite, non unius. si in corde, vix digiti, si in cordis ventriculo, vix semidigiti magnit dinem habet. Imo sit Philosophis quibusdam credere vultis,instar puncti est rudivisibilis. EGgo tantilla res est, quae orbem omnem turbat, reges collidit, regna, arces urbesque subruit. Cum exercitus concurrunt, cogitate inter se pugnare millena aliquot punctula, aut aliquid iis non multo majus. Corpora enim nihil in ror , quae animae sunt, quod cochleae est testa. Cum 1nter se contenderent Aiax & Myses,
Annibal dc Scipio, Arminius & Flavius,cogiatate perorasse. res minimas de rebus maximas.
Tantillae res sunt,quae in templis religiose concionantur, in curia disertissime litigant,in sorosubdole mercantur, sumiter epulantur in conviviis , amant in lectulo procaciter, in agris fodiunt serviliter.Tantillae res sunt,quae piraticam exercent in pelago, adulatoriam in Palatio. Tantillae res in scholis cum Socrate disputant, cum Carneade dubitant, cum Epicuro quiescunt,cum Stoicis graves sunt, cum Cyniacis sordidae & abjectae. Breviter,animula nostra
est,quae histrioniam hic agit.que Ninor, Cyros, F Alexam
149쪽
Alexandros,Caesares, Attilas, tilas in scenam produxit, magnos sabulae humanae Davos. Qui naturae secreta rimantur , ad magneticam vim extra se rapi videntur. At in anima omnia in rabiliora. Magnes similibus polis magnetem fugit,dissimilibus amplexatur, cum natura Un,
versa similes sibi res amet, fugiat dissimiles. Anima hominis, quod majoris est operae, & similem sibi amat, cum vult, & inimicissimos, cum pia esse vult. Idem lapis majorem vim trahendi ferro largiri videtur, quam habeat ipse. cum paradoxum sit, causain dare , quod non
habet. Anima Vero movet, nec movetur; la
dit, nec laeditur ; cogitat aeterna, principii pa ticeps , cogitat infinitum , cum sit finita. Vis
magnetica, ubi serrum occupaVit, pro vario ad lterram situ, nunc Borealis est, nunc Australis.
Diceres ludero in lapide daemonium aliquod, di homini illudere. At quid anima nostra nonne cothurnus est' simulandi dissimistandique peritissima i modo facilis,muo dissicilis, in
do honesta, modo improba, modo Tros, In do Italus, tota Protheus, tota Polypus,tota pa-naga a Diana. Illud postremum miror, ut tandem desinam mirari, eandem animam , post tot exantlatos in corpusculo hoc labores, solvitam tandem isto carcere aeternam Vitam anere.
Tunc alibi vivere, sed liberius : tunc intelligere,sed plenius: tunc scire,sed certius: tunc appetere , sed sine luctu expeditius. Quam ilIudest arduum & penerosum scitu : superes te adhuc Lauiorum , Scipionum, Camillorum, Regulorum, quanta nomina animas. Vna forte esse animam Antonii & Ciceronis , Fulviis de Terentiae, Tiberii & Germanicorum, Alexandri & Parmetionis. Occursare alicubi animam
150쪽
Senecae Neronianae,sed sine ira: animam Elv dii Domitianae,sed immemorem injuriae pate nae: Caligulae Syllant,at sine novacula: Claudii
Agrippinae, sed sine boleto & pinna. De hoc
animorum post mortem statu audite loquentem Tullium : Sapientissimus quisque aquismo animo moritur , sultissimus iniussimo, quia illa longius videt is cernit se aa meliora proficiscit his quia hebetior en, illa non videt. Equidemesseror studio Paulos is A ricanos, quos colui ct
dilexi, Udendi: neque vero eos solum convenire
eo, de quibus cognovi ,1ed istos etiam, de quisius nudiis ac legi, is ipse conscripsi. Discedo ex hac
ista, tanquam ex holitio, non tanquam ex δε- mor commorandi enim natuina diversorium nobis , non halitandi locum dedit. O praeclarum diem, quum in iliud a morum concilium , coetumque
proscissar, is quum ex hac turba ct collucione
uiscedam. Proficiscar enim non ad eos solum viros , de quibus ante dixi ,sed etiam ad Catonem meum, quo nemo vir melior natus est , nemo pietate praestantior. Hactenus Cicero.
Intellexistis, A. O. admiranda animae, eius majestatem, originem, potentiam, immort Iitatem. Habent ineffabile aliquid Theologi , creationem, resurrectionem, aliaque. Habent ineffabile aliquid Medici,causas puta periodicarum febrium. Habent ineffabile aliquid M thematici , divisionem lineae in infinitum re circuli quadraturam. Habent arcanum quid Politici, reconditos Principum sensus. Nobis Physicis ineffabilis est ille, de quo verba feciamus , Animus. Quamobrem, nolite admirari ea, quae suspicit vulgus. non divitias,nam fluxari sunt. non domos splendidas, ruinosae sunt. non servorum agmina, quia fallaces sum, non cu Fα Ius