장음표시 사용
151쪽
rus & phaleratos equos , quia discerpent vos. Transeunt ista, nec possidentur diu. Animam suspicite , mole exiguam, Virtute maximam, origine coelestem, duratione perpetuam. quae si virtute fulgeat, fulget semper, si scientia splendeat, splendet semper. Haec propria nostrados est. haec peculium . reliqua fortunae sunt bona & hostium. Animam stupete, quae selix est cum infelix habetur; potens, cum imp tens; dives,cum paupercula creditur.cum sorte sua contenta est, cum sapientia se implevit; imgens fit animo, plena fiduciae, major invadem te. Animam suspicite, quae si sceleribus locum
fecit, pessima res est; si pietati, si probitati,
optima. Sunt, quorum oculos praestringit ambitio. Sunt, quibus luxuria pro portento est. Sunt, qui in agris aedificant, & turres turribus imponunt, ut mirabiles habeantur. Ab animo haec sunt fateor , sed sapientiae Veteris ignaro. Sapientis anima excrementa illa putat mundi, non ornamenta: vomitum ebriae cupiditatis,&saginam inutilem insatiabilis avaritiae. Sapiemtis anima majoris aestimat Solem meridianum, quam fastum Pellaei juvenis. Vbi de aqua&polenta prospexerit corpori, Iovi de felicitate controversam moVet. Cum,Vitae integra, lmanum ad stipein porrigit, non se miseram credet, dummodo virtutem possideat. cum laceris vestibus occultatur, proVocat purpuratos.
nec enim decus suum aliis , sed sibi debere cupit. cum cervicem in sceno,vel lapide reclinat, quia nullius sibi culpae conscia est, dorinit sum Viter, & culcitras regum & Circense tomem tum fastidit. Nullum diem execratur, sed acerbum patientia mitigat, prosperum animi m
deratione castigat. Animam stupete, sed ut
152쪽
Creatorem stupeatis magis. qui licet divinit iis suae Iuculenta documenta ostendat propa-Iam , in Animae creatione s sit venia dicto) mipsum superasse videtur. Revereamini ejus sa-Pientiam, quae in re tam pusilla,tenui forte auxilla , inexplicabiles virtutis suae thesauros deposuit. Revereamini ejus potentiam, qui tot malis septo, impetito,vexato,fracto corpore,ci mortalitate coeleste hoc depositum vindicat Revereamini ejus bonitatem, quae soli anin a imaginem divinae suae majestatis impressit, nec nisi ab illa cognosci,coli,adorari voluit. Si quis adhuc Diodorus est vel Protagoras, illo ore Deum esse fateatur,quo loquitur anima. Si quis adhuc Epicurus est, illo ore Deum nos curareaznoscat, quo adversus providentiam philos
Pnatus fuit. Ille demum anima mihi praeditus videtur,qui hos in fines habet: veritatis viri tisque studium, Reip. Ecclesiaeque bonum , dc Dei gloriam. Alios in fines qui vivit, cum vita
animam perdidit. Talem ergo vobis Auditores antinam opto,quae pia sit,sobria, temperans
de Religiosis Christianae praeceptis abundet. Magistratibus talem optem esse, qualis fuit F hriciorum, Curiorum, Fabiorum pro republi-Ca. Ducibus talem, qualis fuit Epaminondae,
Themistoclis, Phocionis pro patria. Civibus talem, qualis fuit Thrasybuli, Agesilai, Arati
pro libertate. Iudicibus talem, quae Zaleuci
aequitate temperet Manlianam severitatem.
Sacrorum administris talem,qualis fuit sanctissima & juxta prudentissima anima Tharsensis Apostoli, quae facta est omnibus omnia, ut aliquos Christo lucrifaceret. Medicis animam precor, Hippocratica sapientia plenam, quaeque
non minorem pauperis animulae, quam Op
153쪽
Ientae curam habeat. Mercatoribus animum Solonis , qui cum mercatura Sapientiae studia jungat, & hoc sollicite caveat, ne animam debeat. Militibus animam voveo, qualis fuit in Sicinnio Dentato, quae non patiatur unquam animum cadere in pedes. Studiosis animum Aschynis , gratum erga praeceptores, quique studiorum taedia nominis immortalitate soletur. Mihi denique eum animum, qui Remp. hanc florentissimam, Proceres optimos , Cives humanissimos , eruditissimam hanc Iuvent rem, Jc Vos, quotquot adestis, omnes & singu-Ios amare dc colere aeternum perseveret. DIXI. Habita fuit eum libr. Aristotesi de Anima an
on ita diu est , Α. o. quod de .
Animae humanae Admirandis apud vos verba seci. quam recitationem quia pronis benigniLque animis excepistis, eadem, qua tunc , fiducia in coronam
hanc prodeo, de Coelo dicturus. Libe; saltum
facere,& ex tenebricoso hoc & fanatico terr rum specu, ubi tumultuantur mortalium mentes , & inter tot vitae aerumnas oc labores palabundar errant, transvolare in mundi suprema, quibus originem main ac natales debet Anima. Etenim sapientissimus rerum opifex, cum hominem condere vellet, animo luti vel vili xis argillae particulam apposuit, dc res dissociabiles mirabili temperamento vinculoque nexuic.
154쪽
nexuit. Eunt una, & illud quod oculos fugit, de illud, quod incurrit. Eunt una immortalitas mortalitasque, internitas & tempus , Vicissitudo & constanti cuin carne abjectissimares dignissina spiritus. Ipsi simul &hospites nostri sumus dc domicilium . ipsi carceres recaptivi: ipsi λlles , & venti. parte tenus Dei,
Parte tenus hominum, parte tenus Coeli, parte tenus terrae filii. Loquar efiicacius: Sileni
Alcibiadis sumus seris nullius , intus quantivis Pretii: mris despecti, intus admirabiles: seris Profani, intus sacri prorsus & Venerabiles. Si
ex corpore aestimemur , Vix valemus asse. Si explicemur , sub exuviis grandem thesaurum, sub mortali cortice pretiosum, sublim exceti Iens depositum occultamus, Animum nempe, rerum omnium, pro quibus caeteri mortales sudant, currunt, litigant, belligerantur, c temptorem , omnis fortunae , Omnium mal xum, etiam mortis, invictum domitorem. At que hinc duplex nata cura mortalibus.Vna coris Potis sive, ut Plato loquitur,hominis exterioris. Altera animae,sive hominis interioris. Ille
sibi suisque cupiditatibus, hic bonae menti laborat. Ille potiones cibolaue percolandi se didum instrumentum est, nic non nisi invitus cohabitat. Ille, dum calet sanguis, aut meretriciis Sirenum oculis detinetur, aut gulae dicit sacramentum, aut publico favori adulatur, aut vindictae studio contabescit, aut inter conatus magnos & improbos languescit. Hic quicquid tranquillum, tutum, sacrum ac eximium cogutat. Ille coelo relicto pronus terram mordet. hic solo relicto alta respicit,&quia coelestium ordini iusseri cupit, veritatis ac honesti se studiis occupat, nec acquiescit, nisi naturae se co-
155쪽
gnitione totiusque Universi ingentibus miraculis impleverit. Vita, quae inter curas si S moritur, corporis est. At animi vivit magis gliscitaque. Illa oscitanti similis &marcescenti, qui quid vitae est , amittit. haec praestantissimarum
Terum consummatione annos ad veram sapientiam extendit, & tunc se beatam putat, cum originem suam cogitat. Equidem nihil homini excellentius , quam eo redire, unde profectus est, eo reflecti perpetua animi agitatione, unde descendit pars noriri melior. Dixi causam, propter quam Plato mortem se meditari dixit, quoties de rebus coelestibus , divinis & a terr narum sordium colluvie semotis philosophar tur. Qui auri argentique saburrae toti incubant, maria & montes lucri spe trajiciunt, qui jactis in altum molibus aequora, flumina , lacus in arctum comeellunt,hoc impense agunt, ut animum corpori mancipent & carceri suo arctius alligent. Qui vero coelestia speculatur, mort litatem suam transilit,& velut a longa peregrinatione domum redit, ab exilio in patriam a servitute in libertatis regnum, tantoque a corpore secedit longius, quanto Superis est vicinior. Quoties disputationes Sapientum ad censum revoco, ex infinito controVersiarum n mero tres optimis appono. Earum prima Animae naturam investigat. Secunda coeli secreta. Tertia actionum humanarum finem. Postrema
Ilaec de Beatitudine agit.Prima de Beatitudinis possessore. Media de beatorum sede & habit culo. Duce priores speculantis sunt. Vltima hominis in actionem intenti. De prima quoniam nuper disserui, de media, quae Coelum attinet, jam dicam. Quamobrem ferias indico Curiae, templis, scholis, soro. Cessare volo Curiae strepitus,
156쪽
pitus, dc tria illa verba diebus nefastis pronunciari vetita. ratio est, in coelo sumus. ubi civibus praemia dantur, non praecepta. Cessare volo a formandis moribus templa. ratio est,in coelo sumus, ubi non discitur pietas, sed coronatur. Cessare volo Scholas serviasque tristes , sceptra paedagogorum.ratio est,in caelo sumus, tibi manum ferulae totque calamitatibus subduximus. Cessare volo fori jurgia. ratio est, iucoelo sumus, ubi debiti nomina expuncta sunt omnia, nec a creditore differt debitor,a judicemus, a patrono cliens. Cum publica Encoenia indicta sunt civitatibus, venia fit obaeratis, &vel uti libertate donati in foro securi ambulansiqui eodem pridem cesserant. Et cum de coelo philosophamur, inter medios siderum ordines
adimur, nubium, tonitruum, fulminumque itationes supervehiinur,cum Lunam ipsam viscissitudinum matrem sub pedibus calcamus, nonne improbum fuerit, detineri animos vestros hujus vitae ministeriis, de in coeno quotidianarum occupationum volutari fAge ergo, Anime mi,enarra gloriam Dei,&opera manuum ipsius. aperi, quicquid stupendum & ineffabile summa pars mundi habet:
Dic: an ab omni retro aeternitate exstiterit coelum, an coeperit esse ; an interiturum sit hoc, quod oculis usurpamus, sublime mundi theatrum , an permansurum semper : Dic: quam immanibus spatiis circumscribatur amplissima machina, quamque ingenti intervallo terram
adspectet: quid grandes istos fornices sustineat
libretque: An mundus stante terra circumeat . an mundo stante, terra. Dic, quantis cursibus incitetur haec moles, ut volare mundus , non moveri videatur, Dic coelorum ordinem, con-F s stantiam,
157쪽
stantiam , pulchritudinem, figuram, Vim ho xibilem , & occultos in inferiora haec agendi modos . Hominis est , supra hominem re humana omnia se erigere. Hoc divinitatis in nobis certissimum argumentum , quod divina nos delectant. Hoc futurae immortalitatis documentum certissimum, scrutari immortalitatis domicilium, non tanquam alienum, sed ut nostrum. Vos A. dum de his loquor , flentio favete dc vultus, tamquam ad rem sacram acces suri, submittite. Nunquam nos Verecundiores esse debere , ait Aristoteles, quam cum de Diis agitur. An Coelum ab aeterno exstiterit, an in tem- pore conditum fuerit, non una est Philosopho- lium sententia. Primi omnim Peripatetici, &hos secuti Averroes, Simplicius, Proclus, Avicenna, dum in coeli constantiam, durationem, immutabilitatem oculos intendunt, aeternum
illud dixere. Neque enim verisimile ipsis videbatur, Deum ab aeterno domicilio caruisse, aut sera creatione domicilium sibi tandem,quo reciperetur , condidisse. At quotquot praxessere Veterum , Anaxagoras, Democritus, Emped cles , Melissus, Plato, aliique, sive rationibus h natura petitis edocti, sive Chaldaeorum , vel AEgyptiorum traditione persuasi, scylum cre tum dixere, nec fuisse semper. Gravis quaestio, re digna, in qua se mens humana eXerceat. Non arcessain longli rationes, quibus evincam coeli principium. Ipsum pro me loquatur coe-ium , & in expedito res est. Moveri coelum omnium unanimis consessio est. Quanquam enim de motu stellistri orbis, tum etiam Solis,
controversia sit, Planetas tamen reliquos mo-
Veri, pud omnea in comperto est. Quod si in
158쪽
vetur, principium habeat necesse est, & motus, quo movetur, & spaci,, per quod movetur. dc temporis, qao motus mensuratur. Periodum motus coelestis vel horarum , vel dierum , vel mensium , vel annorum numero definimus. si annis, deveniendum ad primum. si mensibus,adprimum itidem. si diebus, erit horum aliquis primus. si horis, & hic incipiendum a prima.
Nec me movet, si horam horae, diem diei, inensem mensi,annum anno praeivise dicas infinita serie, & temporis novi successione ab arterno fluxisse horas, dies,menses, annos. Quoin modo enim plures vel horae vel dies successione possunt esse arterni, cum singuli incipiant,singuli desinanti Unius mors, alterius est nativitas , dc Vita unius, progressias ad mortem ait rius. Nullum ergo totum aetemum , cujus partes singulae nascuntur & pereunt,& finitae sunt. Quae singulatim originem agnoscunt, quomodo, si in unum omnia colligas, aeterna esse possunt Et quis quaeso ille dies fuerit, quem o ternitas salutabit quae illa hora, quae aeternutati comes ibit Vultis res fiue dc principio ci cumscriptas, qualis est dies, hora, mensis, concurrere aeternitat1 At hoc est res non aeternas facere aeternas; sempiternum dicere,quod incipit : & semper suisse, quod desiit esse. Non potest non semper esse, quod semper fuit. inseparabilis est ab aeternitate immutabilitas. nescit interire in tempore, quod se ab interitu vindicavit ante omne tempus. Motus coeli circumactio est dc gyrus. at gyrus a puncto inciapit. non secus ac circini circumduetio a pumeto ad punctuin definito spacio & duratione
completur. Non moror, quale punctum , aut
ubi designea, modo motus terminos suos lia-
159쪽
heat, & carceres , unde incipit, & merasti'. inquam desinit. Ponite terminos, hinc Orientem,inde Occidentem. Quaero , an Sol ab aeterno curriculum sucin absolverit inter hos carceres dc metam hanc,Gito tempore,an infinito Si finito, quomodo motus ab aeterno enec enim ex finitis temporibus unquam exsculpas infinitum. uti si numeris finitis superaddas sinitos, summam nunquam colliges infinitam.
Si infinito, qui fiet, ut in statio finito, quod
Orientis ac occidentis terminis clauditur, has reat Sol infinito tempore' Nec infitias ibitis,si coelum moveri dicamus ab aeterno, potuisse Deum ad singulos circuitus & dies creare Angelum vel substantiam permanentem. quam si creasset, in hunc usque diem Angeli erunt infiniti , cum infiniti praecesserint dies. At infinitum numerum revera dari impossibile. Vel enim Deus illum Angelorum numerum in numerato habet, vel non habet. Si non habet, poterit Deus condidisse, quae non poterit num rasse. Si habet, aut numerus ille erit par, aut impar. Si par,finitus; si impar,finitus. Mussitat non nemo Vestram , ea ratione motus & dies aeternos praecessisse , qua ratione motus & dies futuri in aeternum extendi possunt. At non eadem ratio suturae & praeteritae durationis. quod enim futurum est , potest esse , reapse nondum est. quod praeteriit, fuit aliquando. Numeris dierum futuris addi posse novos, sine fine,nulla Tatio negaverit, cum numerus augeri possit in infinitum. Numeros dierum praeteritos anticia pari posse ab aliis, sine principio, nulla ratio concesserit, cum nullus aut fuerit aut sit rerum numerus reapse infinitus. Causa est, ini cogitationes in futurum intendit, haeret in iis,
160쪽
quae ab aliis fiunt & dependent. Qui vero ad
praeterita retrospicit, in causas rerum se dissum dit. quarum successio sine principio esse nequit, cum nulla agentis vis infinitum permeare de pertransire possit. At coelum, inquies, moveri observo, omnibus aetatibus & seculis motum fuisse accepi. incoepisse unquam, desiisse unquam , non deprehendo. Itane, quia incepisse non vides, incepisse negabis In te descende, quisquis es, ut te ipsium testem veri habeamus. Movetur, quo ad vivis , cor tuum, moVetur pulmo, te vel dormiente , vel octante, vel aliis
rebus intento. nec propterea motus istos incepisse infitias ibis. Pueri, in sua quisque domo
educamur , cujus initium non observavimus. num idcirco domos parentum ab arterno fuisse,
vel non factas assirmabimus Respondent quia dam speciosius: substantiam coeli non incoeptuse,at incoepisse motum. Audacter assirino,nunquam fuisse coelum sine motu. nec enim sui Iratia conditum est coelum , sed propter nos. Nullam ego me gratiam coelo debere puto, nusi ob motum. hunc tolle , inutilis fuerit grania dis ista fabrica, uti horologii nullus usus, cum quiescit. Collocate Solem , quocunque libeat coeli loco, immobilem ; alteram mundi
partem aeternis damnabitis tenebris, alteram aeterno donabitis lumine. una torrebitur aestu, altera rigescet frigore. in una sterilescent omis 'nia horrendo gelu, in altera immodico calore. Sed pergamus detrahere authoritatem aeternitatis assertoribus. Coelum aut est totius naturae primum, aut a primo, aut primo co-
exsistit. Si primum; Deus sit oportet & numen ipsum. At miseri mortales, vultis Deum instrumentum esset & rotari circa vos homu