Casparis Barlaei Orationum liber. Accesserunt alia nonnulla varii & amoenioris argumenti

발행: 1661년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

r3 DE COELI

Ciones augustam numinis majestatemf Vultis toti Universo potius praeficere rectorem, Vitae,

seu sus,rationis expertem,quam mentem agnoscere altiorem, quae dc sapientissima sit,& p tentissima Vultis jura dare homini rem homine ignobiliorem corpoream & brutam in Iem imperare animis nostris , qui ipsa cogitatione coelos transcendunt, & alisuta coelo di-nnius , majus, excellentius concipere valent fQuod si Deo aeterno coelum coexstitisse vultis, pace Vestra quaeram: quo jure gubernet coelum Casu enim ferri nequit, quod moVetur ordine, quod movetur eodem modo, quod movetur in aliorum usus , nec turbari se unquam sinit.

Quod si gubernat, quo jure, inquam Si enim

ipse mundum non fecit, Vel ab alio possessore accepit, idque vel commodato,Vel vi, vel emptione , vel deposito, vel locato, vel legitima 1uccessione. Vel in vacuam dc derelictam venit

Iossessionem . idque vel jussu, tanquam minuer , aut servus, aut mercenarius a domino.Quicquid tetigeris, ulcus erit. Expecto, ut respondeant Iurisconsulti, dc gubernationis Iiuin titulum comminiscantur, Praeter Creationem. Atque haec quidem Creatio Omnium miraculorum primum est dc maximum. Artificis sub in nu nasci statuam, domum, mensam, minus miror. habet in quod agat, aes, lignum, ebur. Naturam E materia vitae experte elicere animal , magis mirum. verum dc hic agenti obstetricatur illa ipsa materies. At Deum ex nihilo condidisse spaciosissimam coeli machbnam , Omnium pene rerum , post Deum , Camsem principiumque, omni humana admiratione majus est.

Proximum novae admirationi locum dabit,

162쪽

ADMIRANDI S. 13s

corporum coelestium Magnitudo, & termin rum mundi horribile intervallum. Terram im tueamini ς quantis hic spatiis populi dissident, Sarmatae & Seres, Scythae & Troglodytae, Indus & Numida. quam longe sese ex adverso adspectant Antorei, Periceci,Antipodes. quam immane abest ab Istro Ganges, a Strymone Hydaspes, a Rheno Nilus, a Sequana Ganges.

quae tamen intervalla ne unius stellae fixae di metrum explent. Quot in coelo numeratis steti I rum minimas, toties universam terram, &maria, & montes & sylvas, coelo contineri posse, credite. Inter animalcula,minimum est, quod vocant acarum. inter corpora, si pulvisculum, si milium, si papaveris semen dixeris, munima dixeris. at si in Solis corpore ponat divina & omnipotens manus Telluris molem, quae inter nos serro & igni dividitur, in qua navia

Lamus, pugnamus, imperia per meridianos distinguimus; omnia haec, sursum h centro adspectantibus, atomus erunt δc milium. Si Darium illic cum quadringentis Persarum millibus o cursantem Alexandro observes , LInceus eris,

si videbis pulvisculos, & pugnam, qualis siet inter papaverum semina. Si Xerxem subrectis euntem vexillis in coelo cogites, stratini uavibus Hellespontum, si effusos veluti diluvio Cimbros Italiam obtexisse fingas , jurabis formicarum te discursum videre, &in angusto Iaborantium. Creditur Athos Macedoniae mons ejus esse altitudinis, ut umbram in Lemnon projiciat. quem si in Solis loca transferas, ne tantillum nobis umbrae jaciet, ne quidem illi, qui in Luna positus, ad latus Menippi, Solitanto erit vicinior. Absorbet Solis magnitudo,quicquid in terris est maximum. ipsius Solis magni-

163쪽

magnitudinem plus millies absorbet illud i

suin, quod Solem complectitur, c tum. Hoc vero quia ab altiorum orbium complexu ci culoque ambitur, crescit ad miraculum corporum suantitas, spaciumque implet humanarmenti incomprehensibile.Quod si magno Co- pernico credimus, tantum interest inter Steli ferum orbem, dc Lunae, Veneris, Mercurii, ac Solis domos, ut non solum haec ipsa sidera,im ter quae Sol centies sexagies sexies terra major est, sed & corpora hos ignes deserentia , omni se quantitate exuant, dc in eam gracilescant parvitatem, ut punctulum adspectantibus sint, re pene nihil. Vos, qui bolide tentatis abyssum maris, stupescite ad corporis, de quo loquor, terribilem abyssum, cui metiendae non susticiet vel tota Europa in funes torta.Vos,qui Romanorum imperium hinc Danubio, hinc Euphr te clauditis; qui h Septentrione modo in Occ sum,modo in ortum vela dirigitis, per vastis. simos fluctus,per hominum & Deorum iras ad aurum itis; vos qui Hunnorum regis potentiam Europae Asiaeque finibus definitu: Vos,i quam , coeli mihi ambitum & immensos ci

culos enarrate. Omnia haec regna imperiaque,

Indiam & AEthiopiam,Bactra & Macedonas, Persiam & Libyam cum coeli spatiis componiate. Iam , qui in Occidentem vos trajecisse putatis , domi eritis: qui latissime imperatis, habitabitis anguste: qui legatos h longinquo e pectatis , videbitis domi coram : & quotquot estis Imperatores, reges, principes, ne latum quidem unguem possidebitis. Quicquid uobium, littorum, regnorum,vestri erit iuris,confusa in unum & velut in pugillum contracta de omnium & singulorum erunt. ut uecessu non

164쪽

ADMIRANDIS. I 37

st, viritim dividi, quod partes non habet. Nec tamen istis heri natis philosophis assentior, qui

mundum Infinitum esse, non sine fiducia ast Verant , & coelorum spatia sine termino dc si extendi. In qua enim quaeso schola didicere, corporis infiniti motum dari posse, cum nec

spatium habeat, quod relinquat, nec noVum , quod occupet. est enim ubique. Si moveri pernegant: aut coelum istud infinitum perseiactum absolutumque statuunt,aut imperfectum,

quodque partium adjectione perficiatur indies. Si imperfectum, finitum erit, cum impers cto addi aliquid novum possit, infinito non

possit. Si persectum, partium omnium unione & praesentia constabit. at collectis partibus coeli omnibus, denuo finitum erit, cum ins Diti corporis partes omnes colligi nequeant. Deinde, aut coelum istud infinitum majus f cere potest Deus,aut non potest. Si potest,non est infinitum. Si non potest, exhaustam esse divinam potentiam fateri habent, nec posse Deum vel tantillum quantitatis corporisque ultra producere. Et si essentiae immenstas si Itus est Dei, aut coelos Deum faciunt, aut duo

statuunt infinita , quod est impossibile. Est iu

opinione ista non exigua hallucinatio. Et tamen ipsis commentum placet. Nunc & illud me abripit, quantis cursibus incitetur haec moles,quanta circumagatur Velocitate. quae tanta

est, ut si humani intellectus captum excedat

quantitas , motus obruat. Veteris novique se culi controversia est,an nos nescientes circuminagat raptu suo natura , an coelum circa nos et utrum hujus motu fiant ortus & occasus, an

ipsi oriamur quotidie & occidamus: an pige rimam simus sortiti sedem, an velocissimam et circa

165쪽

circa nos Deus omnia agat,an nos agat. Abeunt

in partes Sapientum scholae, re magnis se judicibus quisque tuetur. Hic Aristotelem dc Pt Iomaeum,ille Pythagoram & Copernicum d . Ces habet. Ptolomaeum metus incessit, ne , si

rotemur nos, Vertigine corripiamur omnes,urbes aedificiaque dissiliant Ptotaque quam incolimus, terrae superficies pulveribus fumet. pernicus timet, ne assiduo rapidisinoque coeli circumactu ipsa Fundi inserioris compages .luxetur , & convulsis cardinibus eidem omnes ruinae amnes simus. Ptolomaeo decentius videtur , terram, quae hominem fert, Dei imaginem , & tot creaturarum nobilissinam, stare immobilem. & circumerrante Sole , tanquam famulo , tanquam lucerna & vaga lampade, . frui. Copernicus decentius putat, Solem,astr ruin regem in medio Vniversi, veluti solio suo spectare circumcursantein terram,tanquam fi mulam & pedissequam. Idem ridiculum arbitratur, terrae, alinae nostrae matri, circumferri ignem Phoebaeum ι cum matrum sit, liberos igni obvertere, non ignem liberis. quin & imeptissimum sors , ait, si coquenda fercula circumeat ignis, & iis quiestentibus, ambulentPrunx. At Ptolomaeus rem periculi plenam esse assimat, aeterno Solis igni circumduci terram, ne raptu velocissimo concussa culina omanis corruat, semicocti nos dc semitosti mora tales in frusta discerpamur, cineribusque imquinentur augustisiuna fercula. Copernicus te xae,ex longo situ 3c quiete, a putredine metuit. Ptolomeus abunde telluri adversus putredinem prospectum putat, per frigora , per ignes su

terraneos, dc ventos. Copernicus in eo totus

est, ut naturam nimio labore levet, cui facilius erit

166쪽

ADMIRANDIS. I 39

erit terram movere, quam coelum multoties

majus terra. Ptolomaeus Deo omne id facile .esse verissime perhibet, quod di contradictione alienum est. Prioris assectae terram fibras habere dictitant, rectas , obliquas, transVersis, quibus, more animalium , moveri possit. Coelum iis carere , ideoque ad motum ineptum esse. Ρosterioris assectae fibras sapientiae in C pernicanorum cerebro desiderant, quibus sapere debebant . rectas, quibus rectum videant; transversas, quibus declinent a falso; obliquas,

quibus vertigini occurrant. Hujus controve siae momenta jam non expendam. nec dicam sententiain, licet ab Urbanitate summi Pontia

sicis nihil mihi metuam. Disputent illi acrius,

quorum interest vel Coelum vel terram moVeri. Me, ut quod sentiam eloquar libere, Seu terra seu rotetur aether, I aiadum ferient rubna. nihil definivisse sit satis, nec cum fiducia inveniendi, nec sine spe. Illud solum dicam,me

maximis , quae omnis antehac aetas tulit, rari L simisque ingeniis accensere Nicolaum Cope nicum. ut qui Veterum adjutus sola authoria Late , non rationibus , alium coelorum, ac totius naturae ordinem, nec difficilem nec inconcinnum finxerit , salvo rerum omnium, quae coelo terrisque accidere solent, adspectu.

Quod si parem industriae suae potentiam hic homo nactus fuisset, inversam jampridem. ,

Auditores , naturam omnem mecum vidissetis. migrasset in locum Veneris orbis terrae, comite Luna. staret in Universi centro imm bilis Sol. proximus nos adspiceret Mercurius. nec tertiam coeli stationem teneret Vonus, sed Phoebi soror. consisteret immota quoque tot siderum domus, re fumautes ex longo

motu

167쪽

riemin incutit.

ainbitusque pene ineffabita si '

grande iter tam naucis hris . Auc'i 'm

a radita

168쪽

ADMIRANDIS. I r

radiis solaribus,celerius nictu oculi,mundum illustrari. dc tamen illos corpus esse vult Epi- .curus. Quid,quod cogitationis humanae longe major sit celeritas, quam coeli, quae dicto citius ab Aurorae thalamis ad Vesperam rapitur, dc rursus a Vespera in Auroram redi cum avia malium brutorum ultra oculorum terminos non vagetur comprehensio. Quod si grande navigium aquis innatans digito movere potest puer, si molas ingentes unius equi versat vis, vel levis aura impellit velocissime: si illandem serream mira celeritate protrudit modica pulveris portio: si domos, turres, obeliscos proin

movet paucorum opera: cur maximum Deum dissidimus posse maxima dc in vacuo movere corpus, nullo resistente aut motum remorante

corpore Auget admirationem substantiae cc testis indoles, constantia, & diuturnitas. Ante Aristotelem philosophi fere omnes Coelum ejusdem cum elementis naturae esse arbitrati sunt.Pythagoras & Heraclitus igneris dixere. Erat δc haec AEgyptiorum sententia. qui ignem cum celsiorem mundi partem occupasset, nec jam altius posset evehi, sese in gyrum composuisse aiunt, ad eundem modum, quo flamma, cum fornacis summitatem attingit, in convexam effgiem circumflectitur. Empedocles coelum solidum esse,velut crystallum,credidit. recentioribus aereum esse placet. At Stagiritanoster ipso aere dc igne sublunari liquidius sutatiliusque. E sacris scriptoribus non pauci qum vis metallo firmius esse contendunt, opacum quidem & crassiam parte summa, inferiore r rum , pellucidumque, ob radiorum visibilium sine refractione trajectionem. Verum hic minua certis demonstrationibus niti Philosophosti The

169쪽

di Theologos dicere ausiin, nec quicquam

praeter hoc, haberi certum , quam magis constantis & stabilis esse naturae coelum,quam qUae sunt infra coelum posita corpora. De reliouo animi pendeo. Quapropter sive corpora aetherea vitrea dicamus dc crystallina; sive ferrea de aenea; sive liquidae ac tenuis substantiae; attonitum me tenet divina providentia. Si vitrea sunt, mimin non dissilire raptu: praesertim cum motibus incitentur contrariis. si ferrea sunt,uel in modum tecti durata, illud miror,ex mutuo attritu non excitari immanes strepitus . vel non audiri concentum Pythagoricum radentium se dispari impulsu corporum. Vtut enim aures nostrae obsurduisse possint ex quotidiano strepitu, ne terribilis nobis sit, more illorum, qui ad Nili cataractas habitant, non

tamen usque adeo obsurduere, ne audire posta

sit. Quod si liquida,tenuia,fluida sint ; mirum

assiduo circumactu non confundi, non fluctuare fabricari, non turbari eccentricos, non disi

pari epicyclos, & permisceri Deos. At eadem

semper tibique similis coelorum facies. nulla pars ruinosa, nulla rimosa, aut aetate fatiscens, aut juncturis suis dissoluta vel compagibus t xata apparet. Quicquid infra Lunam est, cosporum sublimium motu fatiscit & corrumpitur , ipsis illaesis. Transit terra in aquam, aqua in aerem,aer in ignem,& Vice versa. JEstas veri , aestati autumnus, autumno hyems succedit.

mare crescit,decrescit aer modo serenus,modo

turbidus. Causas mutationis & inconstantiae quasdam terra praebet, cujus positio varia, aeritemperiem variam adsert. Sed praecipuas coelo siderumque cursibus imputes. Solem sequitud:

aunus. ad illius flexum modo tepent, modo

170쪽

ADMIRANDI S. 1 3

calent, modo servent inferiora. Lunae in corporibus humidioribus non minor vis. Sed &ceterae stellae modo frigora , modo imbres aliosque apud nos tumultus turbidae movent. Quae omnia aliena a coelo & aethere, qui inter has vices, vices nescit: pati nos facit, nec patiatur ipse; turbat, nec turbatur; alterat,nec alte ratur; corrumpit, nec corrumpitur; aliis rebus

vitam, aliis interitum adfert; sibi immortaliatatem vindicat. Qua mundi parte vivimus, nulla tempestas magna durabilis. quanto plus habet virium, tanto minus temporis. nihil non concitatiore cursu in exitium sui tendit. CONIum rapidissima sui agitatione, aut perfici putodi conservari, aut non destrui. Animae nostrae in hoc corpore constantem perpetuamque eia sentiam miramur. Et tamen haec di proficit annorum decursu & deficit. addiscit multa, de obliviscitur multa. laetitia viget , luctu languet; scientia fulget, ignorantia sordet; attoti Iitur spe, dejicitur metu. Coelum nec deterius unquam fit,nec melius. Anima mutatur in limras. Coelum ne quidem in secula. Animum degradu dejiciunt levissimi sortunae motus. Coelum nullis tempestatibus , nullis Titanum minis di tramite deflectit. Interitus expers est, quia hostem in natura non habet. An per divianam potentiam destrui possit, nullus dubito. An destrui illud aliquando velit Deus, nec me

docet ratio,nec clare expediunt sacrorum ver

borum interpretes. Apua Platonem in Timaeo, mundi opifex pro Deorum concione corpora coelestia hunc in modum alloquitur: Natura vestra dissolii potestis, at voluntate mea non disesol emini. quia voluntas mea majus potentiusquaminculum ess ad perpetuitatem vestram, Dam

SEARCH

MENU NAVIGATION